Obrazy na stronie
PDF
ePub

Exaltate Dominum Deum nostrum. › Exaltate, inquit, prædicate, et honorate eum, quia, ut modo diximus, honor regis judicium diligit, et quicunque eum digne prædicant, et honorant in judicio mercedem et honorem suscipient. ‹ Et adorate sca

Audiant Apostolum dicentem: Jam non regnet A facta est, quia ubique gentium dispersus est. peccatum in vestro corpore mortali (Rom vi, 12). › Neque decet, ut regnante Domino, alium super se regnare patiantur. Sed quis Dominus regnavit? Ille utique, qui sedet super Cherubim. Interpretatur autem Cherubim scientia plenitudo, per quos apo stolos intelligere possumus, quos Spiritus sanctus tetius scientiæ plenitudine replevit. Ad laudem vero Lalvatoris nostri pertinet, sive super istos, sive super illos alios Cherubim sedere dicatur. Nam et isti, et illi, et omnis creatura sibi subjecta est, et super omnes ordines angelorum et hominum ipse sedet, et imperium tenet. Quod autem nunc dicitur. Moveatur terra,hoc est quod supra dixit, ‹ irascantur populi. ›

[ocr errors]

Dominus in Sion magnus, et excelsus super omnes populos. Hic, inquit, Dominus noster, qui a tempore suæ passionis regnare cœpit, in cœlo, et in terra, et super angelos, et super omnes homines, major et sublimior est. Sed si vis scire quam magnus est Dominus, vade ad Sion, perge ad Ecclesiam, et ibi cognoscere poteris quam magnus est Dominus. Ibi enim ejus magnitudo, ejus virtus et fortitudo, ejus honor et gloria sine intermissione ab omnibus prædicatur. Unde et subditur :

" Confiteantur nomini tuo magno et terribili, quo⚫ niam sanctum est. Magnum quidem est nomen Christi, et terribile, et sanctum, ad cujus invocationem mortui suscitantur, dæmonia fugantur, leprosi mundantur, et omnes languores et infirmitates saHantur; quod nimirum semper et laudare et prædicare debemus. Et hoc quare? Quia honor regis judicium diligit (Psal. xcvin, 4). Honor autem regis laus est et prædicatio. Qui igitur regem (sic enim interpretatur Christus) sincero affectu in hac vita laudant et prædicant, illi in judicio non timebunt; non enim diligerent, si timerent. Sed quia dictum est quia honor regis judicium diligit, › confessio igitur facit, ut judicium non timeamus, sed potius diligamus.

Tu parasti æquitatem, judicium et justitiam in Jacob tu fecisti (758). › Tu, inquit, parasti et fecisti tale judicium tuum, ut non solum æquum, verum etiam ipsa æquitas jure dici debeat. Quis igitur non diligit judicium tuum, si tamen honoravit nomen tuum? Timcant illi qui tibi contrarii fuerunt, et nomen tuum blasphemaverunt. Et justitiam in Jacob tu fecisti. Si de carnali Jacob intelligamus, qui Christi nomen sanctum et terribile quotidie blasphemare non cessat, ex parte in eum justitia

(758) Vulgata legit: Tu parasti directiones.

(759) Moyses equidem proprie sacerdos non fuit, bene tamen Aaron, ut habetur Exod. cap. xXVIJI, ubi legitur Deum præcepisse, quibus vestibus uti deberet in sacerdotii ministerio. Et loqueris (ita Deus Moysi,) cunctis sapientibus corde, quos replevi spiritu prudentiæ, et faciant vestes Aaron, in quibus sanctificatus ministret mihi. Ita intellexit Augustinus hunc locum, qui tamen psalmi auctoritate innixus, Moysen sacerdotem dixit, quod vota po

B

C

D

[ocr errors]

