Obrazy na stronie
PDF
ePub

De sanctissimo Pænitentia Sacramento.

Canon 1. Si quis dixerit, in Catholica Ecclesia Pœnitentiam non esse verè et propriè Sacramentum pro fidelibus, quoties post baptismum in peccata labuntur ipsi Deo reconciliandis, à Christo Domino nostro institutum ; anathema sit.

2. Si quis Sacramenta confundens, ipsum Baptismum, Pœnitentiæ Sacramentum esse dixerit, quasi hæc duo Sacramenta distincta non sint, atque ideò Pœnitentiam non rectè secundum post naufragium tabulam appellari; anathema sit.

3. Si quis dixerit, verba illa Domini Salvatoris: Accipite Spiritum sanctum : quorum remiseritis peccata, remittuntur eis; et quorum retinueritis, retenta sunt: non esse intelligenda de potestate remittendi et retinendi peccata in Sacramento Pœnitentiæ, sicut Ecclesia Catholica ab initio semper intellexit ; detorserit autem, contra institutionem hujus Sacramenti, ad auctoritatem prædicandi Evangelium; anathema sit.

4. Si quis negaverit, ad integram et perfectam peccatorum remissionem requiri tres actus in pœnitente, quasi materiam Sacramenti Pœnitentiæ, videlicet, Contritionem, Confessionem, et Satisfactionem, quæ tres Pœnitentiæ partes dicuntur: aut dixerit, duas tantùm esse Pœnitentiæ partes, terrores scilicet incussos conscientiæ, agnito peccato, et fidem conceptam ex Evangelio, vel absolutione, quâ credit quis sibi per Christum remissa peccata; anathema sit.

5. Si quis dixerit, eam Contritionem, quæ paratur per discussionem, collectionem et detestationem peccatorum, quâ quis recogitat annos suos in amaritudine animæ suæ, ponderando peccatorum suorum gravitatem, multitudinem, fœditatem, amissionem æternæ beatitudinis, et æternæ damnationis incursum, cum proposito melioris vitæ, non esse verum et utilem dolorem, nec præparare ad gratiam, sed facere hominem hypocritam, et magis peccatorem; demùm illam esse dolorem coactum, et non liberum, ac voluntarium; anathema sit.

6. Si quis negaverit, Confessionem Sacramentalem vel institutam, vel ad salutem necessariam esse jure divino, aut dixerit, modum secretè confitendi soli sacerdoti, quem Ecclesia Catholica ab initio semper observavit et observat, alienum esse ab institutione et mandato Christi, et inventum esse humanum ; anathema sit.

7. Si quis dixerit, in Sacramento Pœnitentiæ ad remissionem peccatorum necessarium non esse jure divino, confiteri omnia et singula peccata mortalia, quorum memoria cum debita et diligenti præmeditatione habeatur, etiam occulta, et quæ sunt contra duo ultima Decalogi præcepta, et circumstantias, quæ peccati speciem mutant; sed eam Confessionem tantùm esse utilem ad erudiendum, et consolandum pœnitentem, et olim observatam fuisse tantùm ad satisfactionem canonicam imponendam ; aut dixerit, eos qui omnia peccata confiteri student, nihil relinquere velle divinæ misericordiæ ignoscendum; aut demùm, non licere confiteri peccata venialia; anathema sit.

8. Si quis dixerit, Confessionem omnium peccatorum, qualem Ecclesia servat, esse impossibilem, et traditionem humanam, à piis abolendam; aut ad eam non teneri omnes et singulos utriusque sexûs Christi fideles, juxta magni Concilii Lateranensis constitutionem, semel in anno, et ob id sua

dendum esse Christi fidelibus, ut non confiteantur tempore Quadragesimæ; anathema sit.

9. Si quis dixerit, Absolutionem sacramentalem sacerdotis non esse actum judicialem, sed nudum ministerium pronuntiandi et declarandi remissa esse peccata confitenti; modò tantùm credat se esse absolutum ; aut sacerdos non seriò, sed joco absolvat; aut dixerit non requiri Confessionem pœnitentis, ut sacerdos eum absolvere possit; anathema sit.

