Obrazy na stronie
PDF
ePub

Hic autem, quia suam iniquitatem et malitiam Deo
abscondere non potest, nudus et sine operimento
coram eo esse perhibetur. « Qui extendit aquilonem
⚫ super vacuum, et appendit terram super nikilum. ›
Hoc cum ad litteram verum sit, magis mirari quam
intelligere possumus. Per aquilonem ille significatur,
qui ait: Sedebo in monte testamenti in lateribus
aquilonis, et ero similis Altissimo (Isa. xiv, 13).
Ilunc autem extendit Deus super vacuum, qui illis
dominari permittit, qui fide, religione et bona ope-
ratione vacui sunt. Terram autem super nihilum
appendit, quia sanctam Ecclesiam super gentes
firmavit et stabilivit, quas prius pro nihilo com-
putabat, secundum illud: ‹ Omnes gentes quasi
non sint, sic sunt coram eo, et quasi nihilum,
et inane reputatæ sunt ei (ibid., 40). ›
(267 Qui ligat aquas in nubibus, ut non erumpant

velle, qui et sua, et suorum militum numero et for- A ipsis quoque quos perdidit, in pœnis inferior est. titudine omnia superat; cujus oculorum lumen ubique refulget, cui non solum actiones, sed etiam cogitationes se abscondere nequeunt. Nunquid ju⚫stificari potest homo, comparatus Deo? Aut apparere mundus, natus de muliere?» Sic, inquit, ut cacter homines es, nec te de muliere natum esse negare debes, quæ utique fragilis est, et porta peccati (560). Non igitur mundus es, nec Deo comparatus justificari potes, quia dixisti : Æquitatem proponat contra me, et perveniat ad victoriam judicium meum. Ecce enim luna non splendet, et stellæ non sunt mundæ in conspectu ejus; quanto magis putredo, et filius hominis, vermis. (561) Quid enim per lunam, nisi Ecclesiam; quid vero per stellas, nisi sanctos? Ecce, inquit, Ecclesiæ et stellæ Novi Testamenti, id est sancti baptismatis unda renovati, et originali peccato soluti, ante Dei oculos omnino mundi non sunt; quanto magis homo putredo, et filius hominis, vermis, qui nondum in liquo innovatus primi hominis maledictione tenetur; cui dictum est: Maledicta terra in opere tuo (Gen. m, 17); › et paulo post : ‹ Quia pulvis es, et in pulverem reverteris (ibid., 19). ›

CAPUT XXVI.

B

Respondens autem Job, dixit: Cujus adjutor es? • Nunquid imbecillis? et sustentas brachium ejus qui non est fortis? Cui dedisti consilium? Forsitan • illi qui non habet sapientiam, et prudentiam tuam • estendisti plurimam? Aut quem docerc voluisti? C Nonae eum qui fecit spiramentum? Isti enim quasi Dei adjutores pro Deo loquentes, ejusque justitiam defendentes, et Deum justum, et Job injustura probare conabantur, ac si Deus, ut imbecillis, imprudens et inscius causam suam defendere non posset, vel vir sanctus eum injustum probare voluisset. Hline autem Dei fortitudinem, prudentiam et sapientiam describit, dicens :

Ecce gigantes gemunt sub aquis (362), et qui habitant cum eis. Nudus est infernus coram illo, et nullum est operimentum perditioni.› Eççe, inquit, gigantes, id est reges et principes, cæterique potentes, et qui cum eis habitant, corum scilicet consiliarii et familiares, gemunt sub aquis, id est in regimine populorum. Aquæ enim multæ, populi D multi (Apoc. xv, 27). Non enim sine magno labore et sollicitudine eos quos regunt, vel habere, vel tenere possunt. Gemunt igitur sub eis, quia quasi graviter onerati, vix eos ferre et regere possunt. Deus autem solo nutu cuncta disponit et ordinat. Infernus autem et perditio, diabolus intelligitur, qui

(360) Quod signanter dicit, quia ex hoc ipso quod homo de muliere per carnis concupiscentiam nascitur, maculam contrahit. D. THом.

(361) Scilicet non potest reputari resplendens splendore justitiæ, si divinæ justitiæ comparetur: neque mundus per innocentiam, si comparetur puritati divinæ. D. THOM.