(

bellum pedum ejus, quoniam sanetum est,› Salvator noster et Deus, et homo est. Oninis autem homo, terra est. Terra vero scabellum Dei est: sic enim ipse Dominus ait: Cœlum mihi se 'es es!, terra autem scabellum pedum meorum (Act. VII, 49). Debemus igitur adorare scabellum pedum ejus, id est Salvatoris nostri humanitatem, quoniam sancta est, sicut ad Virginem angelus ait: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi, ideoque quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei (Luc. 1, 35). › Ipse est enim quem adoravit Abraham, qui cum staret ad ilicem Mambre, vidit tres viros venientes ad se, et unum adoravit (Gen. xvi, 1-3). Ipse est, cui Moyses, et Aaron servierunt, et cujus nomen invocaverunt. Unde subditur :

Moyses et Aaron in sacerdotibus ejus, et Sa<muel inter eos, qui invocant nomen ejus. ▸ Moyses et Aaron, quantum ad litteram sacerdotes non fuerunt (759); tales tamen regale sacerdotium vocantur gens sancta, et populus acquisitionis. Sunt 511 igitur sacerdotes, etsi sacerdotis officio non fungantur, quicunque sacerdotalem et religiosam vitam agunt.

Invocabant Dominum, et ipse exaudiebat eos, et in columna nubis loquebatur ad eos. Isti, inquit, et cæteri omnes hunc Regem et Salvatorem nostrum, et non alium invocabant, et ipse, et non alius exaudiebat eos. Et in columna nubis loquebatur ad eos. Tunc loquebatur in columna nubis, qui postea locuturus erat in columna carnis; prius nube, postea carne involutus (760). Audiri quidem potuit, sed videri non potuit. Miseri Judæi sofa hæc vobis sufficere possent, nisi littera vos deciperet et occideret. Adhuc vobis nubes opposita est, ne per illam eum videre valeatis. Cæcitas enim ex parte contigit in Israel, ut videntes non videant, et audientes non intelligant (Rom. x1, 25). ›

Custodiebant testimonia ejus, et præcepta ejus, ‹ quæ dederat illis. › Ipse est igitur, qui legem dedit, ipse est qui tabulas scripsit, et unus atque idem utriusque Testamenti auctor, et Dominus, et legislator esse credatur. Domine Deus noster, qui homo factus es, qui de Virgine natus es, qui crucifixus es, pulorum coram Deo semper exhibuit, quod sacerdotis officium esse monstratur. Quapropter, ut inquit Cassiodorius, et hic sacerdos dicitur, qui maguis precibus, irascente Domino, pro populo supplicavit. (760) In columna nubis. In hac ergo specie loquebatur illis Dominus, quæ venturam fabricam Ecclesiæ nuntiabat: Sed quia illis tunc per nubem verba fecit, nobis per sanctum scabellum suum, id est per Incarnationem et loqui evidentiùs et appa rerc dignatus est. › Cassiod.

[ocr errors]

qui a mortuis resurrexisti, cœlum ascendisti, et sca- A bellum fieri voluisti; tu, et non alius exaudiebas eos. Deus, tu propitius fuisti illis. › Quis omnes illas propitiationes enumerare valeat, quas illi populo Dominus fecit? Vindicavit tamen peccata illorum Dominus in hac vita, ne eos perderet in alia. Et hoc est quod ait: Et vindicans omnia studia eorum. › Tunc itaque maxime illis propitius erat, quando de eorum prævaricationibus vindictam sumebat.

Exaltate Dominum Deum nostrum, et adorate in monte sancto ejus, quoniam sanctus est Dominus ‹ Deus noster.› Audistis, quasi dicat, quis, qualis, quantus est Dominus Deus, noster vos eum exaltate, vos eum adorate, qui in monte sancto ejus estis, qui eum cognoscitis et in Ecclesia habitatis. Quoniam sanctus est Dominus Deus noster, qui propter vos et propter peccata vestra inter iniquos reputari voluit. PSALMUS XCIX.

PSALMUS IN CONFESSIONE.

Totus iste psalmus ad lætitiam pertinet, et nihil nisi læta et jucunda sonare videtur. Unde in confessione, in hymnis semper, et laudibus, et gratiarum actione cantari debet (761).

