Obrazy na stronie
PDF
ePub

serto,et vadit ad illam quæ erraverat quærere (Matth. x11)?qui videlicet tunc homo cœlum deseruit, quando peccavit. Corda sanctorum significat, ut est: Ecce elongavi fugiens, et mansi in solitudine (Psal. LIV), id est. in secreto mentis. Sancti enini removent se ab omnibus istius sæculi curis, et efficiuntur ab his sollicitudinibus desertum, in solitudine suæ mentis a sæculi actibus vacantes. Aliquando Deum, ut illud Jeremiæ: Quis dabit me in solitudine diversorum viatorum? (Jer. ix.) Significat quoque desertum córda reproborum, ut est illud: Quomodo sedet solà civitas plena populo (Thren.)? Si enim sola, quomodo plena? aut si plena, quomodo sola? sed sola, id est sine Deo. Hinc et Joannes dicit: Vor clamantis in deserto,

fuissent. Sunt quidam conjugati, qui relinquentes A unam ex illis,nonne dimittit nonaginta novem în deproprium thorum, alienum violant, et adulterium perpetrant, et isti gravius peccant quam hi qui proprias uxores non habent. Tale genus est eorum qui incesta perpetrant cum propinquis, aut sororibus, sicut fecit Ammon cum sorore sua Thamar.Sunt et alii (quod est sceleratius et gravius) relinquentes naturalem usum feminæ, cum masculis se miscent vel pecudibus. Et licet genus humanum in multis offendat Deum, tamen in nullo gravius agit quam in isto quod contra naturam gerit. Quia ergo fornicatio, quæ est mater omnium vitiorum, in reprobis potestatem exercet, recte meretrix super aquas multas sedet. Et hæc quidem fornicatio ad concupiscentiam carnis, spirituális vero pertinet ad concupiscentiam oculorum et in his omne peccatum agitur,juxta illud: B dirigite viam Domini (Joan. 1). Jure enim vocantur Omne quod in mundo, est concupiscentia carnis, et concupiscentia oculorum 1 Joan. 1). De hac spirituali fornicationé Psalmista dicit: Perdes omnes qui fornicantur abs të (LXX1). Et breviter dicamus: quisquis plus terrena quam cœlestia, et ea quæ sunt in mundo concupiscit, fornicationem perpetrat.

desertum hi quos omnipotens Deus per gratiam non inhabitat. In hoc autem loco desertum intelligere debemus corda reproborum, absentia Divinitatis vacua. Angelus vero personam Christi gerit, ut sapra, Joannes personam Ecclesiæ, quæ in desertum ducitur, quando sive per internam inspirationem; Cum qua fornicati sunt reges terræ:Ipsi qui sunt sive etiam per prædicationem doctorum ad consireges terræ, ipsi sunt et meretrix, sed propter di- deranda reproborum merita trahitur, et propter stantiam præpositorum et subjectorum dividitur in eoruni perversa opera justam illorum inspicit damregibus, in terram inhabitantibus, cum tamen ipsi nationem futuram. Et vidi mulierem sedentem super reges sint inhabitantes terram, hoc est, terrena dili- bestiam coccineam. Ipsam vocat mulierem; quam gentes, libidini servientes.Jpsi reges itaque fornicati paulo superius appellavit meretricem, id est omsunt cum cum meretrice, hoc est cum seipsis, terrenos nium malorum congregationem. Bestia autem diahonores et voluptates appetendo et immunditiam_bolum significat; super quem omnes reprobi sedent; carnis sectando,quia quo amplius comedunt et bibunt, C qui eo hortante per diversa vitia currunt. Sicut enim eo amplius luxuriantur, unde et seipsos ipsum corpus meretricis efficiunt, juxta quod Apostolus dicit: Nescitis quod hi qui adhærent meretrici,unum corpus cum ea efficiuntur? (I Cor. vI.)-Et inebriati sunt qui inhabitant terram de vino prostitutionis ejus. Per reges principes mali intelliguntur, per inhabitantes terram subjecti illorum qui inebriantur vino fornicationis, hoc est omnibus peccatis replentur;et reges sunt malorum auctores.inhabitantes vero terram, imitatores eorum accipiuntur. Recte autem incentiva car nis et fornicationis vino comparantur ebrietatis. Vino enim ebrius ita insensibilis efficitur, ut non solum animæ, sed etiam periculum mortis non trepidet, unde et audacter se in mortem mittit Sic nimirum libido hominis sensum et rationabilem intel-numerabilia, quibus est cruentatum; sive propter fectum aufert,ut non metuat damnationem inferai, ideoque et audacter etiam contra suam conscientiam málum operatur, nec timet etiam pro peccato damnari, quod non potest prævidere, quia ipsum peccatum aufert illi rationabilem sensum.

