Obrazy na stronie
PDF
ePub

hic, donec revcitamur ad vos. Habetis Aaron, et A Hur vobiscum. Si quid natum fuerit quæstionis, referetis ad cos. Ascendens enim Moyses in montem, reliquit pro se vicarios, qui lites, quæstiones et discordias vice sua in populo definirent.

( Cumque ascendisset Moyses, operuit nubes montem, et habitavit gloria Domini super Sinai, tegens illum sex diebus. Septimo autem die vocavit eum de medio caliginis. Moyses enim hoc in loco, apostolos el doctores; mons vero Sinai, montem Sion, id est sanctam Ecclesiam, significat. Ut enim Moyses in monte Sinai, ita apostoli et doctores in monte Sion legem susceperunt. Nubes vero, quæ montem operuit, est omnis scientiæ et sapientiæ plenitudo, quæ super Ecclesiam descendit et pluit. ‹ Habitavit autem gloria Domini super Sinai, tegens illum nube sex diebus; › quoniam virtus miraculorum et gratia Spiritus sancti usque ad sæculi consummationem Ecclesiam non relinquit, secundum illud quod Dominus ait: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem sæculi (Matth. xxvII, 20). Sex enim dies, ut jam sepe diximus, totam hanc laboriosam vitam significant. Septimo autem die vocavit Dominus Moysen de medio caliginis; › quia, finitis hujus vitæ laboribus, et diebus, de hoc mundo, tenebris et caligine pleno, fideles suos ad se Dominus vocabit.

B

CAPUT XXV.

Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : Loquere filiis Israel, ut tollant mihi primitias ab omni homine qui offeret ultroneus, accipietis eas. Hæc sunt autem quæ accipere debetis: aurum, et argentum, et æs, hyacinthum, et purpuram, <coccumque bis tinetum, et byssum, pilos caprarum, et pelles arietum rubricatas, pelles hyacinthinas, et ligna Setim, et oleum ad luminaria concinnan‹da, aromata in unguentum, et thymiamata boni odoris, lapides onychinos, et gemmas ad ornandum ephod et rationale. › Præcipit enim Dominus Moysi, ut eorum primitias et oblationes, ad tabernaculi usum, suscipiat qui eas sponte et voluntarie Domino offerant. Nullam enim oblationem diligit Deus, nisi eam, quæ cum affectu animi, et desiderio offertur. Hæc sunt autem prima munera, quæ filii Israel Domino obtulerunt, unde et primitiæ non immerito vocantur. Hæc sunt, inquit, quæ accipere

debetis; aurum, et argentum, et æs.› Aurum pro sapientia ponitur, unde scriptum est: ‹ Desiderabilis thesaurus requiescit in ore sapientis (Prov. XIV, 33). Et Apostolus: Habetis, inquit, thesaurum istum in vasis fictilibus (1 Cor. iv, 7). Argentum autem eloquii puritatem designat; unde Psalmista ait : «Eloquia Dei, eloquia casta, argentum igne examinatum (Psal. x1, 7). › Æs vero quia præ cæteris metall's clarius sonat, facundiam et eloquentiam significat. Unde Apostolus: ‹ Si linguis, ait, hominum loquar, et angelorum, charitatem autem non C habeam, factus sum velut æs sonans, aut cymbalum tinniens (I Cor. x1, 1). › Aurum igitur, argentum et æs simul ad tabernaculi ædificium deferuntur; quoniam sapientia sine veritate, et eloquentia, mala et inutilis est; ideoque de sapientibus sine veritate scriptum est: ‹ Sapientes sunt, ut faciant mala; bene autem facere nesciunt (Jer. iv, 21). De multis quoque et infacundis sapientibus dicitur : ‹ Canes multi, non valentes latrare (Isa. Lvi, 10). » Et illud: Qui abscondit frumentum, maledicitur in populis (Prov. x1, 26). Itemque : Sapientia occulta, et thesaurus absconditus, quæ utilitas in utrisque? (Eccli. xx, 32.) › Habet igitur Dei tabernaculum aurum, id est sapientiam; habet et argentum, id est eloquii puritatem; habet et æs, id est eloquentiæ fecunditatem. Tale ego ædificium, talem decet habere materiam. Sequitur: Hyacinthum, et purpuram, coccumque bis tinctum, et byssum. Hæc autem et Josephus exponens, quatuor elementa significare dixit, volens per hyacinthum, qui aerei coloris est, aerem significari; per purpuram vero, aquam, quia ex piscium sanguine tingitur, qui de aqua oriuntur et in aqua versantur. Coccum vero, quoniam penitus ardentis, et sanguinei coloris est, ignem significare voluit. Byssum vero terram, quoniam de terra oritur. Per hoc nimirum significare volens, quoniam Dei tabernaculi homines ipsi materia sunt, et sicut ex his quatuor elementis constituitur homo, ita ex hominibus Dei tabernaculum