Jubilate Deo, omnis terra. Sæpe jam diximus quia jubilatio ineffabile gaudium est, quod de supernæ felicitatis contemplatione in mente habetur. Vult igitur Propheta, ut omnis terra Domino jubilet, el postpositis omnibus quæ in mundo sunt, solius Dei amare et desiderio teneatur servire Deo in lætitia. Multi serviunt Deo, sed non in lætitia, quia non sponte, sed coacte id faciunt. Servire autem in lætitia docet nos Apostolus, ubi ait: Gaudete in Domino semper; iterum dico, gaudete modestia vestra nota sit omnibus hominibus. Dominus enim prope est (Philip. iv, 4). Similiter et Propheta Ecclesiam hortatur dicens: Lætare, sterilis, quæ non paris; erumpe, et clama, quæ non parturis; quia multi filii desertæ, magis quam ejus, quæ habet virum. (Isa. LIV, 1; Galat. iv, 27). ›

B

‹ Scitote quod Dominus ipse est Deus. › Et unde hoc probas? Quia ipse fecit nos, et non ipsi nos. › Solus igitur est Deus, qui omnia fecit, non autem illi qui ab hominibus facti sunt. De quibus scriptum est:Simulacra gentium argentum, et aurum, ope<ra manuum hominum. Neque tu fecisti filium tuum, neque te fecit pater tuus, sed solus Deus fecit nos, et non ipsi fecimus nos. Quid ergo sumus?

Nos autem populus ejus, et oves pascuæ ejus. › Ipse, inquit, est Deus, et Dominus, et Creator noster; nos autem populus ejus sumus, ab ipso creati et facti, et de potestate diabolica liberati. Sumus 512 au tem et oves pascuæ ejus, quicunque audimus vocem ejus. Sic enim ipse ait: Oves meæ vocem meam audiunt, et cognosco eas (Joan. x, 27). Hæc est illa pascua, de qua alibi ait: In loco pascuæ ibi me collocavit (Psal. xxi, 1), per quam utriusque Testamenti volumina significantur.

Intrate portas ejus in confessione, atria ejus in hymnis confessionum. De portis cœlestis Jerusalem dicere videtur, quoniam eos invitat, qui in Ecclesia sunt. Et quoniam in istas jam intravimus, ut in illas quoque intremus hortatur. In illas autem nisi in bymnis et confessionibus intrare non possumus. Primum itaque necesse est ut peccata nostra confiteamur (762), et sic in hymnis confessionum ad ejus atria perveniamus. Unde scriptum est :

Confitemini alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem, ut salvemini (Jac. v, 16). Et quoniam non est pretiosa laus in ore peccatoris, peccaC torum confessio illam confessionem præcedere debet, quæ ad laudem pertinet et jubilationem. Et altera quidem confessio, et hic et ibi erit; altera vero ibi non erit; nullus enim ibi peccatum confitebitur, ubi peccatum nullum erit.

Intrate in conspectu ejus in exsultatione. Si enim omnia quæcunque sunt, in conspectu ejus sunt, et nihil se ab ejus oculis abscondere potest, ubi erant isti qui in conspectu ejus intrare jubentur? Secundum quemdam modum et sunt, et non sunt in conspectu ejus. Non sunt illi, de quibus Dominus dictu- D rus est: Amen dico vobis, nescio vos (Matth. xxv, 12). Illi autem sunt in conspectu ejus, qui digni sunt visionis illius. Intrare itaque in conspectu ejus, nihil aliud est, nisi hominem se præparare, super quem Dominus respicere dignetur. Omnia autem in exsultatione, in gaudio, et lætitia spiritual: fieri debent.