เก

11

Et abstulit me in desertum in spiritù. Hic manifeste ostenditur, quia hæc omnia beatus Joannes non corpore vidit, sed spiritu et mentis intellectu. Desertum, in sacro eloquio, aliquando significat colum, aliquando corda sanctorum,aliquando Deum omnipotentem, aliquando corda reproborum Column significat desertum, ut est illud in Evangelio: Quis ex vobis homo qui habet centum 'oves, et si perdiderit

civitas Dei super Christum est ædificata, sic illà civitas reproborum super diabolum. Quæ recte meretrix appellatur, ut ostendatur ex qua parte regnum diaboli amplius prævaleat. Bene etiam mulier dicitur, quia à muliere peccati sumpsit initium, per quam etiam, ut Scriptura testatur, morimur omnes. Super bestiam hæc mulier sedet, quia diabolo ducente prona fertur ad peccandum: ut verbi gratia; quando quilibet homo pergit ad interficiendum Dei servum, aut succendendam Ecclesiam, sicuti modo faciunt hi, qui nostro tempore paganis sunt juncti, diabolus eum portat cui ipse insidet Quod autem bestia coccinea dicitur, tam ad diabolum quam ad omne ejus corpus refertur: sive propter peccata in

sanguinem sanctorum, quem fuderunt; sive etiam pro eloquiis divinarum Scripturarum male intellectis. De qua adhuc subditur: Plenam hominibus blas phemile. Ac si diceret : Nulla pars in ea blasphemiis vacat, quia voce simul et opere Deum et servos ejus blasphemat. Magis autem hoc fet, postquam ille damnatus homo regnare cœperit, qui sé Christum dicet esse, cum sic Antichristus. Tunc enim omne corpus illius maxime Deum blasphemabit, quia omnia quæ ante se fuerunt, dicet fuisse contraria, affirmian Christum fuisse Antichristum, apostolos illius pseudoapostolos et Antichristi ministros: et quidquid modo tenemus in veritate, totum ille et mem

8316

charitas, humilitas, mansuetudo et cæteræ hujusmodi, quibus ornantur fideles.Quæ ornamenta cum sola habeat Ecclesia, fallaciter sibi usurpare nititur hæc mulier perversa. Idcirco se hoc habere simulat quod non habet,ut quos non potuerit per potentiam trahere ad errorem, decipiat per simulatam sanctitatem, et fraudem verisimilem. Habens poculum aureum in manu sua plenum abominatione et immunditia fornicationis ejus. Ipsa meretrix est poculum aureum propter simulatam sanctitatem, quam prætendit exterius, cum sit interius plena omni iniquitate et abominatione, unde et Jeremias dicit: Calix aureus Babylon in manu Dei (Jer. LI). Aurum enim simulatæ sanctitatis se per hypocrisim fingit, ut facilius ad immunditiam fornicationis quemlibet bibendum invitet. Talibus Dominus dicit: Væ vobis, qui similes estis sepulcris dealbatis (Matth. xxш). Abominari quippe est abjici. Unde et in Psalmo dicitur Virum sanguinem et dolosum abominabitur Dominus (Psal. v). Hæc ergo mulier plena est abominatione, hoc est plena est operibus nequitiæ, pro quibus digna est abominatione, hoc est abjectione, quod statim manifestatur, cum subditur : et immunditia fornicationis ejus. Ponitur hic fornicatio, quæ est radix omnium malorum, pro omnibus peccatis.