Erat autem species gloriæ Domini quasi ignis ardens super verticem montis in conspectu filio‹rum Israel. › Illud enim est gloria Domini: in quocunque glorificatur Dominus. Si enim videns ignent, glorifices Dominum, gloria Domini est ignis. Similiter autem sol, luna, et stellae gloria Domini sunt, quoniam in eis glorificatur 86 Dominus, et a hunc modum, cætera. Ingressusque Moyses medium ‹ nebulæ, ascendit in montem, et fuit ibi quadraginta diebus et quadraginta noctibus. Nou immerito quidem Vetus Testamentum obscurum et profundum est, siquidem in nebula et caligine datum est; illa enim nebula prætendebat hanc obscuritatem quam nos modo sentimus. Et quia nos quoquomodo nebulam et profundiorem hujus libri caliginem intrare incipimus, omnipotentem Dominum deprecemur, qui lucem habitat inaccessibilem, ut ea quæ Moysi in caligine dedit, nobis in luce reve- D lare dignetur. Illud quoque non vacat a mysterio quod in quadraginta diebus lex data est; quadragenarius enim numerus ex quatuor et decem constat; quatuor enim decem, et decies quater quadraginta sunt. In decem ergo Vetus, in quatuor vero Novum Testamentum accipias, quoniam illud in decem mandatis, hoc in quatuor Evangeliis continetur; dies ergo quadraginta significant, quoniam ambo Testamenta unum sunt, et alterum in altero datum, et sine altero alterum esse non potest, sicut in quadraginta, quatuor et decem sine se esse non possunt : utrumque enim Testamentum novum fit, si spiritua. liter intelligamus.

constituitur. Aliter autem per has quatuor res nobi- A sanetos intelligimus, qui quoniam per fidem viceJissimas, quatuor virtutes principales intelliguntur,

runt regna, æternas adepti sunt repromissiones? Bene autem Setim spinas interpretatur; siquidem viri sancti per multas tribulationes intrant in regua cœlorum. Setim autem locus est, de quo in libro Numeri dieitur: Morabatur autem eo tempore Israel in Setim (Num. xxv, 1). › Cætera autem, quæ sequuntur, suo loco exponenda relinquimus. Nunc autem quod instat, dicamus.

Facientque mihi sanctuarium, et habitabo in medio corum. Juxta omnem similitudinem taberna‹ culi, quod ostendam tibi, et omnium vasorum in cultum ejus; sicque facietis illud. › Sanctuarium, totum tabernaculum dicit, quod ad eam similitudinem fieri jubet, quæ Moysi. in monte monstratur.

dam visione hæe Moysi a Domino fuisse revelata, non incongrue dici potest. Totum autem tabernaculum in duo dividitur, in Sancta videlicet, et Sancta sanctorum. Unde Apostolus: Tabernaculum, inquit, factum est primum, in quo erat candelabrum, et mensa et propositie panum, quod dicitur Sancta (Hebr. ix, 12) › Post velamentum autem, secundum tabernaculum, quod dicitur Saneta sanctorum, aureum habens thuribulum, et aream testamenti, circumtectam ex omni parte auro, in qua urna aurea, habens manna, et virgam Aaron quæ frouduerat, et tabulas testamenti. Hæc autem ideo præmisi, ut de arca loeuturi facilius quid significent intel'igamus.

