Obrazy na stronie
PDF
ePub

sed Herbipolensi adjudicaturum arbitramur. His A textu Hebraico præcipue desumptam. Itali vero. exploratis de prima Brunonis nostri expositione in Psalmos, quam nondum e latebris erutam fatemur, in aliam, a Marchesio editam animadversiones nostras convertemus. Et quidem primo agendum erit de translatione; cum ab eodem Brunone habeamus commentarium illum elaborasse secundum translationem, qua Ecclesia Romana utebatur.

psalmos secundum LXX. Interpretes in Latinum redditos, et juxta secundam Hieronymianam emendationem recitabant; præter quam Ecclesia Romana, et Mediolanensis, quæ antiquum Psalterium retinuerunt. Ex illa autem accuratiori emendatione prodiere psalmi, qui in Vulgata Biblia leguntur; quique multis in vocibus, nominibus, et interpunclione cum psalmis antiquioris translationis non concordant. Et quamvis S. Pius V universis Ecclesiis præcepisset, ut psalmos juxta emendatiorem lectionem recitarent, attamen Romanæ basilica Sancti Petri, atque Ecelesiæ Mediolanensi indulsit, ut antiquo Psalterio uterentur. Nec quidquam etiana immutatum est a pontificibus Sixto V et Clemente

Dicimus ergo Psalterium Romanum, quod nunc etiam canitur in basilica S. Petri partem esse vctustissimæ versionis Biblia Latinis traditæ ex versione ab Hebraico contextu in Græcam linguam a septuaginta Interpretibus; quæ versio vetus Itala, et communis, ac etiam vulgata appellabatur (1). Verum cum multa librariorum menda in illam translationem irrepserint, S. Damasus Romanus B VIII, ex quorum curis summopere commendandis

pontifex S. Hieronymo illam corrigendam dedit; quod eruditi homines contigisse putant anno 382, de quo ipse loquitur in præf. ad Psalterium. Psalterium, inquit, Romæ dudum positus emendaram, et juxta LXX Interpretes, licet cursim, magna tamen ex parte correxeram. Reversus autem Bethlehem Hieronymus, instantibus apud ipsum Paula, et Eustochio matronis Romanis, alteram edidit Psalterii emendationem; quod præcedens, ut idem ait, rursum scriptorum vitio depravata legebatur; et plus antiquus error, quam nova emendatio valebat. Hoc Hieronymi opus ad annum 390 referunt. Adhuc tertio de psalmorum correctione benemeruit Hieronymus; tunc quando comparatis cum Græco contextu Hebraicis voluminibus, consultisque gentis illius doctioribus, perfectiorem [Psalterii, aliorumque divinorum librorum lectionem reddidit. Hæc ut certa, firmataque Hieronymi auctoritate habenda sunt. At non æque exploratum est, utrum Psalterium Romanum, de quo agimus, desumptum fuerit ex prima emendatione facta sub Damaso, an ex secunda in secessu Bethlehemitico diligentius peracta. Ex duobus tamen momentis conjici posse videtur Romanam Ecclesiam psalmos secundum priorem correctionem retinuisse. Primum, quia illud auctores omnes partem vetustissimæ Italæ fatentur. Alterum, quod Bruno noster ait, pluribus in locis translationem hanc differre ab altera translatione, quam juvenis adhuc illustravit; ut nullo modo secundum illius expositionem hæc translatio intelligi possit. Hæc differentia profecto constat, si Petri Diaconi, quam supra indicavimus, sententia admittatur, scribentis primam Brunonis expositionem psalmorum esse secundum lectionem Ecclesiæ Gallicana. Quæ autem sit hujusmodi lectio ex Psalterio discimus a Brunone Herbipolensi illustrato; ubi asteriscis, et obelis variantes lectiones ex contextu Hebraico, et ex Theodotionis versione adnotatæ sunt, quod actum fuerat a S. Hieronymo. His accedit Ven. Bedæ auctoritas, qui in præf. ad comment. in psalmos asserit, translationem in Galliis usitatam ex con

(1) Vid. dissert. Antonii Martinetti De Psalt. Romano Rox editam an. 1715, nee non opus eruditis