10. Si quis dixerit, sacerdotes, qui in peccato mortali sunt, potestatem ligandi et solvendi non habere; aut non solos sacerdotes esse ministros absolutionis, sed omnibus et singulis Christi fidelibus esse dictum : Quæcumque alligaveritis super terram, erunt ligata et in cœlo, et quæcumque solveritis super terram, erunt soluta et in cœlo: et Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis; et quorum retinueritis, retenta sunt: quorum verborum virtute quilibet absolvere possit peccata: publica quidem per correptionem dumtaxàt, si correptus acquieverit; secreta verò per spontaneam confessionem; anathema sit.

11. Si quis dixerit, Episcopos non habere jus reservandi sibi casus, nisi quoad externam politiam, atque ideò casuum reservationem non prohibere, quominus sacerdos a reservatis verè absolvat; anathema sit.

12. Si quis dixerit, totam pœnam simul cum culpa remitti semper à Deo, satisfactionemque pœnitentium non esse aliam quam fidem, quâ apprehendunt Christum pro eis satisfecisse; anathema sit.

13. Si quis dixerit, pro peccatis, quoad pœnam temporalem, minimè Deo per Christi merita satisfieri pœnis ab eo inflictis, et patienter toleratis, vel à sacerdote injunctis, sed neque sponte susceptis, ut jejuniis, orationibus, eleemosynis, vel aliis etiam pietatis operibus, atque ideò optimam pœnitentiam esse tantùm novam vitam; anathema sit.

14. Si quis dixerit, satisfactiones, quibus pœnitentes per Christum Jesum peccata redimunt, non esse cultus Dei, sed traditiones hominum, doctrinam de gratia, et verum Dei cultum, atque ipsum beneficium mortis Christi obscurantes; anathema sit.

15. Si quis dixerit, Claves Ecclesiæ esse datas tantùm ad solvendum, non etiam ad ligandum; et proptereà sacerdotes, dum imponunt pœnas confitentibus, agere contra finem Clavium, et contra institutionem Christi : et fictionem esse, quòd virtute Clavium, sublatá pœnâ æternâ, pœna temporalis plerumque exsolvenda remaneat; anathema sit.

De Sacramenta Extreme Unctionis.

Canon 1. Si quis dixerit, Extremam Unctionem non esse verè et propriè Sacramentum à Christo Domino nostro institutum, et à beato Jacobo Apostolo promulgatum: sed ritum tantùm acceptum à Patribus, aut figmentum humanum; anathema sit.

2. Si quis dixerit, sacram infirmorum Unctionem non conferre gratiam ; nec remittere peccata, nec alleviare infirmos; sed jam cessasse, quasi olim tantùm fuerit gratia curationum; anathema sit.

3. Si quis dixerit, Extreme Unctionis ritum, et usum, quem observat sancta Romana Ecclesia, repugnare sententiæ beati Jacobi Apostoli, ideòque eum mutandum, posseque à Christianis absque peccato contemni; anathema sit.

4. Si quis dixerit, presbyteros Ecclesiæ, quos beatus Jacobus adducendos esse ad infirmum inungendum hortatur, non esse sacerdotes ab Episcopo ordinatos, sed ætate seniores in quavis communitate; ob idque proprium Extremæ Unctionis ministrum non esse solum sacerdotem; anathema sit.

SESSIO XXI. QUÆ EST QUINTA SUB PIO IV. PONT. MAX. CELEBRATA DIE XVI. JULII MDLXII.

Doctrina de Communione sub utraque specie, et parvulorum.

Sacro-sancta œcumenica et generalis Tridentina Synodus, in Spiritu sancto legitimè congregata, præsidentibus in ea eisdem Apostolicæ Sedis Legatis, cùm de tremendo et sanctissimo Eucharistiæ Sacramento varia diversis in locis errorum monstra nequissimi dæmonis artibus circumferantur, ob quæ in nonnullis provinciis multi à Catholicæ Ecclesiæ fide atque obedientia videantur discessisse, censuit ea, quæ ad communionem sub utraque specie, et parvulorum pertinent, hoc loco exponenda esse. Quapropter cunctis Christi fidelibus interdicit, ne posthac de iis aliter vel credere, vel docere, vel prædicare audeant, quàm est his decretis explicatum atque definitum.

CAPUT I. Laicos, et Clericos non conficientes, non adstringi jure divino ad Communionem sub utraque specie.