in quibus cæteræ omnes virtutes continentur, et sine quibus vanæ et inutiles esse probantur; sunt autem hæc, prudentia, justitia, fortitudo, temperantia. Hyacinthus igitur, qui cœlestem, et divinum colorem habet, prudentiam significat, quæ de.cœlestibus a Deo descendit, secundum illud: Omnis sapientia a Domino Deo est (Eccli. 1, 1). › Purpura vero. qua reges et principes induuntur, justitiam designat. Unde et his qui purpura induti sunt dicitur: ‹ Diligite justitiam, qui judicatis terram (Sap. ,1). Per coccum vero, qui sanguinei coloris est, fortitudo signatur, qua SS. martyres, usque ad sanguinem pugnantes, in Christi fide fortissimi exstiterunt. At vero per byssum, qui de terra oritur, tem- B Non solum enim verbis narrata, sed spirituali quaperantia intelligitur, quoniam sieut terra omnium elementorum media est, et in se omnia recipit elementa, ita et temperantia inter omnes virtutes media discurrit, omnesque conciliat, atque conjungit. Hæc autem in Dei ædificio posita sese respiciunt, et sibi vicissim decorem et pulchritudinem submiwistrant; aurum ad argentum inspiciat, et sapiens sine puritate eloquii non loquatur; argentum respiciat aurum, et sine sapientia ipsum quoque, quod purum et verum est, non dicatur. 87 Non enim quod verum est, dicere idoneum, et utile est, et non magis mentiri, quam verum dicere, aliquando nocet. Aurum quoque, et argentum æs intueatur, ut nec sapientia, nec veritas sit otiosa. Otiosa quidem est, si non dicatur, si non proferatur, si æris, vocisque sono non audiatur. Æs quoque aurum et argentum attendat, et qui facundus et eloquens est, sine sapientia, et veritate, silentium habeat. Similiter autem prudentia, justitia, fortitudo, temperantia, quæ per hyacinthum, purpuram, coccum, et byssum intelliguntur, sic consentiant seque vicissim sequantur, quoniam unaquælibet earum sine cæteris inutilis est. Sapiens enim erat Salomon, sed quia fortitudine carebat, a mulieribus victus est. Ozias rex justus, quia temperantiam non habuit, ab hostibus interfectus est. Fortissimus inter omnes fuit Samson, sed sapientiæ pauper, oculos amisit. Sed quid de temperantia dicam? quæ nisi aliarum auxilio virtutum muniatur, facile Deum et veritatem negare compellit; ipsa tamen cæterarum est condimentum, atque sine ea omnes aliæ vanæ et stulte esse videntur. Cætera videamus.

[ocr errors][merged small]

C

Arcam de lignis Setim compingite, cujus longitudo habeat duos et semis cubitos; latitudo cubitum et ♦ dimidium; altitudo similiter cubitum, et semissem, et deaurabis eam auro purissimo intus et foris. › Quid enim per hanc arcam, nisi Ecclesiam catholicam intelligamus? Non autem hanc, quæ in hoc mundo adhuc degens, multas injurias patitur; ino illam, quæ cœli velamentum transgressa jam habitat et moratur in Sancta sanctorum. De qua Apostolus ait:lla autem Jerusalem, quæ sursum est, libera est, quæ est mater nostra (Gal. w, 16). › De hac autem arca et Joannes apostolus ait: Et apertum est templum Domini in cœlo, et visa est arca testamenti ejus in templo ejus (Apoc. xt, 19). › Hæc autem arca compingitur atque construitur de lignis Setim, id est de lignis fortibus, et imputribilibus, de lignis spinarum, de quibus Christus coronatur. Christi namque corona, sancti sunt, quoniam pro ipsis et certavit, et vieit, et coronatus est. Omnis autem hujus areæ dimensio aliquid imperfectionis habere videtur, quoniam et in longitudine et in latitudine dimidium posuit; in altitudine vero semissem. Hoc autem ideo fit, quia illa nobilis et cœlestis arca nondum perfecta est, neque ad sæculi consummationem perficietur; quotidie enim aliqui ædificantur in ea; quotidie, deferentibus angelis, lapides, id est sanctorum auimæ, illuc ascendunt, ex quibus ejus muri ædificantur (229). Unde Psalmista ait: Benigne fac, Domine, in bona voluntate

