Obrazy na stronie
PDF
ePub

Caput XI. De observatione mandatorum, deque ipsius necessitate et

impossibilitate. Nemo autem, quantumvis justificatus, liberum se esse ab observatione mandatorum putare debet : nemo temerariâ illâ, et à Patribus sub anathemate prohibitâ voce uti, Dei præcepta homini justificato ad observandum esse impossibilia. Nam Deus impossibilia non jubet, sed jubendo monet, at facere quod possis, et petere quod non possis ; et adjuvat ut possis. Cujus mandata gravia non sunt, cujus jugum suave est, et onus leve. Qui enim sunt filii Dei, Christum diligunt: qui autem diligunt eum, ut ipsemet testatur, servant sermones ejus, quod utique cum divino auxilio præstare possunt. Licet enim in hac mortali vita quantumvis sancti et justi in levia saltem et quotidiana, quæ etiam venialia dicuntur, peccata quandoque cadant, non proptereà desinunt esse justi. Nam justorum illa vox est et humilis, et verax : Dimitte nobis debita nostra. Quo fit, ut justi ipsi eò magis se obligatos ad ambulandum in via justitiæ sentire debeant, quò liberati jam à peccato, servi autem facti Deo, sobriè, justè, et piè viventes proficere possint per Christum Jesum, per quem accessum habuerunt in gratiam istam. Deus namque suâ gratiâ semel justificatos non deserit, nisi ab eis priùs deseratur. Itaque nemo sibi in sola fide blandiri debet, putans fide solâ se heredem esse constitutum, hereditatemque consecuturum, etiam si Christo non com patiatur, ut et conglorificetur. Nam et Christus ipse, ut inquit Apostolus, cùm esset Filius Dei, didicit ex iis quæ passus est, obedientiam; et consummatus, factus est omnibus obtemperantibus sibi causa salutis æternæ. Proptereà Apostolus, ipse monet justificatos, dicens: Nescitis quòd ii qui in stadio currunt, omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium ? sic currite ut comprehendatis. Ego igitur sic curro, non quasi in incertum : sic pugno, non quasi aerem verberans, sed castigo corpus meum, et in servitutem redigo: ne fortè, cùm aliis prædicaverim, ipse reprobus efficiar. Item princeps Apostolorum Petrus: Satagite, ut per bona opera certam vestram vocationein et electionem faciatis ; hæc enim facientes, non peccabitis ali. quando. Undè constat eos orthodoxæ religionis. doctrinæ adversari, qui dicunt, justum in omni bono opere saltem venialiter peccate, aut, quod intolerabilius est, pænas æternas mereri : atque etiam eos qui statuunt in omnibus operibus justos peccare, si in illis suam ipsorum socordiam excitando, et sese ad currendum in stadio cohortando, cum hoc, ut in primis glorificetur Deus, mercedem quoque intuentur æternam : cum scriptum sit: Inclinavi cor meum ad faciendas justificationes tuas propter retributionem. Et de Mose dicat Apostolus, quòd respiciebat in remunerationem.

CAPUT XII. Prædestinationis temerariam præsumptionem cavendam esse.

Nemo quoque, quamdiù in hac mortalitate vivitur, de arcano divinæ prædestinationis mysterio usque adeò præsumere debet, ut certò statuat se omninò esse in numero prædestinatorum : quasi verum esset, quòd just ficatus aut ampliùs peccare non possit; aut, si peccaverit, certam sii resipiscentiam promittere debeat. Nam nisi ex speciali revelatione, sciri n potest, quos Deus sibi elegerit.

CAPUT XIII. De perseverantia munere. Similiter de perseverantiæ munere, de quo scriptum est: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit: quod quidem aliundè haberi non potest, nisi ab eo qui potens est eum, qui stat, statuere, ut perseveranter stet, et eum qui cadit, restituere : nemo sibi certi aliquid absolutâ certitudine polliceatur ; tametsi in Dei auxilio firmissimam spem collocare et reponere omnes debent. Deus enim, nisi ipsi illius gratiæ defuerint, sicut cæpit opus bonum, ita perficiet, operans velle, et perficere. Verumtamen qui se existimant stare, videant ne cadant; et cum timore ac tremore salutem suam operentur in laboribus, in vigiliis, in eleemosynis, in orationibus, et oblationibus, in jejuniis et castitate. Formidare enim debent, scientes quod in spem gloriæ, et nondùm in gloriam renati sunt, de pugna quæ superest cum carne, cum mundo, cum diabolo; in qua victores esse non possunt, nisi cum Dei gratia Apostolo obtemperent, dicenti : Debitores sumus non carni, ut secundum carnem vivamus; si enim secundum carnem vixeritis, moriemini: si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis.

