Obrazy na stronie
PDF
ePub

ab Apostolis adoratum fuisse, Scriptura testatur. Declarat prætereà sancta Synodus, piè et religiosè admodùm in Dei Ecclesiam inductum fuisse hunc morem, ut singulis annis peculiari quodam et festo die præcelsum hoc et venerabile Sacramentum singulari veneratione ac solemnitate celebraretur, utque in processionibus reverenter et honorifice illud per vias et loca publica circumferretur. Æquissimum est enim sacros aliquos statutos esse dies, cùm Christiani omnes singulari ac rarâ quâdam significatione gratos et memores testentur animos erga communem Dominum et Redemptorem pro tam ineffabili et planè divino beneficio, quo mortis ejus victoria et triumphus repræsentatur; atque sic quidem oportuit victricem veritatem de mendacio et hæresi triumphum agere, ut ejus adversarii in conspectu tanti splendoris, et in tanta universæ Ecclesiæ lætitia positi, vel debilitati et fracti tabescant, vel pudore affecti et confusi aliquando resipiscant.

CAPUT VI. De asservando sacræ Eucharistia Sacramento, et ad infirmos

deferendo. Consuetudo asservandi in sacrario sanctam Eucharistiam adeò antiqua est, ut eam sæculum etiam Nicæni Concilii agnoverit. Porrò deferri ipsam sacram Eucharistiam ad infirmos, et in hunc usum diligenter in Ecclesiis conservari, præterquàm quòd cum summa æquitate et ratione conjunctum est, tum multis in Conciliis præceptum invenitur, et vetustissimo Catholicæ Ecclesiæ more est observatum. Quare sancta hæc Synodus retinendum omninò salutarem hunc et necessarium morem statuit.

Caput VII. De præparatione qua adhibenda est, ut dignè quis sacrum

Eucharistiam percipiat. Si non decet ad sacras ullas functiones quempiam accedere, nisi sanctè ; certè quò magis sanctitas et divinitas cælestis hujus Sacramenti viro Christiano comperta est, eò diligentiùs cavere ille debet ne absque magna reverentia et sanctitate ad id percipiendum accedat, præsertim cùm illa plena formidinis verba apud Apostolum legamus : Qui manducat et bibit indignè, judicium sibi manducat et bibit, non dijudicans corpus Domini. Quare communicare volenti revocandum est in memoriam ejus præceptum : Probet autem seipsum homo. Ecclesiastica autem consuetudo declarat, eam probationem necessariam esse, ut nullus sibi conscius peccati mortalis, quantum vis sibi contritus videatur, absque præmissa Sacramentali confessione ad sacram Eucharistiam accedere debeat. Quod à Christianis omnibus, etiam ab iis sacerdotibus, quibus ex officio incubuerit celebrare, hæc sancta Synodus perpetuò servandum esse decrevit, modò non desit illis copia confessoris ; quòd si, necessitate urgente, sacerdos absque prævia confessione celebraverit, quamprimùm confiteatur.

CAPUT VIII. De usu admirabilis hujus Sacramenti. Quoad ad usum autem rectè et sapienter Patres nostri tres rationes hoc sanctum Sacramentum accipiendi distinxerunt. Quosdam enim docuerunt sacramentaliter dumtaxàt id sumere, ut peccatores : alios tantùm spiritualiter, illos nimirùm, qui voto propositum illum cælestem panem edentes, fide vivâ, quæ per dilectionem operatur, fructum ejus et utilitatem sentiunt: tertios porrò

sacramentaliter simul et spiritualiter ; hi autem sunt qui ita se priùs probant et instruunt, ut vestem nuptialem induti ad divinam hanc mensam accedant. In sacramentali autem sumptione semper in Ecclesia Dei mos fuit, ut laïci à sacerdotibus communionem acciperent; sacerdotes autem celebrantes seipsos communicarent: qui mos, tamquàm ex traditione Apostolica descendens jure ac meritò retineri debet. Demùm vero paterno affectu admonet sancta Synodus, hortatur, rogat, et obsecrat per viscera misericordiæ Dei nostri, ut omnes et singuli, qui Christiano nomine censentur, in hoc unitatis signo, in hoc vinculo charitatis, in hoc concordiæ symbolo jam tandem aliquandò conveniant et concordent, memoresque tantæ majestatis, et tam eximii amoris Jesu Christi Domini nostri, qui dilectam animam suam in nostræ salutis pretium, et carnem suam nobis dedit ad manducandum : hæc sacra mysteria corporis et sanguinis ejus eâ fidei constantiâ et firmitate, eâ animi devotione, ac pietate et cultu credant, et venerentur, ut panem illum supersubstantialem frequenter suscipere possint, et is verè eis sit animæ vita et perpetua sanitas mentis : cujus vigore confortati, ex hujus miseræ peregrinationis itinere ad cælestem patriam pervenire valeant, eumdem panem Angelorum, quem modò sub sacris velaminibus edunt, absque ullo velamine manducaturi.