(229) Cod. S. Cr. in Laurent. aliquid adificatur in ca.

nis ascendit, quæ præparavit Deus diligentibus se (1 Cor. n, 9). Christus quoque non solum eam.levabat, sed etiam super cœlos exaltabat, quando dicebat: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum cœlorum. Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram (Matth. v, 3), etc. Non ergo separentur vectes a circulis, non recedant doctores ab Evangeliis, semper præsto sint, semper ad arcam ferendam, et Evangelium prædicandum sint parati, ut valeant reddere rationem de quibuscunque fuerint interrogati; ne forte tunc circulos quærant, et noninveniant, quando eis respondere, et arcam elevare necesse fuerit.

tua Sion, ut ædificentur muri Jerusalem (Psal. L, A oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor homi20). Unde et sanctorum animabus a Domino dicitur : Adhuc sustinete modicum tempus, donec impleatur numerus fratrum vestrorum (Apoc. vi, 11).. Non enim perfectam beatitudinem habebunt sancti, donec animabus, corporibus conjunctis, tota simul sanctorum multitudo super cœlos clevetur. Et tunc quidem, omnibus perfectis, nihil erit in quo hæc arca crescat, nihil erit in quo minui timeat; nihil tunc habebit dimidium, quia cum venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est (I Cor. xiii, 10). › Deauratur autem auro purissimo intus et foris, quia sapientiæ nitorem, quem interius habet, foris quoque prædicando monstrabit. Qui enim sibi datam sapientiam celant, illi intus, et non foris sunt deaurati. Cum enim Apostolus dicit: ‹ Sapientiam 88 loquitur inter perfectos (I Cor. 11, 6), > tunc intus et foris se deauratos esse significat.

B

C

Ponesque in arcam testificationem, quam ego. dabo tibi. Hanc autem testificationem legem intellige, quam in duabus tabulis lapideis Dominus scripsit. Ilæc autem in arca posita est, quoniam san-, clorum cordibus tradita est. Et bene lex in area clauditur; Evangelium autem circa eam per quatuor angulos ponitur, quoniam legis ritus, et cæremoniæ absconsæ jacent; Evangeliorum vero præcepta per quatuor mundi partes diffunduntur et prædicantur. Erat autem in hac arca, ut Apostolus ait, «urna aurea habens manna (Hebr. ix, 4), › per quod Christum intelligimus, omnis sapientiae et scientiæ dulcedine plenum. Erat ibi et virga Aaron, quæ fronduerat, id est Virgo Maria, quæ arida et sine semine peperit filium.

