Obrazy na stronie
PDF
ePub

28. Si quis dixerit, amissâ per peccatum gratiâ, simul et fidem semper amitti; aut fidem, quæ remanet, non esse veram fidem, licèt non sit viva; aut eum, qui fidem sine charitate habet, non esse Christianum; anathema sit.

29. Si quis dixerit, eum, qui post Baptismum lapsus est, non posse per Dei gratiam resurgere, aut posse quidem, sed solâ fide amissam justitiam recuperare sine Sacrainento Poenitentiæ,prout sancta Romana, et universalis Ecclesia, à Christo Domino, et ejus Apostolis edocta, hùc usque professa est, servavit, et docuit; anathema sit.

30. Si quis post acceptam justificationis gratiam, cuilibet peccatori pænitenti ita culpam remitti, et reatum æternæ pænæ deleri dixerit, ut nullus remaneat reatus pænæ temporalis exsolvendæ vel in hoc seculo, vel in futuro in Purgatorio, antequàm ad regna coelorum aditus patere possit; anathema sit.

31. Si quis dixerit, justificatum peccare, dum intuitu æternæ mercedis benè operatur ; anathema sit.

32. Si quis dixerit, hominis justificati bona opera ita esse dona Dei, ut non sint etiam bona ipsius justificati merita; aut, ipsum justificatum bonis operibus, quæ ab eo per Dei gratiam, et Jesu Christi meritum, cujus vivum membrum est, fiunt, non verè mereri augmentum gratiæ, vitam æternam, et ipsius vitæ æternæ, si tamen in gratia decesserit, consecutionem, atque etiam gloriæ augmentum ; anathema sit.

33. Si quis dixerit, per hanc doctrinam Catholicam de justificatione, à sancta Synodo hoc præsenti decreto expressam, aliqua ex parte gloriæ Dei, vel meritis Jesu Christi Domini nostri, derogari, et non potiùs veritatem fidei nostræ, Dei denique ac Christi Jesu gloriam illustrari; anathema sit.

SESSIO SEPTIMA, CELEBRATA DIE III. MENSIS MARTII MDXLVII.

Decretum de Sacramentis. Proæmium. Ad consummationem salutaris de justificatione doctrinæ, quæ in præcedenti proxima Sessione uno omnium Patrum consensu promulgata fuit; consentaneum visum est de sanctissimis Ecclesiæ Sacramentis agere, per quæ omnis vera justitia vel incipit, vel cæpta augetur, vel amissa reparatur. Proptereà sacro-sancta oecumenica et generalis Tridentina Synodus, in Spiritu sancto legitimè congregata, præsidentibus in ea eisdem Apostolicæ Sedis Legatis, ad errores eliminandos, et extirpandas hæreses, quæ circà sanctissima ipsa Sacramenta hac nostra tempestate, tùm de damnatis olim à Patribus nostris hæresibus suscitatæ, tùm etiam de novo adinventæ sunt, quæ Catholicæ Ecclesiæ puritati, et animarum saluti magnoperè officiunt, sanctarum Scripturarum doctrinæ, Apostolicis traditionibus, atque aliorum Conciliorum et Patrum consensui inhærendo, hos præsentes canones statuendos, et decernendos censuit; reliquos, qui supersunt ad cæpti operis perfectionem, deinceps, divino Spiritu adjuvante, editura.

De Sacramentis in Genere. Canon 1. Si quis dixerit, Sacramenta novæ legis non fuisse omnia à Jesu Christo, Domino nostro, instituta ; aut esse plura vel pauciora quàm septem, videlicet, Baptismum, Confirmationem, Eucharistiam, Pænitentiam, Extremam Unctionem, Ordinem, et Matrimonium ; aut etiam aliquod horum septem non esse verè et propriè Sacramentum; anathema sit.

2. Si quis dixerit, ea ipsa novæ legis Sacramenta è Sacramentis antiquæ legis non differre, nisi quia cæremoniæ sunt aliæ, et alii ritus externi; anathema sit.

3. Si quis dixerit, hæc septem Sacramenta ita esse inter se paria, ut nulla ratione aliud sit alio dignius; anathema sit.

4. Si quis dixerit, Sacramenta novæ legis non esse ad salutem necessaria, sed superflua ; et sine eis, aut eorum voto per solam fidem homines à Deo gratiam justificationis adipisci; licèt omnia singulis necessaria non sint ; anathema sit.