C

post alteram divinorum librorum expletam cmendationem, prodiit Biblia, ita in fronte inscripta: Biblia sacra Vulgatæ editionis; Sixti V P. M., jussio recognita, et Clementis VIII auctoritate edita. Cum igitur Brunoni nostro, ut ipse testatur, incompertum esset, an aliquis alius expositioni psalmorum tantæð antiquitatis studuerit; e contra multos esse, qui de posteriori lectione meruerint, selectis aliarum divinarum litterarum auctoritatibus eam adornavit. Optime enim noverat commentarios Hilarii, Ambrosii, Augustini, Cassiodorii in psalmos, eorumque eruditionem plurimi facere ostendit; nihilominus dixit, sperare eos, qui utramque expositionem comparaverint, non superfluam hanc alteram judicaturos. Rogatus igitur, ait in memorata præfat., ab amicis meis, et præcipue a Peregrino venerabili abbate, dedi operam, ut hæc quoque sicut illa propriam haberet expositionem. Quam qui totam ex ordine diligenter legerit; scio, non judicabit esse superfluam, facileque intelligere poterit, quanta distantia sit inter primam, et secundam hanc interpretationem. CAPUT II.

DE PSALMORUM INTERPRETATIONE.

Explorata buc usque Psalterii lectione, quamBruno suis commentariis illustravit, de ratione suæ interpretationis modo agendum est. Versatissimus, ut erat sanctus episcopus in sanctarum Scriptnrarum scientia, non ignorabat quæ secundum litteDram, et quæ secundum spiritum in figuris intelligenda erant. Plura enim Israelitico populo præcepit Deus, quæ aliter intelligi nequeunt, id est omnino secundum litteram; plura etiam et gesta, et scripta sunt, quæ, ut inquit sanctus Augustinus, serm. 101 De temp., typus et imago erant futurorum, Quare dixit Bruno in expositione cap. xxi in Job, pag. 262, col. 1, non esse quærendam allegoriam in his, quæ sensum ipsis verbis perspicue proferunt; et e contra vitium esse, velle litteraliter accipere, quæ in metaphoris, et allegoriis contecta exhibentur: Non enim minus, inquit, vitium est, in his, quæ ad litteram intelligenda sunt, allegoriam quærere, quam simi præsulis, nunc S. R. E. cardinalis Stephan. Bergia de Cruce Vaticana, cap. 7, pàg. 60.

B

initio expositionis in ps. cxxv: Nisi essent, inquit, in psalmis quædam tales prophetiæ, ut in res, atque in homines eorum temporum non convenirent, profecto auderent multi in psalmis nihil spiritualiter dictum existimare, putarentque nos commentitias, et ementitias interpretationes inquirere, quibus videremur altius nescio quid, ac profundius intellexisse; perinde quasi nos sensui nostro, ea quæ scripta sunt, sensum diligentis, et sollicita intelligentiæ consequamur. Dixerat ante idem S. doctor in psal. CXLI. Nihil in psalmis nisi propheticum agnoscimus. Docet ergo S. Hilarius psalmos non ad litteram accipiendos, sed quæ in eis prophetice, et figurate dicta sunt altiora comprehendere, ac significare, si sublato verborum velamine mysteria abscondita proferantur. Stabilita ergo ex Hilario allegoricarum interpretationum convenientia, et utilitate; occurrere debemus. his, qui Brunonis interpretationes singulares, et violentas dicunt. Allegoria, quam rhetores continuatam metaphoram vocant, quædam est similitudo, et comparatio unius rei ad alteram propter quamdam relationem ad ipsam. Dum autem res aliqua alteri comparatur, plerumque non comparatur quoad omnes ejus proprietates, sed quoad aliquas, vel quoad unam tantummodo. In metaphoricis locutionibus, inquit S. Thomas, non oportet attendi similitudinem quantum ad omnia, sic enim non esset similitudo, sed rei veritas, 3, p. 1, q. 8, art. 1 ad 4. Satis profecto,

