Obrazy na stronie
PDF
ePub

cerdotum posuerunt super caput illius Aaron et filii A tur. Quid est morietur? Non enim hoc de communi ejus manus suas, etc. Moyses enim hoc in loco, qui sacerdotes consecrat, aliquem pontificem significare potest, cujus ministerio episcopi et sacerdotes consecrantur. Hic autem in principio consecrationis offert arietem, si eos qui consecrandi sunt de fide plenissime instruat. Unde et iidem ipsi super caput arietis manus ponunt, quia omnia de quibus interrogantur se credere quodammodo jurant, et confitentur.›

Neque recensere omittit S. Bruno quæ sint episcoporum munera, quæque Levitarum officia; cum in cap. vi Levitici, pag. 174, col. 1, inquit: Ad episcopos majora Ecclesiae sacramenta tractare et agere pertinet; quæ sunt confirmare et conferre ordines. Levitæ vero cæterique minores ordines in exterioribus officiis fideliter laborare, et desudare debent; ut nemo inutilis, nemo otiosus inveniatur; sed majorum jussionem et dispositionem confestim minorum obedientia consequatur. ›

In tanta autem dignitate, munerumque excellentia constituti episcopi, quomodo vita sit eis componenda, ut tanquam luminaria in Ecclesia refulgeant, ex pluribus locis in quibus S. Bruno de illa disserit, illum præferam, ubi, quam conversationem tenere debeant, describit, explanans illa verba, cap. xxvin Exod., p. 405, c. 1. Facies et tunicam superhumeralis hyacinthinam, etc. Quia enim, ait, superhumerale super hanc tunicam ponebatur, ideo superhumer..lis tunica vocatur. Hac autem totus pontifex tegebatur, et ideo collum capitium habebat, quo caput etiam tegeretur. Per hanc, sanctam et mundam episcopi conversationem intelligimus; ut sic sancta vita, et optima conversatione totus operiatur, quatenus nihil nudum, vel indecens, vel non ornatum in eo appareat; unde et tota tunica hyacinthina fuisse dicitur, qua via delicet pontifex indutus non terra, sed cœlum, non homo, sed Deus esse putaretur. Hyacinthus enim, ut jam sæpe diximus, quoniam aerei coloris est, cœlum significat. ›

B

morte dici videtur; omnes enim moriemur. De alia igitur morte est intelligendum, aqua omnipotens Deus nos eripere, et liberare dignetur. › Ilis addenda sunt, quæ A. N. docet in comment. super illud Matth. cap. v. Neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub modio, etc. Ad hoc, inquit, lucerna accenditur, ut luceat: ad hoc episcopus ordinatur, ut cæteros illuminet. Lucerna enim episcopus est, lumen gratia Spiritus sancti, sive evangelica prædicatio. Qui ergo supra Ecclesiæ candelabrum positus est, videat ne gratiam Spiritus sancti, qua illuminatus est, sub modio ponat; videat ne talentum sibi traditum terræ suffodiat. Oportet autem ut sana et orthodoxa sit doctrina episcopi; nam et si aliquibus ornetur virtutibus, et bona aliqua exerceat, malc autem doceat; quidquid bene agit, officium suum prodit, et reus fit ante Dominum. Explicans enim illud præceptum, quod pontifex super humerale rationali conjunctum ferat, hæc eruit documenta. Sicut enim, inquit, pag. 104, col. 2, per rationale, et prædicatio, ita per superhumerale onus, et operatio designatur. Si enim episcopus bene docet, et male operatur; aut si e contra bene operatur, et male docet, ejus superhumerale et rationale non junguntur. Hæreticorum quam plurinios fuisse legimus, qui bene quidem operabantur; sed male docebant. Jejunare namque, vigilare, elcemosynas dare, et similia, bonum opus est. Hæc autem Manichæorum, Arianorum, et Donatistarum C episcopos fecisse audivimus; sed, quoniam male docebant, quamvis hæc et similia agendo superhumerale facere viderentur, rationale penitus non habebant si enim habuissent, irrationabilia, id est falsa et erronea non prædieassent. >