bra ejus negabunt, et mendacium fuisse dicent. Ha-A tutes significantur sanctorum, id est fides, spes, bentem capita septem et cornua decem. Per septem capita (ut supradictum est) omnes reges mali, qui fuerunt ab exordio mundi usque ad finem sæculi, intelliguntur; quia septenarius numerus universitatem solet ostendere. Per decem autem cornua, omnia regna diabolo et Antichristo subjecta, unde et Daniel dicit: Bestia quarta quartum regnum erit in terra,quod majus erit omnibus regnis(Dan.v11) Porro decem cornua ipsius regni decem reges erunt, quos videlicet hæc Apocalypsis in septem bestia capitibus ac decem cornibus commemorat. Et ipsi enim reges et regna, pars bestiæ sunt, quia Christum blasphemant et voce et opere. Unde Joannes idem in Epistola sua dicit: Omnis spiritus qui solvit Jesum in carne venisse, ex Deo non est; et hic est Antichristus, B de quo audistis quoniam veniet,et nunc jam in mundo est (I Joan. ); et alibi: Nunc multi antichristi facti sunt. Nec mirum si hoc significent septem capita, quod decem cornua, cum mulier meretrix, et aquæ multæ,et bestia,hoc totum unum corpus esse ostendatur; propter diversitatem enim scelerum nunc in septem bestiæ capitibus, nunc in decem cornibus, ipsa bestia dividitur quæ et fraude decipit, et vi premit; in virtute.scilicet per apertam potentiam,in signis vero et prodigiis mendacibus ac seductione iniquitatis, per hypocrisim simulatæ virtutis. Quod et generaliter de omni corpore malorum intelligere debemus,quamvis quidam hoc referant ad Neronem, asserentes eum ab inferis resuscitandum,et regnum futurum accipiendum.

Et mulier erat circumdata purpura et cocco,et in aurata auro, et lapide pretioso, et margaritis. Purpura regum est indumentum, et tingitur sanguine piscium maritimorum. Quid itaque per purpuram qua circumdabatur mulier debemus intelligere,nisi fucum regiminis? Quod enim Ecclesia habet in veritate, hoc isti simulate habebunt. Ecclesia namque habet purpuram et coccum, id est regiam dignitatem, quia habet regem Christum, et habet ex se etiam reges plures, quoniam et ipsa Ecclesia regnat per Christum. Est enim genus electum et regale. Sed ista mulier meretrix, id est omnis multitudo malorum,dicit se habere purpuram cum non habet, id est se fingit habere reges, sicut fuit Nero, Domitianus, et cæteri malorum principes qui divitias istius sæculi, quæ malorum animos illiciunt, habuerunt; sed hi tales non fuerunt reges,quia neque se, neque alios bene regere potuerunt, quin potius et ipsi vitiis servierunt, et alios suo exemplo ad vitia perpetranda traxerunt. Habet quoque Ecclesia inauratam vestem, id est charitatem,sive etiam sapientiam de qua scriptum est: Accipite sapientiam sicut aurum; et Psalmista: Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato (Psal. LXIV). Ita et hæc mulier meretrix, cum sit stultissima,adhuc ut negligat quæ sibi in futurum prospera succedere debeant,dicit se esse sapientem, et gloriatur in libris philosophorum, et sapientia humani verbi. In lapide pretioso et margaritis vir

Et in fronte ejus nomen scriptum: Mysterium: Babylon magna mater fornicationum et abominationum terræ. Per frontem Babylonis, manifestatio designatur C operis. Unde Dominus dicit: A fructibus eorum cognoscetis eos (Matth. vII). Nam quia Babylon, id est multitudo reproborum per hypocrisim simulat se esse quod non est,id est ostendit se aureum calicem,cum sit plena iniquitate et abominatione, ne superstitio erroris pallio simulationis falleret incautos, ex titulo frontis solliciti redduntur, cum ibi Babylon, id est confusio, scribitur. Unde videndum quare ipsum nomen mysterium appelletur. Mysterium quippe occulta res esse dicitur in qua aliud videtur, aliud intelligitur. Opera quippe Babylonis quibusdam sunt in fronte, quibusdam in mysterio. Simplicioribus quidem qui ea prævidere et intelligere non possunt, mysterium est, quia occulta sunt eis, quæ a multitudine reproborum gerantur interius. Perfectioribus D autem in fronte nomen suum ostendit, quia ejus omnia opera facile cognoscunt. Et ideo nomen ejus in fronte quidem est, sed tamen in mysterio scribitur; quia quibusdam in aperto ostenditur, quibusdam in mysterio clauditur. Magna dicitur Babylon propter multitudinem reproborum, vel propter enormitatem scelerum. Mater fornicationum, id est radix omnium malorum; nam et peccatum a muliere cepit initium, quæ suscepit semen diaboli, quasi adulteri, id est pravam ejus suggestionem, et peperit peccatum, contemnens præceptum Domini, quæ etiam postea virum decepit, et sic semen peccati ad nos usque transmisit. Ambo ergo peccati genitores fuerunt, quia adulter et meretrix unum corpus effici

