Obrazy na stronie
PDF
ePub

thuribulo, flammæ se opposuit, quæ jam extrema A fectum desursum est (Jac. 1, 17). Sed quis est castrorum devoraverat. Ponunt quoque holocaustum super altare, sacrificium laudis et oblationis in Ecclesia prædicantes. Benedic fortitudini ejus(309) et opera manuum illius suscipe. Percute dorsa inimicorum ejus, et qui oderunt eum, non consurgant. O si hæc intelligerent illi, qui Dei sacerfotibus tantum adversantur! Quia quantum sacerJotes benedicuntur, tantum eorum inimici maledicuntur.

Et Benjamin ait: Amantissimus Domini habitabit confidenter in eo, quasi in thalamo tota die morabitur, et inter humeros illius requiescet. > Quis est iste amantissimus Domini? Beatus utique Paulus de tribu Benjamin originem ducens. Sed quaem hunc esse putemus, qui amantissimus Domini B vocatur? Videamus modo qualiter Deum amat, cujus Jicitur amantissimus. Ipse dicit : ‹ Si quis non amat Pominum Jesum Christum, anathema sit (I Cor. XVI, 22). Vis etiam videre quam confidenter in hoc Idem habitat? Certus sum, inquit, quia neque mors, neque vita, neque principatus, neque potestates, neque aliqua creatura poterit nos separare a charitate Dei, quæ est in Christo Jesu (Rom. vII, 38). Et in eo quidem quasi in suavissimo thalamo requiescit Christus, de quo ipse ait: An experimentum ejus quæritis, qui in me loquitur Christus (1 Cor. x111, 3). › — Et inter humeros ejus requiescit. Talem equum, talem sessorem.

Joseph quoque ait. De benedictione Domini terra ejus, de pomis cœli, et rore, atque abysso C subjacente. De pomis fructuum solis ac lune, de vertice antiquorum montium, de pomis collium æternorum, et de frugibus terræ, et plenitudine ejus benedictio illius. Qui apparuit in rubo veniat (super caput Joseph, et super verticem Nazaræi (310). Quid per Joseph, qui accrescens interpretatur, nisi populum Christianum intelligimus qui parvo tempore crescens, et multiplicans, mundum replevit? Hujus autem terra benedictione Domini perfunditur, quia statim a principio, ejus caro, quæ de terra sumpta, primi hominis maledictione tenebatur, in baptismo benedicitur, et sanctificatur. Deinde vero populus iste fecundatur, et satiatur de pomis cœli et rore, id est apostolorum verbis et Joctrina, atque de abysso subjacente, id est de alta et profunda sanctarum Scripturarum intelligentia, et de pomis fructuum solis et lunæ, per quos dulcissimos Christi et Ecclesiæ sermones intelligimus, quibus interior homo noster reficitur. Et ‹ de vertice antiquorum montium, id est de sublimi et spirituali intelligentia prophetarum. Et de pomis collium æternorum, per quæ significantur dulcissima verba apostolorum. Et de frugibus terræ, et de plenitudine ejus. › Quæ si de terra viventium intelligantur, magnæ et immensæ divitiæ ei promittuntur.

