Obrazy na stronie
PDF
ePub

Caput II. Sacrificium missa esse propitiatorium tam pro vivis quam

pro defunctis. Et quoniam in divino hoc sacrificio, quod in Missa peragitur, idem ille Christus continetur, et incruentè immolatur, qui in ara Crucis semel seipsum cruentè obtulit; docet sancta Synodus, sacrificium istud verè propitiatorium esse, per ipsumque fieri, ut, si cum vero corde, et recta fide, cum metu et reverentia, contriti, ac poenitentes ad Deum accedamus, misericordiam consequamur, et gratiam inveniamus, in auxilio opportuno. Hujus quippe oblatione placatus Dominus, gratiam et donum pænitentiæ concedens, crimina et peccata, etiam ingentia dimittit. Una enim eademque est hostia, idemque nunc offerens sacerdotum ministerio, qui seipsum tunc in Cruce obtulit, solâ offerendi ratione diversâ. Cujus quidem oblationis, cruentæ, inquam, fructus per hanc incruentam uberrimè percipiuntur : tantùm abest ut illi per hanc quovis modo derogetur. Quare non solùm pro fidelium vivorum peccatis, pænis, satisfactionibus, et aliis necessitatibus, sed et pro defunctis in Christo nondum ad plenum purgatis, ritè, juxta Apostolorum traditionem, offertur.

CAPUT III. De Missis in honorem Sanctorum. Et quamvis in honorem et memoriam Sanctorum nonnullas interdum Missas Ecclesia celebrare consueverit; non tamen illis sacrificium offerri docet, sed Deo soli, qui illos coronavit ; unde nec sacerdos dicere solet, Offero tibi sacrificium Petre, vel Paule, sed Deo, de illorum victoriis gratias agens, eorum patrocinia implorat; ut ipsi pro nobis intercedere dignentur in cælis, quorum memoriam facimus in terris.

CAPUT IV. De Canone Missa. Et cùm sancta sanctè administrari conveniat, sitque hoc omnium sanctissimum sacrificium ; Ecclesia Catholica, ut dignè reverenterque offerretur, ac perciperetur, sacrum Canonem multis ante sæculis instituit, ita ab omni errore purum, ut nihil in eo contineatur, quod non maximè sanctitatem ac piệtatem quamdam redoleat, mentesque offerentium in Deum erigat. Is enim constat cùm ex ipsis Domini verbis, tum ex Apostolorum traditionibus, ac sanctorum quoque Pontificum piis institutionibus.

Caput. V. De solemnibus Missæ sacrificii cæremoniis. Cumque natura hominum ea sit, ut non facilè queat sine adminiculis exterioribus ad rerum divinarum meditationem sustolli, proptereà pia mater Ecclesia ritus quosdem, ut scilicet quædam summissâ voce, alia verò elatiore, in Missa pronuntiarentur, instituit. Cæremonias item adhibuit, ut mysticas benedictiones, lumina, thymiamata, vestes, aliaque id genus multa, ex Apostolica disciplina et traditione, quo et majestas tanti sacrificii commendaretur, et mentes fidelium per hæc visibilia religionis et pietatis signa ad rerum altissimarum, quæ in hoc sacrificio latent, contemplationem excitarentur.

CAPUT VI. De Missa in qua solus sacerdos communicat. Optaret quidem sacro-sancta Synodus, ut in singulis Missis fideles adstantes non solùm spirituali affectu, sed sacramentali etiam Eucharistiæ

perceptione communicarent, quò ad eos sanctissimi hujus sacrificii fructus uberior proveniret : nec tamen, si id non semper fiat, proptereà Missas illas in quibus solus sacerdos sacramentaliter communicat, ut privatas et illicitas damnat, sed probat, atque adeò commendat. Siquidem illæ quoque Missæ verè communes censeri debent; partìm quòd in eis populus spiritualiter communicet, partim verò, quod à publico Ecclesiæ ministro non pro se tantùm, sed pro omnibus fidelibus, qui ad corpus Christi pertinent, celebrentur.

