Obrazy na stronie
PDF
ePub

iram et indignationem Dei, atque ideo mortem, quam anteà illi comminatus fuerat Deus, et cum morte captivitatem sub ejus potestate qui mortis deindè habuit imperium, hoc est, diaboli, totumque Adam, per illam prævaricationis offensam, secundum corpus et animam in deterius commutatum fuisse: anathema sit.

2. Si quis Adæ prævaricationem sibi soli, et non ejus propagini, asserit nocuisse; et acceptam à Deo sanctitatem, et justitiam, quam perdidit, sibi soli, et non nobis etiam eum perdidisse; aut inquinatum illum per inobedientiæ peccatum, mortem et poenas corporis tantùm in omne genus humanum transfudisse, non autem, et peccatum, quod mors est animæ: anathema sit cùm contradicat Apostolo dicenti : Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors: et ita in omnes homines mors pertransiit, in quo omnes peccaverunt.

3. Si quis hoc Adæ peccatum, quod origine unum est, et propagatione, non imitatione transfusum omnibus, inest unicuique proprium, vel per humanæ naturæ vires, vel per aliud remedium asserit tolli, quàm per meritum unius mediatoris Domini nostri Jesu Christi, qui nos Deo reconciliavit in sanguine suo, factus nobis justitia, sanctificatio, et redemptio; aut negat ipsum Christi Jesu meritum per Baptismi sacramentum in forma Ecclesiæ ritè collatum, tam adultis quàm parvulis applicari; anathema sit: quia non est aliud nomen sub cœlo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri. Undè illa vox: Ecce Agnus Dei: Ecce qui tollit peccata mundi. Et illa: Quicumque baptizati estis, Christum induistis.

4. Si quis parvulos recentes ab uteris matrum baptizandos negat, etiam si fuerint à baptizatis parentibus orti; aut dicit in remissionem quidem peccatorum eos baptizari, sed nihil ex Adam trahere originalis peccati, quod regenerationis lavacro necesse sit expiari ad vitam æternam consequendam : undè fit consequens, ut in eis forma Baptismatis, in remissionem peccatorum, non vera, sed falsa intelligatur: anathema sit. Quoniam non aliter intelligendum est id quod dixit Apostolus: Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines mors pertransiit, in quo omnes peccaverunt: nisi quemadmodum Ecclesia Catholica ubique diffusa semper intellexit. Propter hanc enim regulam fidei ex traditione Apostolorum etiam parvuli, qui nihil peccatorum in semetipsis adhuc committere potuerunt, ideò in remissionem peccatorum veraciter baptizantur, ut in eis regeneratione mundetur, quod generatione contraxerunt. Nisi enim quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto non potest introire in regnum Dei.

5. Si quis per Jesu Christi Domini nostri gratiam, quæ in Baptismate confertur, reatum originalis peccati remitti negat; aut etiam asserit non tolli totum id, quod veram et propriam peccati rationem habet; sed illud dicit tantùm radi, aut non imputari: anathema sit. In renatis enim nihil odit Deus: quia nihil est damnationis iis qui verè consepulti sunt cum Christo per Baptisma in mortem : qui non secundum carnem ambulant, sed veterem hominem exuentes, et novum qui secundum Deum creatus est, induentes, innocentes, immaculati, puri, innoxii, ac Deo dilecti effecti sunt, heredes quidem Dei, coheredes autem Christi, ita ut nihil prorsus eos ab ingressu cœli remoretur. Manere autem in baptizatis concupiscentiam, vel fomitem, hæc sancta Synodus fatetur, et sentit: quæ cùm ad agonem relicta sit, nocere non consentientibus, viriliter per Christi Jesu gratiam repugnantibus non valet :

quinimò, qui legitimè certaverit, coronabitur. Hanc concupiscentiam, quam aliquando Apostolus peccatum appellat, sancta Synodus declarat Ecclesiam Catholicam nunquàm intellexisse peccatum appellari, quod verè et propriè in renatis peccatum sit, sed quia ex peccato est, et ad peccatum inclinat. Si quis autem contrarium senserit, anathema sit.

Declarat tamen hæc ipsa sancta Synodus, non esse suæ intentionis, comprehendere in hoc decreto, upi de peccato originali agitur, beatam et immaculatam virginem Mariam, Dei genitricem ; sed observandas esse constitutiones felicis recordationis Sixti Papæ IV. sub pœnis in eis constitutionibus contentis, quas innovat.