(362) Ecce gigantes. Scilicct antiqui : gemunt sciicet in pœnis inferni : sub aquis, id esi qui fuerunt

pariter deorsum. Nubes doctores sunt, in quibus Deus suæ doctrinæ aquam ligavit, et clausit, ne simul tota erumperet, potius auditorum vitam, quam sitim exstingueret. Ideoque Apostolus aliis lac potum dedit, non escam (I Cor. III, 2), qui tamen sapientiam loquitur inter perfectos. ‹ Qui tenet <vultum solii sui, et expandit super illud nebulam ‹ suam. Solium enim, sedes judiciaria intelligitur. Faciem igitur sui solii Deus adhuc abscondit, et tenet, quia ejus occulta judicia, donec in hoc mundo sumus, scire non possumus. Unde non immerito obscuritatis nebulam super illud expansam esse dicit. Terminum circumdedit aquis, donec finiantur lux et tenebræ. › Per aquas, sanctarum Scripturarum scientiam significavit. Cui scientiæ Deus terminum posuit, ut non plene intelligatur, donec finiantur lux et tenebræ, id est dies et nox. Scriptum est enim quia vocavit Deus lucem diem, et tenebras noctem (Gen. 1, 5). › Nemo igitur integram, perfectamque scientiam habebit, nisi prius hic mundus finiatur. Columnæ cœli tremiscunt et pavent ‹ ad nutum ejus. › Cœli namique columnæ, apostoli sunt Ecclesiæque doctores, qui nisi Deum timuissent, tanta pro eo non paterentur. In fortitudine illius repente maria congregata sunt, et prudentia ejus percussit superbum. › Dei namque virtus et sapientia, Dei fortitudo et prudentia Christus est. Hic autem incarnatus diabolum percussit, et de regno, quod jamdiu possederat, ejecit. Et ita cuncta maria, id est omnes mundi hujus nationes, repente in unam fidem, et unam Ecclesiam congregavit. Spiritus ejus ornavit cœlos, et obstetricante manu eductus est coluber tortuosus (363). › Nondum enim

submersi aquis diluvii, et quia non solum ipsi perie runt, sed multi alii cum eis, scilicet similiter gemunt; scilicet a virtute potestatis ipsius. D. Tuom.

(363) Coluber tortuosus, id est diabolus, qui colubro comparatur, propter malignitatis venenuma, et tortuosus dicitur propter calliditatem. Signanter autem dicit eum eductum, obstetricante manu Dei. Sicut enim obstetrix sic educit infantem, quandoque mortuum, ut mater non lædatur; ita Deus sic eduxit

animam Deus non liberat. Hujus autem clamorem post hanc vitam Deus non audiet, quamvis multum clamet Domine, Domine, aperi nobis (Matth. XXV, 11). Sequitur: Aut poterit in Omnipotente,

cœli, id est sancti apostoli, ornati erant; sed Spiritu A comprobatur, qui se Deo servire simulat, et ejus sancto adveniente, statim et scientia, et diversitate linguarum, et virtutum efficacia ornati sunt. Et coluber ille tortuosus, qui primum hominem decepit, el nunquam recta via incedit, de fidelium mentibus eductus, el ejectus est, manu et virtute Dei in anima, et in corpore fideles suos circumcidente.

Ecce hæc ex parte dicta sunt viarum ejus, et cum vix parvam stillam sermonis ejus audierimus, quis poterit tonitruum magnitudinis illius in‹ tueri? › Hanc, inquit, particulam, et quasi stillam de illa tanta plenitudine virtutum ejus audivimus, et nuntiavimus. Sed cum in infirmitate assumptæ carnis, ut modo diximus, tanta peregit, quis eum in majestate sua venientem, et damnationis sententiam super iniquos tonantem intueri poterit?

CAPUT XXVII.