Itaque sancta ipsa Synodus, à Spiritu sancto, qui spiritus est sapientiæ et intellectus, spiritus concilii, et pietatis, edocta, atque ipsius Ecclesiæ judicium et consuetudinem secuta, declarat ac docet, nullo divino præcepto Laicos, et Clericos non conficientes, obligari ad Eucharistiæ Sacramentum sub utraque specie sumendum: neque ulla pacto, salva fide, dubitari posse, quin illis alterius speciei Communio ad salutem sufficiat. Nam, etsi Christus Dominus in ultima cœna venerabile hoc Sacramentum in panis et vini speciebus instituit, et Apostolis tradidit; non tamen illa institutio et traditio eò tendunt, ut omnes Christi fideles statuto Domini ad utramque speciem accipiendam astringantur. Sed neque ex sermone illo, apud Joannem sexto, recte colligitur, utriusque speciei Communionem à Domino præceptam esse, utcumque juxta varias sanctorum Patrum et doctorum interpretationes intelligatur. Namque qui dixit: Nisi manducaveritis carnem filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habetis vitam in vobis ; dixit quoque : Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in æternum. Et qui dixit: Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, habet vitam æternam; dixit etiam: Panis, quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita. Et deniquè qui dixit: Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo ; dixit nihilominùs: Qui manducat hunc panem, vivet in æternum.

CAPUT II. Ecclesiæ potestas circa dispensationem Sacramenti Eucharistia. Præterea declarat, hanc potestatem perpetuò in Ecclesia fuisse, ut in Sacramentorum dispensatione, salvâ illorum substantiâ, ea statueret, vel mutaret, quæ suscipientium utilitati seu ipsorum Sacramentorum venerationi, pro rerum, temporum, et locorum varietate, magis expedire judicaret. Id autem Apostolus non obscurè visus est innuisse, cum ait: Sic nos existimet

homo ut ministros Christi, et dispensatores mysteriorum Dei. Atque ipsum quidem hac potestate usum esse, satis constat, cùm in multis aliis, tum in hoc ipso Sacramento, cùm ordinatis nonnullis circa ejus usum, Cætera, inquit, cùm venero, disponam. Quare agnoscens sancta mater Ecclesia hanc suam in administratione Sacramentorum auctoritatem, licet ab initio Christianæ religionis non infrequens utriusque speciei usus fuisset: tamen progressu temporis, latissimè jam mutatâ illâ consuetudine, gravibus et justis causis adducta, hanc consuetudinem sub altera specie communicandi approbavit, et pro lege habendam decrevit: quam reprobare, aut sine ipsius Ecclesiæ auctoritate pro libito mutare non licet.

CAPUT III. Totum et integrum Christum, ac verum Sacramentum

sub qualibet specie sumi.

Insuper declarat, quamvis redemptor noster, ut antea dictum est, in suprema illa cœna hoc Sacramentum in duabus speciebus instituerit, et Apostolis tradiderit; tamen fatendum esse, etiam sub altera tantùm specie totum atque integrum Christum, verumque Sacramentum sumi; ac proptereà, quod ad fructum attinet, nullâ gratiâ, necessariâ ad salutem, eos defraudari, qui unam speciem solam accipiunt.

CAPUT IV. Parvulos non obligari ad Communionem sacramentalem.

Deniquè eadem sancta Synodus docet parvulos, usu rationis carentes, nullâ obligari necessitate ad sacramentalem Eucharistiæ Communionem : siquidem per Baptismi lavacrum regenerati, et Christo incorporati, adeptam jam filiorum Dei gratiam in illa ætate amittere non possunt. Neque ideò tamen damnanda est antiquitas, si eum morem in quibusdam locis aliquando servavit ut enim sanctissimi illi Patres sui facti probabilem causam pro illius temporis ratione habuerunt: ita certè eos nullâ salutis necessitate id fecisse, sine controversia credendum est.

De Communione sub utraque specie et parvulorum.

Canon 1. Si quis dixerit, ex Dei præcepto, vel necessitate salutis, omnes et singulos Christi fideles utramque speciem sanctissimi Eucharistiæ Sacramenti sumere debere; anathema sit.