Quoniam autem non est satis veritatem dicere, nisi detegantur et refellantur errores, placuit sanctæ Synodo hos Canones subjungere, ut omnes, jam agnitâ Catholicâ doctrinâ, intelligant quoque, quæ illis hæreses caveri vitarique debeant.

De Sacro-sancto Eucharistiæ Sacramento. Canon 1. Si quis negaverit, in sanctissimæ Eucharistiæ Sacramento contineri vere, realiter et substantialiter corpus et sanguinem unà cum anima et divinitate Domini nostri Jesu Christi, ac proindè totum Christum : sed dixerit tantummodo esse in eo ut in signo, vel figurâ, aut virtute; anathema sit.

2. Si quis dixerit, in sacro-sancto Eucharistiæ Sacramento remanere substantiam panis et vini unà cum corpore et sanguine Domini nostri Jesu Christi, negaveritque mirabilem illam et singularem conversionem totius substantiæ panis in corpus, et totius substantiæ vini in sanguinem, manentibus dumtaxat speciebus panis et vini; quam quidem conversionem Catholica Ecclesia aptissimè Transubstantiationem appellat; anathema sit.

3. Si quis negaverit, in venerabili Sacramento Eucharistiæ sub unaquaque specie, et sub singulis cujusque speciei partibus, separatione factâ, totum Christum contineri ; anathema sit.

4. Si quis dixerit, peractâ consecratione, in admirabili Eucharistiæ Sacramento non esse corpus et sanguinem Domini nostri Jesu Christi, sed tantùm in usu, dùm sumitur, non autem antè vel post, et in hostiis seu particulis consecratis, quæ post communionem reservantur, vel supersunt, non remanere verum corpus Domini; anathema sit.

5. Si quis dixerit, vel præcipuum fructum sanctissimæ Eucharistiæ esse remissionem peccatorum, vel ex ea non alios effectus provenire; anathema sit.

6. Si quis dixerit, in sancto Eucharistiæ Sacramento Christum unigenitum Dei Filium non esse cultu latriæ, etiam externo, adorandum ; atque ideò nec festivâ peculiari celebritate venerandum, neque in processionibus, secundùm laudabilem et universalem Ecclesiæ sanctæ ritum et consuetudinem, solemniter circumgestandum, vel non publicè, ut adoretur, populo proponendum, et ejus adoratores esse idololatras ; anathema sit.

7. Si quis dixerit, non licere sacram Eucharistiam, in sacrario reservari, sed statim post consecrationem adstantibus necessariò distribuendam, aut non licere, ut illa ad infirmos honorificè deferatur; anathema sit.

8. Si quis dixerit, Christum in Eucharistia exhibitum, spiritualiter tantùm manducari, et non etiam sacramentaliter ac realiter; anathema sit.

9. Si quis negaverit, omnes et singulos Christi fideles utriusque sexûs, cùin ad annos discretionis pervenerint, teneri singulis annis, saltem in Paschate, ad communicandum, juxta præceptum sanctæ matris Ecclesiæ ; anathema sit.

10. Si quis dixerit, non licere sacerdoti celebranti, seipsum communicare ; anathema sit.

11. Si quis dixerit, solam fidem esse sufficientem præparationem ad sumendum sanctissimæ Eucharistiæ Sacramentum ; anathema sit. Et, ne tantum Sacramentum indignè, atque ideò in mortein et condemnationem sumatur, statuit atque declarat ipsa sancta Synodus, illis quos conscientia peccati mortalis gravat, quantumcumque etiam se contritos existiment, habitâ copiâ Confessoris, necessariò præmittendam esse Confessionem Sacramentalem. Si quis autem contrarium docere, prædicare, vel pertinaciter asserere, seu etiam publicè disputando, defendere præsumpserit, eo ipso excommunicatus existat.

SESSIO XIV., QUÆ EST QUARTA SUB JULIO III. PONT. MAX. CELEBRATA DIE

XXV. NOVEMBRIS, MDLI.

Doctrina de sanctissimis Pænitentiæ et Extreme-Unctionis Sacramentis.

