Obrazy na stronie
PDF
ePub

Card. Caroli V. Imperatoris, et Serenissimorum Regum, qui hoc universale Concilium promoverunt, et protexerunt, memoria in benedictione sit.

Resp. Amen, Amen.

Card. Serenissimo Imperatori Ferdinando, semper augusto, orthodoxo, et pacifico, et omnibus Regibus, Rebuspub. et Principibus nostris, multi anni.

Resp. Pium, et Christianum Imperatorem, Domine, conserva: Imperator cælestis terrenos Reges, rectæ fidei conservatores, custodi.

Card. Apostolicæ Romanæ Sedis Legatis, et in hac Synodo præsidentibus, cum multis annis magnæ gratiæ.

Resp. Magnas gratias : Dominus retribuat.
Card. Reverendissimis Cardinalibus, et Illustribus Oratoribus.
Resp. Magnas gratias, multos annos.
Card. Sanctissimis Episcopis vita, et felix ad ecclesias suas reditus.

Resp. Præconibus veritatis perpetua memoria : Orthodoxo Senatui multos annos.

Card. Sacro-sancta oecumenica Tridentina Synodus : ejus fidem confiteamur, ejus decreta semper servemus.

Resp. Sem per confiteamur, semper servemus.

Card. Omnes ita credimus: omnes id ipsum sentimus: omnes consentientes et amplectentes subscribimus. Hæc est fides beati Petri, et Apostolorum : hæc est fides Patrum : hæc est fides Orthodoxorum.

Resp. Ita credimus ; ita sentimus: ita subscribimus.

Card. His decretis inhærentes, digni reddamur misericordiis et gratiâ primi, et magni supremi Sacerdotis Jesu Christi, Dei intercedente simul inviolatâ Dominâ nostrâ sanctâ Deiparâ, et omnibus Sanctis.

Resp. Fiat, fiat, Amen, Amen.
Card. Anathema cunctis hæreticis.
Resp. Anathema, Anathema.*

No. VIII.

DE LIBRIS PROHIBITIS, REGULÆ X.

Per Patres à Tridentina Synodo delectos concinnata, et a Pio PP. IV. comprobata constitutione, quæ incipit Dominici, die 24 Martii, anno 1564.

Regula 1. Libri omnes quos ante annum MDXV. aut Summi Pontifices, aut Concilia æcumenica damnârunt, et in hoc indice non sunt, eodem modo damnati esse censeantur, sicut olim damnati fuerint.

* After the “ Acclamations,” the prelates subscribed the decrees, and departed. The subscriptions were in number two hundred and fifty-five ; viz., four legates, two cardinals, three patriarchs, twenty-five archbishops, one hundred and sixty-eight bishops, seven abbots, seven generals of orders, with thirty-nine signatures by proxy.

2. Hæresiarcharum libri, tam eorum qui post prædictum annum hæreses invenerunt, vel suscitârunt, quàm qui hæreticorum capita aut duces sunt vel fuerunt, quales sunt Lutherus, Zuinglius, Calvinus, Balthasar Pacimontanus, Swenchfeldius, et his similes, cujuscumque nominis, tituli aut argumenti existant, omninò prohibentur. Aliorum autem hæreticorum libri, qui de religione quidem ex professo tractant, omninò damnantur. Qui verò de religione non tractant, à Theologis Catholicis, jussu Episcoporum et Inquisitorum examinati et approbati permittuntur. Libri etiam Catholici conscripti, tam ab aliis qui posted in hæresim lapsi sunt, quàm ab illis qui post lapsum ad Ecclesiæ gremium rediêre, approbati à facultate Theologicâ alicujus Universitatis Catholicæ, vel ab Inquisitione generali permitti poterunt.