[ocr errors]

B

C

delectari? Aut invocare Deum in omni tempore?> Non enim delectantur in Domino, qui solam mundi laudem et gloriam quærunt. Hi tamen non semper, sed 268 quando aliqua adversitate tanguntur, tunc Deum invocant. ‹ Docebo vos per manum Dei, quæ Omnipotens habet, nec abscondam: ecce vos omnes nostis, et quid sine causa vana loquimini? › Docebo, inquit, vos, nec abscondam ea quæ Omnipotens habet, id est veritatem; hæc enim semper est doctrina Omnipotentis. Sed quomodo docebo? Non utique per me, sed per manum Dei, quæ tam fortis est, ut etiam lapidea corda mollire possit. Sed dicite mihi: Quid sine causa contra me vana loquimini, cum ipsi sciatis vera esse quæ dico: Hæc est pars impii apud Deum, et hæreditas violento‹rum, quam ab Omnipotente suscipient. Si multiplicati fuerint filii ejus, in gladio erunt, et nepotes ejus non saturabuntur pane. Impii enim, et violenti hæretici sunt, quia et crudeliter animas perdunt, et violenta interpretatione Scripturas exponunt. Hi autem quam partem et hæreditatem à Deo suscipiant, audiamus. Si multiplicati fuerint, inquit, filii ejus, id est imitatores ejus, et qui de ejus doctrina generantur, divinæ ultionis gladio ferientur. Et nepotes ejus, illi scilicet, qui de his malis Gillis nascuntur, non saturabuntur pane, pane utique vivo qui de cœlo descendit. Quoniam autem hæreticorum alii ad Ecclesiam convertuntur, alii vero in suis erroribus relinquuntur; ideo subditur: « Qui reliqui fuerint ex eo, sepelientur in interitu, et viduæ illius non plorabunt. › Qui, inquit, ad veritatem non redierint, et in sua malitia perstiterint, in interitu æternæ damnationis sepelientur. Et viduæ, illius non plo‹ rabunt. › Cujus illius? Illius, cujus filii in gladio erant. Sed quæ sunt ejus viduæ, nisi animæ, quæ cognita veritate ab eo sunt separate? Et istæ quidem viduæ non plorabunt, imo gaudebunt, quoniam cum sanctis in gaudio erunt. Si comportaverit quasi terram argentum, et sicut lutum præparavit vestimenta, præparabit quidem, sed justus vestietur illis, et argentum innocens dividet. Quid enim per argentum et vestimenta, nisi sanctarum Scripturarum testimonia intelligimus ? Qui enim his non abundat, pauper et nudus est; pauper quidem in ratiocinando, nudus vero in se contegendo et defendendo. Fit enim multoties, ut hæretici ibros componant, et in sua defensione sanctarum Scripturarum testimonia colligant, quæ se ad defendendum cum ad concilia comportaverint, eisdem ipsis, quasi suis gladiis superantur. Et ita quidem fit, ut justus corum vestibus armetur et induatur,

‹ Addidit quoque Job assumens parabolam suam, et dixit. In eo quod parabolam dicit, aliud præter litteram quærendum insinuat. Vivit Deus, qui (abstulit judicium meum, et omnipotens qui ad amaritudinem adduxit animam meam. Quia donec superest halitus in me, et Spiritus Domini in naribus meis, non loquentur labia iniquitatem, nec lingua mea meditabitur mendacium. › Ejus enim, judicium Deus abstulit, quia aliter se judicandum putavit. Loqui autem, oris est; meditari vero cordis. Nec igitur lingua oris mendacium, nec lingua cordis loquetur iniquitatem. Cur autem dixerit hoc, manifestat: Absit a me, ut justos vos esse judicem : ‹ donec deficiam, non recedam ab innocentia mea. › Mentiretur enim, si eos, qui justi non erant, justos judicaret : si vero mentiretur, innocens non esset. Unde adhuc subditur : ‹ Justificationem, quam cœpi tenere, non deseram. Nec enim reprehendit me cor meum in omni vita mea. › Desereret enim justificationem, si a veritate cessaret : veritas enim eum justificabat. Quod vero cor ejus in omni vita sua non reprehendit, illum nisi ignoranter non peccasse ostendit. Quis enim reprehendat, quod ignorat? Quia vero illicitis cogitationibus viriliter resistit, et si aliquando illicita cogitaverit, cor tamen ejus ex hoc eum non reprehendit. ‹ Sic agit, ut impins inimicus meus, et adversarius meus, quasi ■ iniquus. › Sic igitur agit inimicus meus, id est D‹ Satan, ut impius, quia quantumcunque potest, omni pietate remota me affligit. Et adversarius meus, quasi iniquus, quoniam æquitatis mensuram me flagellando multum excedit. Hoc ille agit. Insuper et vos me simulatorem, et hypocritam esse putatis. Unde et subditur: Quæ enim est spes hypocritæ, ‹si avare rapiat, et non liberet Deus animam ejus? Nunquid clamorem ejus audiet Deus, cum venerit super illum angustia? Cum enim hypocrita se justum simulat, justitiæ laudem, quæ solis justis debetur, avare rapit. Hoc autem facit, quia æternæ retributionis spem non habet. Unde stultissimus

