Obrazy na stronie
PDF
ePub

Suscitans a terra inopem, et de stercore eri- A statein. Quod autem sequitur: «Israel regnabit in gens pauperem, ut collocet eum cum principibus ‹ populi sui. Ecce quomodo respicit Dominus humilia in cœlo et in terra: solos humiles respicit in cælo, quia alii ibi non sunt; soles humiles trahit in cœlum, quia alii ibi esse non possunt. Et considera quanta sit Dei omnipotentis misericordia inopes

et pauperes sunt isti quos de terra suscipit, et de stercore et putredine suscitat el resuscitat, et cum principibus populi sui in cœlestibus collocat.

Qui habitare facit sterilem in domo. Non jam sterilem, sed matrem, et fecundissimam matrem nultorumque filiorum ketantem. Haec est illa sterilis de qua scriptum est : « Lætare, sterilis, quæ non paris; erumpe et clama, quæ non parturis, quia multi filii desertæ magis quam ejus quæ habet vi- B rum (Galat. iv, 27). Filii hujus sterilis sunt isti pueri qui in hoc psalmo Dominum laudant. Hec autem habitat in illa domo, imo ipsa est modo do mina et regina illius domus, in qua Synagoga et gentilitas habitabat. Possumus autem per hanc domum cœlestem patriam intelligere, in qua cum tota sua progenie mater Eccles a habitabit.

PSALMUS CXIII.

ALLELUIA, ALLELUIA.

Quid significet Alleluia, et sæpe dictum est et sepe dicendum. Significat enim laudate Dominum. Quod quidem Propheta non toties dixisset, nisi valde necessarium esse cognovisset. Hoc sit igitur opus Ecclesiæ, in hoc opere delectetur, et die nocteque jucundetur.

In exitu Israel ex Ægypto, domus Jacob de popul barbaro. Facta est Judæa sanctificatio ejus, • Israel potestas ejus, Israel regnavit in ea (814). › Sub figura Israelitici populi Christianum populum Propheta describit de diaboli potestate et hujus mundi tenebris liberatum (815). Israel vero et Jacob idem significant. Quando, inquit, Israel, id est Christianus populus, qui Deum cognoscit et videt, exivit de terra Ægypti, id est de hujus mundi tenebris et erroribus. Et quando domus Jacob, per quam ilem ipse populus significatur, exivit de populo barbaro, per quem malignorum spirituum et vitiorum exercitus intelligitur, tunc facta est sanctificatio ejus. Cujus ejus? illius quem in titulo psalmi laudare jubemur, ubi dicitur: ‹ Laudate Dominum. › Judæa, quæ confessio interpretatur, Ecclesia est, quæ etiam inter ipsa tormenta Dominum confiteri et laudare non cessat. Hæc autem facta est confessio ejus, quia hanc solam ipse sanctificavit, et ab omni vitiorum contagione mundavit. Similiter autem et Israel factus est potestas ejus, quia ipse in populo Christiano regnum tenet, imperium et pote

(814) Hæc verba in Vulgata desunt.

(815) Hic exitum illum debemus accipere, quando nos a peccatorum vinculis contigit exire. Tunc enim ab Ægyptiorum, id est a dæmonum turba liberamur, quando barbaricæ severitatis illius jura non patimur; et vero reddimur Israelitæ, cum pompe hujus

ea, in alia translatione non habetur. Possuinus autem per Israel, Salvatorem nostrum intelligere, qui de seipso ait: Nemo novit Patrem, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare (Luc. x, 22). › Interpretatur enim Israel vir videns Deum. Per istos autem qui prius de Agypto exisse dicuntur, apostolos intelligimus cæterosque qui in primitiva Ecclesia fuerunt, per quos postea totus mundus ad fidem Christi conversus est. Unde et subditur ;

545 Mare vidit, et fugit; Jordanis conversus <est retrorsum. De hoc mari alibi dicitur: Hoc mare magnum et spatiosum, per quod mundus iste significatur. Hoc igitur mare vidit apostolos, aliosque prædicatores ad se venientes, et fugit. Quid est fugit, nisi locum eis concessit, et ad transeundum viam aperuit? Talis fuga bona est, quæ non odio, sed obsequio fit. Qui ita fugiunt, non resistere, sed obedire parati sunt. Per Jordanem vero pofuJus baptizatus designatur, qui prius quidem præceps ad inferiora ruebat, sed, Christi fide suscepta, ad superiora redire et ad cœlos conscendere cœpit.