D

ille, qui in rubo apparuit? cujus benedictio super caput, et verticem hujus venire imprecatur. Si enim rubus ille virginem Mariam significabit, profecto Christus est, qui in rubo apparuit. Bene autem populus iste Nazaræus dicitur, utpote Domino 218 ab infantia consecratus inter fratres suos. Quasi pri♦ mogeniti tauri pulchritudo ejus, cornua rhinoce rotis cornua illius. In ipsis ventilabit gentes usque ad terminos terræ. Hæ sunt multitudines Ephraim, et hæc millia Manasse. Omnes enim secundum creationem fratres sumus, quoniam ex eisdem parentibus nati sumus. Christianus tamen populus inter omnes fratres suos pulcherrimus est, quia ipse solus aqua baptismatis regeneratus, et super nivem deaibatus est. Qui bene tauro primogenito comparatur utpote major et fortior, cæterisque omnibus ad laborandum aptior. Sunt erim cornua illius insuperabilia, quasi cornua rhinocerotis, quoniam nihil cis resistere potest. Non autem sine causa pluraliter cornua posuit, cum nonnisi unum cornu habeat rhinoceros, unde et Latine unicornis dicitur. Duo namque cornua duo sunt Testamenta, quæ populus iste dupliciter intelligens, omnium gentium errores superat et vanitates. In ipsis enim ventilat gentes, in ipsis concludit philosophos, in ipsis vincit Judæos, in ipsis prædical, et convertit omnes mundi terminos. Dividitur autem populus iste in Ephraim et Manasse, per quos et Judaeos, et gentiles significare possumus, quorum alter fructificans, alter oblivio interpretatur. Quæ utraque satis convenienter conveniunt sanctis, qui et bona fructificant, et injuriarum suarum omnium obliviscuntur.

Et Zabulon ait: Lætare Zabulon in exitu tuo, et Issachar in tabernaculis tuis. Populos ad montem vocabunt. Ibi immolabunt victimas justitie. Qui inundationem maris, quasi lac sugent, et thesauros absconditos arenarum. › Quid per Zabu lon, qui habitaculum interpretatur fortitudinis, et per Issachar, qui asinus fortis alibi vocatur, nisi sancti Ecclesiæ doctores significantur? Isti enim, quasi turres, inexpugnabile sunt habitaculum. Isti, quasi fortes asini, aliorum onera ferunt. Latator igitur Zabulon in exitu suo, quia sentiens se Dei fortitudine munitum, securus ad pugnam exit contra hostes, ex quibus magnis spoliis onustus redit. Latatur et Issachar in tabernaculis suis, nullo præ lætitiæ pondere gravatus, cum to: quotidie animas offeral Deo. Vocant autem populum ad montem, dicentes cum propheta: Venite, ascendamus ad montem Domini, et ad domum Dei Jacob (Isai. 11,3).› Hoc enim faciunt, quando ad fidem, et ad Ecclesiam gentes invitant. Et ibi quidem immolant victimas justitiæ, id est sacrificium laudis et oblationis. Sugunt autem inundationes maris, quasi lae, sive quia mundi injurias et adversitates pro Deo libenter ferunt, sive quia legis hujus doctrinam, quæ aliis

Omne enim datum optimum, et omne donum per-
(309) Alia lectio habet: Benedic primitiis ejus.
(519) Cod. Bibl. Cist. olim Montis Amiat. addit. super verticem Nazaræi inter fratres suos.

amara et impotabilis esse videtur, spirituali intel- A 219 Aser quoque ait : Benedictus in filiis Aser. igentia, quasi lae bibere gaudent. De qua subditur: Et thesauros absconditos arenarum. › Sicut aurum n arena, ita et spiritualis intelligentia in littera invenitur.

Et ad Gad ait: Benedicens in latitudine Gad. Quasi leo requievit, cepitque brachium, et verticem. Et vidit principatum tuum, quod in parte sua doctor est, et repositus, qui fuit cum principibus populi, et fecit justitias Domini, judicium suum ‹ cum Israel. Hunc et Jacob benediceus ait : « Gad accinctus præliabitur ante eum. › Quid per Gad nisi apostolos intelligimus? Qui gladio accincti spiritus, prima acie bella gesserunt. Isti autem in latitudine benedicuntur, sive quia in mundi latitudinem prædicare mittuntur. « In omnem terram exivit B sonus eorum (Psal. xvm, 5). › Et isti quidem quamvis a pluribus inimicis undique invadantur, securi tamen ut leo requiescunt, de quo scriptum est: Leo fortissimus bestiarum ad nullius pavebit occursum (Prov. xxx, 30). Ceperunt autem brachium et verticem, omnem videlicet mundi fortitudinem et sublimitatem sibi subjugantes. Ipsi enim Roman, quæ mundi caput est, superaverunt, ipsi ejus brachia, id est imperatores et principes ad fidem converterunt. In istorum autem parte et principatu doctor est repositus, quia in corum cordibus lex, et Christus, id est legis et Evangeliorum reposita est doctrina. Doctorem igitur habent in corde, sicut Dominus ait: Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus sanctus, qui loquitur in vobis. Et iste quidem doctor cum principibus populi fuit, quia ipsa quoque præsentia corporis ad tempus cum apo stolis conversatus est, et justitiam ac judicia in Judaca operatus est.