Cum vero episcopis verbi Dei prædicatio maxime sit obeunda, S. antistes Signiensis eam illis eodem in loco commendat; quippe, relatis his : Et vest/etur ea Aaron in officio ministerii, ut audiatur sonitus, D quando ingredietur et egredictur sanctuarium in conspectu Domini, ait: Necesse est pontifices sine intermissione clamare, necesse est semper prædicare, et vocis tintinnabula sonare, et ad fidem, et ad baptismum, et ad pœnitentiam populum vocare. Sive enim ingrediatur sanctuarium, sive egrediatur de sanctuario, hoc agere debet; quia quandiu in ecclesia est, quando circa se populum cernit (populus enim sanctuarium est) semper ædificationis verba eorum auribus insonare, instillare convenit. Hoc enim, cum ubique agere bonum sit; ibi tamen præcipue fieri debet, ubi ad sacramenta sumenda populus venire consuevit. Quod quidem si episcopus fecerit, non morietur; si vero non fecerit, moric

:

Et cum S. Bruno perfectam episcopatus ideam tradere sibi proposuisset, etiam a lamina aurea, in qua scriptum erat sanctum Domino, et pontifex in fronte gestabat, de episcopi sapientia differendi opportunitatem accepit. Erat autem, sic ait ad cap. XXVI Exod., pag. 106, col. 1, hæc lamina super thiaram, quoniam omnibus ornamentis sapientia in pontifice superior est, et clarius lucet. Et quamvis cætera ornamenta habeat, si tamen sapientiam non habet, non est in eo, ubi scribatur sanctum Domino, hoc est enim nomen pontificis, quo, qui non titulatur, pontifex non est. Imminet autem hæc stella fronti pontificis, ut nunquam abscondatur, ut ab omnibus videatur, ut omnes illuminet, et luceat omnibus qui in domo sunt. Nec doctrina solum et sapientia clarescere episcopos oportet, sed quodam modo se onerare debent peccatis populi, et pro eo Deum continuo deprecari. Hæc enim docet S. Bruno in Expositione loci ejusdem, cap. xxvin Exod., pag. 106, col. 1, Portabitque Aaron iniquitates eorum quæ obtulerint et sacrificaverint filii Israel, ‹ Cum ropulus, inquit, ad delenda peccata sacerdotibus munera offerat, quid aliud sacerdotes, nisi peccata populi in muneribus portant? In muneribus ergo

randos negat.

peccatorum onera populus deponit: sacerdotes vero A nes Simoniace collatós pro validis tenet, ac reitee contra peccatoribus onerantur. Hoc autem onus officii sacerdotibus sit, ut pro peccatoribus exorantes, et suum officium digne adimplentes, Dei indignationem et iram semper placare studeant. ›

Super omnia autem episcopus integerrimis moribus emineat; si enim alios sanctificare debet, ad suam oportet totus incumbat sanctitatem. Quid autem illi agendum sit, opportune insinuat A. N. in Comment. ad illud cap. xxix. Exod., p. 111, c. 2. Ponesque omnia super manus Aaron, et filiorum ejus, et sanctificabis eos, elevans coram Domino. Tunc enim, ait S. Bruno., sanctificatur, quando sacram legem, et divina volumina ad meditandum et docendum suscipit, et se non labiis tantum, sed toto corde servare promittit. Elevat autem ea coram Domino, quoniam et in vita et in doctrina talem se exhibet, cujus obsequia sursum fieri, et a Deo videri, et recipi mereantur. Ille enim sursum non elevat se, nec munera sua, qui vitiorum contagio deturpat, et deprimit vitam, et animam suam. › Eadem habet in comment. ad cap. vi. Levit., pag. 137, col. 2.

