Obrazy na stronie
PDF
ePub

homo ante audacissimus, et in sua perfidia obfirmatissimus, mutaret repente animum erroresque suos damnaret. Amplissimam hanc victoriam aliis atque aliis palmis vir sanctissimus cumulavit, qua sermonibus, qua scriptis suis, cum esset episcopus Signinus, virtuteque pastorali divinitus instructus, hæreticos, schismaticos, Simoniacos aggressus, nullibi eos consistere patiebatur, donec ad Ecclesiæ catholicæ sinum confugerent, ubi et sacrorum dogmatum integritatem addiscerent, et pacis concordiæque amori studerent, et legum custodiam tenerent. Hæc cum recolo, lectissime princeps, videor videre exsultantem animum tuum, qui ad omnem religionem ac pietatem formatus, lætaris profecto, audiens a sanctissimis et doctissimis episcopis tua in dominatione ortis Ecclesiam semper esse defensam, eliminatos errores, sancta Jesu Christi dogmata populis tuis tradita, et alias etiam in regiones propagata. Lætaris, inquam, quod nihil felicius, nihilque jucundius regibus atque principibus contingere potest, quam quod suo in regno floreat Christiana religio, illæsum a pravis opinionibus servetur depositum fidei, et perfecta concordia sacerdotium inter et regnum stabilis perseveret. Hæc te sentire, hæc te in votis habere, cum ab ore tuo, non sine maxima jucunditate perceperim, tuaque gesta ad hoc unum pertingere videantur; enixas preces ad te effundere non dubitavi, ut S. Brunonis opera a me collecta, ineditis scriptis aucta, adnotationibus illu strata, et suæ sinceritati restituta benigne complectaris, tuoque nomine ornari permittas. Vereor tamen exiguitatem meam haud satis dignitati ac sapientiæ tuæ responsuram; sed erit magnanimitatis tuæ veniam, quam exoro, mihi clementer impertiri; et hoc qualecunque obsequentis animi mei testimonium babere acceptum. Interim Deum O. M. deprecor atque obtestor, ut regem parentem tuum, et te, totamque regiam familiam diutissime sospites servet ad Christiani nominis gloriam, ad populorum tuorum felicitatem, ad Ecclesiæ catholicæ præsidium, ad scientiarum bonarumque artium incrementum.

Dabam Romæ ex collegio Nazareno Scholar. Piar. Kalend. Sextilibus anno D. 1789.

PROLEGOMENA IN S. BRUNONIS ASTENSIS OPERA.

PROLEGOMENON PRIMUM.

PROOEMIUM.

Absoluta sub auspiciis, magnaque auctoritate, ac beneficentia Pii VI pontificis O.M. operum S. Maximi episcopi Taurinensis editione, cui litterati omnes plauserunt, egeruntque grates quamplurimas sapientissimo pontifici, qui doctis tam præclari antistitis monumentis ornari Ecclesiam mandaverit; desiderium optimæ ejus voluntati obsequendi, et amor illustrandæ patriæ me impulit, ut alterius Pedemontani præsulis pervulgata scripta splendidiorem in lucem emitterem. Noveram equidem S. Brunonem Astensem Signia in Campania episcopum commentariorum in utrumque Testamentum, plurimorumque tractatuum auctorem; sed vehementer dolebam tum interpretationes ejus in sacram Scripluram, tum lucubrationes alias parum feliciter éditas huc usque obscuras jacere, atque neglectas. Quare operæ pretium duxi cas cum melioribus codicibus mss. conferre, et quidquid novi, vel perfectioris lectionis comperissem, addere, ut ad suam integritatem, et nativam præstantiam restitutæ reviviscant amplioremque æstimationem obtineant. Hanc igitur provinciam, arduam valde, et salebrosam alacriter aggressus sum, sperans rem me faéturum gratissimam his qui sacris studiis delectantur, quique sancta religionis nostræ dogmata, atque ecclesiasticas traditiones a SS. Patribus, tanquam a ptfrissimis fontibus haurire concupiscunt, si S.

A Brunonem expurgatum, illustratum, et ineditis scri-
ptis auctum eis legendum præbeam.