Dan quoque ait: Dan catulus Leonis fluet largi‹ter de Basan. De hujus namque stirpe fuit Samson; de hac erit et Antichristus. Uterque catulus leonis, quia uterque fortis, alter debellando malos, alter persequendo bonos. Unde et largiter fluere dicuntur, quia cum magna fortitudine in bella ruunt. Basan autem, qui pinguedo interpretatur, terram Juda significat, quæ omni terra pinguior et fertilior esse perhibetur. Ex hac autem uterque eorum procedit.

Et Nephtali dixit. Nephtali abundantia perfrue<tur, et plenus erit benedictionibus Domini mane,

et meridiem possidebit. Interpretatur Nephtali latitudo, per quem eos intelligimus, qui charitatis amore dilatati, nemini manus claudunt, sed in faciendis eleemosynis semper eas apertas habent. Merito igitur abundantia perfruuntur, quia bona sua aliis libenter largiuntur. Talibus autem in judicio dicturus est Dominus: Venite, benedicti Patris mei; quia esurivi, et dedistis mihi manducare, sitivi, et dedistis mihi bibere, etc. (Matth. xxv, 35). › Isti autem mane, et meridiem possidebunt, quia nunquam ad occasum mortis declinabunt. Mane, et meridiem possidere est lucem æternam hæreditare.

C

D

Sit placens fratribus suis, et tinget in olco pedem suum. Ferrum, et æs calceamentum ejus. Sicut dies juventutis tuæ, ita et senectus tua. Non est Deus alius, ut Deus rectissimi, ascensor cœli,

uxiliator tuus. Quid per Aser, qui beatus interpretatur, nisi Christianorum populus figuratur, qui solus æterna beatitudine perfruetur? Hic autem in filiis benedicitur, quoniam infideles, et si filii sint, quia boni a Deo calceati sunt, benedictione tamen paterna digni non sunt. Placet autem fratribus suis, per quos angelos intelligimus. Tingit in oleo pedem suum, quia per viam graditur misericordiæ. Et ferro, et ære calceatur, quia potestatem a Deo accepit calcandi super serpentes, et scorpiones. Talis potestas calceamentum ferreum et ænenm est. Quod autem ejus juventus et senectus similis dicitur, ejus gloria et beatitudo immutabilis demonstratur. Non

[ocr errors]

est Deus alius, ut Deus rectissimi. Admiratio est in laudem Creatoris, qui ex tam iniquis parentibus, et ex adeo fragili materia, ad tantam rectitudinem populum istum, secundum suam voluntatem convertit. Hujus auxiliator ascensor cœli est, Christus videlicet Dominus noster, qui ascendit super omnes cœlos. Ipse enim ait: Non vos deseram, neque derelinquam (Joan. xiv, 18). Itemque: Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem sæculi (Matth. xxvIII, 20). › —‹ Magnificentia ejus discurrunt nubes, habitaculum ejus sursum, et subter brachia sempiterna. Ejiciet a facie tua inimicum, et dicet: Conterere. Hoc secundum litteram mirabile est quod nubes pluviis oneratas discurrere, aquas ferre, easque ordinate nunc effundere, et nunc tenere videmus. Nostræ quoque nubes, apostoli videlicet et doctores, aquis spiritualibus et doctrina Evangelii pleni, ejus virtute et magnitudine discurrunt, et nostræ mentis agrum inebriant, variisque virtutum fructibus fertilem faciunt. Est autem ejus habitaculum sursum, quoniam in cœlo sedes ejus. Subter autem sunt et brachia sempiterna; quoniam ejus virtus et fortitudo suos fideles hic defendere et tenere nos constat. Ideoque ejicit a facie nostra inimicum, diabolum videlicet, de quo dicitur: Inimicus vester diabolus tanquam leo rugiens circuit quærens quem devoret (Petr. 111, 8). › — ‹ Cni dicit Conterere. Dicere autem Dei, facere est, Ipse enim dixit, et facta sunt (Psal. cxiv, ,5). Hoc est, quod Apostolus ait : « Dominus conterat Satanam sub pedibus vestris velociter (Rom. xvi, 20). ›