Hic mihi apertus videretur aditus magnæ illius quæstionis discutiendæ de ordinationibus Simoniacis; utrum scilicet invalidæ habendæ sint, an tantum illicita. Sed cum de ea clariss. Petrus Lazzari in aduot. ad Comment. Brunonis super cap. x Joannis eruditissime scripserit, pluraque alia a me producenda sint in animadversionibus ad tractatum ejusdem S. Episcopi: De statu corrupto Ecclesiæ; paucis modo controversia statum exponam. Ecclesiam longe lateque a tabe Simoniaca infectam deplorabant sancti viri, qui sæculi XI et XII florebant, quique sacri ministerii puritatem fet sanctitatem tueri conabantur, quorum aliqui, ut Bruno noster, nullas prorsus et irritas Simoniacorum ordinationes propugnarunt. Auctoritati enim sacrarum litterarum innixi aiebant, Christum Dominum apostolis dixisse Matth. cap. x. Gratis accepistis, gratis date: et D. Petrum in Simonem magum, qui pro accipiendo Spiritu sancto, et gratia miraculorum, pecuniam obtulerat, divinam pronuntiasse maledictionem, Act. cap. vin, 20. Pecunia tua tibi sit in perditionem. Quia donum Dei existimasti pecunia ́ possideri. Secundo memorabant plura concilia Simoniam damnasse, et Simoniacos ut hæreticos habuisse. Tertio asserebant illam S. Leonis Magni sententiam tiano relatam 2 part. Can. 1, q. 1, c. 1 : Gratia si non gratis datur, vel accipitur, gratia non est. Simoniaci autem gratis non accipiunt : si autem non accipiunt, nec cuiquam dare possunt. Ratio etiam eis suffragari videbatur; nam cum Ecclesiæ ministerium sanctum sit, et ad sacra peragenda destinatum, ad ea admittendi non sunt, nisi qui probentur a Deo vocati, quæ vocatio in Simoniacis præsumi non potest. Nihilominus, ut dicturi sumus, Ecclesia Simoniacas ordinationes, ut illicitas damnat, et pœnis canonicis Simoniacis subjicit: verumtamen ordiPATROL. CLXIV.

Gra

[ocr errors]

B

[ocr errors]

D

Neque fugit Brunonem de sacerdotum ordinatione agere, quam asserit ab episcopis fieri, non tam consecratione, hoc est chrismatis unctione, sed tactu etiam libri divinarum Scripturarum, quo, juxta disciplinam sæculi XI, verbi Dei exponendi et prædicandi acciperent potestatem. Ita S. episcopus in comment. ad cap. vin Levitici, p. 142, c. 1 : ‹ Quod autem, ait, hæc omnia simul composita sacerdotibus tradidit, hoc significat, quia postquain sacerdotes consecrati sunt, de manu pontificis librum accipere debent, ut verbi Dei exponendi et prædicandi habeant potestatem. › Eodem etiam in loco admonet nos sacerdotes, quod quandiu in hac vita sumus, semper consecrari et sanctificari et in melius proficere debemus. Maneamus ergo, inquit, die ac nocte, id est omni tempore in tabernaculo; observemus, custodiamus, quod ipse præcepit, ne moria

mur.

Levitas quoque sive diaconos admonet S. Bruno, quomodo cum episcopis et sacerdotibus se gerere, et quam servitutem præstare in Ecclesia debeant. Allato enim contextu cap. 1. Numer., Locutusque Dominus ad Moysen dicens: Applica tribum Levi, el fac stare in conspectu Aaron sacerdotis, ut ministret ei, etc., his Levitas alloquitur p. 173, c. 1: ‹ Intelligite hæc, Levitæ, aperite oculos, videte: non vos superbia inflet; scitote quia ministri estis episcoporum et sacerdotum, et non solum ministri, sed dono dati ad serviendum, et obediendum, eorumque monitis et jussionibus obsequendum. Si vos aliter feceritis, moriemini. ›

Ex quo autem Deus elegit tribum Levi ad sacra peragenda ministeria, inquit A. N. in comment. super cap. 1. Numer., p. 172, c. 2, magnam esse differentiam inter clericorum ordinem, qui per tribum Levi significatur, et reliquum populum. Ipse enim, ait, constitutus est super tabernaculum testimonii, ipse super totam Ecclesiam obtinet principatum, ipse ejus vasa, et cæremonias, ipsum quoque tabernaculum, et cuncta ejus utensilia portat, quoniam totam Ecclesiam ejusque sacramenta regit, ordinat et disponit. Quare cum Deus quoscam homines sibi specialiter consecratos, et dicatos esse voluerit, eisque res sacras tradiderit administrandas,

nemo præter illos, sequitur S. Bruno, ad tabernaculum deponendum, vel erigendum, vel aliquo modo disponendum accedere audebat, quoniam quicunq.e exterorum accesserat cccidebatur. Sæcularibus ergo, et laicis vetitum est sacris se immiscere, officiaque ecclesiastica sibi usurpare. Constat ergo Ecclesia viris sanctuario addictis, et universa credentium multitudine, qui in baptismate Christo nomen dedere, qui eamdem fidem eademque sacramenta retinent, iisque in pietate restaurari profitentur. Credunt itaque Jesum Christum verum Deum, verumque hominem, pro nobis passum, mortuum resurrexisse, ad inferos ad liberandas justorum ani

