Obrazy na stronie
PDF
ePub

phetia quæ ait: ‹ Ex Ægypto vocavi filium meum (Osee x1, 2; Matth. n, 15). ›

servabant mares, et quia timuerunt obstetrices A postea reversus est in terram Juda, completa próDeum, ædificavit eis domos. Præcepit igitur Pha♦ rao, ut in flumine masculos projicerent, et feminas reservarent. Semper enim rex iste iniquus eos, qui fortes sunt, et ejus iniquitati resistere possunt, perdere quærit diligit autem feminas, quas quidem facile decipere potest, per quas sibi a principio mundum subjecit et quia primum hominem per feminam perdidit, idcirco, et modo per obstetrices, quæ Deum timent, masculos occidere nititur. Sed quid per obstetrices, quæ Deum timent, et Pharaoni non obediunt, nisi Ecclesiæ ministros intelligimus? Hi enim statim in Christo renatos suscipiunt, alunt et conservant, et ad vitam introducunt. Ideoque ædificatur eis domus ab illo, qui ait : In domo Patris mei mansiones multæ sunt (Joan. XIV, 2). Unde et Apostolus: Scimus, inquit, si terrestris domus nostra hujus habitationis dissolvatur, quod domum habemus non manufactam in cœlo (11 Cor. v, 1). Neque enim juxta litteram intelligi potest, quod Deus obstetricibus domos ædificaverit nisi fortasse per hoc intelligatur, quod earum familias Deus amplificaverit. Ecce autem novo iterum invento consilio, masculos omnes in flumen projicere jubet; hoc est flumen utique, quod in sanguinem versum est, in quo nec ipsi pisces vivere potuerunt. Per quod nimirum philosophorum et hæreticorum falsam doctrinam intelligimus, in quam qui ceciderit, iniquitatis et deceptionis sanguine suffocabitur.

CAPUT II.

Eo tempore natus est Moyses, quem cum pater ejus diutius celare non posset, posuit eum in fiscellam scirpeam, et misit in flumen; cujus miserta filia Pharaonis suscepit eum, et adoptavit eum in filium. Narrat autem Josephus de Moyse, cum adhuc puer esset, et filia Pharaonis lætabunda eum ad patrem detulisset, sacerdotem quemdam idolorum exclamasse hic est qui destruet Ægyptum, et insurgens volebat occidere eum; sed mox puella accipiens puerum, aufugit. Qui tantæ pulchritudinis fuisse dicitur, ut si quando per civitatem egrederetur, certatim viri cum mulieribus, relictis necessariis, ad eum speculandum occurrerent. Crevit igitur Moyses, cumque omnes sapientia et fortitudine præiret, magister militum factus est. Inde prospere cuncta gerens, omnes circumquaque inimicos superavit. Cumque dominus Ægypti, si vellet, esse potuisset, maluit tamen cum fratribus suis humiliter vivere. Unde Apostolus: Fide Moyses grandis Fide Moyses grandis factus, negavit se esse filium filiæ Pharaonis (Hebr. XI, 24). › Quid autem Moyses, nisi Christum significat? De quo ipse ait: Prophetam vobis suscitabit Dominus de fratribus vestris, tanquam me ipsum audietis (Deut. xvш, 15),› quia et ipse propter Herodis timorem in Ægyptum a parentibus delatus est, ibique terra Ægypti (quam filiam Pharaonis intelligimus) aliquanto tempore eum cum parentibus suis quasi proprium defendit, et aluit. Inde vero

