Obrazy na stronie
PDF
ePub

sancti Patres nostri, Concilia, et universalis Ecclesiæ traditio semper docuerunt: adversùs quam impii homines hujus sæculi insanientes, non solùm perperam de hoc venerabili Sacramento senserunt; sed de more suo, prætextu Evangelii, libertatem carnis introducentes, multa ab Ecclesiæ catholicæ sensu, et ab Apostolorum temporibus probata consuetudine aliena, scripto et verbo asseruerunt, non sine magna Christi fidelium jactura : quorum temeritati sancta et universalis Synodus cupiens occurrere, insigniores prædictorum schismaticorum hæreses, et errores, ne plures ad se trahat perniciosa eorum contagio, exterminandos duxit, hos in ipsos hæreticos, eorumque errores decernens anathematismos.

De Sacramento Matrimonii. Canon 1. Si quis dixerit, Matrimonium non esse verè et propriè unum ex septem legis Evangelicæ Sacramentis à Christo Domino institutum, sed ab hominibus in Ecclesia inventum ; neque gratiam conferre ; anathema sit.

2. Si quis dixerit, licere Christianis plures simul habere uxores, et hoc nullâ lege divinâ esse prohibitum; anathema sit.

3. Si quis dixerit, eos tantùm consanguinitatis et affinitatis gradus, qui Levitico exprimuntur, posse impedire matrimonium contrahendum, et dirimere contractum; nec posse Ecclesiam in nonnullis illorum dispensare, aut constituere ut plures impediant, et dirimant; anathema sit.

4. Si quis dixerit, Ecclesiam non potuisse constituere impedimenta matrimonium dirimentia, vel in iis constituendis errasse ; anathema sit.

5. Si quis dixerit, propter hæresim, aut molestam cohabitationem, aut affectatam absentiam à conjuge, dissolvi posse matrimonii vinculum; anathema sit.

6. Si quis dixerit, matrimonium ratum, non consummatum, per solemnem religionis professionem alterius conjugum non dirimi; anathema sit.

7. Si quis dixerit, Ecclesiam errare, cùm docuit, et docet, juxta Evangelicam et Apostolicam doctrinam, propter adulterium alterius conjugum matrimonii vinculum non posse dissolvi ; et utrumque, vel etiam innocentem, qui causam adulterio non dedit, non posse, altero conjuge vivente, aliud matrimonium contrahere; mecharique eum, qui dimissâ adulterâ aliam duxerit, et eam, quæ, dimisso adultero, alii nupserit; anathema sit.

8. Si quis dixerit, Ecclesiam errare, cùm ob multas causas separationem inter conjuges, quoad thorum seu quoad cohabitationem, ad certum incertumve tempus fieri posse decernit; anathema sit.

9. Si quis dixerit, Clericos in sacris Ordinibus constitutos, vel Regulares, castitatem solemniter professos, posse matrimonium contrahere, contractumque validum esse, non obstante lege ecclesiasticâ, vel voto; et oppositum nil aliud esse quàm damnare matrimonium, posseque omnes contrahere matrimonium, qui non sentiunt se castitatis, etiam si eam voverint, habere donum ; anathema sit : cùm Deus id rectè petentibus non deneget, nec patiatur nos supra id quod possumus, tentari.

10. Si quis dixerit, statum conjugalem anteponendum esse statui virginitatis, vel cælibatus, et non esse melius ac beatius manere in virginitate aut cælibatu, quàm jungi matrimonio; anathema sit.

11. Si quis dixerit, prohibitionem solemnitatis nuptiarum certis anni tem

poribus superstitionem esse tyrannicam, ab Ethnicorum superstitione profectam; aut benedictiones, et alias cæremonias, quibus Ecclesia in illis utitur, damnaverit; anathema sit.

12. Si quis dixerit, causas matrimoniales non spectare ad judices ecclesiasticos; anathema sit.

.

SESSIO XXV. QUÆ EST NONA ET ULTIMA SUB PIO IV. PONT. MAX. CEPTA

DIE III. ; ABSOLUTA DIE IV. DECEMBRIS, MDLXIII.