Montes exsultaverunt ut arietes, et colles sicut ■ agni ovium. › Montes et colles divites et potentes designant. Et isti quidem, videntes signa et mirabilia que per apostolos fiebant, protinus ad fidem conversi tanto gaudio exsultaverunt, ut arietes et agnos esse non dul itares, per quos omnes et prælati et subjecti Ecclesiæ significantur, ac per hoc C de ovibus Christi esse monstrantur, quia simul cum aliis eadem spirituali lætitia gratulantur. Et bene quidem prius mare, postea vero montes et culles posuit: quia prius minores, postea vero majores credere cœperunt. Unde Apostolus ait: Videte vocationem vestram, fratres, quia non multi potentes, non multi nobiles inter vos, sed quæ stulta sunt mundi, elegit Deus, ut confunderet fortia (II Cor. 1, 26). ›

[ocr errors]

Quid est tibi, mare, quod fugisti : et tu Jordanis, quia reversus es retrorsum ? › Montes, quare exsultastis sicut arietes, et colles, velut agni ovium? Hec tanta admiratio ex magna lætitia procedit. Lætatur enim Propheta quod undique totum mundum convertere videt. Quid est, inquit, tibi, mare, quod fugisti, et vos, montes, quare exsultastis? › Non est hoc ex vobis. Ex Deo est hæc fuga, et hæc exsultatio. Hoc est enim quod ait :

A facie Domini commota est terra, a facie Dei ‹ Jacob. Quid est enim a facie Domini? A cognitione veritatis. Nisi enim Deum vidissent, et cognovissent veritatem, hane commotionem tan magnam homines non fecissent (816). Hinc est Deus Jacob,

mundi a nostra cœperint mente discedere.› CASSIOD. (816) Audite, conversi, audite, fidelissimi Chri stiani, commotionem ista; id est permutationem, quæ humanæ terræ feliciter evenit, non factam tre more montium, sed prospera conversione papulo lora. CASIOD.

qui populum suum tam subito decuit diabolum fu- A cerdotes cæterique omnes qui in clericali ordine gere, et vitia supplantare. Domino serviunt.

Qui convertit solidam petram in stagnum aquæ, et rupes in fontes aquarum. Hic est, inquit, verus Deus, qui de sola petra aquam producit, et de siccis rupibus fontes manare facit. Et de petra quidem dicit Apostolus: Petra autem erat Christus (1 Cor. x, 4). › Rupes vero apostolos, et doctores designant. De quibus sitienti populo fontes producit salientes in vitam æternam.

Qui timent Dominum sperent in Domino, 546 adjutor eorum el protector eorum est. Tota Ecclesia in his tribus versibus continetur, et omnibus, qui in ea sunt adjutor et protector factus est Dominus. Unde et subditur :

‹ Dominus memor fuit nostri, et benedixit nos. » Si nostri memor non fuisset, Filium suum ad nos redimendum et benedicendum non misisset. Ipse est enim de quo scriptum est: In semine tuo benedicentur omnes gentes (Gen. xxn, 13). Dominus igitur benedixit nos. Sed quæris fortasse quos? Benedixit domum Israel, benedixit domum Aaron, be-nedixit omnes timentes se Dominus, pusillos cum

Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam. Se inter alios prophetas connumerat, quia et ipse rupes est, de qua non modici fontes erumpunt. Hæc, inquit, gloria tua est; isti fontes aquarum tui sunt, non est nostrum quod facimus, quia non a nobis facimus (817). Non nobis, igi- B majoribus; nullus relictas est; omnes benedicai tur, non nobis, sed nomini tuo da gloriam. Labor noster sit gloria tua; sciant omnes quia sine te nibil facere valemus. Hoc autem rogamus, ut facias ex sola misericordia et veritate tua, quia sic te facere promisisti. Et hoc est quod ait :

Super misericordia et veritate tua, ne quando dicant gentes: Ubi est Deus eorum? Nunquam hoc gentes dicere præsumant; quod si dixerint, sciant quia Deus noster ubique est, et in cœlo et in terra est, et quidquid vult ubique operatur (818). Hoc est quod sequitur:

Deus autem noster in cœlo, sursum in cœlo, et in terra omnia quæcunque voluit, fecit. Cæteri vero dii quid faciunt? vel quid sunt? Nihil faciunt, et nibil sunt. Si tamen vis audire quod sunt, ut per hoc intelligas quia qui hoc sunt, dii non sunt; audi quod sequitur:

Simulacra gentium, argentum et aurum, opera manuum hominum. Os habent, et non loquentur; oculos habent, et non videbunt; aures habent, et non audient; nares habent, et non odorabunt; manus habent, et non palpabunt: pedes habent, e non ambulab: nt, non clamabunt in gutture suo; neque enim est spiritus in ore ipsorum. › Satis probatum est quoniam, qui tales sunt, dii non sunt. Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis. Non contra illos, sed pro illis orare videtur, quia et arum bonum est, et argen tum bonum est, et nihil faciunt, vel facere possunt.

[ocr errors]
[blocks in formation]

sunt, si tamen de domo Israel, vel de domo Aaron, Deum timentibus, sunt.

Adjiciat Dominus super vos et super filios ve‹ stros. Adjiciat, inquit, Dominus Pater ea que dicta sunt, super vos, et super filios et imitatores vestros omnem benedictionem et Lonorum operam sanctificationem (819).

Benedicti vos a Domino, qui fecit cœlum et terram. Et cœlum fecit Dominus et terram, et bonos et malos, et justos et peccatores ipse fecit, et nihil est quod ipse non fecerit.

Cœlum cœli Domino; terram autem dedit filiis hominum. Cœlum dedit Domino cœli, quia Salvatori nostro ad salvandum et regendum Ecclesiam C dedit; terram vero dedit filiis hominum, quia super peccatores alios peccatores dominari permisit.

D

Non mortui laudabunt te, Domine, neque omnes qui descendunt in infernum. Sed nos qui vivimus benedicimus Dominum, ex hoc nunc et usque ia sæculum. Super nos, inquit, qui vivimus, qui jam non in terra, sed in cœlo sumus (coelum enim vocatur Ecclesia), super nos, inquam, effunde benedictionem tuam, quia non mortui laudabunt te, Domine; mortui enim sunt, qui a te separati sunt. Neque omnes qui descendunt in infernum, sed nos qui vivimus et benedicimus Dominum ex hoc nunc, › id est ex hoc tempore quod nunc instat, et usque in sæculum. ↓

PSALMUS CXIV.

ALLELUIA.

Satis scitis quid significet Alleluia. Laudate igitur Dominum, quia hoc significat Alleluia.

Dilexi, quoniam exaudivit Dominus vocem ora‹tionis meæ. Dilexi, inquit, Dominum, de quo in hoc titulo dicitur, laudate Dominum. Et merito di lexi, quoniam exaudivit Dominus vocem orationis. meæ. Quid amplius mihi facere debuit?

Dominus pro parte concedit; sive adjiciat numero vestro populos fideles. Quod et nostris temporibus facit, et usque ad finem sæculi pon desinit operari; ut de gentibus Ecclesia prædestinata in unum gregem redacta congaudeai, et unius pastoris gloriose regimine perfruatur. CASSIOD.

[ocr errors]

Quia nclinavit aurem suam mihi. › Non solum A‹ humiliatus sum nimis. Ego dixi, in excessu mentis exaudivit, sed aurem quoque mihi inclinavit. Excelsus est ipse, humilis ego; sed ipse humilia respicit (Psa!. c1, 6); › et ideo ‹ in diebus meis invocabo eum; expertus sum bonitatein, non timeo adversitatem; quæ si acciderit, invocabo eum omnibus diebus vitæ meæ.

Cir umdederunt me dolores mortis, pericula inferni invenerunt me. Et ipse, sicut in seque‹ tibus legitur, liberavit me. Magnos dolores et magna pericula fuisse ostendit, quæ mortis et inferni fuisse dicit. Magni enim sunt illi dolores, qui mortis doloribus comparantur, et magna sunt illa pericula, quæ inferni periculis assimilantur.