CAPUT PRIMUM.

DE SCRIPTIS S. BRUNONIS ASTENSIS A MAURO MARCHE-
SIO MONACHO CASINENSI EDITIS, DEQUE SCRIPTORUM
TESTIMONIIS.

B

In duo volumina Marchesius S. Brunonis opera distribuit, ediditque Venetiis apud Brentanos an. 1651. Horum primum comprehendit commentarios in quinque libros Moysi, in Psalterium, in Canticum canticorum, in Job, et in Apocalypsim. His præmittit collector dissertationem suam historicam de S. Brunone, deque ejus scriptis. Huic subsequitur disquisitio Philippi Malabayla monachi Cisterciensis, et congregationis S. Bernardi visitatoris De ortu S. Brunonis, canonicatu, et recessu a Casinatibus. Tertio legitur Vita ejusdem sancti scripta a Petro Diacono bibliothecario Casinensi, lib. 1v, cap. 34 chronici ejusdem cœnobii. Quartum locum tenet altera Vita S. episcopi ab anonymo, ut fertur, Signiensi canonico in quinque lectiones distributa. Hæc sunt documenta, quibus lectores suos de gestis, scriptisque S. Brunonis instruit editor prælaudatus. Alterum volumen continet 145 homilias, seu sacras conciones in Evangelia totius anni, sex libros Senentiarum, qui sunt sermones de diversis'; præterea tractatus De incarnatione Domini, De sacrificio Azymi, De sacramentis, et ecclesiasticis ritibus, Vi

1

omissa.

tam S. Leonis papæ IX, cui additur responsio ad A S. Brunonis, cum plura memoret ab aliis prorsus quæstionem : Cur corruptus status Ecclesiæ. Insuper codem in volumine habentur compendium Vitæ S. Petri Anagniæ episcopi, et epistolæ duæ, una ad Petrum episcopum Portuensem, altera ad Paschalem Il pontificem.

Sed alia plura exarasse Brunonem constat ex catalogo scriptorum ecclesiasticorum, quorum testimonia suo loco subjiciemus. Petrus Diaconus nuper klaudatus primus fuit, qui de eo scripsit, lib. xxxiv De viris illustribus Casinensibus, eumque insignissimum, et splendidissimum Ecclesiæ defensorem, et loctorem appellavit. Post eum de eodem S. episcopo Signiensi egerunt Sixtus Senensis, Cæsar cardinalis Baronius, Robertus cardinalis Bellarminus, Natalis Alexander, Ferdinandus Ughellius, Aubertus Miræus, Joan. Albertus Fabricius, Antonius Possevinus, Theophilus Raynaudus, Philippus Labbeus, Jacobus le Long, Guillelmus Caveius, Casimirus Oudinus, Joannes Mabillonius, Franciscus Combefisius, Ludovicus Elies Dupinius, Augustinus Calmetus, Remigius Ceillerius, Dominicus Maria Mansius in notis ad bibl. Fabricii M. et J. Latinitatis, Joannes Marius in adnotat. ad Petrum Diaconum De viris illustribus, Joannes M. comes Mazzuchelius, onines tandem scriptores Casinenses, quos si recenserem, nimis longus essem.

CAPUT II.

DE DISCREPANTIÀ SCRIPTORUM IN ADNOTANDIS BRUNO-
NIS OPERIBUS.