[ocr errors]

(761) S. Hieronymus pro titulo habet: Canticum in gratiarum actione. Revera juxta Cassiodorium duplicem confessionen agimus : Una est quando peccata nostra deplorantes, culpabiles nos, reosque profitemur, et misericordiam Domini concedendam nobis piis fletibus exoramus. Altera cum sive nobis beneficia collata laudamus, sive aliis præstita cum magna exsultatione veneramur. ›

(762) Audiant Augustinum, qui raro confitentur:

Laudate nomen ejus, quoniam suavis est Dominus, in æternum misericordia ejus, et usque in 4 sæculum sæculi veritas ejus. Ista laus nullum finem habebit, quia et in Ecclesia, quanto tempore hic erit, postea in cœlesti Jerusalem de suavitate sua, de misericordia et veritate sua in æternum, e; in sæculum sæculi laudabitur Dominus. Unum idemque et laudare Dominum, et laudare nomen Domini. PSALMUS C.

PSALMUS IPSI DAVID.

Quando dicitur ipsi David, de Salvatore nostro intelligi debet, cui in hoc psalmo Ecclesia loquitur, et de misericordia, et veritate eum laudat (763).

Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine. Quinquagesimus psalmus totius misericordiæ plenus est; iste autem, qui centesimus est ad

‹ Difficile est in hac vita, ut sic homo mutetur, ut nihil inveniatur in eo quod reprehendatur. Opus est, ut tu te reprehendas, ne ille reprehendat, qui damnaturus est. Enarrat. in hunc psal.

(763) Psalmus sanctam significat operationem. Ipsi David ubi ponitur, totum Christi virtutibus applicatur; ut nibil de isto terreno rege intelligas; sed omnia de illo cœlesti dicta fuisse intelligas, a CASSIOD.

redeunt, sed omni tempore in malo opere perseverant. Tales autem odio digni sunt, quia apud Denns damnati sunt. Et isti quidem cor pravum habent, cor perversum et indomabile, quod sic in malitia induratum est, ut verba vitæ recipere nequeat.

Declinantes a me malignos non cognoscebam. › Maligni namque sunt, quicunque ab Ecclesia declinant, et qui ejus verba salutifera recipere fugiunt. Hos autem non cognoscit Ecclesia; sed quasi infideles, et penitus alienos, et extraneos habet, neque divina sacramenta cum eis participat.

judicium exaltat, et in matutino omnes peccatores. A res cos intelligimus, qui nunquam ad pœnitentiam interficiendos esse dicit. Merito igitur Ecclesia et de misericordia eum laudat, atque judicium ei prædicat, in quo peccatores puniendos esse cognoscit. Psallam, et intelligam in via immaculata, quando venies ad me. Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini (Psal. CXVIH, 1). Et isti quidem bene psallunt, et voce et opere psallunt; siquidem ambulando psallant. Et quod majus est, sie se psallere dicunt, ut intelligant quando Dominus veniet ad eos. Illi enim qui dormiunt, non possunt cognoscere et intelligere quando ad eos Dominus veniet. Qui vero vigilant et solliciti sunt, quasi incauti præveniri nequeunt. Hinc est enim quod Dominus ait: ■ Vigilate, quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit (Marc. x1, 35). › Ideo enim vigilare debent, ut judicem venientem a longe videant et cognoscant. Et hoc est quod modo dicit Ecclesia : psallam, et ita psallam ut intelligam et cognoscam quando venies ad me. Non dormitabo, neque dormiam, sed vigilabo et cantabo, et sollicita ero ut te adhuc de longe venientem sentiam et aspiciam. Hinc autem vitam suam et conversationem suam in hoc mundo Ecclesia narrat, quatenus ejus exemplo instruamur, qualiter nos quoque vivere debeamus.