[ocr errors]

mex: Omnis homo mendax. Loquitur Propheta in persona martyrum, et hortatur eos ad passio::is calicem. Ego, inquit, in excessu mentis meæ elevatus, primo homine usque ad ultimum, bumanam naturam diligentissime consideravi, et sic in omnibus eam corruptam et vitiatam inveni, ut mens mea me dicere compelleret, omnis homo mendax.) Est autem mendacium non in verbis tantum, sed etiam in rebus. Unde et denarios falsos vocamus, et aurum, et argentum falsum esse dicimus, et quidquid a puritate suæ naturæ degenerat, mentiri non dubitamus. Cum igitur sic omnes homines coriuptes viderem, et ab hac corruptione, Nisi Christi sanguine liberari non posse cognoscerem, credidi in

Tribulationem et dolorem inveni, et nomen Domini invocavi, dicens: 0 Domine, libera animam B Christum, et quia credidi, locutus sum, et quia lo

meam, misericors Dominus et justus, et Deus noster miserebitur. Non ille, qui quæritur, sed ille qui quærit, invenire aliquid dicitur. Quærebat iste igitur tribulationem et dolorem, quæ se invenisse ostendit. In hoc autem aperte monstratur, quanto desiderio pro Christi nomine mori sancti optabant.

Et nomen Domini invocavi, dicens : () Domine, libera animam meam. Non pro corpore rogat, nullam corporis mentionem fecit, sed solius animæ liberationem postulat. Misericors Dominus et justus, et Deus noster miseretur. Quomodo?

Custodiens parvulos Dominus. Unde hoc scis? Quia jam sæpe humiliatus sum, et liberavit me. › Quia sæpe eum liberavit, inde certus est, quod adhuc eum liberabit. Misericors et justus. Hæc enim duo sunt, quæ bonis omnibus maximam spem dare possunt, quia misericors et justus est Dominus, qui nunquam deserit sperantes in sc. Humiliatio hoc in loco pro afflictione et tribulatione ponitur.

Convertere, anima mea, in requiem tuam, quia Dominus benefecit mihi. Quia animam suam Dei misericordia liberatam esse intelligit; nunc eam hortatur, ut in requiem suam convertatur, et terrenorum omnium obliviscatur, et in sola Dei contemplatione amodo delectetur. Bene autem fecit Dominus, et valde bene, qui de tantis periculis eum liberavit.

C

cutus sum, humiliatus sum nimis. Hoc enim ipse Dominus in Evangelio ait: Nisi credideritis quia ego sum, moricmini in peccato vestro (Joan. viii, 25). . Nisi, inquit, credideritis quia ego sum Jesus, qui Salvator interpretatur, sine quo salvari nemo potest, moriemini in peccato vestro. Hæc est igitur causa quare unusquisque SS. martyrum dicat, credidi, et quia credidi, locutus sum, prædicavi, et palam cunctisque audientibus Christi fidem annuntiavi. Et quia hoc feci, humiliatus, afflictus sum, et multis tormentis cruciatus sum; et in hoc nimis quidem, quantum ad carnis fragilitatem, non quantum ad bonitatem divinæ retributionis. Unde et selditur:

Quid retribuam Domino pro omnibus quæ ro ‹ tribuit mihi ? › Hinc est enim quod beatus Job Demino ait: Nonne sicut lac mulsisti me, et sicut caseum me coagulasti, pelle et carnibus vestisti me, ossibus et nervis compegisti me, vitam et misericordiam tribuisti mihi, et visitatio tua custodivit spiritum meum (Job x, 11). Hinc et Apostolus ait: Non sunt condigna passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quæ revelabitur in nobis (Rom. vi, 18). ›

Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo. Quia, inquit, majus non habeo, quod ei retribuere possim, ecce meipsum offero; calicem salutaris accipiam, et accipiendo nomen Domini in547 Quia eripuit animam meam de morte, vocabo, et in ipsa morte eum confitebor et laudabo. oculos meos a lacrymis, pedes meos a lapsu ; D Scio enim, quia pretiosa est in conspectu foplacebo Domino in regione vivorum. › Ex hoc, inquit, credo, et nullatenus dubito, quia placebo Domino in regione viventium; quia jam eripuit animam meam de morte, et omnibus diaboli laqueis et deceptionibus liberavit. Liberavit insuper et oculos meos a lacrymis, quibus per singulas noctes lectum meum rigare solebam, et pedes meos a lapsu, quia victus est ille, qui calcaneo meo insidiabatur. PSALMUS CXV.

ALLELUIA, ALLELUIA.

Laudate, inquit, Dominum, laudate, et præcipue in hoc psalmo, quo omnis qui credit laudare jubetur.

Credidi propter quod locutus sum: ego autem

mini mors sinctorum ejus. › Vere pretiosa, quæ vitam meretur æternam, quæ animam de corpore egredientem confestim in æternam beatitudinem introducit.