Dissentiunt autem inter se prælaudati auctores in eodem censu operum S. Brunonis describendo ; cum alii plura, alii pauciora ei tribuant. Aliqui non vulgata quædam memorant, quidam nonnulla ei auferunt, aliaque falso supponunt. Scripta vero, quæ omnium suffragiis Brunoni Astensi conceduntur, sunt expositiones in Pentateuchum, in psalmos, in Job, in Canticum canticorum, et in Apocalypsim. Habetur etiam auctor plurimarum homiliarum in Evangelia, et sermonum, sicuti aliquorum tractatuum, cum de his expressam mentionem faciat Petrus Diaconus, ejusque sacras conciones suis sub titulis describat. Verum non satis diligenter adnotata sunt a Petro Diacono singula Brunonis opera; omittit enim commentarium in Isaiam, cujus ipse in præfatione ad Apocalypsim meminit; item expositiones siluit in libros Josue, Judith, et Regum ab aliis eidem commentatori attributas. Silentio etiam præterivit præclaram illustrationem in quatuor Evangelia, sicut parabolam Salomonis De muliere forte a Brunone interpretatam. Jacobus equidem le Long fere omnes hujusmodi commentarios in elencho opp. S. Brunonis descripsit, ejusque expositionem in quatuor Evangelia testimonio duorum codicum confirmavit; quorum unus est Bibl. S. Victoris Parisiensis, alter bibl. Regii Athænei Taurinensis, quod etiam admonet comes Mazzuchelius. Diligentior etiam fuit Remigius Ceillerius congr. S. Mauri mouachus in catalogo scriptorum

CAPUT III.

DE CODICIBUS MSS., QUIBUS NOVA OPP. S. BRUNONIE
EDITIO INSTAURATUR.

·

Non ausus essem Veneta editionis S. Brunonis emendationem suscipere, nisi lectione, collationeque optimorum codicum mihi constitisset, eam expurgari, suppleri, perficique posse. Et quidem cum in feriis autumnalibus anno 1785, hac de causa Florentiam me contulissem, primas curas impendi in comparanda lectione V librorum Moysi, qua usûs est Bruno cum insigni codice biblico olim monasterii S. Salvatoris montis Amiatæ ordinis Cisterciensis in agro Senensi jam ab anno præcedenti in bibl. Mediceam Laurentianam translato. Hoc de codice clariss. canonicus Angelus M. Bandinius Reg. bibl. pra-fectus eruditissimam descriptionem in Ephemeridis Florentinis statim publicavit, pluraque de ejus præstantia, et antiquitate disseruit, quæ ego breviter contraham, ut quanti faciendum sit venerabile illud sac. Scripturæ monumentum magis magisque innotescat. Volumen istud ingentis molis est membranaceum in folio grandiori, quadratis characteribus Romanis nitidissime exaratum, optimeque asservatum, ejusque cetustas a vi Domini sæculo repetitur, cum ex epigraphe ab aliquo S. Gregorii M. discipulo exscriptum arguatur. Continet autem libros omnes utriusque Testamenti, cujus variantes lectiones adnotabimus. D.flert autem C in capitum divisione, quod, ut eruditissimus Joseph M. Blanchinius admonet, et clariss. Petrus Lazzarius in præf. ad comment. Brunonis in Evangelia, apud veteres bibliographos usitatum comperimus. Nemo huc usque in dubium vertit S. Brunonem Signiensem cpiscopum expositionem in Pentateuchum egisse, cum ipse sua in prolusione fateatur, rogatu Petri Anagniæ episcopi opus illud elaborasse, de quo etiam testimonium perhibent plures mss. codices vel xi: seculi, in quo floruit S. Bruno, vel sequentis XIII. Primum codicem, quem ego ipse cum editione Veneta comparavi mihi suppeditavit supra memoratus canonicus Angelus M. Bandinius, et est membranaceus in fol. minor. olim. bibl. S. Crucis Minor. in Laurent. Medic. translatus, et exstat in Plut. 15, p. S. in cujus epigraphe legitur: Incipit expositio venerabilis Brunonis Signiensis episcopi; qui codex omninodam præ se fert integritatem, atque ex co plura decerpsi ad corrigendam, supplendamque Marchesii editionem valde opportuna. Duo pariter codices Casinenses mihi perutiles fuere, quorum alter sign. n. 195, alias 366. sec. XII, alter sign. n. 619, sec. XIII, uterque membranaceus in fol. charactere Romano descriptus. Ex his copiosam segetem pro restauranda, perficiendaque in novis formis. Brunonis expositione in Pentateuchum, mihi liberaliter morem gerens collegit cultissimus D. Thomas Capomatius insignis illius cœnobii modernus præsul, ac præcipue magni habendam censeo aliam fere ex in

B

doctrina, et perspicuitate longe excellit commenta- A ptores inter, et Dominicanos. Comperta est eruditis
rium a Marchesio editum. Ad horum confirmationem
codices tres bibl. Regiæ Parisien. sign. numm. 2505,
2506, 2507, commemorabo, qui Brunonis episcopi
nomen in fronte deferunt.