Faciesque super coronam auream per circu‹itum. Quid est enim quod hæc arca per circuitum coronatur, nisi quia sanctorum multitudo, quæ per hanc arcam significatur, jam bello peracto et superatis inimicis, pro victoria et triumpho a Deo est coronata? Nemo enim, ait Apostolus, coronabitur, nisi qui legitime certaverit (11 Tim. 11, 3). › Itemque: Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi; de reliquo reposita est mihi corona justitiæ (II Tim. iv, 7). Coronatur ergo tota arca, coronatur et unusquisque, qui est in arca, quoniam et singuli proprias, et omnes simul unam habent coronam. Facies et quatuor circulos aureos, quos pones per quatuor angulos arcæ: duo ‹ circuli sint in latere uno, et duo in altero. › Quatuor enim circuli, quatuor sunt virtutes principales, sine quibus hæc arca nec moveri, nec portari potest. Ponuntur autem per quatuor arcæ angulos, ut Linc habeat prudentiam, inde justitiam, hinc fortitudinem, inde temperantiam. Quatuor quoque Evangelia, per quatuor circulos intelliguntur, quæ quoniam sapientiæ fulgore rutilant, non immerito auro comparantur; horum autem prædicatione hæc arca construitur, levatur et portatur. ‹ Facies quoque vectes de lignis Setim, et operies eos auro, indu‹cesque per circulos, qui sint in arcæ lateribus, ut ‹ portentur in eis. Qui semper erunt in circulis, nec ‹ unquam extrahentur ab eis. › Quid enim per vectes, nisi doctores? Hi autem sunt de lignis Setim, utpote fortes, æterni, indeficientes. Qui ideo auro operti dicuntur, quoniam sapientiæ luce præfulgent. Inducantur autem per circulos aureos, ut arca portetur in eis, quoniam Evangeliorum sententiis involuti ad arcam sublevandam debent esse parati. Unde et in circulis semper esse, et nunquam ab eis extrahi recte jubentur, ut quoties arcam elevari necesse fuerit, uulla in eis mora inveniatur. Arcam enim elevare, est sanctorum virtutes, triumphos, gloriam, et honorem, et beatitudinem verbis extollere, et prædicare. A:cam enim Apostolus levabat, cum diceret: Quæ (230) Errata editio corrigitur a cod. S. Cr. in Laurent.

D

Facies et propitiatorium de auro mundissimo: ‹ duos cubitos et dimidium habebit altitudo ejus. semissenr et cubitum latitudo. Propitiatorium, oraculum vocat, quo arca tegebatur (230). Merite autem arca Dei sanctarum animarum et beatorum spirituum collectio est, et propitiatorium appellatur; quoniam Dei clementiam, et propitiationem super se semper intuentes, non solum quæ petunt et orant, verum et quæcunque desiderant, adipiscuntur: nihit enim aliud velle possunt, nisi quod Dominum velle cognoscunt. Et si igitur aliquid desiderant, sic illud desiderant ut a Dei voluntate non recedant. Est et propitiatorium de auro mundissimo, quoniam tam sapienter propitiatur Deus, ut sua propitiatione nunquam fallatur, quoniam nisi pœnitenti nulli unquam propitiatur. At vero homines illis multoties propitii sunt, quibus propitii esse non deberent. Et quoniam nec semper, nec omnibus propitiatur Deus, ideo in propitiatorii quoque dimensione imperfectum aliquid, semissem videlicet et dimidium posuit.

• Duos quoque cherubim aureos et productiles facies ex utraque parte oraculi, et cherubim unus sit in latere uno oraculi, et alter in altero, utrumque latus propitiatorii tegant, expandentes alas, et operientes oraculum. › Quid enim per duos cherubim nisi duo Testamenta intelligere debemus ? Interpretatur enim cherubim scientiæ plenitudo; al vero scientiæ plenitudo in his duobus continetur. Qui bene aurei et productiles esse dicuntur, quo

niam et sapientia fulgent, et non sine magno labore A in cordis incude formari possunt. Est autem cherubim unus in latere une oraculi, et alter in altero, quoniam nisi per eos, nemo ad oraculum venire potest. Nemo enim Deum propitium inveniet, nisi prius ab his fidei documenta suscipiat; ha:c enim, prius etiam quam 89 scriberentur, Abraham et cæteri patriarchæ docuerunt; omnis enim divina sapientia hinc manavit. Tegunt autem utrumque latus propitiatorii, quatenus ipsum propitiatorium, et quæcunque sub eo sunt, id est arca et vectes, Ecclesia et doctores, sapientia et scientia repleantur; et videntes eorum alas, volare discant, quoniam in pennis eorum sanitas est, omnesque eorum sententiæ homines ad cœlestia ferunt: his enim alis volant, his ad corda hominum dilabuntur.

Fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum (Psał. LXVIII, 22). › Divina namque Scriptura et cherubim dicitur, quoniam omnis scientiæ est plenitudo, et quibusdam velocibus alis subito volans omnia replet; et mensa vocatur, quia multis diversisque deliciis animam pascit. Fit autem hæc mensa de lignis Setim, quæ fortia quidem et imputribilia sunt, per quod divinam Scripturam æternam et indeficientem demonstrat. Est autem mensa ista et in longitudine, et in latitudine perfecta, et sine diminutione, quoniam neque in longitudine, neque in latitudine semissem habet; in altitudine vero semissem habet, unde et imperfecta in altitudine esse videtur; ad semissem namque ut cubitus perficiatur, semper addere aliquid necesse est; eubitus autem B nihil indiget. Et bene quidem in longitudine et atitudine diminutionis nihil habet hæc mensa; quoniam usque ad sæculi consummationem, quæ est ejus longitudo, cunctis ad eam venientibus, spiritualem cibum sufficienter ministrabit. In latitudine quoque, qua per universos mundi terminos dilatatur, nihil habens diminutionis, abundanter reficit omnes; at vero cum in altum se extendit, ut de superioribus loquatur, quoniam de Deo, et de unitate, et Trinitate, qualiter etiam Spiritus sanctus a Patre et Filio procedat, nos ad plenum instruere et satiare non valet, magnam in altitudine diminutionem hæc mensa habere videtur. Beatus enim Paulus in altitudinem captus, quædam se audisse dicit, quæ super hanc mensam ponere non audet. ‹ Audivi, inquit, enim arcana verba, quæ non licet homini loqui (11 Cor XII, 4). Quæ enim loqui non licet, nec scribere licet; quæ vero scribere non licet, super hanc mensam non ponuntur. Est enim hac mensa divina Scriptura. Patet igitur, quantum diminutionis hæc mensa in altitudine habeat; est autem auro mundissimo inaurata, quoniam sincerissimo sapientiæ et scientiæ nitore tota refulget. Sequitur :

[ocr errors]

Respiciantque se mutuo versis vultibus in propitiatorium, quo operienda est arca; in qua pones testimonium, quod dabo tibi. Inde præcipiam, et loquar ad te supra propitiatorium, ac de medio duorum cherubim, qui crunt super arcam testimo‹nii, cuncta quæ mandabo per te filiis Israel. › Quod cherubim se mutuo respiciant, amborum lestamentorum amicitiam et concordiam significat; idem enim ambo testantur et dicunt. Habent autem vultus versos in propitiatorium, quo tegitur arca, quatenus ab omnibus videantur et cognoscantur, nullusque in arca et sanctorum congregatione sit, qui eorum faciem extraneam et incognitam habeat. Hoc autem illi audiant, qui sacras Seripturas meditari negligunt. In hac autem arca, ut superius dizeral, testimonium ponere jubetur, per quod tabulæ testamenti intelliguntur; quatenus S. Ecclesia nunquam legis sibi datæ obliviscatur; et quoniam duo sunt Testamenta, Vetus videlicet et Novum; ideo bis în arca Testamentum ponere jussit. Sequitur : Inde præcipiam, et loquar ad te ; id est, si quando tibi loquar, si qua filiis Israel per te mandavero, ìbi me quæras, ibi me invenies, inde tibi loquar; unde? super propitiatorium et de medio duorum cherubim. Qui ergo vult loqui cum Deo, veniat ad cherubim. currat ad Scripturarum testamenta, ibique Dominum et loquentem, et propitiantem inveniet. Vis enim in cherubim Dominum loquentem audire? Ego, inquit, sum Dominus Deus tuus, qui D bit laudem tuam ? › (Psal. L, 17.) Ipsa certe hoc dieduxi te de terra Ægypti : non habebis Deos alienos absque me (Levit. x1,45). › Et in Novo: Ego sum ostium; per me si quis introierit, salvabitur (Joan. x, 9). Sic igitur loquitur Deus de medio cherubim.