O Domine, quia ego servus tuus, ego servus tuus et filius ancillæ tuæ. Justum est, inquit, ut moriar pro te, quia servus tuus ego sum, servus, inquam, tuus et naturalis servus, utpote ancillæ tuæ filius. Ancilla tua est Ecclesia, cujus filius iste est, qui se Dei servum esse gloriatur.

‹ Dirupisti, Domine, vincula mea, tibi sacrificabo hostiam laudis. Ligatus, inquit, eram, dura me catena diaboli stringebat et trahebat; sed tu dirupisti vincula mea, tu solvisti originale peccatum,

quod nisi tuo sanguine solvi non poterat. Tibi ego A cætera vero non a seipsis, sed ab ipso.. Laudemus sacrificabo hostiam laudis ; tibi reddam vitulos labiorum meorum; si jusseris, calicem quoque salutaris accipiam,

[ocr errors]

Vota mea Domino reddam. Ubi? In atriis ‹ domus Domini. Et ubi est hoc? In conspectu ⚫ omnis populi ejus. Planius hoc ostende. In medio ‹ tui, Jerusalem. Vovi, inquit, firmiterque promisi quia sacrificarem Domino hostiam laudis et jubilationis. Et hæc quidem Domino reddam, non in occulto, non in qualicunque loco, sed in loco celebri et manifesto. In ipsis atriis domus Domini, et in conspectu omnis populi ejus in medio tui Jerusalem, ubi omnes undique confluentes, me videant, et me videndo nomen Domini laudent et glorificent. Hoc est enim quod Dominus ait: Sic luceat lux vestra co- B ram hominibus, ut videant opera vestra bona, el glorificent Patrem vestrum, qui in cœlis est Matth v, 16). ›

548 PSALMUS CXV

ALLELUIA, ALLELUIA.

igitur bonitatem et misericordiam Domini, et nunc præcipue laudemus, quando confirmata est misericordia ejus, et tam manifesta facta est bonitas ejus. Unde et subditur:

Dicat nunc Israel quoniam bonus, quoniam in sæculum sæculi misericordia ejus. Nunc, inquit, hoc dicat, quia nunc maxime dicendum est quando dextera Domini fecit virtutem dextera Domini exaltavit me.

Dicat nunc domus Aaron quoniam bonus, quo niam in sæculum misericordia ejus. › Dicant nunc omnes, qui timent Dominum, quoniam bonus, quoniam in sæculum misericordia ejus. Omnes hoc dicant, quia omnes hanc misericordiam experti sunt. Et qui hoc dicere noluerit, hujus bonitatis et misericordiæ particeps non erit. Sed illi soli dicant, qui Dominum timent; qui vero non timent, etiamsi dicant, nihil eis dixisse profuerit. Sed quid per Israel, qui videns Deum interpretatur, nisi patriarchas et prophetas, et apostolos, cæterosque magis Deo fa,

Quid iste titulus significet, psalmi hujus initium miliares intelligamus? Quid vero per domum Aaron, declarat.

Laudate Dominum, omnes gentes, et collaudate eam, omnes populi ; quoniam confirmata est super nos misericordia ejus, et veritas Domini manet in ‹æternum. Invitat Propheta non solum Judæos, sed simul cum eis omnes gentes ad laudandum Dominum, quia non Judæorum tantum, sed omnium gentium Dominus est. Notus enim erat prius in Judæa Deus, et in Israel magnum nomen ejus; nunc autem quia pro omnibus passus est, et omnes genles suo sanguine redemit, omnes eum laudare et benedicere debent. Nunc enim confirmata est super nos misericordia ejus, et nunc certissima ratione probatum est, quantum clemens sit et misericors;

)-(

qui dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo (Apoc. 1, 5). ›—‹ Et veritas Domini manet in æternum; › quia completum est quod promiserat per prophetas suos in Scripturis sanctis de liberatione nostra, et de restauratione populi sui, secundum illud: Et liberavit nos de inimicis nostris, et de manu omnium qui nos oderunt (11 Reg. XIX, 9); ›—‹ sicut locutus est per os sanctorum suorum prophetarum, qui a sæculo sunt (Luc. II, 70). PSALMUS CXVII.

ALLELUIA.