Habitavit Israel confidenter et solus. Oculos Jacob in terra frumenti, et vini, cœlique caligabunt rore. Hoc et propheta dicit: Salvabitur Juda, et Israel habitabit confidenter (Jer. xxx, 16). › Interpretatur enim Israel vir videns Dominum. Hic autem est populus fidelis, qui et nunc mentis intuitu eum videt, et postea facie ad faciem videbit. Sed quomodo confidenter habitat Israel cum Domino? satis ex hoc patet, quia semper in Dei prolectione confidit; ideoque ait: Dominus mihi adju

or, non tissebo quid faciat mihi homo (Psal. cxvii, Aham, Isaac et Jacob, dicens: Semini tuo dabo 6). Erit solus oculus Jacob in terra frumenti, et vini. Idem est Jacob qui Israel: dictum est alibi quid'Israel significet. Jacob hoc in loco carnalem populum Judæorum designat. Docet ergo Moyses, quod alios populos cœlum, et spiritualia intueri videt; Judæos autem sola transitoria appetere cernit, nihilque aliud desiderare nisi frumentum et vinum, in quibus omnia carnalia et corpus foventia intelliguntur. Hoc autem vitium, quamvis in multis aliis inveniatur, solis tamen Judæis tribuitur, quoniam plus cæteris dominatur in eis. Cœlique caligabunt rore. Et hoc ipsum ad eorum iniquitatis et avaritiæ cumulum dici videtur, qui quamvis cœlum rore caligare videant, sola tamen terrena aspiciunt. Ipse Dominus ait: Nisi ego venisscm, et locutus B eis fuissem, peccatum non haberent. Nunc autem excusationem non habent de peccatis suis (Joan. xv, 22). › Cœlos rore caligare, et nubibus operiri viderunt, cum apostolos prædicare, et spiritualis doctrinæ pluvias effundere senserunt. Verumtamen ad terram oculos deprimentes, sursum eos erigere non curarunt. Nulla ergo eis excusatio restat.

Beatus es tu Israel, quis similis tui, popule, qui salvaris iu Domino? Scutum auxilii tui, et gladius gloriæ tuæ. Negabunt te inimici tui, et tu eorum colla calcabis. Miser, inquit, Jacob, cujus oculus solam terram respicit. Tu vero Israel beatus, qui secundum tui nominis interpretationem oculos erigens Deum contemplaris. Quis similis tui, o popule Christianorum, quem Israel significat, qui salvaris in Domino? in eo utique, qui ait: ‹ Vos vocatis me magister, et Domine. Et bene dicitis; sum etenim (Joan. x, 13). › Sicut autem hujus populi similem dominus non habet, ita et populus ipse similem dominum non habebit. Scutum auxilii tui, et gladius gloriæ tuæ Christus est. › Ipse, inquit, te protegit; ipse te defendit; ipse pro te pugnat; ipse tuos prosternit inimicos; ipse et scutum tibi, et gladius est, cujus fortitudine gloriaris, omnes superans inimicos. Nunc autem ad ipsum convertitur, eique sic loquitur, dicens: Negabunt te, o Christe, inimici tui, et tu eorum colla calcabis. Quamvis enim sis fortis et potens, quamvis sis Dominus virtutum et rex gloriæ, te tamen Judæi negare non timebunt dicentes: Nolumus hunc regnare super nos (Luc. xix, 14). Et: Non habemus regein, nisi Cæsarem. Et: Non hunc, sed Barabbam (Joan. xix, 15). › Sed tu, o Christe, eorum colla calcabis, et eorum superbiam humiliabis.

