Obrazy na stronie
PDF
ePub

CAPUT V..

Doctus indocto multùm præstat.

1. Accessit ad Aristippum philosophum paterfamilias, rogavitque ut filium suum susciperet erudiendum. Cùm verò ille pro mercede petîsset quingentas drachmas; pater deterritus pretio, quod ignaro avaroque homini nimium videbatur, dixit se minoris empturum esse mancipium. Tum philosophus: Eme, inquit, & habebis duo.

2. Alius paterfamilias quæsivit ab eodem Aristippo, quid commodi consecuturus esset filius suus, si eum litteris instituti curaret? Si nullum alium fructum percipiet, respondit ille, hunc certè quòd in theatro (cujus tum erant sedilia marmorea) non sedebit lapis super lapidem. Hoc gemino responso innuebat vir prudens, eos, quorum ingenium excultum non fuisset, similes videri posse aut mancipiorum aut lapidum. Tantumque doctrinæ tribuebat, ut interrogatus quodnam discrimen esset inter homines doctrinâ excultos, & indoctos? responderit: Idem quod inter equos domitos & indomitos. Diog. Laërt. in Arist.

Ut ager, quamvis fertilis, sine culturâ fructuosus esse non potest; sic sine doctrinâ animus. Cultura autem animi philosophia est, quæ extrahit vitia radicitùs, præparat animos ad satus accipiendos, eaque mandat his & serit, quæ cùm adoleverint, fructus ferent uberrimos. Cicer. 2. Tusc. n. 13.

Salse ridebat Diogenes Sinopensis inertiam et incuriam Megarensium, qui liberos nullis bonis artibus instruebant, curam verò pecorum diligentem habebant. Dicebat enim: Malle se Megarensis alicujus arietem esse, quàm filium. Non absimili sententiâ, sed aliam ob causam, dixit de Herode Judæorum rege Augustus; Meliùs est Herodis porcum esse quàm filium. Abstinebat quippe Herodes à porcis; à filiorum cæde non abstinebat. Elian. 1. xii.c. 56. Macrob. 2 Satur. c. 4.

CAPUT VI.

Vir doctus potiùs non vult ditescere, quàm non potest.

1. Cùm Thaleti Milesio paupertatem verterent vitio cives sui, et contenderent studium philosophiæ esse inutile ad rem augendam etiam cupienti; voluit ille objur gatores suos convincere, ostendereque philosophum facere posse pecuniam, si ei ita visum fuerit: eâque arte est usus. Intellexerat, ut aiunt, ex astrologiâ olearum ubertatem hoc anno fore. Itaque hieme nondum exactâ, paucorum nummorum copiâ instructus, conduxit parvo pretio omnia præla et trapeta quæ Mileti et in Chio insulâ erant, cùm nemo contrà licitaretur. Ubi verò conficiendi olei tempus venit, multis undique et simul ad præla accedentibus, ille ea elocavit tanti quanti voluit, et magnâ inde pecuniâ coacta, probavit facile esse philosophis ditescere si velint: sed eos in alia longè præstantiora studium conferre. Cicer. 1 Divin. n. 112. Ariost. 1 Polit. c. 11.

2. Ego, inquit Vitruvius de se ipso, parentum curâ et præceptorum doctrinâ paravi animo possessiones et divitias, quarum ea proprietas est, is fructus, ut nihil desideretur amplius. Nonnulli hæc levia judicantes, putant eos tantùm esse sapientes qui pecunia sunt copiosi. Itaque ad id unum contendentes, audaciâ adhibitâ opes et notitiam consequuntur. Ego autem non ad pecuniam parandam architecturæ aliisque artibus studium dedi: sed putavi sequendam potius tenuitatem cum bonâ famâ quàm abundantiam cum infamiâ. Neque est mirandum quòd ita ignotus sim pluribus. Cæteri architecti rogant et ambiunt, ut architectentur: mihi autem à præceptoribus est traditum; oportere eum, qui curam alicujus rei suscipit, rogari, non verò rogare. Vitruv. præfat. l. vi.,

CAPUT VII.

Ea viatica paranda sunt, quæ cum naufrago

enatent.

1. Aristippus philosophus Socraticus, de quo suprà, interrogatus quid differret sapiens ab insipiente? Mitte, inquit, utrumque ad ignotos; et disces. Quæ responsio, quâm vera esset, ipsius exemplo probatum est. Cùm ejectus naufragio in littus Rhodiorum, animadvertisset geometricas figuras; exclamavit primum: Bene speremus, 6 amici, hominum enim vestigia conspicio. Deinde in oppidum Rhodum contendit, et rectà gymnasium devenit, ibique de philosophiâ disputans, magnis muneribus est donatus; ita ut vestitum, et quæ opus essent ad victum, præstaret iis, qui unà naufragium fecerant. Cùm deinde comites ejus, in patriam reverti cupientes, interrogåssent eum quidnam vellet domum renunciari, mandavit dicerent: Ejusmodi possessiones et viatica liberis parari à parentibus oportere, quæ etiam è naufragio unà possent enaNamque ea sunt vera præsidia vitæ, quibus neque fortunæ iniquitas, neque publicarum rerum mutatio, neque belli vastatio potest nocere, Diog. Laërt. in Aristip. Vitruv. præfat. l. vi.

2. Theophrastus homines hortando, ut docti potius essent, quam fortunæ considerent, prædicabat. Doctum solùm ex omnibus, neque alienis locis peregrinum esse, neque, amissis familiaribus et necessariis, inopem amicorum: sed in omni civitate civem censeri: adversosque fortuna casus posse despicere. Ibid.