ca, quæ allegorice intelligenda sunt, ad litteram tan- A quæ S. Hilarius Pictaviensis sapientissime scripsit tam vele interpretari. Luculentius mentem suam S. Antistes aperit, quibusque regulis se conformare velit, declarat in comment. ad cap. vi lib. Numeri, pag. 177, col. 2. Ibi, ait, allegoriam necessario esse quærendam, ubi littera jubet, vel quod inutile sit, vel quod omnino caret ratione. Quoties ergo sacræ Scripturæ aliqua jubent, quæ ex littera nihil utilitatis indicant, aut non patet ratio, cur hujusmodi mandata tradantur; ne verbum divinum frustra scriptum, aut otiosum habeatur pro metaphoris, et allegoriis accipienda sunt, sub quibus mysteria, et veritates aliquæ continentur. Plura enim ex. gr. in Levitico, et in Numeris a Deo præcipiuntur, quæ si quis ad litteræ sensum usurparet, nihil ad spiritualem profectum tradi censeret; neque subest ratio, cur ita ordinata sint. Quid enim confert ad divinum cultum, quod aliquæ animalium species in sacrificiis Deo offerendis immolari jubeantur; aliorum vero immolatio interdicatur? Nisi quia non res, sed earum significationes voluit Deus, ut intelligerentur; et Judaei, quibus tanquam signa, et symbola data fuerant, ex propositis similitudinibus spirituales cognitiones eruerent. Quid vestimentorum summi sacerdotis tam accurata descriptio? Quid tam diversa, tamque pretiosa tabernaculi ornamenta? Quid tot ritus, et cæremoniæ in agni Paschalis sacrificio, in libaminibus, in oblatio. nibus? Nulla alia ratio profecto reddi potest, quam quod illa omnia figuras, et similitudines exhiberent earum rerum, quæ novo in fœdere revelanda erant; c cum divinus cultus, et vera religio, umbratili sublata, illuxisset. Illa igitur, ut cum Augustino loc. cit. loquar, in Judæis figurata, in nobis, gratia Dei donante, completa sunt. Unum instar omnium proferam Brunonis commentarium super illa verba cap. 11 Levitici, p. 123. c. 2. : Anima cum obtulerit oblationem sacrificii Domino, simila erit hujus oblatio : Jundelque super eam oleum, etc. Hæc autem, inquit, simila de illo frumento facta est, de quo Salvator Boster ait Joan. x11, 24 : Nisi frumentum cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet; quod quidem Judæorum molis contritum (de quibus dicitur, molas leonum confringet Dominus) congrue Christi significat passionem. Hanc autem anima offert, id est aliquis homo bonus, et spiritualis, et D quoque esse ipsius Christi doctoris nostri interpretaqui magis animæ, quam corporis sequitur voluntates; quoniam corde contrito, et spiritu contribulato Christi passionis recordatur. Fundit autem oleum desuper, Christi pietatem, et misericordiam admirans; qui dum a Judæis crucifigerctur, oleum tamen pietatis, et misericordiæ effundens a misericordia non cessabat. Ex his patet ratio vel methodus, qua soas interpretationes prosecutus est Bruno, nobisque viam aperiunt, ut censuras præcipue coutra commentarium in psalmos illatas diluamus.

CAPUT III.

DE CENSURIS ADVERSUS PSALMORUM INTERPRETATIONEM
S. BRUNONIS.

Hic statim præ oculis habere optamus, lectores,

est ad similitudinis rectitudinem, si ea in re, quæ sumitur tanquam unus ex terminis comparationis, adsit ea proprietas quam in altero termino conspieimus, ad quam similitudinem, et allegoriam deferimus. Jam vero illa una proprietas, quæ in comparatione duorum terminorum sumitur, quamvis per se ipsa clara non sit, et omnibus evidens; attamen si illa existat, recte ad alium comparationis terminum transferri poterit. Hinc ergo nascitur judicium de allegoriis, quae existimantur proprie, vel improprie deducta; si nimirum legentium menti, aut facile, aut nimis difficile, aut nullo mo lo appareat terminorum relatio, ex qua deducitur allegoria. At si-has propter rationes eliminanda essent allegoriæ sacrorum interpretum ; jam quis non videat, improbandas.