CAPUT VII. De aqua vino miscenda in calice offerendo. Monet deinde sancta Synodus, præceptum esse ab Ecclesia sacerdotibus, ut aquam vino in calice offerendo miscerent: tùm quòd Christum Dominum ita fecisse credatur, tum etiam quia è latere ejus aqua simul cum sanguine exierit, quod Sacramentum hac mixtione recolitur: et cùm aquæ in Apocalypsi beati Joannis populi dicantur; ipsius populi fidelis cum capite Christo unio repræsentatur. CAPUT VIII. Missa vulgari linguâ non celebretur. Ejus mysteria populo

explicentur. Etsi Missa magnam contineat populi fidelis eruditionem ; non tamen expedire visum est Patribus, ut vulgari passim linguâ celebraretur. Quamobrem, retento ubique cujusque Ecclesiæ antiquo, et à sancta Romana Ecclesia, omnium ecclesiarum matre et magistra, probato ritu, ne oves Christi esuriant, neve parvuli panem petant, et non sit qui frangat eis, mandat sancta Synodus Pastoribus, et singulis curam animarum gerentibus, ut frequenter inter Missarum celebrationem vel per se, vel per alios, ex iis quæ in Missa leguntur, aliquid exponant; atque inter cetera sanctissimi hujus sacrificii mysterium aliquod declarent, diebus præsertim Dominicis et festis.

Caput IX. Prolegomenon Canonum sequentium. Quia verò adversùs veterem hanc in sacro-sancto Evangelio, Apostolorum traditionibus, sanctorumque Patrum doctrinâ fundatam fidem, hoc tempore multi disseminati sunt errores, multaque à multis docentur atque disputantur; sacro-sancta Synodus, post multos gravesque his de rebus maturè habitos tractatus, unanimi Patrum omnium consensu, quæ huic purissimæ fidei, sacræque doctrinæ adversantur, damnare, et à sancta Ecclesia eliininare, per subjectos hos Canones, constituit.

De Sacrificio Misse. Canon 1. Si quis dixerit, in Missa non offerri Deo verum et proprium sacrificium, aut quod offerri non sit aliud, quàm nobis Christum ad manducandum dari; anathema sit.

2. Si quis dixerit, illis verbis, Hoc facite in meam commemorationem Christum non instituisse Apostolos sacerdotes ; aut non ordinasse, ut ipsi aliique sacerdotes offerrent corpus et sanguinem suum ; anathema sit.

3. Si quis dixerit, Missæ sacrificium tantùm esse laudis et gratiarum actionis, aut nudam commemorationem sacrificii in Cruce peracti, non autem propitiatorium; vel soli prodesse sumenti ; neque pro vivis et de

functis, pro peccatis, ponis, satisfactionibus et aliis necessitatibus offerri debere; anathema sit.

4. Si quis dixerit, blasphemiam irrogari sanctissimo Christi sacrificio in Cruce peracto, per Missæ sacrificium, aut illi per hoc derogari; anathema sit.

5. Si quis dixerit, imposturam esse, Missas celebrare in honorem sanctorum, et pro illorum intercessione apud Deum obtinenda, sicut Ecclesia intendit; anathema sit.

6. Si quis dixerit, Canonem Missæ errores continere, ideoque abrogandum; anathema sit.

7. Si quis dixerit, cæremonias, vestes et externa signa, quibus in Missarum celebratione Ecclesia Catholica utitur, irritabula impietatis esse magis, quàm officia pietatis; anathema sit.

8. Si quis dixerit, Missas in quibus solus sacerdos sacramentaliter communicat, illicitas esse ideòque abrogandas; anathema sit.

9. Si quis dixerit, Ecclesiæ Romanæ ritum, quo summissâ voce pars Canonis et verba consecrationis proferuntur, damnandum esse; aut linguâ tantùm vulgari Missam celebrari debere : aut aquam non miscendam esse vino in calice offerendo, eò quòd sit contra Christi institutionem; anathema sit.

SESSIO XXIII. QUÆ EST SEPTIMA SUB PIO IV. PONT. MAX. CELEBRATA DIE

XV JULII, MDLXIII. Vera et Catholica doctrina de Sacramento Ordinis, ad condemnandos errores nostri temporis, a sancta Synodo Tridentina decreta et publicata Sessione septima.