3

mas descendisse, gloriosum tandem cum illis ad A nem, sed Deum esse credebant. Hujusmodi doctricœlos remeasse. Hujusmodi fidei nostræ fundamenta, quoties se opportunitas obtulit, curæ fuit Brunoni, ex sacris Scripturis eruere, et quæ credenda sunt perspicue docere.

§ X. De Jesu Christo redemptore.

Actum est supra S. Brunonis doctrinis inhærendo, de veritate adventus Christi, sive de incarnatione Verbi divini ad formam hominis facti, ut humanum genus ab interitu vindicaret, et ad filiationem, et hæreditatem suam erigeret, et possidendam ei daret. Nunc autem eumdem doctorem sequentes, quæ proprietates in Christo sint agnoscendæ, quæque præcipua fuerint ejusdem gesta, persequi curabimus. Et quidem Christi divinitatem Bruno apertissime fatetur, cum explanans verba illa Exod. cap. xxIII, pag. 83, col. 1, Et est nomen meum in illo, subjun git: Patris enim nomen in Filio est, quoniam et Filius, sicut et Pater, Deus est.› Speciosior etiam est locus in cap. xxx ejusdem libri, pag. 121, col. 1, ubi referens Deum ex nube cum Moyse loquentem, ait: Sed quid columna nobis, nisi Verbum incarnatum ? ut enim Dominus in nube, sic Deus in homine loquebatur, et cernebatur: videbant enim nubem, videbant humanitatem; audiebant vocem, nec tamen agnoscebant Deum; si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriæ crucifixis

sent.

De vera autem Christi humanitate plurimis in locis disertissime egit A. N., quorum aliqua tantum afferemus. Et quidem in cap. xxи Genes., pag. 28, col. 2, explicat quomodo Isaac sacrificandus a patre Abraham Christi figuram gesserit. Allegorice, inquit, Abraham, qui pater multarum gentium interpretatur, vel pater excelsus, Deum Patrem significat, de quo scriptum est ps. cx11. Excelsus super omnes gentes Dominus; Isaac vero filium ejus Jesum Christum, qui et ipse factus est obediens Patri usque ad mortem. Ara vero crucem designat, in qua ipse est immolatus. Aries autem, qui immolatur pro isaac, caro Christi est. Est enim Christus Deus et homo; secundum divinitatem quidem immortalis et impassibilis; secundum humanitatem vero passibilis atque mortalis. Christo igitur in carne posito, solus aries immolatur, solus agnus occiditur, sola caro crucifigitur; non enim secundum divinitatem passus est Christus. Eamdem Bruno veritatem confirmat in declarandis illis verbis ps. LXXII. Memor esto hujus creaturæ tuæ, aiens pag. 458, col. 1. Divinitati loqui videtur, ut eam, quam assumpsit, humanitatem ei commendet, quam ideo creaturam vocat, ut verus Deus, et verus homo Salvator noster esse credatur. Et valde conveniens erat ut qui tanta de potentia divinitatis ejus usque nunc locutus fuerat, de humanitate quoque aliquid diceret, atque illis hæreticis occasionem tolleret, qui eum non homi(34) Manichæi Verbum Dei dicunt esse hominem, non quidem verum, sed similitudinarium, in quantum