tiones? Spinas enim divitias interpretatus est in ea parabola, in qua pro divitiis indicandis spinas posuit. Divitiæ porro delectant, spinæ pungunt. doloremque. excitant. Quid magis importunum, quin imo et contradictorium videtur; si in his tantum spinarum, divitiarumque proprietatibus, quæ in omnium oculis primo aspectu incurrunt, relationem similitudinis consistere velimus? Nihilominus Christus spinas appellavit divitias, ob aliam secretiorem rationem, quam S. Gregorius M. hom. 15 in Evang. Lucæ cap. vi, quæ legitur in Sexagesima, adducit, inquiens: Quia divitiæ cogitationum suarum punctionibus mentem lacerant; et cum usque ad peccuium pertrahant, quası, inflicto vulnere cruentant. Si ergo Christus Dominus.

usus est his metaphoris, quas difficiliores appellavero, A apostolos, et doctores intelligi, qui cæteris omnibus ob secretiorem rationem inter figuram, et figuratum, consequens est, ut a SS. Scripturarum indole hoc metaphorarum genus non abhorreat; ac proinde nec a recta Scripturas interpretandi ratione alienas esse illas interpretationes, quæ parum obviæ, atque in aliqua obscuritate involutæ videntur. Præterea ex quo iden S. Gregorius docet, ipsum Christum Dominum nostrum exponere dignatum esse, quod in parabolis docebat; nec tamen per se ipsum omnia explanare voluisse; id egisse ait, ut nos quoque h's figurarum interpretationibus studeamus, et ostendamus sacras litteras sub metaphoris, et allegoris æternæ vitæ documenta complecti.

B

C

Quæ hactenus diximus de universis Scripturis interpretandis, et ad allegoriæ regulas conformandis, peculiarem locum habent in psalmis, ex quibus nonnulla ex. gr. subjiciemus. Imprimis secundum litteram nullo modo intelligi potest illud ps. vi. Sana me, Domine, quoniam conturbata sunt ossa mea. Non enim proprium est ossium, ut conturbentur, cum sensu omni careant, sed per allegoriam, ossa, juxta Brunonis interpretationem, pag. 309, c. 1. præcipuas virtutes, fidem nempe, spem, et charitatem significant; quibus anima Christiana regitur, ac sustentatur. Similiter in psalmo vi, legitur de Deo: Arcum suum tetendit, et paravit illum, et in eo paravit vusa mortis. In his etiam verbis allegoricis sensus spiritualis est requirendus; quoniam Deus neque arcum, neque sagittas exercet; ideoque utrumque Testamentum interpres noster designari putat, p. 312, c. 2. quoniam illa vitam bonis, malis autem mortem promittunt. Item in ps. 1x ubi Propheta dicit: Qui exaltas me de portis mortis; docet Bruno pag. 315, c. 2, hæreticos et peccatores portas mortis repræsentare, a quibus justi misericorditer a Deo liberantur. Neque dissonans videri poterit illa expositio ia ps. xyt præ fulgore in conspectu ejus Bubes transierunt. In his significari apostolos ait idem commentator, quorum documenta pura, et sancta per universum mundum propagata sunt. Dixerat etiam super illa verba Job cap. xxxvII: Et nubes spurgunt lumen suum, pro lumine nubium doctrinam in Scripturis sanctis reconditam esse intelligendam pag. 285, c. 1. Sexcenta alia afferri D possent ex psalmis apposite, et non violenter interpretata; sed prosequi in his modum faciam, ut aliqua etiam de nimia allegoricarum interpretationum frequentia dicam, quod est alterum accusationis caput in nostrum commentatorem.