Sacro-sancta oecumenica et generalis Tridentina Synodus in Spiritu sancto legitimè congregata, præsidentibus in ea eisdem sanctæ Sedis Apostolicæ Legato et Nuntiis, quamvis in decreto de Justificatione multus fuerit de Pænitentiæ Sacramento, propter locorum cognationem, necessariâ quâdam ratione sermo interpositus : tanta nihilominùs circa illud nostrâ hac ætate diversorum errorum est multitudo, ut non parum publicæ utilitatis retulerit, de eo exactiorem et pleniorem definitionem tradidisse, in qua, demonstratis et convulsis, Spiritûs sancti præsidio, universis erroribus, Catholica veritas perspicua et illustris fieret, quam nunc sancta hæc Synodus Christianis omnibus perpetuò servandam proponit.

Caput I. De necessitate et institutione Sacramenti Pænitentiæ. Si ea in regeneratis omnibus gratitudo erga Deum esset, ut justitiam, in Baptismo, ipsius beneficio et gratiâ, susceptam, constanter tuerentur, non fuisset opus, aliud ab ipso Baptismo Sacramentum ad peccatorum remissionem esse institutum. Quoniam autem Deus, dives in misericordia, cognovit figmentum nostrum, illis etiam vitæ remedium contulit, qui sese posteà in peccati servitutem et dæmonis potestatem tradidissent, Sacramentum videlicet Pænitentiæ ; quo lapsis post Baptismum, beneficium mortis Christi applicatur. Fuit quidem Pænitentia universis hominibus, qui se mortali aliquo peccato inquinassent, quovis tempore ad gratiam et justitiam assequandam necessaria, illis etiam, qui Baptismi Sacramento ablui petivissent, ut, perversitate abjectâ et emendatâ, tantam Dei offensionem cum peccati odio et pio animi dolore detestarentur. Unde Propheta ait: Convertimini et agite pænitentiam ab omnibus iniquitatibus vestris ; et non erit vobis in ruinam iniquitas. Dominus etiam dixit: Nisi pænitentiam egeritis, omnes similiter peribitis. Et princeps Apostolorum Petrus peccatoribus Baptismo initiandis pænitentiam commendans, dicebat; Pænitentiam agite, et baptizetur unusquisque vestrûm. Porrò nec ante adventum Christi Pænitentia erat Sacramentum, nec est postadventum illius cuiquam ante Baptismum. Dominus autem Sacramentum Penitentiæ tunc præcipuè instituit,cùm à mortuis excitatus, insufflavit in discipulos suos, dicens : Accipite Spiritum sanctum : quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, et quorum retinueritis, retenta sunt. Quo tam insigni facto, et verbis tam perspicuis, potestatem remittendi et retinendi peccata, ad reconciliandos fideles, post Baptismum lapsos, Apostolis et eorum legitimis successoribus fuisse communicatum, universorum Patrum consensus sem per intellexit. Et Novatianos, remittendi potestatem olim pertinaciter negantes, magnâ ratione Ecclesia Catholica tanquàin hæreticos explosit, atque condemnavit. Quare verissimum hunc illorum verborum Domini sensum sancta hæc Synodus probans, et recipiens, damnat eorum commentitias interpretationes, qui verba illa ad potestatem prædicandi verbum Dei, et Christi Evangelium annuntiandi, contra hujusmodi Sacramenti institutionem falsò detorquent.

Caput II. De differentia Sacramenti Pænitentia et Baptismi. Cæterum hoc Sacramentum multis rationibus à Baptismo differre dignoscitur. Nam præterquam quòd materiâ et formâ, quibus Sacramenti essentia perficitur, longissimè dissidet: constat certè, Baptismi ministrum judicem esse non oportere, cùm Ecclesia in neminem judicium exerceat, qui non priùs in ipsam per Baptismi januam fuerit ingressus. Quid enim mihi, inquit Apostolus, de iis qui foris sunt, judicare? Secùs est de domesticis fidei, quos Christus Dominus, lavacro Baptismi sui corporis membra semel effecit. Nam hos, si se posteà crimine aliquo contaminaverint, non jam repetito Baptismo ablui, cùm id in Ecclesia Catholica nullâ ratione liceat, sed ante hoc tribunal, tamquàm reos, sisti voluit : ut per sacerdotum sententiam non semel, sed quoties ab admissis peccatis ad ipsum pænitentes confugerent, possent liberari. Alius est prætereà Baptismi, et alius Pænitentiæ fructus. Per Baptismum enim Christum induentes, nova prorsùs in illo efficimur creatura, plenam et integram peccatorum omnium remissionem consequentes : ad quam tamen novitatem et integritatem per Sacramentum Pænitentiæ, sine magnis nostris fletibus et laboribus, divinâ id exigente justitiâ, pervenire nequaquàm possumus : ut meritò Pænitentia laboriosus quidam Baptismus à sanctis Patribus dictus fuerit. Est autem hoc Sacramentum Pænitentiæ lapsis post Baptismum ad salutem necessarium, ut nondum regeneratis ipse Baptismus.