2. Si quis dixerit, sanctam Ecclesiam Catholicam non justis causis et rationibus adductam fuisse, ut Laicos, atque etiam Clericos, non conficientes, sub panis tantummodò specie communicaret, aut in eo errasse ; anathema sit.

3. Si quis negaverit, totum, et integrum Christum omnium gratiarum fontem et auctorem sub una panis specie sumi, quia ut quidam falsò asserunt, non secundùm ipsius Christi institutionem sub utraque specie sumatur; anathema sit.

4. Si quis dixerit, parvulis, antequam ad annos discretionis pervenerint, necessariam esse Eucharistiæ communionem ; anathema sit.

SESSIO XXII. QUÆ EST SEXTA SUB PIO IV. PONT. MAX. CELEBRATA DIE XVII SEPTEMBRIS, MDLXII.

Doctrina de Sacrificio Missæ.

Sacro-sancta œcumenica et generalis Tridentina Synodus, in Spiritu sancto legitimè congregata, præsidentibus in ea eisdem Apostolicæ Sedis legatis, ut vetus absoluta, atque omui ex parte perfecta de magno Eucharistiæ mysterio in sancta Catholica Ecclesia fides atque doctrina retineatur, et in sua puritate, propulsatis erroribus, atque hæresibus, conservetur; de ea, quatenùs verum et singulare sacrificium est, Spiritûs sancti illustratione edocta, hæc, quæ sequuntur, docet, declarat, et fidelibus populis prædicanda decernit.

CAPUT. I. De institutione sacro-sancti Missa sacrificii.

Quoniam sub priori Testamento, teste Apostolo Paulo, propter Levitici sacerdotii imbecillitatem consummatio non erat; oportuit, Deo Patre misericordiarum ita ordinante, sacerdotum alium secundùm ordinem Melchisedech surgere, Dominum nostrum Jesum Christum, qui posset omnes, quotquot sanctificandi essent, consummare, et ad perfectum adducere. Is igitur Deus et Dominus noster, etsi semel seipsum in ara Crucis, morte intercedente, Deo Patri oblaturus erat, ut æternam illic redemptionem operaretur; quia tamen per mortem sacerdotium ejus extinguendum non erat in cœna novissima, qua nocte tradebatur, ut suæ dilectæ sponsæ Ecclesiæ visibile, sicut hominum natura exigit, relinqueret sacrificium, quo cruentum illud, semel in Cruce peragendum repræsentaretur; ejusque memoria in finem usque sæculi permaneret, atque illius salutaris virtus in remissionem eorum, quæ à nobis quotidiè committuntur, peccatorum applicaretur: sacerdotem secundùm ordinem Melchisedech se in æternum constitutum declarans, corpus et sanguinem suum sub speciebus panis et vini Deo Patri obtulit ; ac sub earumdem rerum symbolis, Apostolis, quos tunc novi Testamenti sacerdotes constituebat, ut sumerent, tradidit; et eisdem, eorumque in sacerdotio successoribus ut offerrent, præcepit per hæc verba, Hoc facite in meam commemorationem ; uti semper Catholica Ecclesia intellexit et docuit. Nam celebrato veteri Pascha, quod in memoriam exitus de Ægypto multitudo filiorum Israël immolabat, novum instituit Pascha, seipsum ab Ecclesia per sacerdotes sub signis visibilibus immolandum in memoriam transitûs sui ex hoc mundo ad Patrem, quando per sui sanguinis effusionem nos redemit, eripuitque de potestate tenebrarum, et in regnum suum transtulit. Et hæc quidem illa munda oblatio est, quæ nullâ indignitate aut malitiâ offerentium inquinari potest: quam Dominus per Malachiam nomini suo, quod magnum futurum esset in gentibus, in omni loco mundam offerendam prædixit: quam non obscurè innuit Apostolus Paulus Corinthiis scribens, cùm dicit, non posse eos qui participatione mensæ dæmoniorum polluti sunt, mensæ Domini participes fieri per mensam altare utrobique intelligens. Hæc denique illa est, quæ per varias sacrificiorum, naturæ et legis tempore, similitudines figurabatur; utpote quæ bona omnia, per illa significata, velut illorum omnium consummatio et perfectio, complectitur.

G G

« PoprzedniaDalej »