5. Si quis dixerit, hæc Sacramenta propter solam fidem nutriendam insti. tuta fuisse; anathema sit.

6. Si quis dixerit, Sacramenta novæ legis non continere gratiam, quam significant, aut gratiam ipsam non ponentibus, obicem non conferre, quasi signa tantùm externa sint acceptæ per fidem gratiæ vel justitiæ, et notæ quædam Christianæ professionis, quibus apud homines discernuntur fideles ab infidelibus; anathema sit.

7. Si quis dixerit, non dari gratiam per hujusmodi Sacramenta semper, et omnibus, quantùm est ex parte Dei, etiam si ritè ea suscipiant, sed aliquando, et aliquibus; anathema sit.

8. St quis dixerit, per ipsa novæ legis Sacramenta ex opere operato non conferri gratiam, sed solam fidem divinæ promissionis ad gratiam consequendom sufficere; anathema sit.

9. Si quis dixerit, in tribus Sacramentis, Baptismo scilicet, Confirmatione, et Ordine, non imprimi characterem in anima, hoc est, signum quaddam spiritale, et indelebile, undè ea iterari non possunt; anathema sit.

10. Si quis dixerit, Christianos omnes in verbo, et omnibus Sacramentis administrandos habere potestatem ; anathema sit.

11. Si quis dixerit, in ministris, dùm Sacramenta conficiunt, et conferunt, non requiri intentionem saltem faciendi quod facit Ecclesia; anathema sit.

12. Si quis dixerit, ministrum in peccato mortali existentem, modò omnia essentialia, quæ ad Sacramentum conficiendum, aut conferendum pertinent, servaverit, non conficere, aut conferre Sacramentum ; anathema sit.

13. Si quis dixerit, receptos et approbatos Ecclesiæ Catholicæ ritus, in solemni Sacramentorum administratione adhiberi consuetos, aut contemni, aut sine peccato à ministris pro libito omitti, aut in novos alios per quemcumque Ecclesiarum Pastorein mutari posse; anathema sit.

DĘ BAPTISMO. Canon 1. Si quis dixerit, Baptismum Joannis habuisse eamdem vim cum Baptismo Christi ; anathema sit.

2. Si quis dixerit, aquam veram et naturalem non esse de necessitate Baptismi, atque ideò verba illa Domini nostri Jesu Christi : Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, ad metaphoram aliquam detorserit; anathema sit.

3. Si quis dixerit, in Ecclesia Romana, quæ omnium ecclesiarum mater est, et magistra, non esse veram de Baptismni Sacramento doctrinam; anathema sit.

4. Si quis dixerit, Baptismum, qui etiam datur ab hæreticis in nomine Patris, et Filii, et Spiritûs sancti, cum intentione faciendi quod facit Ecclesia, non esse verum Baptismum; anathema sit.

5. Si quis dixerit, Baptismum liberum esse, hoc est, non necessarium ad salutem ; anathema sit.

6. Si quis dixerit, baptizatum non posse, etiam si velit, gratiam amittere, quantumcumque peccet, nisi nolit credere ; anathema sit.

7. Si quis dixerit, baptizatos per Baptismum ipsum, solius tantùm fidei debitores fieri, non autem universæ legis Christi servandæ; anathema sit.

8. Si quis dixerit, baptizatos liberos esse ab omnibus sanctæ Ecclesiæ præceptis, quæ vel scripta vel tradita sunt, ita ut ea observare non teneantur, nisi se suâ sponte illis submittere voluerint; anathema sit.

9. Si quis dixerit, ita revocandos esse homines ad Baptismi suscepti memoriam, ut vota omnia, quæ post Baptismum fiunt, vi promissionis in Baptismo ipso jam factæ, irrita esse intelligant, quasi per ea, et fidei, quam professi sunt, detrahatur, et ipsi Baptismo; anathema sit.

10. Si quis dixerit, peccata omnia, quæ post Baptismum fiunt, solà recordatione, et fide suscepti Baptismi vel dimitti, vel venialia fieri ; anathema sit.

11. Si quis dixerit, verum, et ritè collatum Baptismum iterandum esse illi, qui apud infideles fidem Christi negaverit, cùm ad pænitentiam convertitur; anathema sit.

12. Si quis dixerit, neminem esse baptizandum, nisi eâ ætate, quâ Christus baptizatus est, vel in ipso mortis articulo; anathema sit.

13. Si quis dixerit, parvulos, eò quòd actum credendi non habent, suscepto Baptismo inter fideles computandos non esse, ac proptereà, cùm ad annos discretionis pervenirent, esse rebaptizandos; aut præstare omitti eorum Baptisma, quam eos non actu proprio credentes baptizari in sola fide Ecclesiæ : anathema sit.