In diebus illis egressus est Moyses ad fratres suos, viditque afflictionem eorum. Vidit autem et virum Ægyptium percutientem quemdam Hebræum, quem ipse occidens, abscondit sabulo. Similiter et Christus Dominus noster veniens in hunc mundum visitare fratres suos, totum videlicet genus humanum, multos Ægyptios, id est malignos spiritus interfecit, virtute privavit, atque de obsessis corporibus ejecit. Qui merito sabulo absconduntur, ut per hoc detur intelligi, quod maligni spiritus in terra arenosa, sterili et infructuosa nec latere, nec habitare queunt. Egressus autem altera die, cum duos HeB bræos rixantes vidisset, et eum, qui injuriam faciebat, redarguisset, indignatus ille respondit: Quis te constituit principem et judicem super nos? Num Occidere me tu vis sicut occidisti heri Ægyptium? › Hlic sermo nuntiatus est Pharaoni, et quærebat occidere eum. Fugiens ergo Moyses venit in terram Madian. Sic autem Christus cum frequenter pro suis iniquitatibus Judaeos redarguisset, et ad salutis viam provocasset, illi e contra insidiabantur, observabant, et accusabant, et occidere cogitabant. Unde et ipse dicebat: Qui ex Deo est, verba Dei audit, propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis (Joan. VIII, 47). Reliquit propterea Judæos, secundum quod ipse ait: Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta (Luc. XIII, 35). Et venit in terram Madian, id est ad gentes. Erant autem sacerdoti Madian septem filiæ, per quas omnes mundi hujus Ecclesias intelligimus. Hic autem numerus in divina pagina frequenter universitatem 49 significat. Hæ autem venerant ad pnteum adaquare greges; sed pastores supervenientes ejecerunt eas. Surrexit igitur Moyses, surrexit et Christus, et de manu pastorum, id est de violentia philosophorum et hæreticorum Ecclesias liberavit. Insuper et greges adaquavit, dicens discipulis suis: Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Matth. xxvi, 19). › Quoniam autem, et si ob diversitatem locorum, multæ in hoc mundo sint Ecclesiæ, in fidei tamen veritate, non nisi una catholica, et universalis Ecclesia esse creditur, de qua dicitur : Una est columba mea, perfecta mea, immaculata mea (Cant. vi, 8). » Ideo Moyses non omnes has puellas, sed unam tantum accepit uxorem, quæ bene Sephora nuncupatur, quoniam Sephora pulchritudo interpretatur. Ipsa est enim, de qua Apostolus ait: Ut exhiberet sibi gloriosam Ecclesiam non habentem maculam, neque rugam (Ephes.v,17). Ipsa est cui dicitur:

C

D

Si ignoras te, o pulcherrima inter mulieres, abi, etc. (Cant. 1, 8). Post multum vero temporis mortuus est rex Ægypti, ille videlicet, qui quærebat occidere Moysen. Quo mortuo, clamaverunt filii Israel ad Dominum, et exaudivit eos.

[ocr errors]
[ocr errors]

CAPUT III.

A cœpit esse, qui nunquam desinit esse, qui omnibus dat esse, qui de proprio esse non mutatur in esse, vel non esse. Ille qui sic vocatur, misit me ad vos : hoc enim nomen nulli alii convenit, hoc nomen solius Dei est.

Moyses enim pascebat oves Jethro cognati sui sacerdotis Madian. Cumque minasset gregem ad interiora deserti, venit ad montem Dei Oreb; <apparuitque ei Dominus in flamma ignis de medio rubi, et videbat quod rubus arderet, et non combureretur. Jam incipiunt mysteria, jam revelantur sacramenta. Hæc est autem prima visio Moysi, hic primum cum Deo loqui incipit. Sed quid per rubum, nisi beatam Virginem Mariam, quæ sic de Judæorum spinosa et peccatrice gente exorta est, sicut de rubi asperitate pulchra et odorifera nascitur rosa? Hæc autem visa est ardens, sed non arsit, quia sine carnis concupiscentia, sine libidinis æstu, sancto Spiritu obumbrata concepit. Hoc est enim, quod Angelus ait: Spiritus sanctus superveniet in te, B et virtus Altissimi obumbrabit tibi (Luc. 1, 35). › Erat igitur ignis in rubo, splendor in virgine, lux in Maria, lux illa, quæ ait: Ego sum lux mundi (Joan. vin, 12), lux vera quæ illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. 1, 9). › Volebat enim propius accedere Moyses, ut videret quare rubus non combureretur, sed quia nondum aptus eral tanta cognoscere sacramenta, dictum est ei : Ne appropies huc; id est non quæras ea quæ supra te sunt; noli Virginis castitatem, noli Christi incarnationem investigare solve,calceamenta de ‹ pedibus tuis.{› Quare hoc? Locus enim in quo stas, terra sancla est; in terra sancta non licet habere calceamenta, non licet indui pellibus mortuorum; ideo enim Adam in paradiso nudus exiens zona pellicea indutus est. Et ait Dominus: Ego sum Deus patris tui Deus Abraham, et Deus Jacob; vidi afflictionem populi mei in Ægypto, et clamorem ejus audivi, et descendi liberare eum. Veni ‹ igitur, et mittam te ad Pharaonem; ne timeas, ego ero tecum, et hoc habebis signum quod miserim te. Id est, in hoc te a Deo missum esse cognosce, quia Deus semper tecum erit, et signa, et miracula quæcunque facere volueris, per te, et in te semper operabitur. Cumque eduxeris populum meum de Ægypto, immolabis Domino super montem istum, id est super montem Dei Oreb, qui corvus interpretatur, per quem populum gentium intelligimus, a quo, et in quo magnum et singulare sacri- p ficium quotidie Domino immolatur. Huic enim corvo Apostolus ait: Fuistis aliquando tenebræ, nunc autem lux in Domino (Ephes. v, 10). ›