220 CAPUT XXXIV.

[ocr errors]

Ascendit ergo Moyses de campestribus Moab super montem Nebo in verticem Phasga, contra Jericho, et ostendit ei omnem terram promissionis, dicens: Ilæc est terra, pro qua juravi Abra

[ocr errors]

eam. Vidisti eam oculis tuis, et non trans bis ad illam, Mortuusque est ibi Moyses servus Dei in terra Moab, jubente Domino, et sepelivit eum Dominus in valle terræ Moab contra Phogor. Et non cognovit homo sepulcrum ejus usque in præsentem diem. Quid est quod Moyses servus Dei, qui in omni domo sua fidelissimus fuit, qui facie ad faciem cum Deo loquebatur, et quem Dominus noverat ex nomine, propter unum peccatum, ter ram promissionis intrare non permittitur? Moyses legislator, cui in nebula et caligine lex data est, hoc in loco eos significat, qui tantum secundum litteram legem intelligunt. Caligine enim obvoluti id ipsum, quod legunt, videre non possunt. Usque hodie namque, dicit Apostolus, dum legitur Moyses, velamen positum est ante faciem illorum (511) (II Cor. III, 15). Unde et merito ibi Moyses tantummodo incredulus invenitur, ubi incredulum populum significavit. Venit enim ad petram, et dubitavit, quoniam ipse non ibi erat, sed populus incredulus, qui tunc in eo significabatur. Hæc autem significatio fuit causa ut dubitaret. Quid hæc petra, nisi legem significat, in petro scriptam, in lapidibus datam, duro et incredulo populo attributam? Venit et tunc Moyses ad petram venit usque hodie incredulus populus ad legem. Putat esse siccam, putat esse sine aqua, quia non videt ibi intelligentiam spiritualem. Percutit eam semnel, non egreditur aqua. Semel percutit, quia solam litteram pronuntiat et intelligit. PerC cute iterum, o Judae, et habebis aquam. Intellige spiritualiter, ne siti moriaris; nam et Moyses in prima percussione nihil habuit. Quare hoe? Quia adhuc incredulus erat, et hanc unam increduli populi percussionem significabat. Redit fides. Percutit iterum et egrediuntur aquæ largissimæ. Crede et tu, et habebis aquas. Et non tantum hoc, sed quod melius est, non terram promissionis, quæ toties captivatur, verum terram viventium intrabis, quæ in omni securitate lætatur. Hoc enim accidit Moysi, qui illius terræ habitationem pro nihilo ducens, ad gloriam melioris terræ translatus est. Monitio ergo est non indignatio, quod ei a Domino dicitur : ‹ Vidisti eam oculis tuis, et non transibis ad illam, quia ad meliorem transiturus es. Per hoc autem significabitur, quod quicunque ad litteram hanc legem intelligunt, vident quidem ibi coelestis patrite delicias, et gloriam, et jucunditatem, ad eam tamen transire non poterunt. Voluit autem Dominus sepulcrum Moysi esse occultum, ne ad litteræ vetustatem, revertamur, quæ per Moysen significatur: sed spiritum vivificantem sequamur, ut in æternum vi vamus. Quod nobis præstare dignetur ipse, qui cum Patre, et Spiritu sancto vivit et regnat Deus per omnia sæcula sæculorum. Amen.

D

(311) Vulgata habet. Usque in hodiernuu diem; cum legitur Moyses, velamen positum est super cor

eorum.

ADMONITIO IN EXPOSITIONEM SUPER LIBRUM JOB.