14. Si quis dixerit, hujusmodi parvulos baptizatos, cùm adoleverint, interrogandos esse, an ratum habere velint, quod patrini eorum nomine, dùm baptizarentur, polliciti sunt; et ubi se nolle responderint, suo esse arbitrio relinquendos, nec aliâ interim pænâ ad Christianam vitam cogendos, nisi ut ab Eucharistiæ aliorumque Sacramentorum perceptione arceantur, donec resipiscant; anathema sit.

DE CONFIRMATIONE. Canon 1. Si quis dixerit, Confirmationem baptizatorum otiosam cæremoniam esse, et non potiùs verum et proprium Sacramentum ; aut olim nibil aliud fuisse, quàm catechesim quamdam, quâ adolescentiæ proximi fidei suæ rationem coram Ecclesia exponebant; anathema sit.

2. Si quis dixerit, injurios esse Spiritui sancto eos qui sacro Confirmationis chrismati virtutem aliquam tribuunt; anathema sit.

3. Si quis dixerit, sanctæ Confirmationis ordinarium ministrum non esse solum Episcopum, sed quemvis simplicem sacerdotem ; anathema sit.

SESSIO XIII., QUÆ EST TERTIA SUB JULIO III. PONT. MAX. CELEBRATA

DIE XI. OCTOBR. MDLI. Decretum de sanctissimo EUCHARISTIÆ Sacramento. Sacro-sancta æcumenica et generalis Tridentina Synodus, in Spiritu sancto legitimè congregata, præsidentibus in ea eisdem sanctæ Sedis Apostolicæ

Legato, et Nuntiis, etsi in eum finem, non absque peculiari Spiritûs sancti ductu et gubernatione convenerit, ut veram et antiquam de fide et Sacramentis doctrinam exponeret, et ut hæresibus omnibus, et aliis gravissimis incommodis, quibus Dei Ecclesia miserè nunc exagitatur, et in multas et varias partes scinditur, remedium afferret; hoc præsertim jam indè à principio in votis habuit, ut stirpitùs convelleret zizania execrabilium errorum et schisma. tum quæ inimicus homo his nostris calamitosis temporibus in doctrina fidei, usu et cultu sacro-sanctæ Eucharistiæ superseminavit ; quam alioqui Salvator noster in Ecclesia sua tamquàm symbolum reliquit ejus unitatis et charitatis, quà Christianos omnes inter se conjunctos et copulatos esse voluit. Itaque eadem sacro-sancta Synodus sanam et sinceram illam de venerabili hoc et divino Eucharistiæ Sacramento doctrinam tradens, quain semper Catholica Ecclesia, ab ipso Jesu Christo Domino nostro, et ejus Apostolis erudita atque à Spiritu sancto, illi omnem veritatem in dies suggerente, edocta, retinuit, et ad finem usque sæculi conservabit; omnibus Christi fidelibus interdicit, ne posthac de sanctissima Eucharistia aliter credere, docere aut prædicare audeant, quàm ut est hoc præsenti decreto explicatum atque definitum.

Caput I. De reali præsentia Domini nostri Jesu Christi in sanctissimo Eu

charistiæ Sacramento. Principio docet sancta Synodus, et apertè ac simpliciter profitetur, in almo sanctæ Eucharistiæ Sacramento, post panis et vini consecrationem, Dominum nostrum Jesum Christum, verum Deum atque hominem, verè, realiter, ac substantialiter sub specie illarum rerum sensibilium contineri. Nec enim hæc inter se pugnant, ut ipse Salvator noster semper ad dexteram Patris in colis assideat, justa modum existendi naturalem ; et ut multis nihilominùs aliis in locis sacramentaliter præsens sua substantia nobis adsit, eâ existendi ratione quam etsi verbis exprimere vix possumus, possibilem tamen esse Deo, cogitatione per fidem illustratâ, assequi possumus, et constantissimè credere debemus: ita enim majores nostri omnes, quotquot in vera Christi Ecclesia fuerunt, qui de sanctissimo hoc Sacramento disseruerunt, apertissimè professi sunt, hoc tam admirabile Sacramentum in ultima cæna Redemptorem nostrum instituisse, cùm post panis vinique benedictionem, se suum ipsius corpus illis præbere, ac suum sanguinem, disertis ac perspicuis verbis testatus est : quæ verba à sanctis Evangelistis commemorata, et à divo Paulo posteà repetita, cùm propriam illam et apertissimam significationem præ se ferant, secundum quam à Patribus intellecta sunt; indignissimum sanè flagitium est, ea à quibusdam contentiosis et pravis hominibus ad fictitios et imaginarios tropos, quibus veritas carnis et sanguinis Christi negatur, contra universum Ecclesiæ sensum detorqueri : quæ tamquàm columna et firmamentum veritatis, hæc ab impiis hominibus excogitata commenta, velut satanica, detestata est, grato semper et memore animo præstantissimum hoc Christi beneficium agnoscens.