Dixitque Moyses: Ego vadam ad filios Israel, et dicam eis: Deus patrum nostrorum misit me ad vos, si dixerint mihi : Quod est nomen ejus, quid <dicam eis? Dixitque Dominus ad Moysen: Ego sum qui sum. Sic dices, filiis Israel: Qui est, misit me ‹ ad vos. › Mirabile nomen! Nunquid enim cœlum non est? Nunquid terra, mare, angeli, et homines non sunt? An quia scriptum est: Omnes gentes quasi non sunt, sic sunt coram eo? Quid est quod dicitur: qui est, misit me ad vos? Dicat ergo, qui semper est, qui idem semper est, qui nunquam

C

Dixitque Dominus ad Moysen Hæc dices filiis Israel Dominus Deus patrum nostrorum, Deus ‹ Abraham, Deus Isaac, et Deus Jacob, misit me ad vos; hoc nomen mihi in æternum, et hoc memoriale meum in generationem et generationem. › Ecce jam familiarius nomen, et quod ipsum non intelligant Hebræi, dicere non possunt. Hoc nomen et vetus et nova generatio cognoscit, hoc Synagoga, hoc Ecclesia intelligit. Vade igitur, et dic filiis Israel, quia ego vidi afflictionem illorum, et educam eos de terra Ægypti, ingredierisque tu, et seniores Israel ad regem Ægypti, et dices ad eum : Dominus Deus Hebræorum vocavit nos: ibimus viam trium dierum per solitudinem, ut immolemus Domino Deo nostro, Quid est enim viam trium dierum? Quid est solitudo? Ecce, inquit David, elongavi fugiens, et mansi in solitudine (Psal. LIV, 8) › Est ergo solitudo gentium Ecclesia; hic immolatur, hic sacrificatur; extra hanc non est locus veri sacrificii. Via vero trium dierum Trinitatis fidem demonstrat; uno siquidem die venitur ad Patrem, secundo ad Filium, tertio ad Spiritum sanctum. Sufficit hæc venientibus 50 ad immolandum, nec infra stare, nec ultra procedere libet; qui enim aliter egerit, ejus sacrificium non suscipietur. Veniant Judæi usque ad Patrem; fuerunt hæretici, qui crediderunt in Patrem, et in Filium, et non suscipiebant Spiritum sanctum; fuerunt autem qui multos crederent deos, sicut gentiles, qui idola colebant. Nulli ergo horum ad præfixum fidei terminum veniebant; abominabile igitur est eorum sacrificium. Sequitur :

:

Sed ego scio, quod non dimittel vos rex Ægypti, ut eatis, nisi per manum validam; extendam enim manum meam, et percutiam Ægyptum in cunctis mirabilibus meis, quæ facturus sum in medio eorum. › Vere judicia Dei abyssus multa. Seit quia non dimittet, mandat tamen, ut dimittat, in quo Dei justitia, et Pharaonis iniquitas manifestatur. Non vult violenter auferre, quod ab alio, quamvis injuste, possideatur exercet suum jus, ne forte injuste fecisse dicatur quæ contra Ægyptios facturus est. Denique et suos cautiores reddit, dum ea, quæ ventura sunt, eis manifestat. Post hæc, inquit, exhibitis, daboque gratiam populo huic coram Ægyptiis postulabit mulier a vicina sua vasa argentea, et aurea, ac vestes, et spoliabitis Ægyptum. Hoc autem alicui injustum videtur, ut populus Dei fraudulenter rapiat; sed quia hoc fieri Deus ipse præcepit, non potest injustum esse, quod justitia fieri jubet; nondum enim dictum fuerat: Diligite inimicos vestros (Matth. v, 44), imo lex erat, quæ postea promulgata est: Diliges proximum tuum, et odio habebis inimicum tuum (Ibid., 43). Si igitur inimici erant, qui eos

egi, isti, qui oves sunt, quid fecerunt? (183) Avertatur, obsecro, furor tuus a populo tuo (II Reg. x、IV, 17). Similiter et Phinees, de quo scriptum est : Stetit Phinees, et cessavit quassatio (Psal. cv, 30). Sic et Moyses iste, cui a Domino dicitur: Dimitte me, ut deleam populum istum. ›

affligebant, qui gravi jugo servitutis eos opprime- A mabat: ‹ Ego sum, Domine, qui peccavi, ego inique bant, qui non solum sua, sed seipsos injuste detinebant, cur injustum esse dicatur, quod juste fieri videatur? Justitia enim est, quæ jus suum unicuique tribuit. Ubi enim neque judex est, neque justitia, ibi vindicta est necessaria. Hæc tamen specialiter intellecta magnum videtur habere sacramentum. Quamvis enim Ægyptum, id est mundum istum violentum et tenebrosum fugiamus, si quæ tamen bona, si quæ utilia et honesta in eo esse judicemus, amplectenda, rapienda, et tenenda sunt. Habent enim multoties et sæculi amatores scientiam litterarum, mores honestos, multarum artium peritiam. Multa enim a poetis et philosophis accepimus, quæ valde amplectenda, et diligenda sunt hæc rapere, hæc possidere, et habere, his Ægyptum exspoliare non B terra promissionis. Mitte, inquit, manum tuam in est peccatum.

CAPUT IV.

Dixit autem Moyses: Non credent mihi, neque audient vocem meam; sed dicent: Non apparuit ‹ tibi Dominus. Incredulitas Moysi ad totum popuJum refertur. In se enim ipse ostendit quam durus et semper incredulus ille populus fuerit. Non credent sine signis, quoniam Judæi signa petunt, et Græci sapientiam quærunt. Generatio enim prava et perversa signum quærit (Matth. xvi, 4). Unde et subditur:

Dixitque Dominus rursum Mitte manum tuam in sinum tuum, quam cum misisset in sinum ‹ suum, protulit leprosam tanquam nivis. Retrahe, ait, manum in sinum tuum; retraxit, et protulit iterum, et erat similis carni reliquæ. Si non crediderint tibi, nec audierint sermonem signi prioris, credent verbo signi sequentis. › Manus namque Moysi Hebræorum populus intelligitur. Sinus ejus

sinum tuum, id est, duc populum in terram promissionis. Traxit autem Moyses manum de sinu, 51 significans populum propter peccata sua ducendum esse in captivitatem; unde et manus leprosa apparuit, quia, nisi leprosa fuisset, de sinu non traheretur; nisi populus peccasset in captivitatem non duceretur. Sed quid ait Psalmista: ‹ Ut quid, Domine, avertis manum tuam, et dexteram tuam de medio sinu tuo in finem? (Psal. LXXIII, 41.) › Hoc est enim quod sequitur. Retrahe, ait, manum in sinum tuum, id est, reduc populum de captivitate iterum in terram suam. Ductus namque in captivitatem, quoties se peccasse confitebatur, et poenitentiam agens Dei misericordiam implorabat, mox a miseriC cordiosissimo Domino exaudiebatur, et qui leprosus de patria ejectus fuerat, mundus per pœnitentiam redibat. Unde et subditur: Retraxit, et protulit iterum, et erat similis carni reliquæ. Sic igitur qui neque per virgam, neque per serpentem, neque per duram correctionem corrigebantur, saltem de patria expulsi ad pœnitentiam redire cogebantur. Quod si neque sic convertebantur, sed adhuc in sua malitia persistebant, ejectos quoque divinæ ultionis gladius persequebatur, quo semper cadentes in proprio sanguine volutabantur. Et hoc est, quod dicitur: Si non crediderint tibi, neque audierint sermonem signi prioris, credent verbo signi sequentis.