Decretum de Purgatorio. Cum Catholica Ecclesia, Spiritu sancto edocta, ex sacris litteris et antiqua Patrum traditione, in sacris Conciliis, et novissime in hac æcumenica Synodo docuerit, Purgatorium esse; animasque ibi detentas, fidelium suffragiis, potissimum verò acceptabili altaris sacrificio juvari; præcipit sancta Synodus Episcopis, ut sanam de Purgatorio doctrinam à sanctis Patribus et sacris Conciliis traditam, à Christi fidelibus credi, teneri, doceri, et ubique prædicari diligenter studeant. Apud rudem verò plebem difficiliores ac subtiliores quæstiones, quæque ad ædificationem non faciunt, et ex quibus plerumque nulla sit pietatis accessio, à popularibus concionibus secludantur. Incerta item, vel quæ specie falsi laborant, evulgari ac tractari non permittant. Ea verò quæ ad curiositatem quamdam aut superstitionem spectant, vel turpe lucrum sapiunt, tamquam scandala et fidelium offendicula prohibeant. Curent autem Episcopi, ut fidelium vivorum suffragia, Missarum scilicet sacrificia, orationes, eleemosynæ, aliaque pietatis opera, quæ à fidelibus pro aliis fidelibus defunctis fieri consueverunt, secundùm Ecclesiæ instituta piè et devotè fiant; et quæ pro illis ex testatorum fundationibus, vel aliâ ratione debentur, non perfunctoriè, sed à sacerdotibus, et Ecclesiæ ministris, et aliis, qui hoc præstare tenentur, diligenter et accuratè persolvantur.

De invocatione, veneratione, et Reliquiis Sanctorum, et sacris imaginibus.

Mandat sancta Synodus omnibus Episcopis, et ceteris docendi munus curamque sustinentibus, ut juxta Catholicæ et Apostolicæ Ecclesiæ usum à primævis Christianæ religionis temporibus receptum, sanctorumque Patrum consensionem, et sacrorum Conciliorum decreta, in primis de Sanctorum intercessione, invocatione, Reliquiarum honore, et legitimo imaginum usu, fideles diligenter instruant, docentes eos, Sanctos, unà cum Christo regnantes, orationes suas pro hominibus Deo offere ; bonum atque utile esse suppliciter eos invocare ; et ob beneficia impetranda à Deo per Filium ejus Jesum Christum Dominum nostrum, qui solus noster Redemptor et Salvator est, ad eorum orationes, opem auxiliumque confugere : illos verò qui negant Sanctos, æternâ felicitate in cælo fruentes, invocandos esse : aut qui asserunt, vel illos pro hominibus non orare, vel eorum, ut pro nobis etiam singulis orent, invocationem esse idololatriam ; vel pugnare cum verbo Dei, adversarique honori unius mediatoris Dei et hominum Jesu Christi vel stultum esse in cælo regnantibus voce vel mente supplicare, impiè sentire. Sanctorum quoque martyrum, et aliorum cum Christo viventium sancta corpora, quæ viva membra fuerunt Christi, et templum Spiritus sancti, ab ipso ad æternam vitam susci

tanda et glorificanda, à fidelibus veneranda esse, per quæ multa beneficia à Deo hominibus præstantur: ita ut affirmantes, Sanctorum Reliquiis venerationem atque honorem non deberi; vel eas, aliaque sacra inonumenta à fidelibus inutiliter honorari ; atque eorum opis impetrandæ causâ Sanctorum memorias frustrà frequentari; omninò dampandos esse, prout jam pridem eos damnavit, et nunc etiam dampat Ecclesia. Imagines porrò Christi, Deiparæ Virginis et aliorum Sanctorum in templis præsertim habendas, et retinendas; eisque debitum honorem et venerationem im pertiendam; non quod credatur inesse aliqua in iis divinitas, vel virtus, propter quam sint colendæ; vel quod ab eis sit aliquid petendum; vel quod fiducia in imaginibus sit figenda, veluti olim fiebat à Gentibus, quæ in idolis spem suam collocabant; sed quoniam honos qui eis exhibetur, refertur ad prototypa, quæ illæ repræsentant: ita ut per imagines, quas osculamur, et coram quibus caput aperimus et procumbiinus, Christum adoremus; et Sanctos, quorum illæ similitudinem gerunt, veneremur ; id quod Conciliorum, præsertim verò secundæ Nicænæ Synodi, decretis contra imaginum oppugnatores est sancitum.