CAPUT XIV. De lapsis, et eorum reparatione. Qui verò ab accepta justificationis gratia per peccatum exciderunt, rursùs justificari poterunt, cùm, excitante Deo, per Pænitentiæ Sacramentum, merito Christi, amissam gratiam recuperare procuraverint. Hic enim justificationis modus est lapsi reparatio, quam secundam post naufragium deperditæ gratiæ tabulam sancti Patres aptè nuncupârunt. Etenim pro iis qui post Baptismum in peccata labuntur, Christus Jesus Sacramentum instituit Pænitentiæ, cùin dixit: Accipite Spiritum sanctum : quorum remiseritis peccata, remittuntur eis ; et quorum retinueritis, retenta sunt. Undè docendum est, Christiani hominis pænitentiam post lapsum multò aliam esse à Baptismali; eaque contineri non modò cessationem à peccatis, et eorum detestationem, aut cor contritum et humiliatum, verùm etiam eorumdem sacramentalem Confessionem saltem in voto, et suo tempore faciendam, et sacerdotalem Absolutionem ; itemque satisfactionem per jejunia, eleemosynas, orationes, et alia pia spiritualis vitæ exercitia ; non quidem pro pæna æterna, quæ vel Sacramento, vel Secramenti voto anà cum culpa remittitur, sed pro pæna temporali; quæ, ut sacræ Litteræ docent, non tota semper, ut in Baptismo fit, dimittitur illis, qui gratiæ Dei quam acceperunt, ingrati Spiritum sanctum contristaverunt, et templum Dei violare non sunt veriti. De qua pænitentia scriptum est: Memor esto undè excideris : age pænitentiam, et prima opera fac. Et iterùm : Quæ secundùm Deum tristitia est, pænitentiam in salutem stabilem operatur. Et rursùs : Pænitentiam agite, et facite fructus dignos Pænitentiæ.

CAPUT XV. Quolibet mortali peccato amitti gratiam, sed non fidem. Adversus etiam hominum quorumdam callida ingenia, qui per dulces sermones, et benedictiones seducunt corda innocentium, asserendum est, non modò infidelitate, per quam et ipsa fides amittitur, sed etiam quocunque alio mortali peccato, quamvis non amittatur fides, acceptam justificationis gratiam amitti : divinæ legis doctrinam defendendo, quæ a regno Dei non

solùm infideles excludit, sed et fideles quoque, fornicarios, adulteros, molles, masculorum concubitores, fures, avaros, ebriosos, maledicos, rapaces, cæterosque omnes qui letalia com mittunt peccata ; à quibus cum divinæ gratiæ adjumento abstinere possunt, et pro quibus à Christi gratia separantur.