SESSIO SEXTA, CELEBRATA DIE XIII. MENSIS JAN. MDXLVII.

Decretum de justificatione. Proæmium.

Cum hoc tempore, non sine multarum animarum jactura, et gravi ecclesiastica unitatis detrimento, erronea quædam disseminata sit de justificatione doctrina: ad laudem et gloriam omnipotentis Dei, Ecclesiæ tranquillitatem, et animarum salutem, sacro-sancta œcumenica et generalis Tridentina Synodus, in Spiritu sancto legitimè congregata, præsidentibus in ea nomine Sanctissimi in Christo Patris et Domini nostri, Domini Pauli, divinâ providentia Papæ tertii, Reverendissimis Dominis, Dominis Jo. Maria Episcopo Prænestino de Monte, et Marcello tit. S. Crucis in Jerusalem Presbytero, sanctæ Romanæ Ecclesiæ Cardinalibus, et Apostolicis de latere Legatis exponere intendit omnibus Christi fidelibus veram sanamque doctrinam ipsius justificationis, quam Sol justitiæ Christus Jesus, fidei nostræ auctor et consummator, docuit, Apostoli tradiderunt, et Catholica Ecclesia, Spiritu sancto suggerente, perpetuò retinuit; districtiùs inhibendo, ne deinceps audeat quisquam aliter credere, prædicare, aut docere, quàm præsenti decreto statuitur, ac declaratur.

CAPUT I. De naturæ et legis ad justificandos homines imbecillitate.

Primum declarat sancta Synodus, ad justificationis doctrinam probè et sincerè intelligendam, oportere, ut unusquisque agnoscat, et fateatur, quòd cùm omnes homines in prævaricatione Adæ innocentiam perdidissent, facti immundi, et ut Apostolus inquit, naturâ filii iræ, quemadmodùm in decreto de peccato originali exposuit, usque adeò servi erant peccati, et sub potestate diaboli ac mortis, ut non modò gentes per vim naturæ, sed ne Judæi quidem per ipsam etiam literam legis Moysi, indè liberari, aut surgere possent; tametsi in eis liberum arbitrium minimè extinctum esset, viribus licet attenuatum, et inclinatum.

CAPUT II. De dispensatione et mysterio adventús Christi.

Quo factum est, ut cœlestis Pater, Pater misericordiarum, et Deus totius consolationis, Christum Jesum, Filium suum, et ante legem, et legis tempore, multis sanctis Patribus declaratum, ac promissum, cùm venit beata illa plenitudo temporis, ad homines miserit; ut et Judæos, qui sub lege erant, redimeret ; et gentes, quæ non sectabantur justitiam, justitiam apprehenderent, atque omnes adoptionem filiorum reciperent. Hunc proposuit Deus

propitiatorem per fidem. in sanguine ipsius pro peccatis nostris; non solùm autem pro nostris, sed etiam pro totius mundi.

CAPUT III. Qui per Christum justificantur.

Verum, etsi ille pro omnibus mortuus est, non omnes tamen mortis ejus beneficium recipiunt, sed ii dumtaxat, quibus meritum passionis ejus communicatur. Nam, sicut reverà homines, nisi ex semine Adæ propagati nascerentur, non nascerentur injusti; cùm eâ propagatione, per ipsum dum concipiuntur, propriam injustitiam contrahant: ità, nisi in Christo renascerentur, numquàm justificarentur; cùm ea renascentia per meritum passionis ejus gratia, quâ justi fiunt, illis tribuatur. Pro hoc beneficio Apostolus gratias nos semper agere hortatur Patri, qui dignos nos fecit in partem sortis sanctorum in lumine, et eripuit de potestate tenebrarum, transtulitque in regnum Filii dilectionis suæ, in quo habemus redemptionem, et remissionem peccatorum.

CAPUT IV. Insinuatur descriptio justificationis impii, et modus ejus in statu gratiæ.

Quibus verbis justificationis impii descriptio insinuatur, ut sit translatio ab eo statu, in quo homo nascitur filius primi Adæ, in statum gratiæ, et adoptionis filiorum Dei, per secundum Adam Jesum Christum, salvatorem nostrum. Quæ quidem translatio post Evangelium promulgatum, sine lavacro regenerationis, aut ejus voto, fieri non potest: sicut scriptum est; Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest introïre in regnum Dei.