221 Polemicis relinquimus disceptationes ae ætate, patria, et scriptore libri Job. Sufficit nobis post ea, quæ in præfatione generali monuimus, cum S. Gregorio M. (312) statuere, et fideliter credere hujusce libri auct: rem fuisse Spiritum sanctum; vel cum S. Augustino dicere (313) S. Job gestusse personam magnam prophetiæ. Ut autem S. Brunonis mentem in eo interpretando assequamur, animadverlere oportet, duo eum sibi proposuisse; unum, quo depromit, atque explanat prophetice dicta de Christo, et de Ecclesia, ac perfecte adimpleta ostendit; in altero præcepta moralia cælesti sapientia referta tradit, quibus lectores ad spem futuræ retributionis mirifice incendit. In his prosequendis veteres Jobi expositores commentator noster consuluisse dignoscitur, Origenem nempe, S. Hieronymum, et S. Gregorium M., pluraque ex iis suam in expositionem traduxisse. Nos multis in locis mentem S. doctoris Angelici exposuimus, qui et ipse librum Job commentatus est, ut de recta interpretatione in eorum concordia argumentum habeatur. Nihil in hunc librum, ut in reliquos præfatur S. episcopus; sed e vestigio expositionem ejus aggreditur. Perfecte cum Vulgato concordat textus, quo usus est S. Bruno, cujus versio, paucis exceptis, ab Hebraica lectione, ut interpretes omnes biblici fatentur, non discrepat. Qui codices mss., quique auctores hoc de episcopi Signiensis commentario testimonium præbeant, jam satis dictum est, quare ab his repetendis abstinemus. Unum annotandum remanet; nempe cum ferias au: umnales anno 1785. Florentiæ ageremus, diligenter comparavimus marchesianam Jobi editionem cum codice biblico monasterii Cistersiersis Mont. Amiata in præf. prædicta commendato, atque nonnullas variantes lectiones excepimus, quas suis locis apposuimus.

(312) Lib. 1, cap. 1, in lib. Job.

(313) Enarrat. in psal. civ, serm. 4.

Com

INCIPIT

EXPOSITIO IN JOB.

CAPUT PRIMUM.

Vir erat in terra Hus (314), nomine Job. Et erat vir ille simplex, et rectus, et timens Dominum, recedens a malo. ›

Qualis beatus Job fuerit, paucis verbis ostenditur. Simplex enim erat, secundum illud: Estote simplices sicut columbæ (Matth. x, 10). Erat autem et rectus, utpote qui via regia incedens, neque ad dextram, neque ad sinistram declinabat. Hoc autem ideo, quia timens Dominum: scriptum est enim :

Qui Dominum timet, nihil negligit (Eccle. VII, 19), unde et subditur: Et recedens a malo. › Non enim timet Dominum, qui a malo non recedit. Hoc autem ad ejus laudum cumulum additur, quia in terra Hus, id est inter impios et peccatores habitasse dicitur. Unde in sequentibus ipse quoque ait : ‹ Frater fui draconum, et socius struthionum (Job L, 29). › Valde enim laudabile est inter malos innocenter vivere. Allegorice autem per Job, quamvis omnium perfectorom Ecclesia intelligi possit, hoc tamen in loco Christus Dominus specialiter figuratur, qui pro nobis dolens crucem subire, et mori non dubitavit. Job enim dolens interpretatur. Quam simplex autem Christus fuerit, ex eo ostenditur, quia sicut ovis ad victimam ductus est, et non aperuit os suum (Isai. LIU, 7). › Cujus rectitudinem ipsi quoque ejus inimici commendantes dicebant: ‹ Magister scimus quia verax es, et viam Dei in

(314) Admonet cardinalis Cajetanus in comment. super Job, proprie scribendum esse Huz non Hus,

A veritate doces, et non est tibi cura de aliquo (Matth. XXII, 16). Ipse denique timens Dominum; in eo enim requievit spiritus timoris Domini, factus est obediens Patri usque ad mortem. Ipse quoque recedens a malo, peccatum non fecit, nee dolus inventus est in ore ejus; de quo et dicitur: Non habitabit juxta te malignus (Psal. v, 6). › Habitavit autem in terra Hus, id est in Judæa. Hus enim consiliatr.x interpretatur. De Judæis autem scriptum est. ‹ Principes sacerdotum concilium fecerunt, ut Jesum dolo tenerent, et occiderent (Joar. x1, 47). › Sequi