CAPUT I. De institutione sacerdotii novæ legis. Sacrificium et sacerdotium ita Dei ordinatione conjuncta sunt, ut utrumque in omni lege exstiterit. Cùm igitur in novo Testamento sanctum Eucharistiæ sacrificium visibile ex Domini institutione Catholica Ecclesia acceperit ; fateri etiam oportet, in ea novum esse visibile et externum sacerdotium, in quod vetus translatum est. Hoc autem ab eodem Domino Salvatore nostro institutum esse, atque Apostolis, eorumque successoribus in sacerdotio, potestatem traditam consecrandi, offerendi, et ministrandi corpus et sanguinem ejus, necnon et peccata dimittendi et retinendi, sacræ Litteræ ostendunt, et Catholicæ Ecclesiæ traditio semper docuit.

Caput II. De septem Ordinibus. Cum autem divina res sit tam sancti sacerdotii ministerium ; consentaneum fuit, quò digniùs et majori cum veneratione exerceri posset, ut in Ecclesiæ ordinatissima dispositione plures et diversi essent ministrorum ordines, qui sacerdotio ex officio deservirent; et ita distributi, ut, qui jam clericali Tonsurâ insigniti essent, per minores ad majores ascenderent. Nam non solùm de sacerdotibus, sed et de Diaconis sacræ Litteræ apertam mentionem faciunt: et quæ maximè in illorum ordinatione attendenda sunt, gravissimis verbis docent; et ab ipso Ecclesiæ initio sequentium Ordinum nomina, atque uniuscujusque eorum propria ministeria, Subdiaconi scilicet, Acolythi, Exorcistæ, Lectoris et Ostiarii in usu fuisse cognoscuntur, quamvis non pari gradu : nam Subdiaconatus ad majores ordines à Patribus, et sacris Conciliis refertur, in quibus et de aliis inferioribus frequentissimè legimus.

Caput III. Ordinem verè et propriè esse Sacramentum. Cum Scripturæ testimonio, Apostolicâ traditione, et Patrum unanimi consensu perspicuum sit, per sacram ordinationem, quæ verbis et signis exterioribus perficitur, gratiam conferri ; dubitare nemo debet, Ordinem esse vere et proprie unum ex septem sanctæ Ecclesiæ Sacramentis. Inquit enim Apostolus : Admoneo te, ut resuscites gratiam Dei, quæ est in te, per impositionem manuum mearum; non enim dedit nobis Deus spiritum timoris, sed virtutis, et dilectionis, et sobrietatis.

CAPUT IV. De Ecclesiastica hierarchia et ordinatione. Quoniam verò in Sacramento Ordinis, sicut et in Baptismo, et Confirmatione, character imprimitur, qui nec deleri, nec auferri potest : meritò sancta Synodus damnat eorum sententiam, qui asserunt, novi Testamenti sacerdotes temporariam tantummodò potestatem habere ; ac semel ritè ordinatos, iterùm laicos effici posse, si verbi Dei ministerium non exerceant. Quod si quis omnes Christianos promiscuè novi Testamenti sacerdotes esse; aut omnes pari inter se potestate spirituali præditos affirmet; nihil aliud facere videtur, quàm ecclesiasticam hierarchiam, quæ est ut castrorum acies ordinata, confundere; perindè ac si contra beati Pauli doctrinam omnes Apostoli, omnes Prophetæ, omnes Evangelistæ, omnes Pastores, omnes sint Doctores. Proindè sacro-sancta Synodus declarat, præter ceteros ecclesiasticos gradus, Episcopos, qui in Apostolorum locum successerunt, ad hunc hierarchicum ordinem præcipuè pertinere ; et positos, sicut idem Apostolus ait, â Spiritu sancto, regere ecclesiam Dei; eosque Presbyteris superiores esse ; ac Sacramentum Confirmationis conferre; ministros Ecclesiæ ordinare ; atque alia pleraque peragere ipsos posse : quarum functionum potestatem reliqui inferioris ordinis nullam habent. Docet insuper sacro-sancta Synodus, in ordinatione Episcoporum, Sacerdotum, et ceterorum Ordinum, nec populi, nec cujusvis secularis potestatis, et magistratus consensum, sive vocationem, sive auctoritatem ita requiri, ut sine ea irrita sit ordinatio; quin potiùs decernit eos qui tantummodò à populo, aut seculari potestate ac magistratu vocati et instituti, ad hæc ministeria exercenda ascendunt, et qui ea propriâ temeritate sibi sumunt, omnes non Ecclesiæ ministros, sed fures et latrones, per ostium non ingressos, habendos esse. Hæc sunt quæ generatìm sacræ Synodo visum est Christi fideles de Sacramento Ordinis docere. His autem contraria, certis et propriis Canonibus in hunc, qui sequitur, modum damnare constituit; ut omnes, adjuvante Christo, fidei regula utentes, in tot errorum tenebris Catholicam veritatem faciliùs agnoscere et tenere possint.