diabolum de medio angelorum, ut bonorum angelorum societas in nullo detrimentum sit passa. D. Ta x.

et eorum eloquiorum divitias, quæ per argentum A neque sapientia thesaurus bene exponitur, nefigurantur, vir innocens rationabiliter exponat et dividat. Ædificavit sicut tinea domum suam, et ⚫sicut custos fecit umbraculum. › Domum suam s'cut timea hæreticus ædificat, quia Ecclesia, quam regit, corrumpendo et dissipando construit. Facit autem sicut custos umbraculum, quoniam ejus ædificium non habet fundamentum positum. Non enim ædificat super fundamentum apostolorum el prophetarum.

Dives cum dormierit, nihil secum auferet, apcriet oculos, et nihil inveniet. Dives enim qui non in Deo, sed in hujus mundi divitiis spem habet, postquam dormierit, et mortis somno oculos clauserit, nilul secum auferet. Aperiet oculos in resurrectione, et nihil inveniet, quoniam tanta inopia opprimetur, ut guttam aquæ mendicare cogatur; unde et sequitur: Apprehendet eum, quasi aqua,

[ocr errors]

inopia, et nocte opprimet eum tempestas. In nocte enim, et in tenebris positus, omnium tribulationum impetu et tempestate opprimetur, et quasi abundanti et repentina aqua, ita inopia apprehendetur. Tollet eum ventus urens, et auferet, et velut turbo rapiet eum de loco suo. Tollet eum, inquit, de hac vita ventus urens id est malignus spiritus, et qui violenter animas tollit, et quas tollit æternis tormentis exurit. Et velut turbo, et impetus tempestatum rapiet eum de loco suo, id est de hoc mundo, in quo ad tempus habitavit. Et hoc merito. Emittit super cum, et non parcit, de manu ejus fugiens, fugiet. Emittit, inquit, Dominus super eura, et extendit virgam correctionis suæ, et Hon parcit ad tempus, ut in æternum parcat : corripit enim omnem filium, quem recipit (Prov. III, 12). Ille vero cum se emendare, et de Dei correctione gaudere debuisset, quasi malus discipulus, non recipiens disciplinam de manu ejus fugiens fugit. In hoc enim fugit, quod disciplinam non recipit. Sed quid Dominus ad hæc? Subditur: Strin

get super eum manus suas, et sibilabit super illum, intuens locum ejus. lloc est enim, quod peccanti populo per prophetam Dominus dicit; ‹ Jam non irascar tibi amplius (Ezech. xvi, 42); › id est, age quod vis, quia ego te ulterius non corri

B

que vasa digna 269 honore fabricantur. Hic enim vas electionis beatus Paulus fabricatus est. Hic igne martyrii et tribulationis omnes martyres conflati sunt. Ferrum de terra tollitur, et lapis solutus calore in æs convertitur. Terra enim in ferrum, et lapis in æs, sancti Spiritus igne decocti, conver Luntur, quoniam terreni et peccatores, duri et increduli, ferri fortitudinem et æris sonum suscipiunt, ut et fortes sint in opere, et clari in prædicatione. Tempus posuit tenebris, et universorum finem ipse considerat. Tempus enim posnit tenebris, quia sue iucarnationis tempore Salvator noster Scripturas aperuit, et ignorantiæ tenebras ab eis removit. Sive etiam: tenebris, id ́est peccatoribus, terminum posuit, quo et peccare desistant et pœnitentiam agant. Ipse etiam universorum finem considerat, quia ad quem finem omnia tendunt, non ignorat. Cum enim et Judas inter apostolos, et Paulus inter persecutores essent, utriusque finem ipse videbat.