Facies et mensam de lignis Setim, habentem ⚫ duos cubitos longitudinis, et in latitudine cubitum, et in altitudine cubitum ac semissem, et inaurabis eam auro mundissimo. Post arcæ fabricationem, mensam Moyses facere jubetur, quæ quidem idipsum significat, quod modo cherubim significare diximus. Mensa enim hoc in loco divina sapientia intelligi. tur, de qua mensa scriptum est: Parasti in conspectu meo mensam (Psal. xx11, 5). Itemque :

Faciesque illi labium aureum per circuitum, et ipsi labio coronam interrasilem, altam quatuor digitis, et super illam alteram coronam aureo‹ lam. › Quid est enim, quod huic mensæ labium fieri jubetur? nunquid ipsa locutura est, et dictura : Domine, labia mea aperies, et os meum annuntia

>

cit, quoniam quicunque hoc dicit, per eam dicit; imo ipsa non per se, sed per alios hoc dicit: illi ergo sunt hujus labia, per quos hæc dicit. Vos quidem, vos, apostoli, hujus mensæ labia estis; vos labia aurea in circuitu ejus omnes ejus delicias devoratis. Tu labium aureum, beate Paule, quid dicis ? Vis audire quid? Sapientiam loquimur inter perfectos (1 Cor. 11, 6). Vere utique hoc labium aureum est. Et illud quidem labium aureum est, a quo dicitur: In principio erat Verbum (Joan. 1, 1). › Quid est hoc, quod dicere volui ? Omnes enim apostoli labia aurea sunt. Indulge mihi, Deus, indulge, qui pollutis labiis, de labiis aureis loqui præsumo. Et ipsi quoque labio fecit coronam interrasilem,

fulgeant.

‹ Parabis et acetabula, ac phialas, thuribula, et cyathos, in quibus offerenda sunt libanina, ex auro purissimo. Quid nos peccatores faciemus ad libamina offerenda vocati, cum de auro purissimo Deus omnia hæc fieri præcipiat? Per hoc enim minores gradus Ecclesiæ intelligimus. Omnia enim hæc vasa ministerii sunt, in quibus sacrificium offerebatur. Vult igitur Deus noster, qui ait : « Sancti estole, quoniam ego sanctus sum (Levit. x1, 44). › ut non solum episcopi, verum et diacones, et subdiacones, et cæteri Ecclesiæ et altaris ministri, et doctrina et vita refulgeant.

altam 90 quatuor digitis. Non ergo mensa, sed la- A virtutum nitore, et sapientiæ, et scientia luce præbium coronatur. Quis enim regum, sicut apostoli, dignus unquam fuit corona? Quis tot hostes vicit ? Quis tot regna superavit? Quis toties de suis adversariis triumphavit? De hac enim corona certus Apostolus dicebat: De reliquo reposita est mihi corona justitiæ (11 Tim. 1v, 8). › Habet igitur labium coronam interrasilem, sculptam et variatam, multoque artificio compositam, quoniam per multos labores victoriæ palmas et coronas apostoli susceperunt. Hæc autem corona quatuor digitis alta esse dicitur, quia quatuor mundi partibus superatis, hanc sui sanguinis pretio apostoli mercati sunt. Ergo juxta regnorum mensuram crevit et quantitas corona. Nam et mundi principes quot regna vincebant, tot sili diademata antiquitus imponere solebant. B Fecit autem et alteram coronam aureolam super illam. Primam ergo coronam habent, quia mundum vicerunt; secundam vero, quia vitia superaverunt. Sic ergo apostoli Ecclesiæque doctores duas merentur habere coronas; unum pro eis, quos ad fidem convertunt, de qua Apostolus ait: Itaque, fratres wei charissimi et desideratissimi, gaudium meum et corona mea, sic state in Domino, charissimi. (Phi!. iv, 1). » Alteram vero pro vitiis et malignis spiritibus superatis, qua quidem Christi confessores

coronantur.