Dixit ergo Dominus ad Moysen: Quid est hoc quod tenes in manu tua? Respondit: Virga; dixitque Dominus: Projice illam in terram; projecit, et versa est in colubrum, ita ut fugeret Moyses. Interrogatur enim Moyses, non propter aliud, nisi ut de suæ responsionis vinculo teneatur. Ipse enim confessus est se tenere virgam, quam mox in serpentem conversam expavit. Signum est hoc, et mirabile signum. Credat ergo signo, qui non vult credere verbis. Sed quid per virgam, nisi Dei correctio signatur? Unde scriptum est : ‹ Virga tua, et baculus tuus, ipsa me consolata sunt (Psal. xx11, 4). › Itemque Virga directionis, virga regni tui (Psal. XLIV, 7). Et Salomon : « Qui parcit baculo, odit filium (Prov. x111, 24). Et Apostolus: « Quid vultis? in virga veniam ad vos, an in misericordia, et mansuetudine? (I Cor. iv, 21.) Hæc autem virga illis vertitur in draconem, qui sæpius correcti se emendare nolunt, quia incorrigibiles existunt, tandes divinæ ultionis iram et indignationem super se sævientem sentiunt. Unde et Psalmista: Reges eos în virga ferrea, et tanquam vas figuli confringes eos (Psal. 11, 9). Sic igitur divina correctio, aliis est virga, aliis est draco: alios misericorditer castigat, alios insanabiliter percutit. Hujus autem caudam Moyses tenet, et in virgam serpens convertitur; quoniam aliquis vir justus est, qui vindictam peccatoribus imminentem suis orationibus avertit. Cum enim Deus ultionis ab ira placatur, tunc draco sæviens in virgam vertitur. Hujus serpentis caudam David tenebat quando videns angelum percutientem, cla(183) Vulgata habet: Vertatur, obsecro, munus tua

D

Quod si nec duobus quidem signis crediderint, neque audierint vocem tuam, sume aquam fluminis, et funde eam super aridam, et quidquid hauseris de fluvio, vertetur in sanguinem. Quod enim dicitur: Si non audierint sermonem signi prioris, hoc est, quod in Evangelio Dominus ait : ‹ Si verbis non vultis credere, operibus credite (Joan. x, 58). › Nam et signa suo modo loquuntur, el non minus signis, quam verbis creditur. Sed quid per aquam fluminis, quid per aridam intelligitur?

Aquæ enim multæ populi multi (Apoc. xvn). ▸ Aqua sumitur de flumine, quando de toto pars aliqua separatur. Funditur autem super terram, quando a suæ habitationis loco, ad alias ducitur nationes. Quæ quidem in sanguinem vertitur, si inimicorum contra me, el contra domum patris mei.

gladiis percussa cadat. Hoc est enim, quod Eze- A Pharao Ægyptiis modo præerat, qui illi quidem suc