Haud minus sollicite codices exquisivi pro confir-
manda, et illustranda Expositione A. N. in librum
Job; verum et si plures adiverim bibliothecas, ut
cum veteribus mss. libris hoc opus conferrem, sola
bibliotheca Ghisiana non inutilem reddidit sollicitu-
dinem meam, cum in ea præclarum codicem adinve-
nerim talibus notis exornatum, ut sufficere possit
pro mukis. Fuit enim codex iste recognitus a
doctissimo Jacobo Sirmundo cum alio codice bibl.
Reg. Parisiensis, quod sua manu in fronte adnota-
vit, donoque misit an. 1638, ad eminentissimum car- B ornatum epigraphe : Brunonis in Canticum cantico-

viris inveterata opinio, D. Thomam Aquinatem, cum
in monasterio Cisterciensi Fossa Novæ decumberet,
monachorum illorum precibus Canticum canticorum
explanasse, cujus commentarius inter opera ejusdem
sancti doctoris jussu S. Pii V Romæ edita a. 1570
insertus fuit, iterumque recusus in altera editione
Veneta apud Galterium anno 1745, tom. XII. His in
publicum deductis, cum palam fieret Marchesii sup-
positio, qui scilicet Brunoni Astensi tribuerat, quod
S. Thomæ Aquinati germanum opus asserebatur,
partes ejus cepit Angelus de Nuce auctor Benedicti-
nus in notis ad chronicon Casinense lib. iv, cap. 31.
Inuititur præcipue auctoritati duorum codicum Ca-
sinensium, quorum alterum vetustissimum dici!, et

dinalem Fabium Ghisium, qui deinde creatus Ro-
manus pontifex Alexander VII appellatus est. Codex
hie membranaceus sæc. XIV, in fol. minori niti-
dissime descriptus S. Brunonis Signiensis episcopi
nomine exornatur, ex quo nonnulla in meum exem-
plar induxi. Paucis nunc egi de commentario in Job;
cum alia dicturus sim in præliminari admonitione.
Expositio in psalmos imperfecta, multisque defecti
bus laborans a Marchesio edita, requirebat, ut nibil
omitterem, quod ad ejus correctionem, et integri-
tatem conduceret. Sed contra exspectationem nec in
Vaticana, nec in Casinensi bibliothecis reperti fuere
codices hujusmodi commentarium continentes; sed
vices eorum suppleverunt codices duo multo in
pretio habendi; alter Vallicellanus, alter Ghisianus. C
Ex primo consecutus sum expositionem, quæ deest
in Marchesio a psalmo LIX ad ps. LXIV, a ps. etiam
LXXVII usque ad ps. LXXXII, et mediam expositionis
partem psalmi LXX. Eædem lacunæ in cod. Ghisiano
reperiuntur; attamen valde mibi utilis fuit, cum
emendatissimus sit, et aliquibus in locis cod. Valli-
celiano præstantior. Alias insuper additiones ab
utroque codice acquisivi, tam pro emendatione
fectionis psalmorum, quam pro recta eorum inter-
pretatione, quibus constabit Marchesium mendosis,
interpolatisque mss. usum fuisse. Codices autem
Vallicellanus, et Ghisianus, qui membranacei sunt,
in folio, et sæc. XIII a tribus codicibus bibl. Reg.
Paris. sign. numim. 2508, 2509 et 2902, confirman-
fur, sicuti a duobus aliis bibl. Rom. S. Crucis in
Jerusalem, imperfectis quidem, sed S. Brunonis
épiscopi Signiensis nomen ferentibus. Neque omit-
tam mentionem facere de cod. bibl. Med. Lauren-
tiano, quem pro brevitate temporis, quo mihi licuit
Florentiæ moram facere, aliosque codices consulere
volui, ut inferius dicam, vix delibavi, aliqua tamen
ab eo accepi, cæteris adnotationibus addenda.