3. Versiones scriptorum etiam Ecclesiasticorum, quæ hactenùs editæ sunt à damnatis auctoribus, modò nihil contra sanam doctrinam contineat, permittuntur. Librorum autem veteris Testamenti versiones, viris tantùm doctis et piis judicio Episcopi concedi poterunt; modò hujusmodi versionibus tamquam elucidationibus Vulgatæ editionis, ad intelligendam sacram Scripturam, non autem tamquàm sano textu utantur. Versiones verò novi Testamenti, ab auctoribus primæ classis hujus indicis factæ nemini concedantur, quia utilitatis parum, periculi verò plurimum lectoribus ex earum lectione manare solet. Si quæ verò annotationes cum hujusmodi quæ permittuntur versionibus, vel cum Vulgata editione circumferuntur, expunctis locis suspectis à facultate Theologica alicujus Universitatis Catholicæ, aut inquisitione generali permitti eisdem poterunt, quibus et versiones. Quibus conditionibus totum volumen Bibliorum, quod vulgò Biblia Vatabli dicitur, aut partes ejus concedi viris piis et doctis poterunt. Ex Bibliis verò Isidori Clarii Brixiani prologus et prolegomena præcidantur : ejus verò textum, nemo textum Vulgatæ editionis esse existimet.

4. Cùm experimento manifestum sit, si sacra Biblia vulgari linguâ passim sine discrimine permittantur, plus indè, ob hominum temeritatem, detrimenti, quàm utilitatis oriri, hac in parte judicio Episcopi, aut inquisitoris stetur: ut cum consilio Parochi vel Confessarii, Bibliorum à Catholicis auctoribus versorum lectionem in vulgari linguâ eis concedere possint, quos intellexerint ex hujusmodi lectione, non damnum, sed fidei atque pietatis augmentum capere posse : quam facultatem in scriptis habeant. Qui autem absque tali facultate ea legere seu habere præsumpserit, nisi priùs Bibliis Ordinario redditis, peccatorum absolutionem percipere non possit. Bibliopolæ verò, qui prædictam facultatem non habenti Biblia idiomate vulgari conscripta vendiderint, vel alio quovis modo concesserint, librorum pretium, in usus pios ab Episcopo convertendum, amittant, aliisque pænis pro delicti qualitate ejusdem Episcopi arbitrio subjaceant. Regulares verò non nisi facultate à Prælatis suis habitâ, ea legere, aut emere possint.

5. Libri illi, qui hæreticorum auctorum operâ interdum prodeunt, in quibus nulla aut pauca de suo apponunt, sed aliorum dicta colligunt, cujusmodi sunt Lexica, Concordantiæ, Apophthegmata, Similitudines, Indices, et hujusmodi, si quæ habeant admista, quæ expurgatione indigeant, illis Episcopi, et Inquisitores, unà cum Theologorum Catholicorum concilio, sublatis aut emendatis, permittantur.

6. Libri vulgari idiomate de controversiis inter Catholicos et hæreticos nostri temporis disserentes non passim permittantur : sed idem de iis servetur, quod de Bibliis vulgari linguâ scriptis statutum est. Qui verò de ratione benè vivendi, contemplandi, confitendi, ac similibus argumentis, vulgari sermone conscripti sunt, si sanam doctrinam contineant, non est cur prohibeantur ; sicut nec sermones populares vulgari linguâ habiti. Quòd si hactenus in aliquo regro vel Provinciâ aliqui libri sunt prohibiti, quòd nonnulla continerent quæ sine delectu ab omnibus legi non expediat, si eorum auctores Catholici sunt, postquam emendati fuerint, permitti ab Episcopo et Inquisitore poterunt.

7. Libri, qui res lascivas seu obscænas ex professo tractant, narrant, aut docent, cùm non solùm fidei, sed et morum, qui hujusmodi librorum lectione facilè corrumpi solent, ratio habenda sit, omninò prohibentur; et qui eos habuerint, severè ab Episcopis puniantur. Antiqui verò ab Ethnicis conscripti, propter sermonis elegantiam et proprietatem permittuntur: nullâ tamen ratione pueris prælegendi erunt.

8. Libri quorum principale argumentum bonum est, in quibus tamen obiter aliqua inserta sunt, quæ hæresim, seu impietatem, divinationem, seu superstitionem spectant, à Catholicis Theologis, inquisitionis generalis auctoritate, expurgati, concedi possunt. Idem judicium sit de prologis, summariis, seu annotationibus quæ à damnatis auctoribus, libris non damnatis, appositæ sunt; sed posthac non nisi emendati excudantur.