CAPUT V. De necessitate præparationis ad justificationem in adultis, et

undè sit.

Declarat prætereà, ipsius justificationis exordium in adultis à Dei per Christum Jesum præveniente gratia sumendum esse, hoc est, ab ejus vocatione, quâ nullis eorum existentibus meritis, vocantur; ut qui per peccata à Deo aversi erant, per ejus excitantem atque adjuvantem gratiam ad convertendum se ad suam ipsorum justificationem, eidem gratiæ liberè assentiendo, te cooperando, disponantur: ita ut, tangente Deo cor hominis per Spiritûs sancti illuminationem, neque homo ipse nihil omninò agat, inspirationem illam recipiens, quippe qui illam et abjicere potest, neque tamen sine gratia Dei movere se ad justitiam coram illo liberâ suâ voluntate possit. Undè in sacris litteris, cùm dicitur: Convertimini ad me, et ego convertar ad vos; libertatis nostræ admonemur. Cùm respondemus: Converte nos, Domine, ad te, et convertemur; Dei nos gratia præveniri confitemur.

CAPUT VI. Modus præparationis.

Disponuntur autem ad ipsam justitiam, dum excitati divinâ gratiâ et adjuti, fidem ex auditu concipientes, liberè moventur in Deum, credentes vera esse, quæ divinitùs revelata et promissa sunt; atque illud in primis, à Deo justificari impium per gratiam ejus, per redemptionem, quæ est in Christo Jesu; et dum peccatores se esse intelligentes, à divinæ justitiæ timore, quo utiliter

concutiuntur, ad considerandam Dei misericordiam se convertendo, in spem eriguntur, fidentes Deum sibi propter Christum propitium fore; illumque tamquàm omnis justitiæ fontem, diligere incipiunt; ac proptereà moventur adversùs peccata per odium aliquod, et detestationem, hoc est, per eam pœnitentiam, quam ante Baptismum agi oportet: deniquè, dum proponunt suscipere Baptismum, inchoare novam vitam, et servare divina mandata. De hac dispositione scriptum est: Accedentem ad Deum oportet credere quia est, et quòd inquirentibus se remunerator sit. Et, Confide fili, remittuntur tibi peccata tua. Et, Timor Domini expellit peccatum. Et, Pœnitentiam agite, et baptizetur unusquisque vestrûm in nomine Jesu Christi, in remissionem peccatorum vestrorum, et accipietis donum Spiritûs sancti. Et, Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritûs sancti, docentes eos servare quæcumque mandavi vobis. Deniquè, Præparate corda vestra Domino.

CAPUT VII. Quid sit justificatio impii, et quæ ejus causa.

Hanc dispositionem seu præparationem justificatio ipsa consequitur; quæ non est sola peccatorum remissio, sed et sanctificatio, et renovatio interioris hominis per voluntariam suceptionem gratiæ, et donorum undè homo ex injusto fit justus, et ex inimico amicus, ut sit heres secundum spem vitæ æternæ. Hujus justificationis causæ sunt; finalis quidem, gloria Dei, et Christi, ac vita æterna : efficiens verò, misericors Deus, qui gratuitò abluit, et sanctificat, signans, et ungens Spiritu promissionis sancto, qui est pignus hereditatis nostræ meritoria autem, dilectissimus unigenitus suus, Dominus noster Jesus Christus, qui, cèm essemus inimici, propter nimiam charitatem, quâ dilexit nos, suâ sanctissimâ passione in ligno crucis nobis justificationem meruit, et pro nobis Deo Patri satisfecit; instrumentalis item, Sacramentum Baptismi, quod est Sacramentum fidei, sine quà nulli unquàm contigit justificatio: demùm unica formalis causa est justitia Dei; non quâ ipse justus est, sed quâ nos, justos facit; quâ videlicet ab eo donati, renovamur spiritu mentis nostræ, et non modò reputamur, sed verè justi nominamur, et sumus, justitiam in nobis recipientes, unusquisque suam secundum mensuram, quam Spiritus sanctus partitur singulis prout vult, et secundum propriam cujusque dispositionem, et cooperationem. Quamquàm enim nemo possit esse justus, nisi cui merita passionis Domini nostri Jesu Christi communicantur: id tamen in hac impii justificatione fit, dum ejusdem sanctissimæ passionis merito per Spiritum sanctum charitas Dei diffunditur in cordibus eorum qui justificantur, atque ipsis inhæret. Undè in ipsa justificatione cum remissione peccatorum hæc omnia simul infusa accipit homo per Jesum Christum, cui inseritur, fidem, spem, et charitatem. Nam fides, nisi ad eam spes accedat, et charitas, neque unit perfectè cum Christo, neque corporis ejus vivum membrum efficit. Quâ ratione verissimè dicitur, fidem sine operibus mortuam et otiosam esse. Et, In Christo Jesu neque circumcisionem aliquid valere, neque præputium, sed fidem, quæ per charitatem operatur. Hanc fidem ante Baptismi Sacramentum ex Apostolorum traditione Catechumeni ab Ecclesia petunt, cùm petunt fidem, vitam æternam præstantem: quam sine spe et charitate fides præstare non potest. Undè et statim verbum Christi audiunt: Si vis ad vitam ingredi, serva mandata. Itaque veram et Chris