Ne gratis id asserere censores isti viderentur, oporteret, ut ostenderent Brunonem canonem illum excessisse, quo dixit: Non minus vitium est, in his, quæ ad litteram intelligenda sunt, allegoriam quærere, quam quæ allegorice intelligenda sunt, ad litteram velle interpretari. › Quomodo ad litteram exponent hæc ps. LXVI. Suscipiant montes pacem populo, et colles justitiam? Nisi ut explicat S. Bruno wag. 450, c. 1, nempe in mentibus, et collibus

eminent, et pacem, id est Filium Dei pacis auctorem, ejusque justitiam accipere digniores sunt. Similiter in eodem psalmov, 16. Et erit firmamentum in terra: quomodo firmamentum, id est cœlum, quod est super terram, in terra esse poterit? Inquit S. episcopus p. 452, c. 1, ‹ Firmamentum vocatur Dominus, quia in ipso est sol, et luna, et stellarum omnium pulchritudo. Et quidem ipse est firmamentum in terra, quia in ipsa firmata, et fundata est Ecclesia. Quædam etiam secundum litteram, el secundum allegoriam explanavit idem S. doctor, ex quibus ex. gr. afferam illud ps. LXXV. Ibi confregit cornu, arcum, scutum, gladium, et bellum. Litteraliter dicit, intelligendum esse excidium Assyriorum exercitus ab angelo Domini una nocte interfecti; spiritualiter vero designari omnia diaboli arma, ejusque artes omnes contra Ecclesiam a Christo confractas, atque deletas pag. 461, c. t. Ex his alia colligi poterunt, quæ supervacaneum est recensere; cum eadem perspicuitate, et utilitate conditi sint reliqui ejus commentarii, in quibus, dissoluto figurarum velamine, divinitatis arcana, sanctioraque documenta tradidit S. episcopus, et reseravit.

Cui enim non subvenit monitum a Christo datum apostolis, quibus dixit Luc. cap. vIII: Vobis datum est, nosse mysterium regni Dei, cæteris autem in parabolis, ut videntes non videan, et audientes non intelligant. Hinc docet A. N. admirandam esse divinam sapientiam, quæ paganis, et Judæis incrudelis mysteriorum divinorum cognitionem denegavit, et non nisi in parabolis, figuris, et ænigmatibus locutus est eis; quatenus populus erat duræ cervicis, et traditionibus Abrahæ, quas jactabat, maxime addictus. Apostolis ergo, eorumque successoribus episcopis, et doctoribus datum est nosse mysteria regni Dei, ideoque ab his suscipiendæ sunt interpretationum doctrinæ, non a sapientibus sæculi, de quibus Propheta ait ps. LXIX. Peccatori autem dixit Deus: Quare tu enarras justitias meas, et assumis testamentum meum per os tuum? Ab illis, inquam, quos, ut ait apostolus I Cor. xn. Deus posuit in Ecclesia doctores, et ut alios docerent, dedit eis scientiam, et intellectum ad penetranda arcana cœlestia, et ad omnia vitæ æternæ mysteria aperienda. Illi autem tanto majorem sibi vindicant existimationem, quorum missio in Ecclesiam, et vitæ sanctitas maxima in commendatione fuit, et in signis multis illuxit. An vero Bruno unus ex his reputari debeat, prodigiis confirmata ejus electio ad episcopatum, et plura dum viveret, et post obitum, ab co patrata miracula dubitare non sinunt.

Opponunt etiam, Brunonem Hebraicarum vocum sensum non satis proprie interpretatum. Sed id facile diluitur, ex consensu interpretationum Brunonis cum Augustino, Cassiodorio, et Beda, quos omnes errasse, stultum esset aflirmare. His enim Hieronymum, qui de his vocibus interpretandis peculiarem tractatum scripsit, consuluisse creden

dura est ; quare, si corum vestigia secutus est A. N., A rationem petunt. Miror equidem verti in detrimen

tum honoris tanti viri, quod ad singularem ejus gloriam celebrandum est. Quid enim laudabilios, quam probari cam sui temporis infelicitatem, hoc est, optimarum disciplinarum, bonarumque artium Oнinem pene jacturam proprio ingenio, studioque superasse, et ita se erexisse, ut de sacris Scripturis, deque theologicis doctrinis præclari scriptores optime meruisse fateantur? Non nɛ coævi, aut paulo superiores Brunori nostro fuere Petrus Damiani, Anselmus Cantuariensis, Ivo Carnotensis, Bruno Carthusianus? Si ergo corum opera in pretio habentur, et Ecclesia traditionem sacrorum dogmatum, ab bl. continuatam accepit, cur in eorum numero collocandus non erit Bruno Signiensis, qui sacras