Sancitum erat legibus Grecorum, ut parentes omnes à liberis alerentur. Athenienses verò illos tantùm parentes ali à filiis jubebant, qui eos artibus erudissent. Etenim fortuna facillimè adimit hominibus munera, quæ dedit: disciplinæ verò cum animis conjunctæ, nullo tempore deficiunt, sed permanent stabiliter ad summum exitum vitæ. Itaque ego, inquit Vitruvius, maximas infinitasque parentibus ago atque habeo gratias, quod Atheniensium legem probantes, me erudiendum curaverunt. Ibid.

3. Multi ex iis Atheniensibus, qui, acceptâ magnâ clade in Siciliâ, domum reverti sospites potuêre, adiêrunt Euripidem, se ei salutem suam debere confitentes; dixeruntque alios fuisse emissos è vinculis, quòd edocuissent dominos suos quædam ipsius carmina, quæ memoriâ tenuerant: alios, qui post adversam pugnam errabant per agros omnium egeni, fuisse cibo et potu recreatos propter decantatos ejus versus aliquos. Erant quippe Siculi præ cæteris Græcis studiosissimi atque appetentissi mi tragoediarum Euripidis: quarum si quid afferretur ab iis qui in insulam appellebant, illud avidè arripiebant, lætique secum invicem communicabant. Quinetiam me. moriæ proditum est, cùm navis Caunia, quam lembi prædatorii premebant, ad Siculum littus confugisset; Siculos primò noluisse eam recipere: at ubi interrogati Caunii an nôssent Euripidis carmina, se nôsse responderunt, tum verô liberum eis receptum patuisse. Plut. in Niciâ.

CAPUT VIII.

Literæ ornamenta hominum sunt et solatia.

1. Si non tantus fructus perciperetur ex liberalium artium studiis, quantum percipi constat, sed ex his delectatio sola peteretur; tamen hæc animi remissio judicanda esset libero homine dignissima. Nam cætera neque temporum omnium sunt, neque ætatum, neque locorum, Hæc studia adolescentiam alunt, senectutem oblectant, secundas res ornant, adversis perfugium ac solatium præbent, delectant domi, non impediunt foris, pernoc tant nobiscum, peregrinantur, rusticantur. Cicer. pro

Archiâ, n. 16.

Si tempus in studia conferas, omne vitæ fastidium effugeris, nec noctem fieri optabis tædio lucis, nec tibi gravis eris, nec aliis supervacuus. Senec. de Trang.

c. 3.

Videmus literas et ingenuas artes non solùm beatæ vitæ oblectationem esse, sed etiam levamentum miseriarum. Itaque multi cùm in potestate essent hostium, multi in custodiâ, multi in exilio, dolorem suum literis levaverunt. Demetrius Phalereus, cum è patriâ pulsus esset injuriâ, contulit se Alexandriam ad Ptolemæum

regem; multaque præclara in illo calamitoso otio scripsit. Dicitur eum monuisse regem, cujus hospitio utebatur, ut conscriptos de regno imperioque libros sibi compararet atque perlegeret: Quia, inquiebat, que amici non audent monere reges, hæc in libris scripta sunt. Cicer. de fin. 1. v. n. 53. Plutarch. Apoph.

2. Quamdiu respublica Romana per eos gerebatur, quibus se ipsa commiserat, in eam curas cogitationesque ferè omnes suas conferebat Cicero, et plus operæ ponebat in agendo, quam in scribendo. Cùm autem dominatu unius Julii Cæsaris omnia tenerentur; non se angoribus dedidit, quibus fuisset confectus, nec indignis homine docto voluptatibus. Fugiens conspectum sceleratorum, quibus omnia redundabant, urbe relictâ rura peragrabat, abdebatque se, quantum licebat, et solus erat.

Cùm

omne stu

verò nihil agere animus ejus non posset, neque vellet, languere eam solitudinem, quam ipsi afferebat necessitas, non voluntas; existimavit molestias honestissimè deponi posse, si se ad philosophiam retulisset, cui adolescens multum temporis tribuerat, discendi causâ : dium curamque convertit ad scribendum : atque ut, qui antea occupatus profuerat civibus suis, aliquid quoque iis prodesse posset otiosus; elaboravit ut, doctiores fierent et sapientiores: pluraque brevi tempore eversâ republica scripsit, quam multis annis eâ stante scripserat. Sie paruit virorum sapientum præcepto, qui docent non solum ex malis eligere minima oportere, sed etiam excerpere ex his si quid insit boni. Cicer. 2 Offic. n. 2 et 3. 3 Offic. n. 1. et c. 1 Tusc. n. 5.

3. Doctrinæ studia et optimè felicitatem extollunt, et facillimè minuunt calamitatem; eademque et ornamenta hominum maxima sunt, et solatia. Senec. ad Polyb. c. 36.

Ipse Dionysius junior, cùm tyrannide excidisset, interrogatus quid Plato philosophiaque ipsi profuissent: Ut, inquit tantam fortune mutationem aquo animo feram. Plut. Apoph.

:

Est gaudium mihi, inquit Plinius, et solatium in litteris nibilque tam lætum est, quod non per has lætius fiat: nihil tam triste, quod non per has sit minus triste. Itaque infirmitate uxoris, et amicorum periculo aut morte turbatus, ad studia, unicum doloris levamentum,

« PoprzedniaDalej »