meruerunt Vel certe mater fornicationum, præce- A interficiet spiritu oris sui (II Thess. II). Quod et gedens generatio intelligitur, quæ imitatione perversa neraliter de omni corpore malorum intelligere debeet exemplo malo malos reliquit imitatores. Sicut mus, quamvis quidam hoc referant ad Neronem, asenim semen justorum imitatores dicuntur bonorum, serentes eum ab inferis resuscitandum, et regnum unde est, Generatio rectorum benedicetur : et sic se- futurum accipiendum. Et mirabuntur inhabitantes men impiorum dicuntur illorum imitatores. Ideoque terram. Inhabitantes terram, reprobi intelliguntur, Babylon in auctores transgressionum mater appel- qui mente terram inhabitant, et terrenis rebus inlatur fornicationum. hærent per desiderium animi. Hi cum viderint damEt vidi mulierem ebriam de sanguine sanctorum, natum diabolum, cui crediderunt, quia maxime hocad et de sanguine martyrum Jesu. Quod vidit Joannes, eos pertinet qui Antichristum pro Deo sunt recepturi, videt omnis Ecclesia, cujus ille figuram gerebat. Di- admirabuntur dicentes ad invicem: Hæccine erat spes cit ergo Vidi mulierem, id est malorum congrega- nostra (Isai. xx)? Et ad ipsum se convertentes dicent: tionem, ebriam de sanguine sanctorum, id est reple. Ecce qui te putavimus Christum, decepti sumus, tam vindicta de sanguine sanctorum, et de sanguine dum modo te damnari videmus. Quorum non sunt martyrum Jesu. In hoc versu tam Judæi quam etiam scripta nomina in libro vitæ a constitutione mundi. gentiles comprehenduntur : illi enim fuderunt san- B Liber vitæ jus divinitatis est, id est præscientia et guinem prophetarum, isti autem apostolorum et cæ prædestinatio omnipotentis Dei. Hi enim qui Antiterorum martyrum. Ideoque vindictam effusi sangui- christum sequentur non sunt ad vitam prædestinati, nis tam Judæi quam gentiles sustinebunt. Unde id est præordinati, quia ex his nemo peribit, quos ab Dominus dicit in Evangelio: Amen dico vobis, requi- initio mundi Deus salvandos prædestinavit, de quiretur sanguis omnium qui effusus est super terram bus Apostolus: Quos præscivit et prædestinavit cona sanguine Abel justi usque ad sanguinem Zachariæ formes fieri claritatis suæ (Rom. vIII). Novit enim a generatione hac pessima (Luc. XI). Vel certe, sicut Deus quibus dicturus est : Ite in ignem æternum; et supra dictum est, sanguis prophetarum, spiritualis quibus: Venite, benedicti Patris mei (Matth. XXI). illorum intelligitur sensus, quem qui male interpre- Videntes bestiam, id est diabolum. Quæ erat in potando pervertere in carnalem sensum non metuunt, tenlia magna ante adventum Filii Dei. Et non est, sicut faciunt Judæi, vindictam effusi sanguinis sus- quia ablata est ei potestas, sicut supra dictum est, tinebunt, quando quidquid vitale habent, perdent. per passionem Filii Dei; vel fuit, quia in membris suis Et miratus sum, cum vidissem illam, admiratione jam apparuit, et non est, quoniam adhuc membromagna. Sic et sancti dum considerant quotidie dam- rum caput per semetipsum necdum apparuit. C nationem reproborum omnium mirantur, cur miseri non considerant, quæ tormenta sibi immineant.