CAPUT II. De ratione institutionis sanctissimi hujus Sacramenti. Ergo Salvator noster, discessurus ex hoc mundo ad Patrem, Sacramentum hoc instituit, in quo divitias divini sui erga homines amoris velut effudit

F F

memoriam faciens mirabilium suorum; et in illius sumptione colere nos sui memoriam præcepit, suamque annuntiare mortem, donec ipse ad judicandum inundum veniat. Sumi autem voluit Sacramentum hoc, tamquam spiritualem animarum cibum, quo alantur et confortentur viventes vitâ illius qui dixit : Qui manducat me, et ipse vivet propter me: et tamquàm antidotum, quo liberemur à culpis quotidianis, et à peccatis mortalibus præservemur. Pignus prætereà id esse voluit futuræ nostræ gloriæ, et perpetuæ felicitatis : adeoque symbolum unius illius corporis, cujus ipse caput existit, cuique nos, tamquàm membra, arctissimâ fidei, spei et charitatis connexione adstrictos esse voluit, ut id ipsum omnes diceremus, nec essent in nobis schismata.

CAPUT III. De excellentia sanctissimæ Eucharistie super reliqua Sacramenta.

Commune hoc quidem est sanctissimæ Eucharistiæ cum cæteris Sacramentis, symbolum esse rei sacræ, et invisibilis gratiæ formam visibilem : verùm illud in ea excellens et singulare reperitur, quòd reliqua Sacramenta tunc primùm sanctificandi vim habent, cùm quis illis utitur, at in Eucharistia ipse sanctitatis auctor ante usum est: nondùm enim Eucharistiam de manu Domini Apostoli susceperant, cùm verè tamen ipse affirmaret corpus suum esse quod præbebat. Et semper hæc fides in Ecclesia Dei fuit, statim post consecrationem verum Domini nostri corpus, verumque ejus sanguinem sub panis et vini specie unà cùm ipsius anima et divinitate existere ; sed corpus quidem sub specie panis et sanguinem sub vini specie, ex vi verborum; ipsum autem corpus sub specie vini, et sanguinem sub specie panis, animamque sub utraque, vi naturalis illius connexionis et concomitantiæ, quâ partes Christi Domini, qui jam ex mortuis resurrexit, non ampliùs moriturus, inter se copulantur: Divinitatem porrò propter admirabilem illam ejus cum corpore et anima hypostaticam unionem. Quapropter verissimum est tantumdem sub alterutra specie, atque sub utraque contineri; totus enim et integer Christus sub panis specie, et sub quavis ipsius speciei parte, totus item sub vini specie, et sub ejus partibus existit.

CAPUT IV. De Transubstantiatione. Quoniam autem Christus redemptor noster, corpus suum id, quod sub specie panis offerebat, verè esse dixit : ideò persuasum semper in Ecclesia Dei fuit, idque nunc denuò sancta hæc Synodus declarat, per consecrationem panis et vini conversionem fieri totius substantiæ panis in substantiam corporis Christi Domini nostri, et totius substantiæ vini in substantiam sanguinis ejus; quæ conversio convenienter et propriè a sancta Catholica Ecclesia Transubstantiatio est appellata. CAPUT V. De cultu et veneratione huic sanctissimo Sacramento exhibenda.

Nullus itaque dubitandi locus relinquitur, quin omnes Christi fideles, pro more in Catholica Ecclesia semper recepto, latriæ cultum, qui vero Deo debetur, huic sanctissimo Sacramento in veneratione exhibeant ; neque enim ideò minùs est adorandum, quod fuerit à Christo Domino, ut sumatur, institutum. Nam illum eumdem Deum præsentem in eo adesse credimus, quem Pater æternus introducens in orbem terrarum, dicit: Et adorent eum omnes Angeli Dei; quem Magi procidentes adoraverunt; quem deniquè in Galilæa

« PoprzedniaDalej »