Perambulabam in innocentia cordis mei, in medio domus meæ (764). Perambulabam, inquit, mandatorum tuorum semitam, currendo, et custodiendo; de qua videlicet semita Apostolus ait:

1

Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi (11 Tim. iv, 7). › Sed quomodo ambulabam? ‹ In innocentia cordis mei. Si innocentia fuerit in corde, non erit malitia in opere. Ex corde enim exeunt, dicit Dominus, cogitationes malaæ, h)micidia, perjuria, falsa testimonia, et cætera quæ coinquinant hominem. (Matth. xv, 19). Ubi autem ambulaverit, audiamus. In medio domus meæ. › Domus Dei, vel totus Christianorum populus, vel mundus iste intelligi potest. Ecclesia vero, quæ hic Foquitur, perfectiores quique intelligi debent. Hæc autem ambulat in innocentia cordis sui, in medio domus Dei, quia bonis et malis, fidelibus et infidelibus bonum exemplum tribuit sux sanctæ et honesim conversationis. Unde et Dominus ait: Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in cœlis est (Matth. v, 16) ›

[blocks in formation]

B

C

Detrahentem adversus proximum suum occulte, hunc persequebar. Magnum peccatum est detractio, pro quo Ecclesia tantum commovetur, ut ipsis detractoribus faciat persecutionem. Ecclesiæ autem persecutio, interdictis et excommunicationibus fit. Qui vero occulte detrahunt, non sine odio sunt, et tales quidem homicidis adnumerantur. Proximus autem noster omnis Christianus intelligitur, quia et frater noster est, et ejusdem Patris filius. Detrahere autem est de alicujus propria bonitate diminuere velle.

1 Superbo oculo, et insatiabili corde, cum boc simul non edebam. Bene autem superhos in oculo notavit, quia nusquam sic superbia deprehendi potest, sicut in oculis et superciliis elevatis. Initium autem omnis peccati superbia est. De qua alibi dicitur: Non veniat mihi pes superbiæ (Psal. XXIV, 12); › ipsa enim est, quæ angelos ipsos ruere fecit. In corde vero insatiabili, avari designantur, et videtur definitionem pro definito posuisse. Avarus enim est, qui corde insatiabilis est. Præcepit autem Apostolus cum ejusmodi nec cibum sumere. Tales igitur a Christi corpore justissime separantur.

Oculi mei super fideles terræ, ut sedeant hi me‹ cum. › Illos, quasi dicat, a me repellebam et separabam; fideles vero misericorditer respiciebam, mihique sociabam. Fideles terræ, illi sunt, quicunque in Ecclesia fidem catholicam tenent, et fideliter Deo serviunt. Tales igitur vult Ecclesia ut sedeant et secum habitent, et judicent secum. Ambulans in via immaculata, hic mihi ministrabat. Ministri Ecclesiæ episcopi sunt et sacerdotes. Ipse quoque D Dominus se ministrum esse ostendens, ait: Non veni ministrari, sed ministrare (Matth. xx, 18). › Tales ergo ad ministrandum elegit Ecclesia, qui immaculati et sine crimine sunt. Unde et vasa altaris de auro purissimo esse jubentur, et nullum aliud vas ministrat altari, nisi illa quæ sunt de purissimo

auro.

Non habitabit in medio donus meæ, qui facit ‹ superbiam. In nomine superbiæ omnia vitia et peccata continentur. Sed hoc de illa superbia intelligitur, quæ ad tantam contumaciam pervenit, ul penitus se humiliare, et ad pœnitentiam redire con

(764) Suppletar editio quæ caret hoc versu, et corrigitur.

temnat. Hæc autem malignorum spirituum propria A orare debeamus, ipsi nos docent; dum eadem iteest; unde Apostolus ait : « Tentatio vos non appre- rantes et replicantes, unum idemque toties dicunt. hendat, nisi humana (I Cor. x, 13). › — ‹ Qui lo- Tale esse videtur, quando iterum, iterumque et equitur iniqua, non direxit in conspectu oculorum multoties dicimus Kyrie eleison. Orationes au‹ meorum. › Hæc autem specialiter de hæreticis dicere videtur, qui neque se ipsos, neque alios in Ecclesiam dirigunt; sed quoscunque possunt, ab ea divertunt.