Iste titulus tantum huic psalmo convenire videtur, ac si ejus proprius esset, et non aliorum. Unde in sequentibus dicit: Constituite dien. solemnem in confrequentationibus usque ad cornu altaris. ›

Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in sæculum misericordia ejus. Nulla ratio convenientior inveniri potuit, ut eum laudemus, quam quia bonus et misericors est. Si enim bonus et misericors non esset; quid in eo poterat esse unde laudandus esset? Tolle bonitatem, et nihil laudabile manet. Sed aliter Deus bonus est, et aliter omnis ejus creatura bona. Ipse enim a seipso bonus est;

C

nisi episcopi, et sacerdotes, cæterique ejusdem ordinis significantur? At vero per eos, qui Deum timent, omnis multitudo ecelesiastica designatur.

[ocr errors]

In tribulatione invocavi Dominum, et exaudivit <me in latitudinem. Et hoc ad bonitatem et mi sericordiam, quia quoties Ecclesia in tribulationibus fuit, toties clamans ad Dominum exaudita est, et non solum exaudita, sed ample, et magnifice et in latitudinem exaudita est.

‹ Et Dominus mihi adjutor est, non timebo quid faciat mihi homo. Non est timenda hominis fortitudo, ubi Dominus auxilium præstat. Nam etsi faciat quod homines facere solent, sua tamen beatitudine non privatur. Dominus mihi adjutor, et ego videbo inimicos meos. Ego, inquit, videba inimicos meos, Dominus autem pugnabit pro me, cui nemo resistere valet.

Bonum est confidere in Domino, quam confidere in homine. Bonum est sperare in Domino, quam sperare in principibus. Hinc est enim quod alibi dicitur: ‹ Maledictus homo qui confidit in ho mine, et ponit carnem brachium suum, et a Deo reD cedit cor ejus (Jer. xvii, 5). Non est autem peccatum auxilium hominum quærere, sed ita quærere, ut totam spem in eorum auxilio ponat, et sine eorum auxiliis de suis necessitatibus se homo liberari posse diffidat, magnum peccatum est. Tunc enim suum auxilium fidelibus suis præstare Dominus solet, quando de hominum auxilio desperant.

1 Omnes gentes circumdederunt me, et in 549 nomine Domini ultus sum eos. In hoc loco in præpositio subaudienda est, ut dicatur in eos, sicut in alia translatione habetur. In Hebræo nihil horum est, sed tantum dicitur: ‹ in nomine Domini ultus sum. Nulla gens est, quæ Ecclesiam non circumdedisset, et quæ persecutionem ei non fecisset; sed de omnibus liberavit eam Dominus, et non solum

liberavit, sed etiam ultionem fecit, quia omnes ejus A ‹ tradidit me. › Non loquitur de morte corporis persecutores statim ad tormenta ducuntur, ut de hac vita exeant.

Circumdantes circumdederunt me, et in nomine Domini ultus sum eos. Hoc autem nihil aliud significabat, nisi magnam instantiam afflictionis et persecutionis. Unde et subditur :

Circumdederunt me sicut apes. Sicut apes quidem, quoniam et multi erant, et nimio furore et indignatione succensi, eos vulnerare et affligere non cessabant. De apibus enim dicit poeta (VIRG. Georgic., lib. iv, v. 236).

Illis ira modum supra est, læsæque venenum
Morsibus inspirant et vulnera cæca relinquunt.
Affixæ venis animasque in vulnere ponunt.

Et exarserunt sicut ignis in spinis. Vere ignis, et ira illorum in spinis ardebat, et ardendo spinas ipsas consumebat. Quid enim sunt iniqui homines, nisi spine aculeis et punctionibus pleni.

Et in nomine Domini vindicabor in eis. Quamvis enim de his talibus quotidie vindicetur Ecclesia; majorem tamen de illis adhuc vindictam exspectat.

