Obrazy na stronie
PDF
ePub

filio abbati sancti Melanii Rhedonensis, salutem et apostolicam benedictionem. Significavit nobis dilecta in Christo filia Perrona, abbatissa monasterii de sancto Sulpicio, ordinis sancti Benedicti, Rhedonensis diocesis, quod licet perpetui vicarii ecclesiarum ad dictum monasterium spectantium, qui tam ex privilegiis apostolicæ sedis monasterio prædicto concessis, quam de antiqua et approbata consuetudine, ex fratribus professis duntaxat condonatis vulgariter appelatis dicti monaterii, in quo fratres et sorores existunt, et esse consueverunt, ab antiquo ad presentationem abbatissæ ipsius monasterii quæ est pro tempore, in ecclesiis ipsis, dum vacant, instituuntur, rationes dictæ abbatissæ. quæ est pro tempore, de fructibus ecclesiarum ipsarum reddere, et id quod de fructibus ipsis earumdem ecclesiarum, debitis supportatis oneribus, superest, in ejus manibus resignare, per eam in utilitatem dicti monasterii convertendum teneantur, hæc quæ pacifice observata fuerint a tempore concessionis prædictorum privilegiorum, et cujus contrarii memoria non existit, tamen Guillelmus de sancto Sulpitio, Perrin de Moasé, Thomas Gallet, de Channé. Thomas Lepage, de Sérigné, Petrus, de sancto Albino, Radulphus de Mordefroy, de Herceyo, Petrus de Mouton de Bais et Petrus, de la Boixière, ecclesiarum dictæ diocesis ad dictum monasterium spectantium perpetui vicarii, et dicti monasterii fratres professi, rationem de fructibus ipsarum ecclesiarum quarum sunt vicarii, et dicti monasteri fratres professi, rationem de fructibus ipsarum ecclesiarum quarum sunt vicarii per eos perceptis reddere, et id quod de eisdem perceptis fructibus earumdem ecclesiarum debitis supportatis oneribus superest in dictæ

abbatissæ manibus resignare, per eam in utilitatem dicti monasterii convertendum, absque causa rationabili indebite contradicunt, in ipsorum Perronæ et monasterii non modicum et gravamen, quare dicta Perrona nobis humiliter supplicavit ut providere sibi super hoc dignaremur. Quia vero nobis non constitit de premissis, discretioni tuæ per apostolica scripta mandamus, quatenus vocatis qui fuerint vocandi, et auditis hinc inde propositis, quod justum fuerit, appellatione remota, decernas, faciens quod decreveris per censuram ecclesiasticam firmiter observari, testes autem qui fuerint nominati, si se gratia, odio vel timore substraxerint, censura simili, appelatione cessante, compellas veritati testimonium perhibere. Datum Avenioni, VIIII kalendas novembris, pontificatus nostri anno quinto decimo.

XLVII

Bulle du Pape Martin V pour retirer les biens aliénés de l'abbaye de Saint-Sulpice.

24 mars 1423. (Original 4.)

Martinus episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio, archidiacono de Deserto, in ecclesia Redonensi, salutem et apostolicam benedictionem. Dilectarum in Christo filiarum, abbatisse et conventus monasterii beate Marie de sancto Sulpicio, ordinis sancti Benedicti, Redonensis diocesis, precibus inclinati presencium tibi auctoritate mandamus quatenus eaque de bonis ipsius monasterii alienata inveneris illicite vel distracta, ad jus et proprietatem ejusdi monas

1. Arch. d'Ille-et-Vil., 2 H 2, 2.

terii (revoces raptores'), contradictores per censuram ecclesiasticam, appellatione postposita, compescendo. Testes autem qui fuerint nominati, si se gracia, odio vel timore subtraxerint, censura simili, appellatione cessante, compellas veritati testimonium perhibere. Datum Constancie VIIII Kalendas Aprilis, pontificatus nostri anno primo.

Bulle pontificale.

XLVIII

Commission du Pape en faveur d'Aliette du Pontbellanger pour posséder des prieurés.

17 septembre 1519. (Original 2.)