B

C

nam, jam ante tradiderat in comment. ps. 11. Quem Judæi, inquit pag. 301, col. 2, Christum, nos regem vocamus, Christus Dominus noster et Deus est, et homo, qui secundum humanitatem quidem non solum a Patre, verum etiam a se ipso, et Spiritu sancto rex, et dominus constitutus est. Ipse enim secundum divinitatem neque factus, neque ereates est; secundum humanitatem seipsum creavit, et fecit. Consonans est expositio illorum verborum ps. XVII: Invenerunt me gemitus mortis. In eo vero, ait, pag. 328, col. 1. Quod gemitus mortis, et !rumanæ passionis affectus sibi accessisse dicit, verum se esse hominem ostendit, et non phantasticum, ut quidam hæretici prædicaverunt (34); sed in veritate idem ipse et captus, et ligatus, et crucifixus, et mor

tuus est. Eamdem doctrinam de veritate humani

tatis Christi tradidit S. Bruno in Expositione verbo-. rum illorum ps. cvIII, pag. 537, col. 2, Et cor meum turbatum est in me. Et hoc quidem, ait, ad humanitatem Christi spectat. Quis enim nisi homo, sicut scriptum est Marc. xiv, 33, Cœpit tædere, et mœstus esse? Fecit humanitas quod suum est, et divinitas quod suum; quia, nisi hoc faceret, quis eum hominem esse crederet? Si enim solius divinitatis naturam et potentiam ostendisset, nemo eum hominem esse credidisset. Valde ergo necessarium fuit ut has affectiones in se esse Salvator noster ostenderet. > Affirmavit pariter S. Bruno pag. 302, col. 1, Jesum Christum secundum divinitatem non adoptive, sed substantialiter Dei filium esse, hoc enim, ait, ipse Pater testatus est dicens Luc. cap. 1, v. 23: Tu es Filius meus dilectus; in te mihi complacui.

Et quia magis magisque probari potes: in Christo utraque natura divina et humana, ex duplici ejus voluntate, quam olim negarunt monothelitæ; id enmulatissime perficit A. N., exponens ps. LXVII. Sulvum me fac, Deus, etc. ‹ Cum orans, inquit, pag. 443, col. 1, ante passionem Patri dixisset: Pater, si possibile est, transeat a me calix iste; illico subjunxit : verumtamen non mea, sed tua, voluntas fiat, Volebat enim, procul dubio, quod petebat; sed sic volebat, si Pater id ipsum voluisset. Si igitur aliquid petal, et quod petit, non accipiat, nemo propter hoc ejus D voluntatem non esse exploratam dicere audeat. Neque est inconveniens, si natura mutabilis mutabilem habeat voluntatem. Omnia enim quæ nostra sunt, præter peccatum, eum suscepisse dubitare non debemus. Quod autem ait: Salvum me fac, Deus, quoniam intraverunt aquæ usque ad animam meam; et multa alia, que sequuntur, non ore, sed cordis intentione locutus est Dominus. Habebat autem Christus voluntatem humanam, quæ naturaliter pati et mori refugiebat; sed ita subordinata erat voluntati divinæ, ut plene ei passionem obire conseiltiebat. Cum autem in Christo A. N. voluntatem divinam etiam agnosceret, ideo quidquid ipse vellet, dicunt Filium Dei corpus phantasticum assumpsisse. D. Thom. 3, p, q. 16, art. 1.

in ejus potestate omnino esse fassus est. Explanans A mortem turpissimam, et crucis ignominiam susti

nuit, etc: Quod autem addit: Et offeres totum arietem super altare, tale est, ac si diceret: non solum Christi divinitatem, et humanitatem, verum etiam passionem, resurrectionem, et ascensionem, et quæcunque de eo scripta sunt, semper in memoria, in corde, et in mente habebis. Diximus enim, quia hoc altare mens et cor hominis intelligitur. › Mortuus est autem Christus juxta Brunonis sententia:n pag. 148, c. 1, anno ætatis suæ trigesimo tertio, in quam plures illustres scriptores et chronologi conveniunt.