" In matutino interficiebam omnes peccatores ter‹ ræ (765). » Ideo Ecclesia, ut superius ostensum est, prævaricatores superbos, avaros, malignos, detractores et fallaces a se repellebat, eorumque consortia fugiebat, quia omnes tales apud Deum condemnatos esse videbat. Unde etiam omnes peccatores se in matutino interfecisse dicit, quia eos in judicio damnandos et interficiendos esse judicavit. Sic igitur sua sententia jam Ecclesia damnavit et interfecit omnes illos, quos in judicio damnandos esse cognovit. Iste locutionis modus in divina pagina sæpe invenitur. Unde et Moyses de leprosis scribens, præcipit sacerdoti ut recludat eos septem diebus, et si viderit lepram crevisse, contaminabit eos (Levit. xm, 6). Quid est contaminabit eos, nisi contaminatos esse judicabit? Matotinum autem vocatur dies ille, quia hujus sæculi finis et alterius initium erit. Hoc, inquit Ecclesia, ideo faciebam, ‹ ut disperdam de civitate Domini, id est de cœlesti Jernsalem, omnes operantes iniquitatem, › per quos eos intelligimus, qui in malitia perseverant. Quid est autem, ut disperdam, nisi ut disperdendos esse oendam?

514 PSALMUS CI.

RATIO PAUPERIS CUM ANXIATUS FUERIT, ET CORAM DOMINO EFFUDERIT PRECEM SUAM.

Hic titulus planus est, nec indiget expositione. Omnis autem homo in eo pauper est, in quo alieno indiget servitio. Est igitur hæc oratio omnium illorum, qui in suis necessitatibus divinum auxilium implorant.

tem non tantum compositione, quantum mentis affectu Domino placent.

‹ Quia defecerunt, sieut fumus, dies mei, et ossa ◄ mea sicut in frixorio confrixa sunt (766). › Immortales facti sumus, sed propter peccatum primi parentis ad tantam dierum brevitatem deveninius, ut dies nostri non immerito fumo comparentur, quoniam lacrymis, et caligine, omnique amaritudine cito deficiunt. Et essa mea sicut in frixorio confrixa sunt. Hoc enim et secundum litteram plerumque sanctis contingit; quia et spontanea afflictione et cas B lamitate aliunde superveniente, supra modum ex`uruntur et cruciantur. Possumus autem per ossa Ecclesiæ, ipsos apostolos aliosque fortiores intelligere, qui non minores cruciatus passi sunt, quam si in frixorio confrixi fuissent.

C

Percussus sum sicut fenum, et aruit cor meum. Vere fenum est populus, exsiccatum est fenum, et cecidit flos (Isa. XL, 8). › Omnes homines quasi fenum percutiuntur, et percussi moriun. tur, et mox omni viriditate, omni flore et lætitia destituti deficiunt, et arescunt, et in pulverem pulvis convertitur. Cum enim ipsum cor, in quo tota viłą erat, arescere dicat, satis aliorum membrorum nseriam innotescit. Hoc autem cur sibi contingat, audiamus.

Quia oblitus sum, inquit, comedere panem meum. Adhuc omnes homines primi parentis exempla sequuntur, qui, cum omnibus divitiis abundaret, illius panis qui sibí ad edendnm fuerat concessus oblitus, ad lignum vetitum accessit, et cibum sibi interdictum comedit. Sic et nos ea que nobis interdicta sunt libentius audimus et agimus, quam ea quibus animæ vivunt, et sine quibus vivere nequeunt. Tunc enim panem suum anima comedit, quando ea facit, quibus ad vitam ducatur

æternam.

Domine, exaudi orationem meam, et clamor meus ad te perveniat. Ne avertas faciem tuam a me. In quacunque die tribulor, inclina ad me auA voce gemitus mei adbæserunt ossa mea carni <rem tuam; in quacunque die invocavero te, velomeæ. Quid enim homo sie percussus et vulneraciter exaudi me. Pauperes isti, qui hic loquun- tus, nisi dolere et gemere potuit? A voce autem tur, illi sunt qui sua sponte pauperes fiunt, et qui D tanti gemitus, et ossa et caro sibi conjuncta sunt, relictis omnibus secuti sunt Dominum. De quibus Apostolus ait: Tanquam nihil habentes, et omnia possidentes (II Cor. vi, 10). › Quanta autem instantia, quo mentis affectu, qua animi devotione Deum