De Sacramento Ordinis. Canon 1. Si quis dixerit, non esse in novo Testamento sacerdotium visibile et externum ; vel non esse potestatem aliquam consecrandi et offerendi verum corpus et sanguinem Domini, et peccata remittendi et retinendi ; sed officium tantùm, et nudum ministerium prædicandi Evangelium ; vel eos, qui non prædicant, prorsùs non esse sacerdotes ; anathema sit.

2. Si quis dixerit, præter sacerdotium non esse in Ecclesia Catholica alios ordines, et majores, et minores per quos, velut per gradus quosdam, in sacerdotium tendatur; anathema sit.

3. Si quis dixerit, Ordinem, siue sacram ordinationem, non esse verè et propriè Sacramentum, à Christo Domino institutum, vel esse figmentum quoddam humanum, excogitatum à viris rerum ecclesiasticarum im peritis; aut esse tantùm ritum quemdam eligendi ministros verbi Dei, et Sacramentorum ; anathema sit.

4. Si quis dixerit, per sacram ordinationem non dari Spiritum sanctum; ac proindè frustrà Episcopos dicere, Accipe Spiritum sanctum ; aut per eam non imprimi characterem ; vel eum, qui sacerdos semel fuit, laicum rursus fieri posse ; anathema sit.

5. Si quis dixerit, sacram Unctionem, quâ Ecclesia in sancta ordinatione utitur, non tantùm non requiri, sed contemnendam et perniciosam esse, similiter et alias Ordinis cæremonias; anathema sit.

6. Si quis dixerit, in Ecclesia Catholica non esse hierarchiam divinâ ordinatione institutam, quæ constat ex Episcopis, Presbyteris, et Ministris ; anathema sit.

7. Si quis dixerit, Episcopos non esse Presbyteris superiores, vel non habere potestatem confirmandi et ordinandi ; vel eam, quam habent illis esse cum Presbyteris communem ; vel Ordines ab ipsis collatos sine populi, vel potestatis secularis consensu, aut vocatione, irritos esse ; aut eos, qui nec ab ecclesiastica et canonica potestate ritè ordinati, nec missi sunt, sed aliunde veniunt, legitimos esse verbi et Sacramentorum ministros ; anathema sit.

8. Si quis dixerit, Episcopos, qui auctoritate Romani Pontificis assumuntur, non esse legitimos et veros Episcopos, sed figmentum humanum; anathema sit.

SESSIO XXIV. QUÆ EST OCTAVA SUB PIO IV. PONT MAX. CELEBRATA DIE

XI. NOVEMBRIS, MDLXIII,

Doctrina de Sacramento Matrimonii. Matrimonii perpetuum indissolubilemque nexum primus humani generis parens divini Spiritûs instinctu pronuntiavit, cùm dixit: Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea : quamobrem relinquet homo patrem suum et matrem et adhærebit uxori suæ, et erunt duo in carne una.

Hoc autem vinculo duos tantummodò copulari et conjungi, Christus Dominus apertiùs docuit, cùm postrema illa verba, tamquàm à Deo prolata, referens dixit : Itaque jam non sunt duo, sed una caro : statimque ejusdem nexûs firmitatem, ab Adamo tantò antè pronunciatam, his verbis confirmavit: Quod ergo Deus conjunxit, homo non se paret.

Gratiam verò, quæ naturalem illum amorem perficeret, et indissolubilem unitatem confirmaret, conjugesque sanctificaret, ipse Christus venerabilium Sacramentorum institutor atque perfector, suà nobis passione promeruit, quod Paulus Apostolus innuit, dicens : Viri, diligite uxores vestras, sicut Christus dilexit Ecclesiam et seipsum tradidit pro ea : mox subjungens : Sacramentum hoc magnum est : ego autem dico in Christo, et in Ecclesia.

Cùm igitur Matrimonium in lege Evangelica veteribus connubiis per Christum gratiam præstet ; meritò inter novæ legis Sacramenta annumerandum,

« PoprzedniaDalej »