Lapidem quoque caliginis, et umbram mortis ⚫ dividit torrens a populo peregrinante. Lapis enim caliginis, et umbra mortis Judæorum populus est. Lapis quidem, quia credulitate durus, caliginis autem, quia infidelitate cæcus. Sub quo, qui se humiliaverit, sic cjus umbra, quasi morte exstinguetur. Omnis enim, ad cujus doctrinam prosternimus, ambra nobis est. Sed qui torrens, nisi fluvius, et prædiC catio novi testamenti? Quid vero populus peregrinus, nisi Ecclesia, quia in hoc mundo peregrinans, dicit: Non enim habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus (Heb. xm, 14). › Torrens igitur, lapidem caliginis, et umbram mortis a peregrinante populo dividit, quia Novum Testamentum Judæos ab Ecclesia separat. In hoc enim a nobis differunt, quod Novum Testamentum non suscipiunt.

Terra de qua oriebatur panis in loco suo igne ‹ subversa est. Cum enim totus mundus divini cloquii famem pateretur, tune Judæa terra verbi Dei pane abundabat. Hæc autem in loco suo igne subversa est, quia zelo et igne invidiæ contra Christum exarsit. Locus saphiri lapides ejus, et glebæ illius

gam. Manum enim stringere est a flagellis et alapis D‹ aurum. › Hujus, inquit, terræ lapides pleni fue

cessare. Intuens autem locum ejus super cum sibilat, quia considerans ad quam pœnam et mortem tendat, quasi admirando eum irridet.

CAPUT XXVIII.

Habet argentum venarum suarum principia, et auro locus est, in quo conflatur. › Quamvis, inquit, hæretici, de quibus supra multa locuti sumus, argentum habeant, ejus tamen venas et principium non habent. Vena enim et principium argenti, id est sanctorum cloquiorum, veritas est. Omnis enim divina Scriptura hoc ex fonte manat. De hoc au. tem foute illi non bibunt, quoniam prave Scripluras interpretantur. Locus autem, in quo conflatur aurum, Ecclesia est, quoniam extra cam,

(

runt sapbiris, quia sancti, qui prius in ea habitaverunt, cœli faciem et angelorum pulchritudinem imitati sunt. Et glebæ illius aurum, quia saneti prophetæ, et per sapientiam aurum, et per fructum boni operis glebæ fuerunt. Semitam ignoravit avis, nec intuitus est cam oculus vulturis. Avis enim Christus est, quia volando coelos ascendit. Est autem et vultur, quoniam ad suscipiendum nostræ carnis morticinum descendit. Hujus autem avís semitam terra illa prædicta ignoravit, quia Judæorum populus, neque quod de cœlo Christus descenderet, neque quod in cœlos ascenderet, credere voluit. lloc autem ideo, quia non est intuitus oculus vulturis, id est, quia non satis diligenter prophetarum verba

consideravit. Christi enim oculi prophetæ fuerunt, A colores Indiæ, nisi philosophi hujus mundi? Hi enim quoniam prius per eos, postea per seipsum, sedentes

in tenebris illuminavit.

quidquid pulchritudinis habent, exterius et in pelle ostendunt. At vero de Ecclesia dicitur: Omnis gloria ejus filiæ regis ab intus (Ibid. XLIV, 14). > Lapis autem sardonicus coloris sanguinei, marty res ostendit. Saphirus vero sanctos prædicatores, qui altius volant et cœlestia contemplantur. Non adæ

quabitur ei aurum, vel vitrum, nec mutabuntur ‹pro ca vasa auri excelsa et eminentia, nec comme