Et dixit mihi angelus : Cur miraris? Sic etiam dicitur Ecclesiæ a Christo per internam inspirationem: Cur miraris tormenta reproborum et supplicia, quæ illis sunt futura justo Dei judicio? Ego tibi dicam sacramentum mulieris, et bestiæ quæ portat eam. Id est, ego tibi ostendam quid significet illa mulier, et quid bestia, et manifestabo etiam illorum damnationem. Quæ habet capita septem, et cornua decem; id est omnes reges reprobos, et omnia illi regna subjecta.

D

Et hic est sensus : Qui habet sapientiam, hoc est, intellectus est illi necessarius in hoc loco. Qui habet sapientiam, hoc est intelligentiam. Septem capita, septem montes sunt, super quos sedet mulier et reges sunt septem. Frequenter dictum est, in unaquaque specie genus plerumque posse inveniri, sicut hic. Quod enim bestia, hoc septem capita, et septem montes, septemque reges, id est universa malorum pars, quæ in præpositis tanquam in regibus constat, et subjectis plebibus.

Quinque ceciderunt. In quinque regibus accipe quinque sensus corporis, qui infantiam nostram regunt, quia naturaliter lenia tactu appetimus, sapora amamus, canora et consona quærimus, odoriferis delectamur et pulchris visu. Reliqua his contraria

Bestia quam vidisti fuit et non est. Bestia diabolus est, sicut sæpe dictum est, qui fuit ab exordio sæculi in hoc mundo, ibique tenuit principatum usque ad Domini adventum, et in cordibus hominum male" omni modo refugimus, quæ sunt amara, dissona, tepotiebatur potestatis imperio. Sed postquam Christus venit, et in sua morte mortis destruxit imperium, abstulit ei potestatem, et ejecit eum foras, ideoque jam non est, quia comparatione prioris potentiæ, præsens illius potestas nulla est. Fuit ergo in præcedentibus membris, non est in sequentibus. Et ascensura est de abysso, hoc est, de profunditate perfidiæ Judæorum nascetur, juxta illud : Fiat Dan coluber in via (Gen XLIX). Notandum autem quod dicit ascendet, quia videlicet ab ipsa sua infantia elevabitur, extollens se super omne quod dicitur deus, aut quod colitur. Et in interitum ibit, id est in damnationem perpetuam. Juxta illud : Quem Dominus Jesus

tida, aspera et turpia. Accedente vero ætate matura, hi quinque reges superius dicti desinunt, et succedit alius rex, aut intellectus, aut error. Hi sunt ctiam quinque viri, de quibus Dominus Samaritanæ dicit: Quinque viros habuisti, et nunc quem habes non est tuus vir (Joan. Iv), quia error dominatur tui. Quod diximus de unoquoque, hoc etiam generaliter de genere humano intelligi potest, quia et unumquemque nostrum, et etiam totum genus hamanum in tenera ætate, hi quinque sensus regunt. Adveniente autem matura ætate, succedit aut intellectus legitimus vir, aut adulterinus, qui est error. 1ste est rex de quo loquitur sermo divinus Unus,

[ocr errors]

B

Hi unum consilium habent. Contra Christum et membra illius, ut negent Christum, et confiteantur Antichristum. Sed consilium bestiæ destruet Ağni innocentia, juxta illud: Dominus dissipat consilia gentium (Psal. xxxii). Et virtutem et potestatem suam bestiæ tradent, id est, quidquid virium et fortitudinis habent, ipsi tribuent dicentes: Tibi gratias agimus, quia quidquid habemus, a te accepimus.