Illud verò diligenter doceant Episcopi, per historias mysteriorum nostræ redemptionis, picturis vel aliis similitudinibus expressas, erudiri et confirmari populum in articulis fidei commemorandis, et assiduè recolendis : tum verò ex omnibus sacris imaginibus magnum fructum percipi, non solùm quia admonetur populus beneficiorum et munerum quæ à Christo sibi collata sunt: sed etiam quia Dei per Sanctos miracula et salutaria exempla oculis fidelium subjiciuntur, ut pro iis Deo gratias agant, ad Sanctorumque imitationem vitam moresque suos componant; excitenturque ad adorandum ac diligendum Deum, et ad pietatem colendam. Si quis autem his decretis contraria docuerit, aut senserit; anathema sit. In has autem sanctas et salutares observationes si qui abusus irrepserint, eos prorsùs aboleri sancta Synodus vehementer cupit: ita ut nullæ falsi dogmatis imagines, et rudibus periculosi erroris occasionem præbentes, statuantur. Quòd si aliquando historias et narrationes sacræ Scripturæ, cum id indoctæ plebi expediet, exprimi et figu. rari contigerit : doceatur populus, non proptereà divinitatem figurari, quasi corporeis oculis conspici, vel coloribus aut figuris exprimi possit. Omnis porrò superstitio in Sanctorum invocatione, Reliquiarum veneratione, et imaginum sacro usu tollatur; omnis turpis quæstus eliminetur : omnis denique lascivia vitetur: ita ut procaci venustate imagines non pingantur nec ornentur, et Sanctorum celebratione, ac Reliquiarum visitatione homines ad comessationes atque ebrietates non abutantur; quasi festi dies in honorem Sanctorum per luxum ac lasciviam agantur. Postremò, tanta circa hæc diligentia et cura ab Episcopis adhibeatur, ut nihil inordinatum, aut præposterè et tumultuariè accommodatum, nihil profanum nihilque inhonestum appareat; cùm domum Dei deceat sanctitudo. Hæc ut fideliùs observentur, statuit sancta Synodus, nemini licere ullo in loco, vel Ecclesia, etiam quomodolibet exempta, ullam insolitam ponere vel ponendam curare imaginem, nisi ab Episcopo approbata fuerit; nulla etiam admittenda esse nova miracula, nec novas Reliquias recipiendas, nisi eodem recognoscente et approbante Episcopo: qui simul atque de iis aliquid compertum habuerit, adhibitis in consilium Theologis, et aliis piis viris, ea faciat, quæ veritati et pietati consentanea judicaverit. Quòd si aliquis dubius aut difficilis abusus sit extirpandus; vel omninò aliqua de iis rebus gravior quæstio incidat: Episcopus, antequam controversiam dirimat, Metropolitani et comprovincialium Episcoporum in Concilio provinciali sententiam expectet; ita tamen, ut nihil, inconsulto Sanctissimo Romano Pontifice, novum, aut in Ecclesia hactenus inusitatum decernatur.

CONTINUATIO SESSIONIS DIE IV. DECEMBRIS.

Decretum de Indulgentiis. Cum potestas conferendi Indulgentias à Christo Ecclesiæ concessa sit: atque hujusmodi potestate, divinitùs sibi traditâ, antiquissimis etiam temporibus illa usa fuerit : sacro-sancta Synodus indulgentiarum usum, Christiano populo maximè salutarem, et sacrorum Conciliorum auctoritate probatum, in Ecclesia retinendum esse docet, et præcipit: eosque anathemate damnat, qui aut inutiles esse asserunt, vel eas concedendi in Ecclesia potestatem esse negant: in his tamen concedendis moderationem, juxta veterem et probatam in Ecclesia consuetudinem, adhiberi cupit, ne nimiâ facilitate ecclesiastica disciplina enervetur. Abusus verò, qui in his irrepserunt, et quorum occasione insigne hoc Indulgentiarum nomen ab hæreticis blasphematur, emendatos et correctos cupiens, præsenti decreto generaliter statuit, pravos quæstus omnes pro his consequendis, undè plurima in Christiano populo abusuum causa fluxit, omninò abolendos esse. Ceteros verò, qui ex superstitione, ignorantia, irreverentia, aut aliundè quomodocumque provenerunt, cùm ob multiplices locorum et provinciarum, apud quas hi committuntur, corruptelas commodè nequeant specialiter prohiberi, mandat omnibus Episcopis, ut diligenter quisque hujusmodi abusus ecclesiæ suæ colligat, eosque in prima Synodo provinciali referat; ut aliorum quoque Episcoporum sententiâ cogniti, statim ad Summum Romanum Pontificem deferantur; cujus auctoritate et prudentiâ quod Universali Ecclesiæ expediet, statuatur; ut ita sanctarum Indulgentiarum munus, piè, sanctè, et incorruptè omnibus fidelibus dispensetur.