Non calcaverunt eam filii justorum, nec pertransivit per eam leæna. › Institores enim apostoli sunt, qui fidei pretio Evangelii doctrinam ubiqne vendentes instabant, quorum quidem filii fuerunt episcopi et doctores. Quamvis enim apostoli Judæam terram parvo tempore calcassent, eorum tamen filii eam non calcaverunt, quia, relictis Judæis, omnes se ad gentes contulerunt. Leæna autem Ecclesia est, quæ et vitia et malignos spiritus ubique vincit et devorat. Hæc autem transivit quidem, sed non pertransivit per eam; exspectat enim donec plenitudo gentium intret, et sic omnis Israel salvus fiat. ‹ Ad silicem extendit manum suam, subvertit a ra- B homines esse Filium hominis? (Matth. xvi, 14.) › ‹ dicibus montes. › Terram, inquit, leæna reliquit, et ad silicem manum extendit, quia, relictis Judæis, ad duritiam gentium auxilii sui manum porrexit. Et subvertit a radicibus montes, quia hujus sæculi potentes a dæmonum cultura funditus eradicavit.

In petris rivos excidit, et omae pretiosum vidit ‹ oculus ejus. › In petris, inquit, id est in duris et lapideis cordibus, rivos scientiæ vel lacrymarum excidit, et abundare fecit. Et omne pretiosum vidit oculus ejus, quia sacramenta omnibus sæculis abscondita ei revelata sunt Unde et subditur:

Profunda quoque fluviorum scrutatus est, et abscondita produxit in lucem. > Sanctus enim prædicator fluviorum profunda scrutatus est, et abscondita in lucem produxit, quia utriusque Testa- C menti mysteria, diu abscondita, exponendo revelavit, Sapientia vero ubi invenitur? Et quis est locus intelligentiæ? Hæc autem sapientia Christus est, qui Dei virtus et Dei sapientia dicitur. Nescit homo pretium ejus, nec invenitur in terra suaviter vi‹ ventium. › Miser Judas, miseri et Judæi, a quibus tam vili pretio emptus et venditus est, cujus pretium sciri non potest. Si enim pretium ejus homo ille iniquus scivisset, eum tali pretio non vendidisset. Non invenitur autem sapientia in terra suaviter viventium, quia non in eis habitat Christus, qui carnis illecebris et voluptatibus traditi sunt. e Abyssus dicit: Non est in me; et mare loquitur : Non est mecum. Abyssus enim illi sunt qui erroris et ignorantiæ tenebris sunt involuti; in talibus autem non habitat Christus. Mare autem illos significat qui felle et amaritudine pleni, et superbiæ spiritu commoti, nunquam possunt esse quieti. Non da‹ bitur aurum obryzum pro ea, nec appendetur ar gentum in commutatione ejus. › Aurum obryzum, quod optimum est, sanctos apostolos designat; argentum vero, propter 270 eloquii puritatem, prophetas significat. Sed tamen nullus horum Christo comparari potest. Unde Psalmista ait: Ut quid suspicamini montes coagulatos; mons, in quo beneplacitum est Deo habitare (Psal. LXVI, 17). › — ‹ Non conferetur Indiæ tinctis coloribus, nec lapidi sardonico pretiosisimo, vel saphiro. Quid enim tincti

D

morabuntur comparatione ejus. > Sancti enim et aurum sunt propter sapientiam, et vitrum propter vitæ puritatem; quales enim exterius, tales et interius sunt, nihil obscurum, nihil tenebrosum in eis est. Vasa autem excelsa el eminentia illa erant, de quibus cum Dominus diceret Quem dicunt

Apostoli respondentes dixerunt: ‹ Alii Eliam, alii Jeremiam, alii Joannem Baptistam, aut unum ex prophetis. Satis enim magni erant, quifChristus esse putabantur, et tamen nihil horum Christo compara. tur. Trahitur enim sapientia de occultis. Non ‹ adæquabitur ei topazion de Æthiopia, nec tincture mundissimæ componentur. De occultis enim, id est de corde, Patris trahitur hæc sapientia. Sed quis eam trahit nisi pietas et misericordia? Ilis enim trahentibus ad terram Christus descendit. Huic autem topazion non adæquatur, quamvis omnium colorum diversitate varietur. Similiter autem neque tincturæ mundissima; per hæc enim eos intelligimus, qui et sapientia, et scientia, et omnium virtutum varietate sunt adornati; quot enim virtutes, tot colores. Et hæ quidem tincturæ tunc mundissima sunt, quando nulla hypocrisi inficiuntur. Nihil autem horum æquabitur Christo. Quis enim in nubibus æquabitur Domino? Aut quis similis erit Domino inter filios Dei? › (Psal. LXXXVII, 7.) Unde ergo sa