a recta interpretatione lenge non abiit. Quibus vero parum utilis visa est Brunonis expositio in Psalmos, sufficit responsum ab Augustino datum de Trinit. lib. 1, c. 3, cuidara ei detrahenti, quod in publicum ferret, quæ ab aliis jaw tractata, et exhausta fuerant. Dixit enim non l'uros omnes in omnium manus pervenire, et quamvis per totum. mundum dispersi forent, tanto majorem splendorem, firmitatemque accedere venitati, quanto a pluribus scriptoribus, præsertim doctis. et sanctis asseratur Sed ingtis habert nequit multiplex divinarum Scripturarum interpretatio, quod pluribus refulgentibus radiis super ipsas, mysteriis, rebusque sublimibus plenas, earum intelligentiain facillus as-equamur. Loum suporest, scilicet, ut respondeamus ils, qui ab æ ate Bitteras tanta cognitionum copia, selectaque erudiIn qua visit sanctus Bruno, eum panc! batendum

tioce illustravit?

PROLEGOMENON TERTIUM.

CAPUT PRIMUM.

ADEA GENERALIS EXPOSITIONIS IN TENTATEUCOCY, IN
JOB, IN PSALMOS, ET IN CANTICA CANTICORUM.,
Noverat S. Brano tam ad Judæos revincendos,
quam ad Christianos obfirmandos opus esse cis
ostendere, unam eamdemque fuisse ab origine wund:
religionem, cultum scilicet veri Dei, cœli, terræque
conditoris, nec aliud legem veterem hominibus
prestitisse, quam supremi dominatoris cognitionem;
ut deinde adveniente per Jesum Christum repara- C
torem plenitadine gratiæ, altioribus auditis verita-
tibus, assensum præberent, sanctioraque præcepta
adimplerent. Ut ergo id perficiat, in Genesi primum
dicit exhiberi Deum omnium rerum uno verbo ex
nihilo artificem, primique hominis Adæ ex limo
creatorem, a quo omne genus hominum promanavit.
Deinde cum a Moyse lapsus Adæ, innocentia, et in-
tegritate naturæ præditi in culpam, et damnationem
descri'atur, miserrimam sui, suorumque posterorum
conditionem evasisse A. N. adserit, eumque salutis
suæ reparandæ impotentem factum, repræsentat.
Quia vero divini opificis benignitas hominem, invidia
a diabolo proditum, in perditione non erat relictura,
necessarium erat, ut quidam ejus misereretur, et ab
interitu vindicaret, cujus promissio Adæ facta, D
omnibus fidem habentibus salutem attulisset. Hinc
nostræ reparationis mysterium instaurari cœpit, et
a patribus in filios tradi ejus cognitio, ut Abel,
Hlenos, Henoch, et Noe, primi fideles, et justi a
sacris litteris celebrentur. Cum autem multa malitia
hominum esset in terra, et cogitatio cordis intenta
esset ad malum omni tempore (Gen. vi, 5) Deumque
fecisse hominem pœnituerit, arcam Noe ex præcepto
Domini fabricavit, et posita in ea ejus familia, sin-
gulisque animalium speciebus, omnes viventes in
aquarum diluvio exstincti sunt. Arca autem illa, ut
Bruno animadvertit, futuram Ecclesiam significabat,
in quam ingressi salvi fiunt, et qui extra ipsam
sunt, salutem nullo modo consequuntur. Restaurato