tianam justitiam accipientes, eam ceu primam stolam pro illa quam Adam suâ inobedientiâ, sibi et nobis perdidit, per Christum Jesum illis donatum, candidam et immaculatam jubentur statim renati conservare, ut eam perferant ante tribunal Domini nostri Jesu Christi, et habeant vitam æternam.

CAPUT VIII. Quo modo intelligatur, impium per fidem et gratis justificari.

Cum verò Apostolus dicit, justificari hominem per fidem, et gratis; ea verba in eo sensu intelligenda sunt, quem perpetuus Ecclesiæ Catholicæ consensus tenuit, et expressit ; ut scilicet per fidem ideò justificari dicamur, quia fides est humanæ salutis initium, fundamentum, et radix omnis justificationis, sine qua impossibile est placere Deo, et ad filiorum ejus consortium pervenire; gratis autem justificari ideò dicamur, quia nihil eorum, quæ justificationem præcedunt, sive fides, sive opera, ipsam justificationis gratiam promeretur. Si enim gratia est, jam non ex operibus: alioquin, ut idem Apostolus inquit, gratia jam non est gratia.

CAPUT IX. Refellitur inanis hæreticorum fiducia.

Quamvis autem necessarium sit credere, neque remitti, neque remissa unquàm fuisse peccata, nisi gratis divinâ misericordiâ propter Christum : nemini tamen fiduciam et certitudinem remissionis peccatorum suorum jactanti, et in ea sola quiescenti, peccata dimitti, vel dimissa esse, dicendum est; cùm apud hæreticos et schismaticos possit esse, imò nostrâ tempestate sit, et magnâ contra Ecclesiam Catholicam contentione prædicetur vana hæc ab omni pietate remota fiducia. Sed neque illud asserendum est, oportere eos qui verè justificati sunt, absque ulla omninò dubitatione apud semetipsos statuere, se esse justificatos, neminemque à peccatis absolvi, ac justificari, nisi eum, qui certò credat se absolutum et justificatum esse; atque hác solâ fide absolutionem et justificationem perfici: quasi qui hoc non credit, de Dei promissis, deque mortis et resurrectionis Christi efficacia dubitet. Nam sicut nemo pius de Dei misericordia, de Christi merito, deque Sacramentorum virtute et efficacia dubitare debet: sic quilibet, dum seipsum, suamque propriam infirmitatem et indispositionem respicit, de sua gratia formidare, et timere potest; cùm nullus scire valeat certitudinem fidei, cui non potest subesse falsum, se gratiam Dei esse consecutum.

CAPUT X. De acceptæ justificationis incremento.

Sic ergo justificati, et amici Dei, ac domestici facti, eúntes de virtute in virtutem, renovantur, ut Apostolus inquit, de die in diem: hoc est mortificando membra carnis suæ, et exhibendo ea arma justitiæ in sanctificationem, per observationem mandatorum Dei, et Ecclesiæ, in ipsa justitia per Christi gratiam accepta, cooperante fide bonis operibus, crescunt, atque magis justificantur, sicut scriptum est: Qui justus est, justificetur adhuc. Et iterùm : Ne verearis usque ad mortem justificari. Et rursùs: Videtis quoniam ex operibus justificatur homo, et non ex fide tantùm. Hoc verò justitiæ incrementum petit sancta Ecclesia, cùm orat: Da nobis, Domine, fidei, spei et charitatis augmentum.

« PoprzedniaDalej »