(765) Satis prolixa est loci hujus expositio Augustini, ejusque conclusionis partem afferemus. Quid est, inquit, in matutinis? Cum dies venerit, mortis scilicet, nocte transacta vitæ, in matutinis interficiebam omnes peccatores terræ. Quare eis parcit usque ad matutinum? Quia nox erat. Quid est, nox erat? Quia tempus erat parcendi : parcebat, cum corda hominum essent occulta. Nox est enim, et omnes tolerat Deus, quia longanimis est. Tolerat, ut convertantur ad illum peccatores; sed qui non se correxerint in isto tempore misericordiæ, interficientur. Aliter Cassiodorius hunc locum exponit:

quia communem dolorem utraque senserunt. Quid enim ossa Ecclesiæ, nisi fortiores quosque significant? Caro vero molliores et imperfectiores designat. Omnes ergo et perfecti et imperfecti in hoc sibi con

In matutinis, in ipsis videlicet initiis dicit, quando. in nobis suggestiones diabolicæ velut dubia crepu scula cœperint apparere, tunc oratione debent ejici : tunc abominabili exsecratione detrudi, ne paulatim noxia crescentes, velut dies nobis nebulosissima comprehendat.

(766) Vulgata legit: Et ossa mea sicut cremium aruerunt; quæ a Cardinali Thommasio ita exponuntur.Et ossa ac membra mea aruerunt veluti confrixa in frixorio, ac tanquam aridum lignum facile crematur. ›

juncti sunt, quia in carnis passionibus, in gemitu A Dominus potentes de sede, et exaltat humiles. E et dolore, et in ipsa morte non differunt, ac per hoc alii pelicano, alii nycticoraci, alii vero passeri similes sunt, ut vix tantæ infirmitati succurrere possint. Et hoc est quod ait :

non tantum passerem se esse dicit, sed unicum quoque ac singularem, cui familia nulla sit, nullæ divitiæ, et qui cibo egeat quotidiano. Est autem in ædificio, qui ab Ecclesia non separatur (768). Aliter autem hæc exposita sunt in illa expositione, quam super aliam psalmorum translationem feci, quæ qui audire voluerit, ibi legere et cognoscere poterit.

Tota die exprobrabant me inimici mei, et qui me laudabant, adversus me jurabant. Semper viri sancti inimicos et adversarios habent; nunquam desunt qui eis insidientur, et de eis male loquantur. Et plerumque fit ut qui prius eos laudaverant, postea invidia ducti contra eos conspirantes, eos persequantur. Hoc enim ipsi Salvatori nostro, et apos stolis accidisse legimus. Neque nobis deessent exempla, si plura ponere placuisset.

Quia cinerem sicut panem manducabam, et potum meum cum fletu temperabam. Ideo, inquit, exprobrabant me inimici mei, mihique detrahebant, quia omnes suscipiebam et ipsos idololatras ad pœnitentiam conversos mihi sociabam. Quod enim interest inter cinerem et panem, hoc interest inter peccatores et sanctos. Tunc enim beatus Petrus apostolus cinerem sicut panem manducare jussus est, quando linteum immundis animalibus plenum sibi ostensum est: atque desuper Dominum dicentem audivit : « Macta, et manduca (Act. x, 13).› Potum autem cum fletu temperabant, quia tales homines lugentes et flentes sibi in convivio socia