9. Libri omnes et scripta Geomantiæ, Hydromantiæ, Aëromantiæ, Pyromantiæ, Onomantiæ, Chiromantiæ, Necromantiæ, sive in quibus continentur sortilegia, veneficia, auguria, auspicia, incantationes artis magicæ prorsùs rejiciantur. Episcopi verò diligenter provideant, ne astrologiæ judicariæ libri, tractatus, indices legantur, vel habeantur, qui de futuris contigentibus, successibus, fortuitisve casibus, aut iis actionibus, quæ ab humana voluntate pendent, certi aliquid eventurum affirmare audent. Permittuntur autem judicia, et naturales observationes, quæ navigationis, agriculturæ, sive medicæ artis juvandæ gratiâ conscripta sunt.

10. In librorum, aliarumve scripturarum impressione servetur, quod in Concilio Lateranensi sub Leone X. Sess. 10. statutum est. Quare, si in alma urbe Roma liber aliquis sit imprimendus, per Vicarium Summi Pontificis et Sacri Palatii Magistrum, vel personas à Sanctissimo Domino nostro deputandas priùs examinetur. In aliis verò locis ad Episcopum, vel alium habentem scientiam libri vel scripturæ imprimendæ, ab eodem Episcopo deputandum, ac Inquisitorem hæreticæ pravitatis ejus civitatis, vel diocesis, in qua impressio fiet, ejus approbatio et examen pertineat, et per eorum manum propriâ subscriptione gratis et sine dilatione imponendam sub pænis et censuris in eodem decreto contentis approbetur: hac lege et conditione additâ, ut exemplum libri imprimendi authenticum, et manu auctoris subscriptum, apud examinatorem remaneat; eos verò, qui libellos manuscriptos vulgant, nisi ante examinati probatique fuerint, iisdem pænis subjici debere judicârunt

tres deputati, quibus impressores: et qui eos habuerint et legerint, nisi Pa departe desp

so res prodiderint, pro auctoribus habeantur. Ipsa verò hujusmodi libro

Leu robatio in scriptis detur, et in fronte libri vel scripti vel impressi 2 4 è appareat, probatioque et examen ac cetera gratias fiant. Prætereà • Pedred and civitatibus ac diæcesibus, domus vel loci ubi ars impressoria exer

auctor., four

appareat, probauioqu

authentici-vine sig in singulis

[ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

cetur, et bibliothecæ librorum venalium sæpiùs visitentur à personis ad id deputandis ab Episcopo, sive ejus Vicario, atque etiam ab Inquisitore hæreticæ pravitatis, ut nihil eorum quæ prohibentur, aut imprimatur, aut vendatur, aut habeatur. Omnes verò librarii, et quicumque librorum venditores habeant in suis bibliothecis Indicem librorum venalium, quos habent, cum subscriptione dictarum personarum, nec alios libros habeant, aut vendant aut quacumque ratione tradant, sine licentiâ eorumdem deputandorum, sub pænâ amissionis librorum, et aliis arbitrio Episcoporum, vel Inquisitorum imponendis. Emptores verò, lectores, vel impressores, eorumdem arbitrio puniantur. Quòd si aliqui libros quoscumque in aliquam civitatem introducant, teneantur eisdem personis deputandis renunciare : vel si locus publicus mercibus ejusmodi constitutus sit, ministri publici ejus loci prædictis personis significent libros esse adductos. Nemo verò audeat librum, quem ipse vel alius in civitatem introduxit, alicui legendum tradere, vel aliquâ ratione alienare, aut commodare, nisi ostenso priùs libro, et habitâ licentiâ à personis deputandis, aut nisi notoriè constet, librum jam esse omnibus permissum. Idem quoque servetur ab heredibus et executoribus ultimarum voluntatum, ut libros à defunctis relictos, sive eorum indicem illis personis deputandis offerant, et ab iis licentiam obtineant, priusquam eis utantur, aut in alias personas quacumque ratione transferant. In his autem omnibus et singulis pæna statuatur vel amissionis librorum, vel alia arbitrio eorumdem Episcoporum, vel Inquisitorum, pro qualitate contumaciæ vel delicti.