chieli dicitur (cap. v, 1), ut caput et barbam radat, et accepta statera, in tres partes pilos dividat; unam partem igni comburat in medio civitatis : alteram gladio concidat : tertiam in ventum dispergat, postquam se Dominus gladium missurum esse dicit. Barba namque prophetæ populus est Judæorum, cujus una pars in medio Jerusalem igne et fame periit; altera in eodem loco gladiis est trucidata; tertia vero super terram effusa, et ubique gentium dispersa, divinæ ultionis nusquam gladium effugere potuit. ‹ Dixitque Moyses: Obsecro, Domine, non sum eloquens ab heri, et nudius tertius; et ex quo locutus es ad servum tuum, impeditioris et tardioris linguæ sum (184). Non sum eloquens ab heri, et nudius tertius, per quod totum tempus intelligitur præteritum. Deficit enim omnis sapientia, et eloquentia, summæ illi et incomparabili sapientiæ, et eloquentiæ comparata. Nam et in hominibus hoc sæpe contingit, ut aliquis, qui se sapientem esse putabat, cum aliquo sapientiore rationem habens, mox quid minus habeat, et quam multis ad discendum indigeat, colloquendo intelligat. Dixitque Dominus ad eum : Quis fecit os hominis? aut • quis fabricatus est mutum et surdum, videntem et cæcum? nonne ego? Ego, inquit, omnes feci, ego propria dona unicuique largitus sum, ego eloquenlem et mutum, sapientem et insipientem creavi : non amisi potestatem, facio quod volo; perge igitur; et ego ero in ore tuo, et cui nec sapientia, nec eloquentia deerit, doceboque te quid loquaris. At ille Obsecro, inquit, Domine, mitte quem mis‹ surus es, › tantumque negotium alii agendum committe.

cesserat, quem fugerat Moyses. Tulit ergo Moyses uxorem et filios, et imposuit eos super asinum, ‹ reversusque est in Ægyptum. Dixitque ei Domi‹ nus: (185) Vide ut cuncta signa facias coram Pharaone, quæ tibi facere præcepi, ego indurabo cor ejus, et non dimittet populum. › Quid est hoc, Domine? Tu indurabis cor ejus? Tu enim, ut Apostolus ait, cui vis miseris, et quem vis induras (Rom. ix, 18).› Quod si induras, cui nemo resistere valet, quid ad Pharaonem? Cur qui populum dimittere non potest, ideo punitur, quia non dimittit? Non potest quidem, quia induratur: a quo? a te. Tu enim dicis Ego 52 indurabo cor ejus. Aliter ergo est intelligendum (186). Quod ergo dicitur: B Ego indurabo cor ejus; tale est ae si diceret : Ego cor ejus indurari permittam, nullam vim ei faciam, totum se sibi dimittat, faciat quod velit, ut sive bene, sive male egerit, totum sibi, et non mihi imputetur. Miser ille, qui sic suæ voluntati relinquitur. Hinc ergo colligitur, quia (187) quod boni salvantur, Dei gratia est, qui eos suæ misericordiæ freno ad se trahens, etiam cum peccare velint, peccare eos non patitur; hoc autem non vim faciendo, sed cor molliendo, et in melius immutando. Quod vero mali pereunt, justitia est; quæ enim seminaverit homo, hæc et metet (Galat. vi, 2). Nunquam enim humana natura ad malum proclivis est, ut nisi coacta bene agere qucat (188). Ex hoc igitur apparet quam iniquus Pharao iste fuerit, qui toties flagellatus, qui tot miraculorum signis, nullo in signo, et naturali bono ad misericordiam flectebatur. Noluit ergo eum Dominus emollire, ne fortasse bonus putaretur, qui sua sponte tam malus et iniquus erat.

[ocr errors]

<Iratus Dominus in Moysen ait : Aaron frater tuus levites, scio quod sapiens et eloquens sit (levites autem erat, quia primogenitus); loquere, inquit, ad eum omnia verba mea, et ego ero in ‹ore tuo, et in ore illius, ipse loquetur pro te ad populum, et quia eloquens est, adimplebit officium oris tui. Sacerdotum est ergo loqui ad populum. Tu autem eris in his, quæ ad Deum pertinent, sicut internuncius et mediator. Abiit autem Moyses ad Jethro cognatum suum, dixitque ei: Vadam in Ægyptum videre fratres meos. Dixitque Jethro : D Vade in pace.

Dixit ergo Dominus ad Moysen Revertere in · Ægyptum : mortui enim sunt, qui quærebant ani‹ mam tuam. › Manifestum est igitur, quia non soJum Pharao quærebat occidere Moysen. Omnes autem reges Ægypti Pharaones dicebantur. Alius igitur

(184) Hic locus valde corruptus in editione a Cod. Laurent. emendatur.

(185) Cod. Bib'. Mont. Amiata: Vide ut omnia offensa, quæ posui in manu tua facias coram Pharaone: Ego indurabo cor ejus, et non dimittet populuna.