Similis factus sum pelicano in solitudine et factus sum sicut nycticorax in domicilio, vigilavi, et factus sum sicut passer solitarius in tecto. › Elias et Joannes Baptista, Antonius, Hilarion et beatus Benedictus sint nobis in exemplum, qui, ad pelicani similitudinem, hominum conversationem fugientes solitariam vitam elegerunt. Pelicanus quædam avis est ad ciconia quantitatem, quæ solitudine nimium delectata, tantam cibi penuriam patitur, ut vix ossibus hæreat (767). Tales igitur fuerunt isti viri religiosi, de quibus modo diximus, B quos tanta millia hominum usque hodie imitantur, ut muri coelestis Jerusalem ex his maxime construi videantur. De talibus autem Jeremias loquitur dicens : Bonum erit homini cum portaverit jugum ab adolescentia sua; 515 sedebit solitarius, et tacebit (Thren. I, 17). > Potest etiam homo in civitate solitarius esse, si non implicat se negotiis sæcularibus, si vigiliis, jejuniis, lectionibus et orationibus vacat. Nycticorax vero, quæ el noctua vocatur, satis nobis nota est, quæ non in die, sed in nocte apparet, totamque noctem cantu qualicunque et vigiliis agit. Huic autem vir justus assimilatur, qui factus velut nycticorax in domicilio, sui videlicet corporis sublimitate se vigilasse dicit. Et tale est ac diceret: Factus sum veluti nyctico-bant. Hinc est enim quod Salvatori nostro Judæi rax in domicilio; in eo videlicet, quia vigilavi. Sole igitur vigiliæ hanc inter eos similitudinem faciunt; illius quidem vigiliæ sunt in supercilio domorum, hujus vigiliæ sunt in supercilio oculorum. De talibus autem vigiliis Dominus ait: Vigilate, quia nescitis diem, neque horam (Matth. xxv, 13). › Itemque: Vigilate et orate, ne intretis in tentationem (Matth. xxvi, 41). Et Apostolus: Vigilate, inquit, et orate, state in side, viriliter agite, et confortamini in Domino, omnia vestra in charitate fiant (I Cor. XVI, 15). Bene igitur vigilat, qui in bono opere perseverat. Utinam omnes sic vigilemus, et sic nocluis similes simus, ut in hujus vitæ caliginosa nocte non dormiamus, sed bonis operibus insistamus. D tui imaginem et similitudinem me formans, propter Et factus sum sicut passer unicus in ædificio. Ad magnam humilitatem spectat, quod se passeri comparari voluit. Passer enim, et corpore et pretio parva avis est; sicut in Evangelio Dominus ait: Nonne duo passeres vencunt dipondio?» (Matth. x, 75.) Legerat iste qui tantum se humiliat quia omnis qui se exaltat humiliabitur, et qui se humiliat exaltabitur (Matth. xxm, 12). Deponit enim

(767) Pelicanus, ut habent Hieronymus et Cassiodorius, est avis Ægyptia ciconiis corporis granditate consimilis, quæ naturali macie semper affecta est; atque duplicis generis volunt, aquatilem nempe, et volatilem. Sed S. Augustinus dubitat an vere hoc animal existat, de quo ait: Habet ergo hæc avis, si

C

detrahentes dicebant: Quare cum publicanis et peccatoribus manducat et bibit magister vester ? › (Marc. 11, 6.) Hinc est quod Pharisæi pro Zachæo murmurabant, quod ad hominem peccatorem divertisset (Luc. XIX, 7). Similiter autem et ille qui dicebat: Hic si esset propheta, sciret utique qualis esset hæc mulier quæ tangit eum, quia peccatrix est (Luc. vii, 39). ›

A facie iræ indignationis tuæ, quia elevans allisisti me. Propter iram tuam, quasi dicat, et indignationem tuam, omnia quæ superius dicta sunt mihi accidisse non dubito. Quia in ipso primordio meæ creationis multum exaltans et elevans, et ad

inobedientiam meam merito allisisti me, et de immortali mortis legibus me subjecisti, qui ita a te creatus fueram, ut nisi peccassem, neque mortem, neque carnis miserias et passiones aliquando sersissem.

Dies mei sicut umbra declinaverunt, et ego sicut fenum arui. Ab eo, inquit, tempore, ex quo elevans, allisisti me, dies mei sicut umbra declina

vere ita est, magnam similitudinem carnis Christi, cujus sanguine vivificati sumus. >

(768) Altera psalmorum expositio a S. Brunone facta enuntiatur, quæ cum aliis ejus scriptis desideratur.

« PoprzedniaDalej »