rum, alterum recentiorem fatetur sæc. nempe XIV,
cujus in fronte adnotatum est: continet Expositionem
S. Brunonis in Canticum canticorum. Erasmus etiam
Gattula in Republica litteraria satis notus Marchesii,
et Nucei opinionis defensorem se fecit in Historia
Casinensi sæculi vн, p. 383 et seq., contenditque
S. Brunonem Signis episcopum commentarii illius
parentem agnoscendum. Cum hujusmodi contro-
versia penderet adhuc ex typographio Joan., Bapt.
Pasqualis Veneti an. 1750, prodiere dissertationes
clarissimi viri Joan. Francisci de Rubeis O. P. De
gestis, et scriptis, et doctrina S. Thomæ Aquinatis.
In his ad trutinam revocat momenta scriptorum.
Benedictinorum, qui satis tutam suam sententiam
arbitrantur; et invicte probat, neque S. Brunonem
Astensem, neque D. Thomam interpretationi illi
operam dedisse. Observat enim maximam codd. mss.
diversitatem, cum aliqui, ut antiquissimus Fa-
brianensis, Aymoni Alberstatensi, alii Remigio An-
tissiodorensi, alii etiam Cassiodorio laudem hujus
operis tribuant; in hac tanta mss. Codd. discrepan-
tia, nihil certi statui posse affirmat. Apparuerat
ante studio eruditissimi Joannis Garetii congreg.
S. Mauri Rotomagi, an. 1679, renovala operum
Cassiodorii editio, in qua juxta plurimorum opi-
nionem commentarium in Canticum canticorum sub
ejus nomine vulgatum ei ascribit. Sed in præfatione
multis rationum momentis probat opus illud Cas-
siodorio haud esse nuncupandum. Horum primum
est, quod diversis in locis affertur S. Gregorius M.,
præsertim super Evangelia, cujus illustrationem non
egit, nisi postquam suminus pontifex creatus es!,
quod contigit anno 590, quo jam ad minus anni 17,
effluxerant a morte Cassiodorii, non amplius super-
stitis inter vivos an. 575. Secundo, hic commentarius
in sacrum epithalamium a Cassiodorii stilo, et forma
scribendi plurimum differt. Tertio, de hoc tractatu
ne verbum quidem habet idem Cassiodorius in præ.
fatione ad librum De ortographia, ubi libros omnes
a se exaratos recenset. Quarto, sacræ Scripturæ
lectio non est juxta vulgatam translationem, qua
prælaudatus commentator semper usus videtur in
cæteris suis seriptis. Tandem opinatur Garetius

D

Diutius immorari me oportet in statuenda interpretatione super Canticum canticorum, quæ sublata omni controversia, Brunoni nostro ascribi debeat. Ex quo Marchesins inter opera Signiensis episcopi expositionem illam in Canticum canticorum publicavit, magna orta est disceptatio Benedictinos scri

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors]