Leo episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri episcopo Asculan... et dilectis filiis Thome. Regis, canonico ecclesiæ Nannetensis ac officiali Redonensi, salutem et apostolicam benedictionem. Hodie dilecte in christo filie, Aliette du Pontbellanger, moniali sancti Sulpicii, ordinis sancti Benedicti, Redonensis diocesis, specialem gratiam facere volentes motu proprio, beneficium ecclesiasticum per dicti seu sancti georgii Redonensis, ejusdem ordinis, monasteriorum moniales teneri solitum, etiamsi prioratus, propositura, dignitas personatus, administratio vel officium foret, et ad illum, illam vel illud consuevisset quis per electionem assumi eique cura per vicarium perpetuum exerceri solita, etiam jurisdictionalis immineret animarum, ad dilectarum in christo filiarum abbatissarum et conventuum dictorum monasteriorum collationem, provi

1. Ces mots revoces raptores ont été substitués, car le passage est déchiré.

2. Arch. départ. d'Ille-et-Vil., 2 H 2, 64.

sionem, presentationem, electionem seu quamvis aliam dispositionem communiter et divisim pertinens, si quod vacabat tunc, aut cum vacaret, quod dicta Alietta per se, vel procurationem suum ad id legitime constitutum, infra certi tunc expressi temporis spacium duceret acceptendum, conferendum sibi, post acceptationem hujusmodi cum omnibus juribus et pertinentiis suis donationi apostolice reservavimus, prout in nostris inde confectis litteris plenius continetur. Quocirca discretioni vestre. per apostolica scripta motu simili mandamus, quatenus vos vel duo aut unus vestrum, si, et postquam dicte littere vobis presentate fuerint, per vos, vel alium, seu alios, beneficium predictum, si vacat aut cum vacaverit, ut prefertur, eidem Aliette post acceptationem hujusmodi cum omnibus juribus et pertinentiis supradictis, auctoritate nostra conferre et assignare curetis, inducentes eam vel procuratorem suum, ejus nomine, in corporalem possessionem beneficii juriumque et pertinentiarum predictorum et defendentes inductam ac facientes Aliettam, vel pro ea procuratorem predictum ad beneficium hujusmodi, ut est moris, admitti, ipsamque Aliettam quamprimum possessionem beneficii hujusmodi tam presentium quam dictarum litterarum vigore pacifice assecutam, si dictum beneficium per ejusdem monasterii sancti Georgii moniales teneri consueverit, de monasterio sancti Sulpicii, cujus monialis est et, ut accepimus, ordinem ipsius expresse professa existit, ad monasterium sancti Georgii, hujusmodi juxta decreti in prioribus litteris appositi tenorem, transferatis, faciatisque eam inibi in monialem recipi ac sincera in Domino caritate tractari sibique de ipsius beneficii fructibus, reddi

tibus, proventibus, juribus et obventionibus universis integre responderi contradictores auctoritate nostra, appellatione postposita, compescendo, non obstantibus omnibus que in dictis prioribus litteris voluimus non obstare, seu si abbatissis et conventibus prefatis vel quibusvis aliis communiter vel divisim ab apostolica sede indultum, quod interdici, suspendi, vel excommunicari non possint per litteras apostolicas non facientes plenam et expressam ac de verbo ad verbum de indulto hujusmodi mentionem. Datum Romæ apud sanctum Petrum, anno Incarnationis dominice, millesimo quingentesimo decimo nono, quinto decimo kalendas octobris, pontificatus nostri anno septimo.

XLIX

Bulla Gregorii XV pro reformatione sanctimonalium
S. Sulpicii, anno 1621'.

6 décembre 1621.

Gregorius episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus Rhedonensi, Nannetensi, Corisopitensi, et Macloviensi episcopis salutem et apostolicam benedictionem. Super gregem Dominicum vigilis et solliciti pastoris officium exercentes, quod pro ovibus ejusdem gregis nobis commissis, quæ aut negligentia, aut hominum malitia, vel temporum injuria corruptæ sunt, sanandis, et ad pristinam rectamque semitam restituendis, ob locorum distantiam ipsi præsentes præstare non possumus, id

1. Cette bulle se trouve en tête des constitutions de l'abbaye de SaintSulpice, imprimées en 1685.

XXXV

23

« PoprzedniaDalej »