(186) Libertas arbitrii stabilitur. Deus auctor mali esse non potest; deficientem hominem a bono, hoc est a justitia, si placet, in prava ejus voluntate retinquit, et a pravitate, et justitia non retrahit.

[ocr errors]

Vade, dic Pharaoni: Filius meus primogenitus est Israel; dixi tibi: Dimitte filium meum, et noluisti ecce ego interficiam filium tuum primoge‹nitum. › Primogenitus est namque Dei filius Israel, non natura, sed gratia. Hæc enim gens, prima omnium a Deo electa, præ cunctis dilecta fuit. Quando autem omnia primogenita Ægypti interfecta sunt, tunc et primogenitum Pharaonis interfecit Dominus; non enim est personarum acceptor Deus. Cumque esset Moyses in itinere in diversorio, occurrit ei Dominus, et volebat occidere euin. Tulit illico Scphora acutissimam petram, et circumcidit carnem præputii filii sui, tetigitque pedes ejus et ait : Sponsus sanguinum tu mihi es. Ex hoc datur intelligi, quia Moyses de filio circumcidendo jaun admonitus fuerat, sed quia mater ejus alia lege vivebat, ea fortasse resistente, aut non potuit, aut ne

(187) Doctrina gratiæ efficacis non cogentis, sed admirabiliter allicientis traditur; homines enim, quos peccare non sinit, misericordia sua excipit; aufert eis cor lapideum, et dat cor carneum, hoc est flexibile ad bonum.

(188) Natura humana etsi per peccatum originale vulnerata, ejus tamen bonitas absumpta non est, ut nisi coacta bene agere valeat. Bone enim operationis potentiam habet. Vide Natal. Alexand. Dissert. 26, sect. 3, adversus Manichæos.

glexit. Non igitur jam mater ejus, quæ alia lege A si cognovissent, nunquam Dominum gloriæ crucivivebat, inc admonetur, sed quodammodo cogitur, ut eum circumcidat. Si enim ad fratres suos, qui omnes circumcisi erant, filium suum incircumcisum detulisset, quasi Dei pacti prævaricator, scandalum eis movere poterat. Tulit ergo Sephora acutissimam petram (petra autem erat Christus) et circumcidit præputium filii sui. Hac enim petra et Judæi circumciduntur, et baptizantur. Quicunque, inquit Apostolus, baptizati estis in Christo, Christum finduistis (Galat. II, 27). › De circumcisione autem, in libro Geneseos plenissime exposuimus. Sequitur:

Tetigitque pedes ejus, et ait: Sponsus sanguinum tu mihi es. Cur enim pedes ejus petra tetigit, nisi quia circumcisio, et baptismus inutilis est, si post baptismum, vel circumcisionem pedes supra B petram non stabiliantur? Unde Psalmista: ‹ Eduxit me de lacu miseria, et de luto fæcis, et statuit super petram pedes meos (Psal, xxxix, 3). Quæ cum ait : Sponsus sanguinum tu mihi es, feminea pietate videtur loqui, ac si dicat: Hoc ex tua conjunctione beneficium capio, ut filiorum meorum sanguinem fundam. Quod si hoc ad Dominum Sephora dixisse intelligatur, sic exponetur, ac si diceret: Novum genus conjugii, in quo ex sanguine filii generantur; nirabilis sponsus, cui vel ex aqua, vel ex sanguine filii generantur. Et dimisit eum, postquam dixit; Sponsus sanguinum tu mihi es, non quia hoc dixit, sed ob circumcisionem. Ad hoc enim venerat, ut non mulieris verba attenderet, sed ut puer circumcideretur.

CAPUT V.

Venit ergo Moyses, et narravit fratri suo quæcunque audierat. Veneratque simul ad seniores Israel, locutusque est Aaron, quæ Dominus jusserat, et fecit signa, et credidit populus, omnesque gavisi sunt, et proni adoraverunt. Ad majora tendimus, ideo in exponendis historiis laborare nolumus, ne forte, sicut quorumdam moris est, quæ per se plana sunt, difficilia reddamus. Inde autem venerunt ad Pharaonem, dixeruntque ei ut dimitteret populum; quod audire noluit, sed vehementius quam prius eos afflixit. Hoc autem Dei providentia fiebat, quo et Pharaonis malitia, et Dei potentia innotesceret.