De delectu ciborum, jejuniis et diebus festis. Insuper hortatur sancta Synodus, et per sanctissimum Domini nostri atque Salvatoris adventum Pastores omnes obtestatur, ut tamquam boni milites illa omnia, quæ sancta Romana ecclesia, omnium ecclesiarum mater et magistra, statuit, nec non ea, quæ tam in hoc Concilio, quàm in aliis æcumenicis statuta sunt, quibuscumque fidelibus sedulò commendent; omnique diligentiâ utantur, ut illis omnibus, et iis præcipuè sint obsequentes, quæ ad mortificandam carnem conducunt, ut ciborum delectus, et jejunia, vel etiam, quæ faciunt ad pietatem augendam, ut dierum festorum devota et religiosa cele. bratio ; admonentes populos crebrò, obedire Præpositis suis, quos qui audiunt, Deum remuneratorem audient: qui verò contemnunt, Deum ipsum ultorem sentient.

De Indice librorum, et Catechismo, Breviario et Missali. Sacro-sancta Synodus in secunda Sessione, sub Sanctissimo Domino nostro Pio IV. celebrata, delectis quibusdam Patribus commisit, ut de variis censuris, ac libris, vel suspectis vel perniciosis, quid facto opus esset considerarent,

atque ad ipsam sanctam Synodum referrent: audiens nunc huic operi ab eis extremam manum impositam esse, nec tamen, ob librorum varietatem et multitudinem, distinctè et commodè possit à sancta Synodo dijudicari; præcipit, ut quidquid ab illis præstitum est, Sanctissimo Romano Pontifici exhibeatur, ut ejus judicio atque auctoritate terminetur et evulgetur. Idemque de Catechismo à Patribus, quibus illud mandatum fuerat, et de Missali et Breviario fieri mandat.

De recipiendis et observandis Decretis Concilii. Tanta fuit horum temporum calamitas, et hæreticorum inveterata malitia, ut nihil tam clarum in fide nostra asserenda unquam fuerit, aut tam certò statutum, quod non, humani generis hoste suadente, illi errore aliquo contaminaverint : ea propter sancta Synodus id potissimùm curavit, ut præcipuos hæreticorum nostri temporis errores damnaret et anathematizaret : veramque et Catholicam doctrinam traderet, et doceret, prout damnavit, et anathematizavit, et definivit. Cùmque tamidiù tot Episcopi, et variis Christiani orbis provinciis evocati, sine magna gregis sibi commissi jactura, et universali periculo ab ecclesiis abesse non possint ; nec ulla spes restet, hæreticos, toties, fide etiam publicâ, quam desiderârunt, invitatos, et tamdiù expectatos, hùc ampliùs adventuros ; ideòque tandem huic sacro Concilio finem imponere necesse sit : superest nunc, ut Principes omnes, quod facit, in Domino moneat ad operam suam ita præstandam, ut quæ ab ea decreta sunt, ab hæreticis depravari aut violari non permittant; sed ab his et omnibus devotè recipiantur, et fideliter observentur. Quòd si in his recipiendis aliqua difficultas oriatur; aut aliqua inciderint, quæ declarationem, quod non credit, aut definitionem postulent, præter alia remedia in hoc Concilio instituta ; confidit sancta Synodus, Beatissimum Romanum Pontificem curaturum, ut vel evocatis ex illis præsertim provinciis, undè difficultas orta fuerit, iis quos eidem negotio tractando viderit expedire, vel etiam Concilii generalis celebratione, si necessarium judicaverit, vel commodiore quacumque ratione ei visum fuerit, provinciarum necessitatibus pro Dei gloria et Ecclesiæ tranquillitate consulatur.

No. VII.

ACCLAMATIONES PATRUM IN FINE CONCILII.

CARDINALIS A LOTHARINGIA,

Beatissimo Pio Papa, et Domino nostro, suncte Universalis Ecclesiæ

Pontifici, multi anni, et æterna memoria.

RESPONSIO PATRUM. Domine Deus, Sanctissimum Patrem diutissimè Ecclesiæ tuæ conserva, multos annos.

Card. Beatissimorum Summorum Pontificum animabus Pauli III. et Julii III. quorum auctoritate hoc sacrum generale Concilium inchoatum est, pax à Domino, et æterna gloria, atque felicitas in luce sanctorum.

Resp. Memoria in benedictione sit.

« PoprzedniaDalej »