B

commentarium hunc, compendium, et epitomem A esse amplioris tractatus super eundem librum Cantici canticorum, qui sub nomine S. Isidori Hispalensis fertur in vulgus. In hac tanta opinionum diversitate Bruno noster laude expositionis in sacrum epithalamium caruisset, quamvis ipse apertissimis verbis illam egisse fateatur. Canonicis Senensibus, ait in præf. ad comment. super Apocalypsim, cum quibus et ipse qualiscunque canonicus victitabam, Cantica canticorum, pro ut potui, exposui; nisi clarissimus Joannes Lamius in catalogo codd. mss. bibl. Riccardianæ descripsisset volumen, in quo exstat hujusmodi Brunonis explanatio, atque de ea etiam specimen dedisset. Hoc de codice mentionem faciunt doctissimus Dominicus M. Mansius in notis ad Fabricii bibliothecam, et Remigius Ceillerius tom. XXI, p. 101 Histor. sac. Script. Eo autem tempore, quo, ut dixi, Florentiæ versabar, humanissimus Riccardianæ bibl. præfectus Franciscus Fontanius hunc præclarum codicem mihi concessit, non tam ut consulerem, sed ut exemplar ab eo educerem; de quo haec subjiciam. Imprimis est membranaceus in fol. 'minori signat. n. vi Plut. K. ordin. 111, atque in fronte legitur, codicem illum, clariss. Benedictum Varchium Flor. Histor. possedisse. Nitidissime exaratus inspicitur, et ad sæc. XIII referendus. Secundo, continet collectionem plurium commentariorum super eumdem librum, qui ita describuntur. 1. Translatio de tractatu Origenis in epithalamicis auctore S. Hieronymo. 2. Expositio in Canticis cunticorum auctore Origene, et interprete Rufino présbytero. 3. Expositio B. Ambrosii episcopi super Cantica canticorum ex libris ejus collecta. 4. Expositio in Canticis canticorum, auctore S. Gregorio papa. 5. Expositio de muliere forte, auctore domno Brunone Signino episcopo. 6. Expositio in Cantica canticorum auctore eodem. 7. Epistolæ quatuor auctore eodem. Cum igitur pateat collectoris mentem fuisse præcipuos divini epithalamii commentatores uno volumine complecti, non est ambigendum eum S. Brunonem nostrum verum illius expositionis parentem novisse. Idem etiam scribendi genus Brunonis proprium, et carmina diversi generis juxta illius ætatis gustum, quibus auctor speciosiora divini sponsi, et sponsæ colloquia complexus est, certum argumentum præbent, et hunc commentarium BruDonem scripsisse.

C

Hæc sunt ergo opera S. Brunonis Astensis, quæ boc in primo volumine continentur; scilicet Expositiones in Pentateuchum, in librum Job, in Psalmos, el in Cantica canticorum, cui præmittitur explanatio parabola De muliere forte; utraque inedita. Quæ supersunt ejusdem scriptoris opera, pro secundo volumine reservamus, quod quam primum in lacem emittere Dco dante vitam, speramus; et de his quidquid præmonendum erit satis lectoribus faciemus.

CAPUT IV.

DE SCRIPTIS S. BRUNONIS DEPERDITIS.

Inter scripta S. Signiensis episcopi, quæ dolenius amissa, præcipue commemoranda est Explanatio ejus in Isaiam prophetam, de qua hisce verbis testimonium præbet in præfatione ad Expositionem super Apocalypsim. Ante hanc, inquit, prophetarum nobilissimum Isaiam, rogatu Damiani venerabilis abbatis, satis compendiose, dilucideque disserui. Quid vero pro eo commentario obtinendo egerim, dicam. Legeram, apud Jacobum le Long, manuscriptum illud existere apud Carthusianos S. Bartholomæi ad Anagniam. Non Anagniæ, sed Trisulti non longe ab Aletrio exstat coenobium illud Carthusianorum. Desiderio igitur incensus pretiosi illius monumenti acquirendi, collegam meum Clementem Porrum in collegio Aletrino rethorica professorem rogavi, ut ad monasterium Trisulti se conferret, atque bibliothecæ codices mss. recognosceret. Morem mihigessit eximius ille vir, sed infructuoso prorsus itinere. Rescripsit enim mihi xvi Kal. Junii 1786, nullum omnino codicem illa in bibliotheca superesse ; dictumque ei a seniore monacho, olim præsidem quemdam Neapolitanum Neapolim ad Carthusiam S. Martini omnia mss. volumina transtulisse. Hac de re sermonem habens cum spectatissimo præsule Dominico Coppola sac. congr. Rituum a secretis ; ipse pro sua singulari comitate, studioque in omnem ecclesiasticam eruditionem, mihi patrocinium suum pollicitus est, ut in codicibus mss. bibl. S. Martini Expositio illa in Isaiam S. Brunonis inquireretur. Illam autem provinciam dedit D. advocato Xaverio Matthæio in litteraria republica notissimo. Amico monacho Carthusiano usus est Matthæius, qui nihi: omisit, ut scriptum illud episcopi Signiensis e latebris erueret; sed eruditus monachus nequicquamtempus, et labores insumpsit; quemadmodum fassus est in epistola typis Neapolitanis anno sequenti edita, eidemque D. Xaverio Mattheio nuncupata; de qua alibi agendum erit. Interim cum ad plures amicos meos Brixiæ, Novariæ, Vercellis, Mutine, Mediolani, Casini commorantes litteras misissem, ut in bibliothecis, et archivis urbium illarum ea expositio in Isaiam detegeretur, omnium responsio affirMe spe aliqua recreaverat Philippus Amedeus Millo mavit, incompertam esse, et deperditam reputari. eccl. metropol. Taurinensis canonicus, et in studjis sacris valde versatus, qui 1 Kal. Junii ejusdem anni 1786 mihi respondit, forsan commentarium S. Brunonis in Isaiam repertum iri Čatana; cum Arnoldus Wion monachus Duacensis in opere, cui titulus Lignum vitæ lib. 1 c. 8 adnotet, se habuisse quidem ms. opera S. Brunonis inter quæ prælaudati commentarii meminit, sed codices illos, ait, amicitiæ ergo dono dedisse D. Constantino monacho Benedictino Catanensi. Catanam missæ fuerunt litteræ, et quæsitum, an exstaret adhuc illa Brunonis expositio in Isaiam; sed responsum fuit D. abbati Casinensi Thomæ Capomatio a D. Philippo M. Hernandez monacho Idibus Decembribus an. 1786, mo