CAPUT III. De partibus et fructu hujus Sacramenti. Docet prætereà sancta Synodus, Sacramenti Pænitentiæ formam, in qua præcipuè ipsius vis sita est, in illis ministri verbis positam esse : Ego te absolvo, etc. quibus quidem de Ecclesiæ sanctæ more preces quædam lauda

biliter adjunguntur: ad ipsius tamen formæ essentiam nequaquàm spectant, neque ad ipsius Sacramenti administrationem sunt necessariæ. Sunt autem quasi materia hujus Sacramenti ipsius pænitentis actus, nempè Contritio, Confessio, et Satisfactio. Qui quatenùs in pænitente ad integritatem Sacramenti, ad plenamque et perfectam peccatorum remissionem ex Dei institutione requiruntur, hac ratione Pænitentiæ partes dicuntur. Sanè verò res et effectus hujus Sacramenti, quantùm ad ejus vim et efficaciam pertinet, reconciliatio est cum Deo, quam interdum in viris piis, et cum devotione hoc Sacramentum percipientibus, conscientiæ pax ac serenitas cum vehementi spiritûs consolatione consequi solet. Hæc de partibus et effectu hujus Sacramenti sancta Synodus tradens, simul eorum sententias damnat, qui Panitentiæ partes, incussos conscientiæ terrores, et fidem esse contendunt.

CAPUT IV. De Contritione. Contritio, quæ primum locum inter dictos pænitentis actus habet, animi dolor ac detestatio est de peccato commisso, cum proposito non peccandi de cætero. Fuit autem quovis tempore ad impetrandam veniam peccatorum hic Contritionis motus necessarius ; et in homine post Baptismum lapso ita demùm præparat ad remissionem peccatorum, si cum fiducia divinæ misericordiæ, et voto præstandi reliqua, conjunctus sit, quæ ad ritè suscipiendum hoc Sacramentum requiruntur. Declarat igitur sancta Synodus, hanc Contritionem, non solùm cessationem à peccato, et vitæ novæ propositum et inchoationem, sed veteris etiam odium continere, juxta illud : Projicite à vobis omnes iniquitates vestras, in quibus prævaricati estis; et facite vobis cor novum et spiritum novum. Et certè, qui illos sanctorum clamores consideraverit; Tibi soli peccavi, et malum coram te feci : Laboravi in gemitu meo, lavabo per singulas noctes lectum meum : Recogitabo tibi omnes annos meos in amaritudine animæ : et alios hujus generis : facilè intelliget, eos ex vebementi quodam anteactæ vitæ odio, et ingenti peccatorum detestatione manasse. Docet prætereà, etsi Contritionem hanc aliquando charitate perfectam esse contingat, hominemque Deo reconciliare, priusquam hoc Sacramentum actu suscipiatur; ipsam nihilominùs reconciliationem ipsi Contritioni, sine Sacramenti voto, quod in illa includitur, non esse adscribendam, Illam vero Contritionem imperfectam quæ Attritio dicitur, quoniam vel ex turpitudinis peccati consideratione, vel ex gehemmæ et pænarum metu communiter concipitur, si voluntatem peccandi excludat, cum spe veniæ; declarat, non solùm non facere hominem hypocritam, et magis peccatorem, verùm etiam donum Dei esse, et Spiritus sancti impulsum, non adhuc quidem inhabitantis, sed tantùm moventis, quo pænitens adjutus, viam sibi ad justitiam parat. Et quamvis sine Sacramento Pænitentiæ per se ad justificationem perducere peccatorem nequeat; tamen eum ad Dei gratiam in Sacramento Penitentiæ impetrandam disponit. Hoc enim timore utiliter concussi Ninivitæ, ad Jonæ prædicationem plenam terroribus, pænitentiam egerunt, et misericordiam à Domino impetrârunt. Quamobrem falsò quidam calumniantur Catholicos scriptores, quasi tradiderint Sacramentum Pænitentiæ, absque bono motu suscipientium, gratiam conferre ; quod nunquam Ecclesia Dei docuit, neque sensit. Sed et falsò docent; Contritionem esse extortam, et coactam, non liberam et voluntariam.

« PoprzedniaDalej »