deinde habitatoribus mundo, ex his Deus sibi elegi Abrabam justum, ut scilicet ab co exsurgeret pos pu:us, qui segregatus ab aliis prævaricatoribus, ef idololatris gentibus sibi obtemperaret, sanctumque cuitum ipsi soli præstaret. Hic autem populus alterius populi acquisitionem significabat, cujus dux, e princeps in Jacobi vaticinio prænuntiatus, ad spem cœlestis acquisitionis per Christum comparandaæ excitabat. Post Genesim sequitur expositio Exodi. qui historiam continet Israelitici populi a Moyse de Ægypto educti; quando scilicet, quibusque portentis a jugo servitutis Pharaonis liberatus fuit; quæ liberatio redemptionis hominum a diabolica tyrannide quam Christus operaturus erat, imaginem exhibebat Nihil ex his commentator noster omittit; sed sib' ipsi semper cohærens populum illum adumbrare Ecclesiam docet, quæ multo majoribus beneficiis, atque virtutibus cumulata, a Christo constituenda erat. Et quia lex cordibus indita homines a male non continebat, ut Israelitas obsequentes, et fideles sibi servaret Deus, Moysi legem lapideis tabulis inscriptam dedit, quam semper monentem haberent, et qua intelligerent, quid Deo, et quid proximo suo ipsis præstandum foret. Eadem sunt autem novæ legis Christianæ præcepta; nempe charitatis in Deum, et proximum; et sicut omnia Veteris Testamenti mandata ad hæc duo referuntur; ita novo in fœdere omnis perfectio, legisque plenitudo per horum præceptorum obedientiam adimpletur. Verum divino legislatori satis non fuit interne por puli sui justitiæ consulere; sed ad opera etiam externa religionis dirigere voluit; ut sui cultorem faceret, eumque supremum Dominum agnosceret. Tabernaculum itaque erigi Moysi mandavit, atque in arca collocari, symbolum divinæ præsentiæ, ac majestatis, sibique sacrificia fieri præcepit, in quibus humanæ reparationis mysterium in veri Agni immolatione significaretur. Quare S. Bruno in expositione cap. vin Exodi pag. 58, col. 1, dixit : « Christi passio

Accedit ad librum Job Psalterium, de cujus expositione plura diximus supra; quam ob rem hic pauca adnotasse sufficiet. Imprimis animadvertendum est Psalmistam aliqua apertis verbis enuntiare de Christo, alia in figuris, et allegoriis adumbrare, quod commentator noster præ oculis habens, quæ jam adimpleta {sunt, ea clare, et perspicue ostendit; quæ vero adimplenda remanent, certis argumentis probavit credenda. Præterea in psalmis ordo constitui nequit; prophetæ enim non sua, sed quæ a Spiritu sancto eis inspirata sunt, scripto tradiderunt; et cum ille ubi, et quomodo vult spiret,

est. Inde patet neminem ad hæc referenda mysteria accedere debere, nisi prius superna lumina imploraverit, sciens Christum Dominum Deo Patri gratias egisse, quod, quæ sapientibus sæculi abscondere voluerat, ea parvulis, id est discipulis suis manifestavit. Hanc divinam sapientiam, non tam assiduis precibus apud Deum, quam diuturna lectione, et meditatione SS. Patrum Bruno sibi comparare studuit; ideoque mirum non est, si ejus in commentario nunc Ambrosium, modo Augustinum, Cassiodorium, vel Bedam interpretantes audiamus. Dixit enim Salomon Eccli. c. xxxix. Sapientiam sanctorum exquiret sapiens, et in prophetis vacabit; siquidem nemo privato spiritui se fidere debet; sed doctos, ac sanctos viros consulere, quorum doctrinam, et auctoritatem probari ab Ecclesia compertum est.