Hi cum agno pugnabunt, et verbo et opere, ut fideles a fide illius separent; et Agnus vincel illos, quia constantiam dabit suis, ut ante possint occidi, quam a fide Christi separari, qui dicit: Gaudete, quia egỏ vici mundum (Joan. xvi). Vel vincet eos quandó damnabit illos cum capite suo diabolo. Quoniam Dominus dominorum est, et Rex regum. Ac si diceret: Etsi reprobi gloriam filiorum Dei amittent, tamen dominium ejus non evadent, sed semiper eum Dominum sustinebunt; utitur enim eis ad utilitatem sanctorum, etiam cum pugnat adversus eoruni perfidiam. Secundum hunc sensum Nabuchodonosor servus Dei vocatur, et spiritus etiam malus Domini spiritus dicitur. Malus scilicet a se, Domini autem spiritus. quia a Deo creatus, et potestati illius subjectus. Et qui cum illo sunt elecli et vocati et fideles, subauditur propterea reges exsuperant. Electi in Dei prædestinatione ante mundi constitutionem vocati per apostolorum prædicationem, fideles per

inquit, est, ac si dicatur: Et ad perfectam ætatem A post bestiam, id est, in subjectione illius tanquam intelligendi pervenerunt, et tamen errorem, suum membra, et illi subditi accipient. super se regnare voluerunt. Et iste est rex totius corporis diaboli, quisquis talis est; unde de quibusdam Deum cognoscentibus, et tamen errorem sequentibus dicit Apostolus: Cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt, sed evanuerunt (Rom. i) in vanitatibus suis, etc. Quod autem sequitur, alius nondum venit, ad residuum corpus Antichristi pertinet, vel ad ipsum Antichristum, qui licet modo regnet in membris, tamen amplius et manifestius regnaturus est per seipsum. De quo sequitur: Et cum venerit, oportet illum brevi tempore regnare, id est, tribus annis et dimidio. Unde et Dominus in Evangelio dicit: Nisi abbreviati fuissent dies illi, non fuisset salva omnis caro, sed propter electos breviabuntur (Matth. xxiv.) Et bestia quæ erat et non est, et ipsa octava est, et ex séptem est. Bestia quæ erat in prioribus membris diaboli, in præcedentibus et subsequentibus, cum ipsa quæ non est adhuc, sed ventura est, sicut diximus, juncta fuerit corpori suo, hoc est Antichristo, in novissimo tempore. Et septima erit, quia de eodem genere; et octava erit, quia septuplum transcendit malitiam et hypocrisim membrorum diaboli, qui nunc sunt vel fuerunt. Ad nihil enim aliud appellavit octavam, quæ septima erit, nisi ut ostenderet quia septies tantum tunc dominabitur Antichristus in corpore suo, cum solutus fuerit, quamque nunc faciat Sicut et Dominus dum in Evan-bonorum operum exsecutionem. gelio de uno maligno spiritu loqueretur, ut ostenderet quia pro septem unus est, statim subnectit: Tuc, inquit, vadit et assumit septem alios spiritus nequiores se (Luc. xi). Qui utique non diceret septem alios, nisi in uno etiam septem voluisset intelligi. Et in interitum vadit. De eodem corpore diaboli dicit, quod proculdubio cum capite suo peribit cum dies judicii advenerit,dicente Domino: Ile in ignem æternum,etc. Et decem cornuà quæ vidisti decem reges sunt, qui regnum nondum acceperunt. Temporibus Antichristi decem regna erunt in terra, sicut liber Danielis prophetæ testatur, sed sicut idem Daniel dicit, quartum regnum erit in terra, quod majus erit Et decem cornua quæ vidisti in bestia, hi odient foromnibus regnis, et devorabit universam terram, et nicariam. Cum ipsa regna, quæ per cornua designanconculcabit et comminuet eam. Porro cornua decem tür, ut supradictum est, sint bestia, id est omné ipsius regni, decem reges erunt, e quibus ille tres D corpus diaboli, et ipsa bestia sit meretrix, id est interficiet, regem videlicet Ægypti, regem Africæ, omnis multitudo reproborum, decem cornua, vel et Ethiopia, cæteri autem subdent se illi Et potes- bestia, odient fornicariam, hoc est, ipsi reprobi tatem tanquam in reges una hora accipient post bes- odient seipsos. Quod tripliciter potest intelligi; dum liam. Una hora intelliguntur tres anni et dimidius, enim reprobi mali opera faciunt, seipsos odiunt, quibus ipsi cum capite suo regnabunt. Post bestiam, quia scriptum est : Qui diligit iniquitatem, odit aniid est, secundi ab eo in honore et dignitate erunt, mam suam; quia unde reprobi se amant voluntatės accepta ab ipso capite. Et illi quidem reges jam sequendo, inde odisse se convincuntur. Quisquis regnant in avis et proavis, id est in suis similibus, enim diligit iniquitatem, odit animam suam ; quosed tamen ad comparationem illius extrema poten- niam male amando animam suam, odit justitiam, tiæ, necdum perfecte regnum acceperunt, sicut et et ideo aptat animam suam ad suscipiendam furegnum Ecclesiæ erat quidem ante adventum Re- ture famis miseriam. Aliter: reges et bestia odient demptoris in mundo, sed tunc amplius surrexit, cum fornicariam. quoniam amatores hujus sæculi odio caput ejus in carne apparuit. Sed hanc potestatem se invicem persequuntur, quia si quis alium vi