B

tur:

Natique sunt ei septem filii, et tres filiæ. Et fuit possessio ejus tria millia ovium, et tria milia camelorum, quinquaginta quoque juga boum, et quingenta asinæ, ac 222 familia multa nimis. Eratque vir ille magnus inter omnes orientales. › Beatus etenim Job non solum justitia et sanctitate, verum etiam prolis fecunditate, et omnium divitiarum plenitudine felix exstitit; siquidem inter omnes orientales maximus erat. Qua in re satis convenienter Christum significat. Cujus septem filii, non solum apostoli septiformi Spiritus sancti gratia pleni, sed etiam omnium perfectorum multitudo intelligi potest. Unde et beatus Joannes, quasi septem filiis, septem tantum Ecclesiis scribit, per quas omnes alias significavit. Similiter autem in hoc loco hoc est septem, quod multi. Sed quid tres filiæ, nisi

quia nomen regni est Huz Jerem. xxv, et terra Hus sita dicitur in Arabia Petræa in confinio Idumææ.

très mundi partes intelliguntur, in quibus Ecclesia A vix ab auditoribus intelligitur. Bibitur autem in locis planioribus, et quasi aqua facile glutitur.

Cumque in orbem transissent dies convivii, mittebat ad eos Job, et sanctificabat illos, consurgensque diluculo, offerebat holocausta per singulos. Dicebat enim: Ne forte peccaverint filii mei, et benedixerint Deo in cordibus suis. Sic faciebat Job cunctis diebus. O sanctissimum patrem, qui sic filios instruxerat, ut hoc solum de eis timeret, ne forte cogitatione peccarent. Sed hoc quoque in Christo videamus. Semper convivii nostri dies transeunt, semperque sibi vicissim succedunt. Unde etiam quotidie dicimus: Panem nostrum quotidianum da nobis hodie (Matth. v1, 44). › Semper igitur sanctissimus Job, id est Christus Dominus no

tota consistit, Asia videlicet, Africa et Europa (315)? Hoc autem inter filios, et filias distat, quod illi perfectiores, istæ vero minus perfectos quoscunque significant. Quamvis, autem per ejus possessionem id ipsum, quod per filios, et filias significari possit, non incongrue tamen per oves, simplices; per camelos autem majores homines et potentes; per boves vero, Ecclesiæ doctores; per asinos autem, eos qui aliena onera libenter ferunt. At vero per multam familiam, omnium fidelium multitudinem intelligimus. De ovibus enim scriptum est: Nos autem populus ejus, et oves pascuæ ejus (Psal. xciv, 7)). › De camelis autem: Inundatio camelorum operiet te (Isai. Lx, 2). › De bobus vero : Non alligabis os bovi trituranti (I Cor. 1x, 9). At vero asinus B ster ad nos mittit; sed quid mittit? Ubique gratiam

non parum honoratur, cum super eum ipse quoque Salvator noster sedere non dedignatur. Asinos etiam nos fieri optabat, cum diceret: ‹ Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi (Galat. vi, 2). Numerus quoque ipse ovium, camelorum, bovum et asinarum non vacat a mysterio. Septem enim, et tria, id ipsum hic significare possunt, quod in filiis et filiabus significarunt. Quingenta vero, quoniam numerus iste ex quinque, et centum conficitur, et in scientia, et in opere perfectionem demonstrant. Quinque cnim sunt libri Moysi, in quibus integra perfectaque scientia continetur. Centenarius vero numerus in se quidem replicari potest, crescere autem non potest, unde et perfectus esse non dubitatur. Merito igitur per boves, et asinos perfectiores in Ecclesia figurantur.