pientia veniet? Et quis est locus intelligentiæ? Abscondita est ab oculis omnium viventium. › Unde, inquit, veniet Sapientia, quis nobis eam revelabit? ་ Generationem ejus quis enarrabit ? (Isa. LIII, 8). › Quis est locus ejus? Ubi habitat? Ipsa dicat: Ego sum, inquit, in Patre, et Pater in me est (Joan. x, 38). › Abscondita igitur est ab oculis omnium viventium, quoniam nemo eam novit, sicut est. Volucres coli quoque latet. Perditio et mors dixerunt: Audivimus auribus nostris famam ejus. Volucres namque cœli, apostolos, et doctores, qui et altius volant, et subtilius cœlestia contemplantur, significare possunt. Et his quidem quandiu in mundo fuerunt, non plene hæc sapientia revelata est. Perditio vero et mors diabolus est qui peccatores occidit, et perdit. Iste autem famain ejus audivit, quia Christi gloriam et virtutem, vel superatus intellexit.

Dens intelligit viam ejus, et ipse novit locum ejus. Ipse enim fines mundi intuetur, et omnia, quæ sub cœlo sunt respicit - Nemo enim novit Filium, nisi Pater (Matth. x1, 27). humanitatis et incarnationis viam

Ipse enim ejus

ante tempora

cum co simul disposuit. Et ipse quamvis non loca- A mine scriptum est: Lucerna pedibus meis verbum

lis, est locus ejus. Unde et ipse ait: Ego sum in
Patre, et Pater in me est (Joan. x, 38). Et quo-
niam Deum nihil latet, hæc sapientia mundi fines,
et quæcunque sub cœlo sunt, qualiter se humilient,
intuetur. Qui fecit ventis pondus, et aquas appen-
‹ dit in mensura. Venti hoc in loco vel animas,
vel leves et vagos homines significant. Ilis autem
fecit Deus pondus, quia religionis maturitatem, et
gravitatem eis dedit. Unde et illud: In populo
gravi laudabo te (Psal. xxxiv, 18). » Aquas autem
in mensura appendit, quia, ut Apostolus ait, sancti
Spiritus gratias secundum mensuram fidei, unicui-
que tribuit (Rom. x11, 7). ‹ Quando ponebat pluviis
legem, et viam procellis sonantibus; tunc vidit
illam, et enarravit, et investigavit, et dixit homini: B
Ecce timor Domini, ipsa est sapientia, et recedere
a malo, intelligentia. Pluviis enim legem po-
suit, quando prædicandi ordinem docuit. Ordo au-
tem hic est; ut doctor, quod prædicat, agat. Sed
audiamus ipsam legem: Sic luceat, inquit Domi-
nus, lux vestra coram hominibus, ut videntes opera
vestra bona, glorificent Patrem vestrum, qui in
cœlis est (Matth. v, 16).› Quod autem per pluviam,
hoe per procellas, et quod per legem, hoc per viam
significavit. Per procellas tamen ea doctrina in-
telligitur, quæ de futuro judicio, et de æterna pœna,
terrorem peccatoribus incutit. Quod vero ait:
Tune vidit illam, et enarravit, et præparavit, et
<investigavit; › hoc est intelligere, tunc eam videri,
et enarrari, præparari, et investigari permisit. Tunc
enim Christus cognitus est, quando prædicatores
pluere cœperunt. Et tunc dixit homini: Ecce ti-
mor Domini, ipsa est sapientia, et recedere a
malo, intelligentia (364). Vere hæc est sapientia
et intelligentia, quæ et sola sufficit, et sinc qua
Christus Dei virtus, et sapientia nec cognosci, nec
haberi potest: qui enim Deum timet, nihil ne-
gligit, et qui a malo recedit nunquam peccat.