C

fixissent (1 Cor. 11, 8). › Excæcavit enim eos malitia eorum, secundum illud: ‹ Excæca cor populi hujus, ut videntes non videant, et audientes non intelligant (Isai. vi, 10). Interpretatur autem Adonai Dominus Deus. Salvator autem discipulis suis loquitur dicens Vos vocatis me Magister, et Domine, et bene dicitis; sum etenim (Joan. XIII, 13). › Itemque : Si quis vobis aliquid dixerit, dicite quia Dominus his opus habet (Matth. xx1, 3). › Ignorantia igitur ista patriarcharum, non est patriarcharum, sed seminis patriarcharum. Indicavit' eis Dominus nomen suum, et non indicavit. Indicavit secundum se, non indicavit secundum membra. Indicavit primis, nou indicavit novissimis, Sic enim terram promissionis illis promittit, et illis non datur. Tibi, inquit Do

minus, dabo terram hanc, tibi, et non tibi. Tibi in semine, tibi non personaliter. Potest autem et sic intelligi: nomen meum Adonai non indicavi eis, quia non quasi Dominum, sed quasi Patrem me eis exhibui. Nunc autem vos liberando, et Ægyptios affligendo, qualiter et rex et Dominus esse noverim, cunctis gentibus innotescet. Unde et frequenter dicitur Ego Dominus Deus vester. Itemque: Et scietis, quia ego Dominus. >

:

CAPUT VII.

Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens: Ego Dominus. Hoc est, quod modo superius dixit, Adonai. Hoc est illud nomen, quod patriarchis non indicavit, id est filiis patriarcharum. Sequitur : Loquere ad Pharaonem quæ ego loquar tibi. Et ait Moyses En incircumcisis labiis ego sum, quomodo audiet me Pharao? Incircumcisis enim labiis est, qui superflua, vana et inutilia loquitur : circumcisis vero, qui et interrogare, et respondere rationabiliter novit. Quod hic Judæi dicant, cum labiorum inusitatam circumcisionem audiant; et ut ego quoque incircumcisis labiis eloquar; utinam et nares sibi circumcidant, ut jam nunc ab inutili circumcisione quiescant.

Dixitque Dominus ad Moysen: Ecce constitui te Deum Pharaonis; eam videlicet potestatem tibi tradendo, ut juxta voluntatem tuam eum affligas, et in signis, et miraculis, quæ feceris, obstupescat, tibique in nullo nocere valeat. Et Aaron frater tuus Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: Derit propheta tuus, ut quia facundus, et eloquens

CAPUT VI.

Ego Dominus, qui apparui Abraham, Isaac, et Jacob, in Deo omnipotente, et nomen meum Adonai ⚫ non indicavi eis. Quid est hoc, quod dicitur : apparuit Dominus patriarchis, seque et Deum omnipotentem illis esse ostendit, et tamen nomen suum, quod est Adonai, non indicavit eis? Per hos enim tres patriarchas, ex quibus omnes Judæi originem ducunt, omnem Judæorum populum intelligere debemus. Dei vero nomen Jesus 53 Christus est (189). Ipse enim et Verbum vocatur. Ecce, inquit propheta, nomen Domini venit de longinquo (Isai. xxx, 27). › Hunc autem non cognoverunt Judæi, « quia

est ipse, pro te loquatur ad Pharaonem. Sed ego indurabo cor ejus. Hoc autem superius expositum est. Huic autem simile est, quod dicitur. Et ne nos inducas in tentationem (Matth. vi, 13). › Similiter et Pharao dicere poterat : Ne indures cor meum, Domine. Deus enim neque indurat, neque in tentationem aliquem inducit: sed quia in ejus est polestate et induratum mollire, et in tentationem euntem retinere, ideo et indurare, et in tentationem ducere dicitur.

Fecit itaque Moyses, et Aaron, sicut præceperat Dominus; tulitque Aaron virgam coram Pharaone,

(189) Id. cod. Laurent. Ipse enim et nomen, el sermo, et Verbum vocatur.

« PoprzedniaDalej »