[ocr errors]

El pones super mensam panes propositionis, in ‹ conspectu meo semper. › Ego panes istos puto omnia sanctarum Scripturarum volumina. Quinque enim panes Moyses in hac mensa posuit, et quidem ineffabilis saporis et pulchritudinis. Christus autem quamvis omnes posuerit ipse est panis vivus, qui de cœlo descendit (Joan. vi, 59), › tamen quatuor principales obtulit, quibus nulla delicia comparari possunt. Posuit autem et Isaias, et Jeremias, omnesque prophetæ. Posuit et beatus Paulus panes suos, quos quales sint non est necesse laudare. Sed quis omnes enumerare valeat, qui ad hanc mensam panes detulerunt ? Et adhuc quidem super hanc mensam panes ponuntur. Idem enim ait : « Et pones super mensam panes propositionis in conspectu meo semper. › Non enim sine causa additum est, semper; quoil C enim semper fit, omni tempore fit. Ego autem quia super hanc mensam panes ponere dignus non sum, precor te, Domine Jesu, ut saltem de his, qui positi sunt, ventrem mihi adimplere concedas. Hæc autem de mensa dicta sufficiant; nunc de candelabro videamus.

Quatuor quoque circulos aureos præparabis, et pones eos in quatuor angulis ejusdem mensæ per singulos pedes. Subter corona erunt circuli aurei, ut mittantur vectes per eos, et possit mensa por‹ tari. » Quid vero quatuor circuli aurei, et quid vectes significent in arcæ constructione, superius dictum est. Quatuor enim circuli, quatuor sunt virtutes principales; vectes vero, episcopi et doctores. Sunt autem isti circuli in quatuor angulis, ut omnibus ad mensam venientibus primi occurrant. Hujus etenim mensæ cibis ille indignus est, qui per hos circulos intrare non vult. Hæc est enim illa angusta porta, de qua dicitur: Intrate per angustam portam, quæ ducit ad vitam (Luc. XIII, 24). › Qui ergo his circulis non tenetur; scilicet qui prudentiam, justitiam, fortitudinem et temperantiam non custodit, hujus se mensæ facit indignum. Per hos ergo circulos transeant vectes, his virtutibus D‹ catenati et connexi teneantur episcopi et doctores; nunquam ab eis recedant, nunquam prudentiæ, nunquam fortitudinis, nunquam temperantiæ obliviscantur. His enim vectibus portatur mensa, quo. niam ab episcopis 'spiritualis alimoniæ cibaria deferentibus nutritur populus. Quod autem circuli subter coronam ponantur, hoc est intelligere, quod omnes quicunque circulis adhærent, digni sunt, qui coronari debeant. Sequitur: ‹ Ipsos quoque vectes facies de lignis Setim, et circumdabis auro, ad ‹ subvehendain mensam. Bcati episcopi si hoc intelligant, si se ligna Setim, ligna fortia et imputribilia, esse cognoscant, si auro circumdati, et

Facies et candelabrum ductile de auro mundissimo, hastile ejus, et calamos', scyphos. et sphærulas, ac lilia ex ipso procedentia. Sex calami egredientur de lateribus, tres ex uno latere, et tres ex altero. Ties scyphi quasi in modum nucis per calamos singulos, sphærulæque similiter et lilium, et tres similiter scyphi instar nucis in calamo altero, sphærulæque et lilium. Hoc erit opus sex calamorum, qui producendi sunt de hastili. In ipso autem candelabro erunt quatuor scyphi in nucis modum, sphærulæque per singulos, et lilia. Sphærule sub duobus calamis per tria loca, qui simul sex fiunt, procedentes de hastili uno. Et sphærulæ igitur, et calami ex ipso erunt, universa ductilia de auro purissimo. Facies et lucernas septem, et pones eas super candelabrum, <ut luceant ex adverso. Totum candelabrum posuimus, ut prius ad litteram ejus forma dignoscatur, et qualiter factum fuerit intelligatur. 91 Hastile enim ejus usque ad summum continuum erat, in quo per quatuor loca, quatuor scyphi in modun nucis erant, quos fortasse nos modo dicere

« PoprzedniaDalej »