271 CAPUT XXIX.

C

‹ Addidit quoque Job assumens parabolam suam, et dixit: Quis mihi tribuat ut sim juxta menses pristinos, secundum dies quibus Deus custodiebat me? Hæc beatus Job de se et de Ecclesia dicit, ideoque parabolam vocat. Loquatur igitur Ecclesia, D non illa prima et nobilis, sed ea quæ nunc est, et quæ usque ad sæculi consummationem futura est. Quis, inquit, mihi tribuat, ut talis nunc sim, qualis in principio fui? Quando Deus me custodiebat, quando neque ab ipsis tyrannis, neque a vitiis, neque a malignis spiritibus me superari permittebat. Hoc autem Ecclesia secundum meliores dicit, qui Christianam religionem multum diminutam considerantes, deplorant. Quando splendebat lucerna ejus. super capul meum, et ad lumen ejus ambulabam in tenebris. De hac enim lucerna et de hoc lu

(564) Quia intelligentia præcipue ad hoc homini est necessaria, ut per intelligentiam discernat mala a bonis, quibus evitatis, per exsecutionem bonorum

tuum, et lumen semitis meis (Psal. cxviii, 115). › Verbum enim caput, id est mentem illuminat, ut bene intelligat, et pedes, id est opera, ut sine offensione fiant. Hoc igitur lumine in tenebris, id est inter impios, et peccatores secura Ecclesia ambulabat, quoniam et sermonum et virtutum luce fulgebat. Sequitur :

Sicut fui in diebus adolescentiæ meæ, quando <secreto Deus erat in tabernaculo meo, quando erat Omnipotens mecum, et in circuitu meo pueri mei. Quando lavabam pedes meos butyro, et petra fun‹ debat mihi rivos olei; quándo procedebam ad portam civitatis, et in platea parabant mihi cathe‹ dram. › Jam enim magna ex parte Ecclesia senuit, neque eam speciem et pulchritudinem, nisi in paucissimis tenet, quam in diebus adolescentiae, id est tempore apostolorum et martyrum habuit. Tunc enim Deus secreto erat in ejus pectoris tabernaculo, quia potius intus bene agendo, quam foris se ostentando Deo placere conabatur. Et tunc erat Omnipotens secum, quod in miraculis declaratur, qui semper cum tam præsto exaudiebat. Tunc quoque pueri ejus erant in circuitu ejus, de quibus Apostolus ait :

Nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote (I Cor. xiv, 20). › Pueri enim a puritate dicuntur. Tunc autem pedes suos, id est doctores qui eam ubique ferunt, butyro lavabat, quia majori et perfectiori scientia eos infundebat. Butyrum, lactis pinguedo est. Sicut igitur lac mediocrem scientiam, ita perfectam butyrum significat. Petra autemi rivos olei ei fundebat, quia qui prius infideles, duri et lapidei erant, postea Spiritu sancto inuncti, pietatis et misericordiæ oleum fundebant. Ad portam vero civitatis procedebant, quia civitatem sanctam Jerusalem intrare volentibus fidei portas aperiebat. Ponebant autem ei cathedram in plateis, ut jam non in occulto, sed palam et manifeste cunctis gentibus prædicaret. Qui enim veritatem palam docet, in platea super cathedram sedet. Sequitur:

Videbant me juvenes, et abscondebantur, et se<nes assurgentes stabant. Juvenes hoc loco intelliguntur, qui diu in peccatis perseverando creverunt. Senes vero, qui morum gravitate et religione suam vitam commendaverunt. Isti igitur adstant ut religiosi; illi se abscondunt ut timidi. Adhuc videmus adulteros, et fornicatores et cæteros sceleratos ab episcoporum facie declinare. Principes cessabant loqui, et supponebant digitum ori suo. Vocem suam cohibebant duces, et lingua eorum gut‹ turi suo adhærebat. Hi principes et duces hæresiarchæ sunt, qui sanctarum Scripturarum auctoritate et veris rationibus convicti, contra Ecclesiam loqui cessabant. Qui autem hoc non intelligit, legat tot concilia, in quibus hæreticorum ora sunt opilata. ‹ Audiens auris beatificabat me, et

operum ad sapientiæ divinæ participationem perveniat. D. THOM.

« PoprzedniaDalej »