CAPUT XVI. De fructu justificationis, hoc est, de merito bonorum operum,

deque ipsius meriti ratione. Hac igitur ratione justificatis hominibus, sive acceptam gratiam perpetuò conservaverint, sive amissam recuperaverint, proponenda sunt Apostoli verba : Abundate in omni opere bono, scientes quòd labor vester non est inanis in Domino. Non enim injustus est Deus, ut obliviscatur operis vestri, et dilectionis quam ostendistis in nomine ipsius. Et, nolite amittere confidentiam vestram, quæ magnam habet remunerationem. Atque ideò bene operantibus usque in finem, et in Deo sperantibus, proponenda est vita æterna, et tamquam gratia filiis Dei per Christum Jesum misericorditer promissa, et tamquam merces ex ipsius Dei promissione bonis ipsorum operibus et meritis fideliter reddenda. Hæc est enim illa corona justitiæ quam post suum certamen et cursum repositam sibi esse aiebat Apostolus, à justo Judice sibi reddendam : non solùm autem sibi, sed et omnibus qui diligunt adventum ejus. Cùm enim ille ipse Christus Jesus tamquàm caput in membra, et tamquàm vitis in palmites, in ipsos justificatos jugiter virtutem influat; quæ virtus bona eorum opera semper antecedit, et comitatur, et subsequitur, et sine qua nullo pacto Deo grata et meritoria esse possent ; nihil ipsis justificatis ampliùs deesse credendum est, quò minùs plene illis quidem operibus, quæ in Deo sunt facta, divinæ legi pro hujus vitæ statu satisfecisse, et vitam æternam suo etiam tempore, si tamen in gratia decesserint, consequendam, verè promeruisse censeantur : cùm Christus, Salvator noster, dicat : Si quis biberit ex aqua quam ego dabo ei, non sitiet in æternum, sed fiet in eo fons aquæ salientis in vitam æternam. Ita neque propria nostra justitia, tamquàm ex nobis propria statuitur : neque ignoratur, aut repudiatur justitia Dei. Quæ enim justitia nostra dicitur, quia per eam nobis inhærentem justificamur; illa eadem Dei est, quia à Deo nobis infunditur per Christi meritum. Neque verò illud omittendum est, quod licet bonis operibus in sacris Litteris usque adeò tribuatur, ut etiam qui uni ex minimis suis potum aquæ frigidæ dederit, promittat Christus eum non esse suâ mercede cariturum : et Apostolus testetur, id quod in præsenti est momentaneum, et leve tribulationis nostræ, supra modum in sublimitate æternum gloriæ pondus operari in nobis : absit tamen, ut Christianus homo in se ipso vel confidat vel glorietur, et non in Domino : cujus tanta est erga omnes homines bonitas, ut eorum velit esse merita, quæ sunt ipsius dona. Et quia in multis offendimus omnes; unusquisque sicut misericordiam et bonitatem, ita severitatem et judicium ante oculos habere debet, neque se ipsum aliquis, etiam si nihil sibi conscius fuerit, judicare : quoniam omnis hominum vita non humano judicio examinanda et judicanda est, sed Dei : qui illuminabit obscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium : et tunc laus erit unicuique à Deo, qui, ut scriptum est, reddet unicuique secundùm opera sua.

Post hanc Catholicam de justificatione doctrinam, quam nisi quisque

fideliter firmiterque receperit, justificari non poterit, placuit sanctæ Synodo hos Canones subjungere, ut omnes sciant, non solùm quid tenere et sequi, sed etiam quid vitare et fugere debeant.

DE JUSTIFICATIONE. Canon 1. Si quis dixerit, hominem suis operibus, quæ vel per humanæ naturæ vires, vel per legis doctrinam fiant, absque divina per Jesum Christum gratia posse justificari coram Deo; anathema sit.

2. Si quis dixerit, ad hoc solùm divinam gratiam per Christum Jesum dari, ut faciliùs homo justè vivere, ac vitam æternam promereri possit ; quasi per liberum arbitrium sine gratia utrumque, sed ægrè tamen et difficulter possit ; anathema sit.

3. Si quis dixerit, sine præveniente Spiritûs sancti inspiratione, atque ejus adjutorio, hominem credere, sperare, diligere, aut pænitere posse, sicut oportet, ut ei justificationis gratia conferatur; anathema sit.

4. Si quis dixerit, liberum hominis arbitrium à Deo motum, et excitatum, nihil cooperari assentiendo Deo excitanti, atque vocanti, quo ad obtinendam justificationis gratiam se disponat, ac præparet; neque posse dissentire, si velit, sed velut inanime quoddam nihil omninò agere, merèque passivè se habere; anathema sit.

5. Si quis liberum hominis arbitrium post Adæ peccatum amissum et extinctum esse dixerit, aut rem esse de solo titulo, imò titulum sine re, figmentum denique à satana invectum in Ecclesiam ; anathema sit.

6. Si quis dixerit, non esse in potestate hominis vias suas malas facere, sed mala opera, ita ut bona, Deum operari, non permissivè solùm, sed etiam propriè, et per se; adeò, ut sit proprium ejus opus non minùs proditio Judæ, quam vocatio Pauli: anathema sit.

7. Si quis dixerit, opera omnia, quæ ante justificationem fiunt, quacumque ratione facta sint, verè esse peccata, vel odium Dei mereri ; aut, quantò vehementiùs quis nititur se disponere ad gratiam, tantò eum graviùs peccare; anathema sit.

8. Si quis dixerit, gehennæ metum, per quem ad misericordiam Dei de peccatis dolendo confugimus, vel à peccando abstinemus, peccatum esse, aut peccatores pejores facere; anathema sit.

9. Si quis dixerit, solâ fide impium justificari, ita ut intelligat nihil aliud requiri, quod ad justificationis gratiam consequendam cooperetur, et nulla ex parte necesse esse eum suæ voluntatis motu præparari, atque disponi; anathema sit.