Erat autem vir ille magnus inter omnes orientales, quoniam et de Christo scriptum est: Non est similis tui in diis, Domine (Psal. LXXXV, 8). Itemque: Quis enim in nubibus æquabitur Domino? Aut quis similis erit Deo inter filios Dei? (Psal. LXXXVIII, 7). Sequitur:

Et ibant filii ejus, et faciebant convivium per ‹ domos, unusquisque in die suo. Et mittentes vocabant tres sorores suas ut comederent et biberent cam eis.» Ibant enim apostoli et doctores, et faciebant convivium per domos, quia in omnibus mundi partibus divisi, evangelica prædicatione, et se, et alios satiabant. Hoc autem unusquisque in die suo, quia non omnes uno tempore prædicaverunt. Adhuc enim aliis recedentibus alii succedunt, qui esurienlibus convivia præparant. Mittebant autem vocare tres sorores suas ut comederent et biberent cum eis, quoniam et Ecclesiæ doctores suavi persuasione ad Christi convivium, atque ad audiendum verbum Dei, omnes mundi partes invitant. Comeditur autem evangelica prædicatio, quando pro sui difficultate

(515) Alibi auctor mundum in quatuor partes juxta quatuor cardinales ventos divisum asserit. Hic ut textui interpretationem accommodet, tres tantum dicit; quia America quarta pars terrestris orbis nondum detecta erat. Jam id in cap. xv Numer., pag. 185, adnotavimus.

(516) Cod. Ghis. : In cordibus autem Deo malediPATROL. CLXIV.

C

D

suam, Spiritum sanctificationis, qui nos sanctificet, et liberet a peccatis. Offerebat autem Job holocau sta per singulos; quia et Salvator noster et pro om. nibus, et pro singulis quibusque fidelibus se ipsum obtulit, et quotidie per suos ministros ad salutem nostram offerre non cessat. Quod autem ait : « Consurgensque diluculo, quanta sollicitudine hoc fiat demonstrat; unde scriptum est: ‹ Quoniam ipsi est cura de vobis (I Petr. v, 7); ideoque subditur: Dicebat enim: Ne forte peccaverint filii mei. Hoc enim et Christus dicit; quia, ut ait Apostolus: Vultui Dei apparens pro nobis quotidie interpellat (Hebr. ix, 24; Rom. viii, 34). › In cordibus autem Deo benedicere, est nihil pravum de Deo cogitare (316). Sic autem faciebat Job cunctis die‹bus. Quia et de Deo Salvatore nostro dicitur : Tu es sacerdos in æternum (Psal. cix, 5). › Offert igitur et Christus holocaustum cunctis diebus; siquidem in æternum.

[ocr errors]

་ Quadam autem die, cum venissent filii Dei, ut as‹ sisterent coram Domino, adfuit inter eos etiam Satan, cui dixit Dominus : Unde venis? qui repondens ait: Circuivi totam terram, et perambulavi eam. › 223 Quomodo veniunt filii Dei, ut assistant coram Domino, qui ab ejus aspectu nunquam recedunt (317)? Si enim Dominus ait quia Angeli eorum semper vident faciem Patris mei, qui in cœlis est (Matth. xvi, 10). › Sed quia eum semper videre desiderant, quamvis coram eo semper assistant, venire tamen ut absentes coram eo dicuntur. Similiter et Satan (318), quamvis de superioribus præcipitatus Dei gloriam videre non possit, attamen quia inter angelos bonos adesse optabat, inter cos adfuisse narratur. Sic autem et Apostolus ait :

[ocr errors]

Nostra conversatio in cœlis est (Philip. 111, 20) : » cum utique nisi affectu quodam et desiderio adhuc in cœlis non esset. Loquitur autem Deus ad Satan,

cere est pravum aliud ae eo cogitare.

(317) Dicuntur angeli filii Dei, in quantum Deo per participationem gloriæ similantur. D. Thom. in lect. 11, comment, in Job.

(518) Nomen autem Satan Hebraicum est, Latine adversarius. Dicitur etiam diabolus quasi deorsumi cadens. Card. CAJET.

18

« PoprzedniaDalej »