C

Et dixit mihi: Aquas quas vidisti, ubi meretriz sedet, populi sunt et gentes et linguæ, Hic exponitur quod superius fuerat præmissum, quod scilicet bestia super aquas multas sedet. Quæ aquæ multæ, sicut hic dicitur, populi multi sunt, ex omnibus gentibus et populis et linguis a diabolo decepti, maxime per libidinem, quæ est mater omnium malorum. Meretrix enim super aquas sedet, quia dominationis regnum libido vitiorum in reprobis tenet. Vel certé quia ipsum regnum antiqui hostis ex multitudině populorum in fastu superbiæ elevatur, ideo meretrix super aquas multas sedere dicitur.

det ad altiora ascendere, quo ipse non potest, odio A propter præcedentem eorum infidelitatém, ut faciant illum insequitur, quoniam semper inter superbos quod illis est placitum. Quod quid sit,statim aperit jurgia sunt. Hinc Paulus apostolus dicit: Invicem cum subjungit: Út dent regnum suum bestiæ. Grainvidentes, invicem odientes (Galat.v). Vel certe cum tias illi agentes, et honorem et fortitudinem suam viderint se miseri in judicio constitutos et damnatos, illi tribuentes, quasi ab ea perceperint omne quod odient seipsos quod peccaverunt et post peccatum pœ- habent. Non autem fuit Dei voluntas, qui nullam nitentiam non egerunt.Sed nihil proderit tunc odisse injustitiam vult, cui Psalmista dicit : Dilexisti'justimalum quod fecerunt, quando ipso malo carere non tiam, et odisti iniquitatem, ut reprobi contra Deum poterunt. Et desolatàm facient illam. Hoc est, seipsos pugnantes, regnum suum bestiæ traderent, sed præfacient extraneos a Deo propter peccata præterita. cedentium iniquitatum illorum merita exigunt ut Jam enim cum illis Deus non habitabit,qui est pa- reprobi in errorem a Deo ire permissi ita ambulent, cis et charitatis habitator. Hinc est quod Jeremiam ut misericordia parcentis non salventur, sed justitia lamentabili voce clamasse legimus: Quomodo sedet sola punientis damnentur. Ac si diceret : Exigentibus civitas plena populo? (Jer.ix. El nudam facient illam, illorum meritis,ita Deus eorum corda permisit obsubauditur a superioribus. Vestimenta fidelium sunt scurari, ut sic agerent, et hoc tam diu, donec consacramenta baptismatis, charitatis, atque innocen- Bsummentur verba Dei. Id est, donec opere comtia. Sed his vestimentis se nudant, quicunque baptis- pleantur omnia, quæ ante sunt prædicta. Quo in mum iterant, vel se gravioribus criminibus macu- loco quæstio oritur, quare Dei verba consummare lant, et charitatis jura violant. Sunt autem et qui- dicantur, cum ipse Dominus in Evangelio dicat: dam, qui etiam in præsenti his vestimentis sunt nu- Cælum et terra transibunt, verba autem mea non di, sicut Judæi et pagani, qui neque baptizati sunt, transient (Matth. xxiv). Sed sciendum quia ad alineque charitatis mandatum custodiunt.Falsi quoque quid verba Dei consummantur, ad aliquid non transChristiani etsi habere videntur hæc vestimenta, ta- eunt. Consummantur ad hoc, ut quæ promissa sunt men in judicio cum illis nudi reperiuntur, quia ea opere compleantur: non transeunt vero,quia ea quæ quæ habuerunt, male vivendo amiserunt. Pariter loquuntur, æternaliter perseverant. Sermo enim Dei ergo nudi reperientur, quia reproborum corpus ex sententias in æternum mansuras explicat. Prædictum apertis infidelibus et falsis fratribus construitur. Et est enim de Christo, quod veniens ad judicium, stacarnes suas commanducabunt, Isaias propheta di- tuet a dextris oves, hædos autem a sinistris, et dicit de reprobis,quia ignis eorum non exstinguetur et cet rex his qui a sinistris erunt: Esurivi, et non vermis eorum non morietur(Marc.1x). Ipsi ergo carnes dedistis mihi manducare, etc., usquequo dicet illis: suas commanducabunt, quia pœnis semper pascen-C Discedite a me qui operamini iniquitatem (Matth. VII. Consummabuntur hæc Dei verba, cum ipse veniens ad judicium dicet reprobis: Ite in ignem æternum,qui paratus est diabolo, etc. Tune ibunt hi in supplicium æternum (Mat. xxv). Promisit et sanctos statuendos ad dexteram, et gloriam se his daturum. Consuminabuntur hæc Dei verba, cum áudierint: Venite, benedicti Patris mei, etc. Sic namque dicitur, donec consummentur verba Dei, tanquam diceretur : Usquequo boni et mali recipient secundum quod eloquia Dei promittunt ? Et mulier quam vidisti est civilas magna, id est omnis malorum multitudo. Quæ habet regnum super reges terræ. Quia maxime malorum multitudo in regibus et hujus sæculi principibus in superbiam elevatur. Sic enim dicitur, civitas magna habet potestatem super reges terræ, tanquam diceretur : Ipsum sæculi regnum in cunctis superbiæ potentibus regnat.