De passione et morte Christi satis huc usque dictum est; nunc de ejus resurrectione dicendum; de qua plura sacræ litteræ splendidissima testimonia B complectuntur. Et quidem in Job, cap. xIx, legitur: Scio quod Redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra surrecturus sum. Super quæ ait S. Bruno in commentario. ‹ O quanta spes resurrectionis! Sola hæc verba sufficiunt contra omnes qui resurrectionem negant: quem visurus sum, inquit, ego ipse. Quid est ego ipse? Id est in hac carne, in hac essentia, in hac persona. Et non alius, carnis mutatione, sed nus idemque ipsius receptione. Præterea explanans Psalmista vaticinium ps. XL: Ego dormivi, et somnum cepi, et resurrexi; hæc habet pag. 380, col. 2. Mors Christi dormitio fuit, dormivit quantum voluit, surrexit quando voluit, quia si nolaisset, nunquam obdormisset. Et quia eodem in psalmo dicitur Christus Patrem deprecatus, ut cum resuscitaret: Tu autem miserere mei, et resuscita me, a retribuam illis; quomodo intelligendus sit Propheta, idem S. Bruno docet pag. 581, col. 1: Hæc, inquit, oratio Christi humanitatis intes fuit, in corde fuit, in sola voluntate fuit; cui ad precandum verba necessaria non erant, qui secundum voluntatem suam omnia habebat. Propter nos igitur hæc scripta sunt, quia si scripta non essent, ad nostram notitiam non pervenissent.

C

enim primum versiculum ps. LXII. Exaudi, Deus,
orationem meam, etc., hæc habet pag. 426, col. 1.
Sæpe jam diximus, quod quando Salvator noster
aliquid orat, aliquid petit, et aliqua re indigere vi-
detur, totum ad humanitatem referendum esse. Ipsa
quoque humanitas non pro se orat, sed pro nobis ;
quia quidquid est in ejus voluntate, hoc est in ejus
potestate; ipsum igitur orasse, voluisse fuit. › Et
infra: Non habebat necesse diu orare, cujus volun-
tas tam subito exaudiebatur. Similiter enim in ipso
erant et voluntas, et voluntatis effectus; neque prius
velle aliquid poterat, quam habere quod vellet. Hanc
autem plenissimam suæ voluntatis potestatem Chri-
stus habebat, quia Deus erat et homo. Dixerat
S. Bruno in Comment. super cap. x11 Exodi, pag. 58,
col. 1, Christi passionem in Veteri Testamento per
figuras, et ænigmata significatam haberi; quin ta-
men clara excludat, quæ in Veteri Testamento Chri-
sti passionem, et mortem, testimonia prænuntiabant.
Cum igitur plura in figuris et mysticis significatio-
nibus sacramenta, seu mysteria complectantur, ea
ingeniose proferre et illustrare nisus est. Primum
subjiciam commentationem in cap. xxiv Exod.,
pag. 84, col. 2, super eo quod Moyses altare erexe-
rit, et duodecim vitulos in eo sacrificari præceperit.
Mane ergo, ait, consurgens Moyses ædificavit altare
ad radices montis; quoniam et Judæi, qui per Moysen
sacrificantur, primo mane super Calvariæ mortem,
ad radices Jerusalem, et montis Sion Christo Domino
crucem præpararunt: altare enim crucem significat.
In hoc enim altari Christus immolatus est. Sed quia
Mulla duodecim tribuum de Christi morte excusare
se valet, ideo duodecim vituli per duodecim tribus
immolantur. Et quamvis unus fuerit vitulus, quoniam
unus immolatus est Christus; tamen quia unaquæ-
que tribus, imo unusquisque homo tenetur in in-
tegrum, ideo duodecim vitulos Moyses immolari
præcepit. Et quidem unus Christus crucifixus est,
immolatus est; unusquisque tamen, qui ejus morti
consensit, interfecit; totius Christi homicida est; et
quamvis non omnes manus in Christum injecerint,
omnes tamen Judæi per consensum occiderunt. ›
Nullibi vero tanta cum amplitudine egit A. N. de
Christi passione, quam in Exposit. cap. xxIx ejus- D
dem Exodi, pag. 107, ubi præscribitur ritus arietis
sacrificandi. Totam hic afferre possem ejus interpre-
tationem; sed satis est ad rem nostram pars illa, in
qua summa Christi vitæ colligitur, et dolorosissima
ejus mors prædicatur. De intestinis enim, pedibus-
que arietis in frusta concisis ita loquitur: Hæc
autem, id est intestina, et pedes arietis ponimus s!!-
per concisas carnes, et super caput illius; quoniam
postquam Christum Deum de Virgine natum, inter
homines conversatuin, cæcos illuminasse, leprosos
mundasse, mortuos suscitasse, et cætera, quæ fecit,
singulariter ostendimus; tunc tandem ex his omni-
bus illud quoque super ponere, et reddere debemus,
quia pro nobis passus est, et propter peccata nostra