in Veteri Testamento per figuras et ænigmata signi- A ticinia de Christo eximie explanantur, atque moralia ficata tandem in Novo est adimpleta. Ibi Christus mon- documenta, quæ passim producuntur, scriptorem stratur, hic immolatur. Ibi significatur, hic adimpletur. divinitus inspiratum ostendunt. Ibi denique agni immolatio narratur, hic vera Christi passio prædicatur. Atque ut magis magisque religiosus cultus animis Hebræorum insideret, ac digne celebraretur, non omnes sacrorum ministros esse per.nisit, sed ex omnibus solam tribum Levi elegit, cujus viri sacerdotio fungerentur, et sacrificia juxta cæremonias, et ritus a Deo ipso constitutos peragerent. Hæc altera legislatio, quæ ad externam religionem spectat, in libro Levitici continetur; ubi diversa ministrantium munera, diversæque res Dco offerendæ stabiliuntur, ut sanctitas in omnibus eniteat, et supremo Domino maximum obsequium exhibeatur. In hoc ministrorum ordine, in hac mu- B cœlestis veritatis magister, ut se revelat, audiendus nerum, et rituum sanctione, cum forma ecclesiastica bierarchiæ designata videatur, S. Bruno episcopos vitæ sanctioris exemplar se reddere admonet; clericis vero morum candorem, studiumque pietatis inculcat, et ad perfectam Dei servitutem incendit. Levitico succedit liber Numeri, ita dictus, quod Israelitici populi dinumerationem refert, quam Deus Moysi præcepit, ut viri ad arma apti describerentur, et ad prælia Domini gerenda procederent. Cum enim Israelitis regio bonis omnibus redundans promissa fuisset, illa nonnisi pluribus devictis hostibus obtinenda erat; atque ut diuturni laboris, et virtutis præmium possidenda. Non pro terreno, sed pro cœlesti regno, Brunone sic adhortante, nobis pugnandum est contra visibiles, et invisibiles inimicos, et acies virtutum instruenda, quarum robore, ac firmitate mundus, caro, diabolus superentur, et conculcentur. Corona non nisi victoribus datur, et in cœlestem hæreditatem hi soli ingressum habebunt, qui contemplis terrenis bonis toti se Deo mancipaverint. Quæ Hebræo populo carnali, et duræ cervicis de temporali felicitate promissa sunt, nobis permansuræ in cœlo beatitatis figuram prætendunt, et ad fideliter obeundam hanc spiritualem militiam animum nostrum accendunt. Tandem Deuteronomium quintum librum a Moyse scriptum S. episcopus Signiensis interpretatus est, quem secundam legem complecti ait: quatenus præcepta, quæ in superioribus libris promulgata sunt, in hoc innovantur, et confirmantnr; ut tanto magis supremi legislatoris voluntas innotescat, atque integra, et perfecta hominum obedientia respondeat. Hic breviter adnotabo, quod sicut sacer scriptor divinitus inspiratus argui de multis repetitionibus nequit, non solum hoc in extremo libro: sed etiam in præcedentibus; ita nec S. Bruno insimulandus erit, si iisdem, vel non dissimilibus utatur interpretationibus, quoties eadem loca occurrant.

Pentateuchum hac in collectione excipit commentarius in librum Job, qui ut liber divinus tota ab antiquitate receptus est in Ecclesia; ac proinde protocanonicus appellatus. Singularis fulget hac in expositione perspicuitas, et brevitas: figuræ, et va

C

Quædam etiam præmonenda sunt de Cantico canticorum, quem librum Brunonem similiter exposuisse jam diximus. Et quidem primo in dubium revocari nequit juxta communem SS. Patrum sententiam, regem Salomonem a Deo inspiratum libri hujus auctorem exstitisse, frustra nonnullis moder nis heterodoxis repugnantibus, eumque ab Ecclesia inter divinos libros, et canonicos semper admissum. Secundo meminisse oportet, quid liber iste complectatur: est enim sacrum epithalamium, id est carmen nuptiale, non ad terrenas nuptias exornandas; verum ad sublevandos humanæ mentis sensus, D ut digne de amore Dei cogitet anima fidelis, ad eum aspiret, ejusque suavissimis deliciis, tanquam inter sponsum, et sponsam perfruatur. Hæc eadem complexus est S. Bernardus serm. 1 in Cant. cantic. Salomon, inquit, divinitus inspiratus, Christi et Ecclesiæ laudes, et sacri amoris gratiam, et æterni connubii cecinit sacramenta, simulque expressit sanciæ desiderium animæ, et epithalamii carmen exultans in spiritu, jucundo composuit eloquio, figurato tamen, etc. Tertio adnotandum, quod cum colloquium spiritum inter et spiritum, dum viatores sumus, nonnisi per res, et ideas corporeas exprimi possit; ideo voces illæ allegoricæ, quibus utitur Salomon, non ut sonant, accipiendæ sunt, sed intelligendæ secundum earum significationem. Nihil ergo minus castum, et sanctum toto

« PoprzedniaDalej »