Circa verò libros, quos Patres deputati examinârunt aut expugnarunt, aut expurgandos tradiderunt, aut certis conditionibus, ut rursus excuderentur, concesserunt, quidquid illos statuisse constiterit, tam bibliopolæ, quàm ceteri observent. Liberum tamen sit Episcopis aut Inquisitoribus generalibus secundùm facultatem quam habent, etiam libros, qui his regulis permitti videntur, prohibere, si hoc in suis regnis, aut provinciis, vel diæcessibus expedire judicaverint. Ceterùm nomina, cum librorum qui à Patribus deputatis purgati sunt, tum eorum quibus illi hanc provinciam dederunt, eorumdem deputatorum Secretarius notario Sacræ universalis Inquisitionis Romæ descripta Sanctissimi Domini nostri jussu tradidit.

Ad extremum verò omnibus fidelibus præcipitur, ne quis audeat contra harum regularum præscriptum, aut hujus indicis prohibitionem libros aliquos legere aut habere. Quòd si quis libros hæreticorum, vel cujusvis auctoris scripta, ob hæresin, vel ob falsi dogmatis suspicionem damnata atque prohibita, legerit, sive habuerit, statim in excommunicationis sententiam incurrat. Qui verò libros alio nomine interdictos legerit, aut habuerit, præter peccati mortalis reatum, quo afficitur, judicio Episcoporum severè puniatur.

No. IX.

POPE PIUS'S CREED.

“ Ego N. firma fide credo et profiteor omnia et singula, quæ continentur in symbolo fidei, quo S. Romana ecclesia utitur,– viz.

“ Credo in unum Deum Patrem omnipotentem, factorem cæli et terræ, visibilium omnium, et invisibilium : et in unum Dominum Jesum Christum, filium Dei unigenitum, et ex Patre natum ante omnia sæcula ; Deum de Deo, lumen de lumine; Deum verum de Deo vero ; genitum, non factum ; consubstantialem Patri, per quem omnia facta sunt; qui propter nos homines, et propter nostram salutem descendit de cælis, et incarnatus est de Spiritu Sancto ex Maria virgine, et homo factus est; crucifixus etiam pro nobis sub Pontio Pilato, passus, et sepultus est; et resurrexit tertia die secundum scripturas : et ascendit in cælum, sedet ad dexteram Patris; et iterum venturus est cum gloria judicare vivos, et mortuos; cujus regni non erit finis : et in Spiritum Sanctum Dominum, et vivificantem, qui ex Patre Filioque procedit; qui cum Patre et Filio simul adoratur, et conglorificatur, qui locutus est per prophetas: et unam sanctam Catholicam, et apostolicam ecclesiam. Confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum, et expecto resurrectionem mortuorum, et vitam venturi sæculi. Amen.

“ Apostolicas et ecclesiasticas traditiones, reliquasque ejusdem ecclesiæ observationes et constitutiones firmissime admitto, et amplector.

" Item sacram scripturam juxta eum sensum, quem tenuit et tenet sancta mater ecclesia, cujus est judicare de vero sensu et interpretatione sacrarum scripturarum, admitto; nec eam unquam, nisi juxta unanimem consensum patrum accipiam, et interpretabor.

“Profiteor quoque septem esse vere et proprie sacramenta novæ legis, a Jesu Christo Domino nostro instituta, atque ad salutem humani generis, licet non omnia singulis necessaria, scilicet baptismum, confirmationem, eucharistiam, pænitentiam, extremam unctionem, ordinem et matrimonium ; illaque gratiam conferre ; et ex his baptismum, confirmationem et ordinem, sine sacrilegio reiterari non posse.

Receptos quoque et approbatos ecclesiæ catholicæ ritus, in supradictorum omnium sacramentorum solemni administratione recipio, et admitto.

• Omnia et singula, quæ de peccato originali, et de justificatione in sacro-sancta Tridentina Synodo definita et declarata fuerunt, amplector et recipio.

« Profiteor pariter in Missa offerri Deo verum, proprium et propitiatorium sacrificium pro vivis, et defunctis ; atque in sanctissimo Eucharistiæ sacrameuto esse vere, realiter et substantialiter corpus et sanguinem, una cum anima et divinitate Domini nostri Jesu Christi ; fierique conversionem totius substantiæ panis in corpus, et totius substantiæ vini in sanguinem; quam conversionem catholica ecclesia transubstantiationem appellat.

“ Fateor etiam sub altera tantum specie totum atque integrum Christum, verumque sacramentum sumi.

« PoprzedniaDalej »