D

[ocr errors]

nasterii ¡Hius bibliothecam multis refertam mss. A inter opera Ven. Beda edit. Basilea per Joannem
codicibus in vehementissimo terræmotu ann. 1693
penitus interiisse. Tandem vix mihi licuit, ad bibl.
Vaticanam, numero, et raritate codd. mss. omnibus
anteferendam accessi, certa spe ductus, me in ea
scripta Brunonis Signiensis reperturum, qui sua
ælate lam celebris fuerat, et qui præclara Ecclesiæ
Romanæ munera obiveral. Verum et si aliqua, ut
commentarium in Apocalypsim, opusculum De
mysteriis, etc., et sex libros sententiarum videre
obtinuerim, de reliquis S. Brunonis opp. nihil aliud
exstare dictum est. Inter deperdita ejus scripta simi-
liter referam primam ejus illustrationem in Psalte-
rium, de qua ipse loquitur in præliminari admo-
nitione ante secundam psalmorum Interpreta-
tionem; item commentarium super libros Josue, et B
Judith, quem Petrus Diaconus, et alii scriptores ei

Hervigium an. 1563, tom. VII, col. 357, earum
Signiensem episcopum auctorem dicere, quamvis
nonnulla ei faveant testimonia, non audeo. Plurimum
apud aliquos valeret auctoritas anonymi scriptoris
Signiensis Vitæ S. Brunonis, qui inter ejus opera
Expositionem quamdam in libros Regum recensuit,
his verbis: Non solum quinque libros Moysi spiri-
tualiter exposuit, verum etiam Psalterium, Isaiam
prophetam, Regum libros, Job quoque, etc. Nec levis
momenti haberi poterit suffragium doctissimi cardi
nalis Sirleti, a quo cum de mandato Gregorii XIII
anno 1584 approbatæ fuerint lectiones propriæ
S. Brunonis recitandæ in secundo nocturno die
festivo ejusdem sancti, et in eis fiat mentio de com-
mentario ejus in libros Regum, non sine maturo
hujusce rei judicio id Sirletum asseruisse nemo
dubitabit. His accedunt suffragia Jacobi le Long,
Augustini Calmeti, et aliorum, qui valde probabilem
hanc sententiam reddunt; sed nisi potiora affulgeant
argumenta, semper licitum erit cuique dubitare,
Brunoni an Bede opusculum illud sit ascribendum.
Item dubiæ sunt plures sacræ conciones eidem
S. episcopo attributæ.

asserunt.

CAPUT V.

DE SCRIPTIS DUBIIS S. BRUNONIS.