Antequam tamen Christus mortuis resurgeret, et co triduo, quo corpus ejus quievit in sepulcro, ipse cum anima et divinitate descendit ad inferos, ut justorum animas ab illo carcere et tenebrarum loco liberaret. Hanc catholicam veritatem prænuntiatam agnovit S. Bruno illis in verbis Job. cap. XIV. Quis mihi tribuat ut in inferno protegas me? Quæ ita declarat pag. 248, col. 2: Scio, inquit, quia in infernum descendam; sed quis ibi, nisi tu, a tormentorum pœnis me proteget, et liberabit? Tempus ejuz ad misericordiam constitutum Christi passio fuit; quia tunc ad inferos descendens, justorum animas eripuit, et liberavit, secundum illud Osex cap. xIII, 14: 0 mors, ero mors tua; morsus tuus erc, inferne. Idem confirmatum invenies in Exposit. ps. xv, 10. Quoniam non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum videre corruptionem. ‹ Divinitas enim, ait pag. 325, co!. 2, simul cum anima in inferno descendit, nec tamen corpus in sepulcro dereliquit. Anima enim a corpore separari potuit

Non statim ac Christus resurrexit, in cœlos ascendit; sed ut testatur Lucas Act. cap. 1, per dies quadraginta cum apostolis suis conversatus est, loquens eis de regno Dei, hoc est de Ecclesia, quam ipsis stabiliendam, et propagandam relinquebat. Et quidem eos primum in fide suæ resurrectionis confirmavit; quidquid postea de mysteriis, atque de sacramentis revelandum erat, illos docuit, novos legis suæ magistros instituit, in universum mundum ad eam propagandam misit, ac tandem, tradita eis Spiritus sancti virtute, plenam absolvendi a peccatis, atque ligandi potestatem impertitus est. Hujusmodi apostolatus institutionem figuratám invenit Bruno in cap. xxvi. Numer. ubi legitur, Deum Moysi præcepisse ut manus suas super caput Josue imponeret

divinitas non potuit: quia Deus ubique est, et omnia A cantinet. Indignum valde esse ut illa caro sanctissima corruptionem aliquam videret, quæ sine omni corruptione de Virgine nata, sine omni peccato in hoc mundo est conversata. Item ad illud ps. LIII : Desiderium animæ ejus tribuisti ei. Et Dominus susceptor est animæ meæ. ‹ Quis enim alius, ait, pag. 407, col. 2, cam suscipere debuit, nisi divinitas ipsa, quæ ei ineffabiliter conjuncta erat. Statim enim ut Salvator noster spiritum emisit, simul cum divinitate illa sanctissima anima inferni claustra penetravit, et, inferno exspoliato, sanctorum animas, quæ ibi captivæ tenebantur, secum eduxit. Eadem habet S. Bruno in comment. ad ps. LXVII, super illa verba, v. 16. Neque absorbeat me profundum, neque urgeat super me puteus os suum. Hic autem, inquit, B coram Eleazaro, et multitudine Israelis, eique daret pag. 444, col. 2, manifeste ostenditur, quia hæc oratio non ad corpus, sed ad animam pertinet sola enim Salvatoris nostri anima in infernum descendit, qui per hunc puteum profundum significatur. Eɩ quidem ibi teneri non potuit, sed ligato diabolo, et inferno exspoliato, cum magna victoria inde ascendit. Similia habet in Job. cap. XLI (35).

:

C

Quærit deinde idem auctor quomodo intelligenda sit prædictio illa Christi apud Matthæum cap. xi, 40: Sicut fuit Jonas in ventre ceti tribus diebus, et "tribus noctibus; ita erit Filius hominis in corde terræ tribus diebus et tribus noctibus. Si enim corpus Christi depositum fuit in sepulcro, nisi vespere diei parasceves, hoc est ante sabbatum Paschalis solemnitatis, et ipse altero die, qui Dominicus dicitur, valle "mane surrexit; quomodo verificari potest eum tribus 'diebus, et tribus noctibus in monumento jacuisse? Respondet ergo S. Bruno serm. 2 de resurrectione Domini: ‹ Fuit igitur Filius hominis in corde terræ tribus diebus et tribus noctibus. Nocte enim illa, qua a Judæis insanientibus, et super eum irruentibus captus est, ex quo ipse ait : Si me quæritis, sinite hos abire, in potestate illorum fuit Salvator 'noster. Similiter autem et illis duabus aliis noctibus quæ post illam sequuntur, in quibus usque in diem Dominicam, ne resurgeret, custoditur ejus corpus, quod duntaxat in eorum potestate fuit. Tres quoque dies ita computantur, et sexta feria, et sabbatum, ́et diei tertii initium, in quo mundi Creator, et Do- D minus valde mane a mortuis resurrexit. Usitatissimum omnium scripturarum est, totum pro parte, et partem pro toto aliquando ponere. >

(35) O tempora, o mores! Quis credit? Hisce diebus, quibus tot profligata exstinctaque sunt ab Ecclesia veritatis magistra hæreticorum deliramenta, non desunt subversores orthodoxæ doctrinæ, qui ca e cineribus revocare audent. Ex his quidam nuper controversiam movit de descensu Christi ad inferos. Huic ergo primum opponinius Symbolum Apostolo,rum, ubi hujusce descensus confessio continetur : Descendit ad inferos. Secundo audiat S. Augustinum, quomodo hac de veritate sese exprimat ep. 164, al. 99, c. 5, n. 14: Teneamus, inquit, firmissime quod fides habet, fundatissima auctoritate firmata, quia Christus..... apud inferos fuit. Idem autem S.

partem gloriæ suæ; quæ ita illustravit pag. 192, c. 2. Hoc enim, ait, et Christus fecisse legitur, qui priusquam cœlos ascenderet, vicarios sibi, totiusque Ecclesiæ duces, apostolos constituit, quibus et partem gloriæ suæ tribuens, signa et virtutes in suo nomine facere præcepit.

Præclare etiam disserit A. N. super illa verba Genes. cap. xxiv, pag. 85, c. 1, Ascenderunt Moyses, et Aaron, Nadab, et Abiu, et septuaginta seniores Israel, et viderunt Deum Israel; atque in eo facto significatam Domini ascensionem affirmavit. Quod Moyses, inquit, confirmato testamento, simul cum senioribus Israel ad videndum Deum ascendit, significatio erat quod, immolato agno, et Christi sanguine fuso, novoque testamento confirn.ato, cœli porta aperitur, et Jesus sacerdos magnus Sancta sanctorum ingreditur, et in cœlesti palatio ab hominibus Deus videtur. Cum autem, ut sæpe dictum est, omnia Christi gesta in psalmis prænuntiata reperiantur, ejus ascensionem ad cœlos prædictam accepimus ps. LXVII, v. 19: Ascendens in altum captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus. Ad quæ A. N. p. 439, c. 1: Hic, inquit, Deus et Dominus noster ascendens in altum, prius quidem in crucem, deinde in cœlum, captivam duxit captivitatem, sicut scriptum est Joan. cap. xII, v. 32: Cum exaltatus fuero a terris, omnia traham ad me ipsum. Captivi diaboli erant omnes, sed captivi Christi facti sunt plures, non omnes; multi adhuc in captivitate detinentur; qui si voluissent, in captivitate non essent. Dedit autem dona hominibus, et maxima dona, quando Spiritum sanctum Doctor contrariam opinionem inter hæreses refert lib. de flæres. hæres. 79. Tertio plura habentur sacr. litterarum testimonia, que haud aliter exponi, et intelligi possunt, quemadmoduan explanat S. Bruno, aliique SS. Patres, nisi dogma illud catholicum admittatur. Deest profecto in Symbolo Nicæno, quia non omnia fidei capita in eo comprehendere Patres voluere. Vid. D. Tho:n. 2, 2, q. 1, art. 9, ad 4, et Card. Gotti theolog. tom. XVI d. 1, § 3, atque Exposit. Symboli Nicolii; præterea eruditissimum Joàn. Vincentium Patuzzium O. P. qui articulum Symboli -apostolici Descendit ad inferos peculiari opere contra quosdam heterodoxos scriptores propugnavit.

« PoprzedniaDalej »