10. Si quis dixerit, homines sine Christi justitia, per quam nobis meruit, justificari, aut per eam ipsam formaliter justos esse ; anathema sit.

11. Si quis dixerit, homines justificari vel solâ imputatione justitiæ Christi, vel solâ peccatorum remissione, exclusâ gratiâ, et charitate, quæ in cordibus eorum per Spiritum sanctum diffundatur, atque illis inhæreat; aut etiam gratiam, quâ justificamur, esse tantùm favorem Dei; anathema sit.

12, Si quis dixerit, fidem justificantem nihil aliud esse quam fiduciam divinæ misericordiæ, peccata remittentis propter Christum ; vel eam fiduciam solam esse, quâ justificamur; anathema sit.

13. Si quis dixerit, omni homini ad remissionem peccatorum assequendam necessarium esse, ut credat certò, et absque alla hæsitatione propriæ infirmitatis et indispositionis peccata sibi esse remissa ; anathema sti.

14. Si quis dixerit, hominem à peccatis absolvi, ac justificari ex eo, quòd se absolvi ac justificari certò credat; aut neminem verè esse justificatum, nisi qui credat se esse justificatum, et hac solâ fide absolutionem et justificationem perfici ; anathema sit.

15. Si quis dixerit, hominem renatum et justificatum teneri ex fide ad credendum, se certò esse in numero prædestinatorum ; anathema sit.

16. Si quis magnum illud usque in finem perseverantiæ donum se certò habiturum, absolutâ et infallibi, certitudine dixerit ; nisi hoc speciali revelatione didicerit ; anathema sit.

17. Si quis justificationis gratiam non nisi prædestinatis ad vitam contingere dixerit; reliquos verò omnes qui vocantur, vocari quidem, sed gratiam non accipere, utpotè divinâ potestate prædestinatos ad malum ; anathema sit.

18. Si quis dixerit, Dei præcepta homini etiam justificato, et sub gratia constituto, esse ad observandum impossibilia; anathema sit.

19. Si quis dixerit, nihil præceptum esse in Evangelio præter fidem, cætera esse indifferentia, neque præcepta, neque prohibita, sed libera ; aut decem præcepta nihil pertinere ad Christianos; anathema sit.

20. Si quis hominem justificatum, et quantumlibet perfectum, dixerit non teneri ad observantiam mandatorum Dei, et Ecclesiæ, sed tantùm ad credendum ; quasi verò Evangelium sit nuda et absoluta promissio vitæ æternæ, sine conditione observationis mandatorum; anathema sit.

21. Si quis dixerit, Christum Jesum à Deo hominibus datum fuisse ut redemptorem, cui fidant; non etiam ut legislatorem, cui obediant; anathema sit.

22. Si quis dixerit, justificatum, vel sine speciali auxilio Dei, in accepta justitia perseverare posse, vel cum eo non posse; anathema sit.

23. Si quis hominem semel justificatum dixerit ampliùs peccare non posse, neque gratiam amittere, atque ideò eum qui labitur, et peccat, mumquam verè fuisse justificatum; aut contrà, posse in tota vita peccata omnia, etiam venialia, vitare, nisi ex speciali Dei privilegio, quemadmodùm de beata Virgine tenet Ecclesia ; anathema sit.

24. Si quis dixerit, justitiam acceptam non conservari, atque etiam augeri coram Deo per bona opera ; sed opera ipsa fructus solummodò et signa esse justificationis adeptæ, non autem ipsius augendæ causam ; anathema sit.

25. Si quis in quolibet bono opere justum saltem venialiter peccare dixerit, aut, quod intolerabilius est, mortaliter; atque ideò pænas æternas mereri ; tantumque ob id non damnari, quia Deus ea opera non imputet ad damna. tionem; anathema sit.

26. Si quis dixerit, justos non debere pro bonis operibus, quæ in Deo · fuerint facta, exspectare et sperare æternam retributionem à Deo per ejus

misericordiam, et Jesu Christi meritum, si benè agendo, et divina mandata custodiendo usque in finem perseveraverint; anathema sit.

27. Si quis dixerit, nullum esse mortale peccatum, nisi infidelitatis, aut nullo alio, quantumvis gravi et enormi, præterquàm infidelitatis peccato, semel acceptam gratiam amitti; anathema sit.

« PoprzedniaDalej »