In codice Vallicellano C. xi, a quo exscripsimus Expositionem Brunonis super Psalmos, ejus nomi ne insignitum invenimus p. 125 opusculum, cujus titulusest: Quæstiones super libros Regum. Sed cum iisdem verbis, et titulus, et quæstiones illæ impressæ fuerint

PROLEGOMENON SECUNDUM.

CAPUT PRIMUM.

DE TRANSLATIONE SACRARUM SCRIPTURARUM QUA USUS
EST S. BRUNO.

C

Jam diximus lectionem quinque librorum Moysi,
ut habetur in Expositione a Marchesio edita in ali-
quibus vocibus differre a contextu antiquissimi co-
dicis, olim monachorum Cisterciensium montis
Amiatæ, qui est juxta versionem veteris Hale, ex
interpretatione LXX virorum. Huic versioni confor-
mantur reliqui sacrarum Scripturarum libri a Bru-
none interpretati. Sed aliter res se habet circa
Psalterium, in cujus duplici translatione commenta-
rios elucubrasse ipse testatur. Cum adhuc adolescen-
tulus essem, ait in præf. ad Psalterium, exposui
Psalterium secundum aliam translationem, quæ vide-
licet translatio pluribus in locis tantum differt ab hac
translatione, qua Romana utitur Ecclesia, ut nullo
modo secundum illius expositionem hæc translatio in- D plena, solidaque SS. Patrum doctrina interpreta-

probat id serius contigisse) S. Gregorium Turonen❤
sem in Galliarum ecclesias intulisse. Secundo, eos
movet ætas utriusque Brunonis, nempe circa finem
XI et initium XII sæculi; quamvis Bruno Herbipo-
lensis aliquot annis ante Brunonem Signiensem ex
hac vita migraverit. Tertio, multo magis illos per-
suadet ortus, et educatio Brunonis Herbipolensis, qui
princeps natus, et educatus (patruelis enim fait
Conradi II imperatoris), vix credibilis est in eo talis,
tantaque divinorum librorum scientia, ut eos inter-
pretari valuerit. Dissentit tamen ab eis Joannes
Trithemius, qui Brunonem Herbipolensem plurimum
commendans, ait : Ex antiquorum Patrum scriptis
pulchram expositionem totum in Psalterium egisse.
Hujusmodi testimonium a validissima ratione com-
probatur; siquidem, quamvis commentarius ille
brevis sit, et compendio similis, nibilominus succo

telligi possit. Ex quo autem Petrus Diaconus Casi-
nensis scripsit, primum Brunonis commentarium
instructum fuisse super versionem ab Ecclesia
Gallicana in usu receptam, opinati sunt aliqui
eam esse, quam sub nomine Brunonis Herbipo-
lensis vulgatam habemus, studio Joannis Cochleæi,
quamque Lugdunenses typographi inseruerunt
in tomum XVIII, pag. 65, bibl. Patrum. Hu-
jusce sententiæ patroni permoti videntur : pri-
mum, quia translatio, quæ a Brunone Herbipo-
lensi fertur illustrata, vere est secundum Galli-
cana Ecclesiæ lectionem, quam Valafridus Strabo
De rebus ecclesiasticis cap. 25, asserit (refra-
gante tamen Joanne Mabillone, qui de re liturgica

tiones illæ videntur, ut non specimen studiosi ado-
lescentis, sed diuturni laboris, consummatæque
sapientiæ fructum præ se ferant. Firmior etiam red-
ditur sententia hæc ex Joanne Cochleo, qui in præs.
ad idem Psalterium refert in bibliotheca ecclesia
Herbipolensis asservari adhuc librum hujusce com-
mentarii tempore ejusdem auctoris, insigni scriptura
sumptuose descriptum, et S. Hiliano Herbipolensis
Ecclesiæ præcipuo patrono dicatum. Editus autem
fuit sancti Brunonis Herbipolensis episcopi commen-
tarius in psalmos Norimberga, an. D. 1480, valdeque
rara est hujusmodi editio. Cum autem tam gravia,
Lamque perspicua sint hæc rationum momenta
neminem hunc commentarium Brunoni Signiensi,

[ocr errors]
[ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]
« PoprzedniaDalej »