Impulsus versatus sum, ut caderem, et Dominus suscepit me. Multis modis impellebantur, versabantur et tentabantur sancti, ut a statu suæ rectitudinis caderent; cadere autem penitus non poterant, quos Dominus suscipiebat, et aliquando casui proximos firmabat et stabiliebat. Unde adhuc subditur:

Fortitudo mea, et laudatio mea Dominus, et factus est mihi in salutem. › Quod ego, inquit, contra steti, quod pugnavi, quod vici et fortis fui, non mea fortitudo, nec mea lans est, sed tota fortitudo mea, et lans mea Dominus est, qui factus est mihi in salutem. Unde et alibi dicunt viri sancti :In Deo faciemus virtutem, et ipse ad nihilum deducet tribufantes nos (Psal. LIX, 44). ›

Vox lætitiæ et salutis in tabernaculis justorum.› Inde, inquit, est vox lætitiæ et salutis in tabernaculis justorum, quia Dominus eos defendit, et factus est eis in salutem. Et nisi Dominus hoc fecisset, nulla inter cos lætitia esse posset quoniam nullo modo suis adversariis resistere potuisset.

‹ Dextera Domini fecit virtutem, dextera Domini exaltavit me (820). › Dextera Patris Filius est, quia per ipsum omnia operatur. Hæc autem dextera fecit omnem hanc sanctorum virtutem, quando Salvator noster morte sua diabolum superavit; ibi enim omnes sancti constantia et fortitudine super suos inimicos omnes exaltati sunt et ab æternæ mortis periculo liberati. Unde et subditur :

Non moriar, sed vivam, et narrabo opera Domini. Castigans, castigavit me Dominus, et morti non

[blocks in formation]

B

quæ inevitabilis est; sed potius de morte anime, quæ solummodo moritur, cum a Deo separatur. Et hinc est quod Dominus ait: Nolite timere eos qui occidunt corpus, quoniam animam non possunt og cidere (Matth. x, 28). Sic igitur sancti casti quidem possunt, occidi vero non possunt.

D

Aperite mihi portas justitiae. Quare? Ingressus in eas confitebor Domino. Quia, inquit, mortem jam non timeo, aperite mihi portas justitia, docete me quid facere debeam. Doctoribus Ecclesiæ loquitur ista, qui, habentes clavem scientiæ, cæteris justi tie viam ostendunt. Et vide cam quanta fiducia loquitur ingressus, inquit, in eas confitebor Domino, nihil erit quod me terrere possit, ut justitiam non prædicem, et Dominum non confitear. At ili non multas, sed unam portam ostendentes, dixerunt:

lec est porta Domini, justi intrabunt in eam. › Non quæras, inquinat, multas portas, quia una est per quam justi ingrediuntnr. Si quis te de aliqua re interrogaverit, die solummodo, Christianus sum, et sufficit tibi. Hæc est porta Domini, justi ingreditutur per eam et qui ascenderit aliunde far est et latro.

Confitebor tibi, Domine, quoniam exundisti me, et factus es mihi in salutem. Portam quam quærebat invenit, et ipsam portam, Christum esse intelligit, cui etiam loquitur, dicens: Confitebor tibi, Domine; te queram, te laudabo, « quoniam exaudisti me, › et ab omnibus periculis me liberans, C factus es mihi in salutem. ›

Lapidem quem reprobaverunt ædificantes, hic factus est in caput anguli. Venite, inquit Ecclesia, et videte lapidem quem reprobaverunt ædif cantes, hic injuste abjectus et reprobatus in capat anguli factus est, duos in se conjungens 550 parietes, unum ex circumcisione, et alterum ex preputio venientem, ut fiat nuum ovile et uns postor (821). Mali ædificatores, qui meliorem lapidem reprobant et vilissimos lapides in constructione domus Dei ponere nituntur. Isti sunt illi ædificatores qui Synagogam male constituentes, sive potius destrucntes de Salutare nostro dixerunt : « Nolumns hunc regnare super nos (Luc. xix, 44). » Et : ‹ Nolumus hunc, sed Barabbam (Luc. xxm, 48), › Hoc lapide reprobato, tota corruit Synagoga; sed a Do

mino factum est istud et est mirabile in oculis nostris. Quis non miretur quod super hunc lapidem Ecclesia tota construitur quem Judæa insipiens reprobavit? Hinc est, quod alibi dicitur: « Populus quem non cognovi servivit mihi (Psal. xvii, 15). › Et Filii alieni mentiti sunt mihi (Ibid., 46). Quid igitur mirum si obedientes, et mendaces el impii reprobantur.

(821) Eodem loco usus est S. Petrus .n concione quam habuit Hierosolymis ad populum Judæorum Act. iv, 11, et in ep. I, c. 1, S., quo ostendit præs dictum fuisse Christum ex Judais, atque gentilibus congregaturum in unum corpus Ecclesiam.

« PoprzedniaDalej »