tur, semperque eos vermes comedent, et nunquam ad defectum, cum jugiter defecerint, pervenient. Et dum vermibus æternaliter pastum præbebunt, quasi igni carnes suas manducabunt,quia pœnam carnium suarum sustinebunt. Manducant enim carnes suas æterno supplicio dediti, sed alienis dentibus, non suis, vermium scilicet immortalium, quos ipsi ad devorandum suis iniquitatibus exacuent. Et ipsam igni concremabunt,quia malis operibus deserviendo, ipsi sibi æternum incendium quo crucientur, præparaverunt, seque ultro pravis actionibus eisdem incendiis præcipites dederunt. Dum ergo suis iniquitatibus, quasi quibusdam lignis ignem quo comburuntur accendunt, ipse se concrèmant. Sic enim usitata locutione quod in ipsis contigerit, reprobi facere perhibentur, sicuti nos quemlibet seipsum interfecisse dicimus,qui periculum mortis cum posset non declinavit, vel seipsum incendisse, qui semet volens in ignem præcipitem dedit.

Deus enim dedit in cordibus eorum,ut faciant quod illis placitum est. Sæpe Deus omnipotens iratus pro præcedentibus hominum peccatis, permittit eos facere unde illum amplius offendunt. Hinc est quod de quibusdam dicitur veritatem non recipientibus: Propter hoc dedit illos Deus in reprobum sensum, ut faciant quæ non conveniunt Rom. 1. Hinc etiam dicitur indurasse cor Pharaonis, quod non merebatur emolliri. Dedit ergo Deus in cordibus infidelium,

D

CAPUT XVIII.

4.

Et post hæc vidi alium angelum descendentem de cœlo. Sic videntur hæc verba sonare, quasi spatium aliquod fuerit in hac revelatione inter visionem, sed non est ita. Uno enim die hæc omnia vidit beatus Joannes, id est, die Dominico. Sic quippe dicitur, vidi alium, quasi diceret. vidi aliam visionem.Unus itaque angelus fuit, qui has visiones manifestavit, sed propter aliam visionem alium se vidisse angelum dicit. Sic et nos de quolibet dicimus Alius mihi videbaris, cum illa et illa verba diceres : alius

« PoprzedniaDalej »