Obrazy na stronie
PDF
ePub

Cisterciensium seniorium mentionem fecimus, noverit, nos, ut Ecclesiæ Claræ-Vallis alumnos, nostrorum seniorum sacra studia familiarius et efficacius investigare potuisse. Nec ea quæ de paucorum sincera conversatione, seu felici consummatione ad absolutionem sponsionis nostræ descripsimus, innumerabilium servorum Dei, qui tam in Cistercio quam in universitate sacri ordinis spiritales agones viriliter desudarunt, præjudicare sanctitati. Et licet sancti Patris Bernardi discipulus non fuerit, tamen certum, illlum aliquos ejus filios spirituales novisse, et illis familiariter usum fuisse, quorum relatione scripsit ea quæ de sanclorum gestis et vitis habet. Loquens enim de beato Raynaldo, lib. II, cap. 13, ait: Respondens autem unus ex iis, vir religiosus, quondam Abbas Fusniaci, qui secretorum famuli Dei (Bernardi scilicet) magis conscius erat, et cujus etiam relata ipsa cognovimus. Familiariter etiam conversatus et cum beato Gerardo abbate Longi-Pontis, ejusdem Bernardi discipulo, ut legitur lib. п, cap 10: Hæc autem significavit nobis D. Gerardus abbas Longi-Pontis, qui unus ex senioribus Clara-Vallis, dicta et facta sancti Patris studiose rimari satagebat. Additque sub finem lib. vi, cap. 10: Vidimus etiam ibi ex discipulis sancti Bernardi seniores morum gravitate, religionis integritate, prudentia et simplicitate reverendos. Auream ætatem vidit, qua tanta in ordine perfectio, et poterat uti, et usus est tot sanctorum Patrum familiaritate et aspectu, qui primævum illum Ordinis nostri vigorem et rigorem, quo fuit institutus a primis fundatoribus, exacte observabant. Quod idem auctor ultimo operis sui libro testatur, dum inquit: Cæterum, postquam clara illa Vallis primum et clarissimum abbatem suum post unum [leg.: octo. ut optime correxit Magister D. F. Ignatius de Ybero, abbas perpetuus Fiteriensis in prima editione Magni Exordii: Pampilone, 1631, in-fo EDIT. NOTA] et triginta annos ad superni Imperatoris transmisit palatium, ut jam tanto esset potentior ad subveniendum, quanto summæ Majestatis faciem vicinius contemplatur,per sanctos successores ejus, de quorum virtutibus supernis aliquid comprehendimus, sanctæ Religionis vigor conservatus in eadem Domo illibatus duravit : sicut in temporibus venerabilis ac Deo digni viri D. Petri, ejusque successoris domini Warneri,postea Lingonensis episcopi, divina favente gratia nobis probare concessum est. Unde patet quo tempore in Clara-Valle vixerit. Denique dico, non plures, sed unum fuisse hujus libri collectorem et scriptorem, eumdemque opus hoc inchoasse et perfecisse, ut ipsemet dilucide ait. Postquam enim lib. 1, cap. 2, dixisset, Opera pretium reor generationibus futuris diligentius describere, etc., addit totius operis cap. ultimo: Sicut in exordio hujus voluminis præfati sumus, etc. Quo se ad id quod operis principio se scripturum promiserat refert, et ad ordinem quem servare proposuerat.

EXORDIUM MAGNUM

ORDINIS CISTERCIENSIS

(Biblioth. PP. Cisterciensium F. Bertr. TISSIER. Bonofonte, 1660, in-fol. tom. I, p. 13.) In codice manuscripto cœnobii Fusniacensis quo utor, habetur hic titulus, seu inscripto operis sequentis : Incipit narratio de initio Cisterciensis Ordinis qualiter, Patres nostri de Molismensi cœnobio, propter puritatem ordinis secundum tenorem Regulæ sancti Benedicti recuperandam egressi, fecundam Cisterciensem Ecclesiam fundaverunt, quæ est mater omnium nostrum: quoniam ex ipsa tanquam de fonte purissimo rivuli cunctarum Ecclesiarum Ordinis nostri derivati sunt: et de nonnullis reverendis, atque in omni religione conspicuis personis, quæ in Cistercio et Claravalle claruerunt. Quia tamen hic liber Exordium magnum Ordinis Cisterciensis solet appellari, sicut et præcedens ex opposito parvum exordium; idcirco titulum prædictum præelegi. Hujus magni Exordii auctorem ignorari, ait Angelus Manrique in Annalibus. Verum Fusniacensis codex hæc habet verba: Istum librum composuit quidam abbas, Conradus nomine, Everbacensis cœnobii, qui fuit monachus Clarævallis. Et monasticen quidem in Claravalle se professum, non obscure indicat in fine hujus operis, ubi temporibus B. Petri et D. Garnerii postea Lingonensis episcopi, quorum ille octavus, hic nonus Claravallensis abbas exstitit, se Claravalle disciplinis claustralibus eruditum fuisse, asserit, videlicet circa annum 1180. Est autem Eberbac, cui Conradus iste dicitur præfuisse, monasterium de linea Clarævallis in Moguntina diœcesi, cujus ipse auctor, summa cum laude meminit in distinct. 5, cap. 17, et alibi: ubi tamen non indicat ejusdem loci abbatem esse. Sed quis quis sit libri auctor, hunc lectu dignissimum et utilissimum, et in Bibliothecæ Patrum nostrorum capite locandum, judicavi. Notandum superest periisse unum aut etiam plures hujus libri quaterniones, ante cap. 15, qui de B. Alberico agebant, de quo jam nil omnino dicitur. Unde cum, cap. 37, dicatur corpus S. Stephani juxta prædecessoris sui scilicet Alberici, tumulum fuisse conditum, constat olím locum sepulturæ Alberici in isto libro declaratum fuisse; alioqui ignotum per ignotum declararetur. Vide Manricq., tom. I, Annal., an. 1106.

DISTINCTIO PRIMA.

CAPUT PRIMUM.

Quod Dominus Jesus in doctrina sua formam perfectæ pœnitentiæ tradiderit.

Deus æternus æterni Dei Filius, Dominus noster Jesus Christus, Creator omnium rerum, Redemptor omnium fidelium, dum in diebus humilitatis suæ salutem in medio terræ operaretur, salutarem per

fectæ pœnitentiæ viam mundo prædicavit dicens: Pænitentiam agite; appropinquabit enin regnum cœlorum (Matth. IV). Gratias inestimabili misericordiæ Dei, qui sereniori tandem oculo respiciens miserum genus filiorum Adam, districtionem legis, quæ oculum pro oculo, dentem pro dente, omnimodamque talionem pro omni excessu immisericorditer reddebat, per incarnatam Verbi sui dulcedi

Lucas testatur, multitudinis credentium erat cor A unum et anima una, nec quisquam eorum suum aliquid esse dicebat, sed erant illis omnia communia. Possessores etiam agrorum et domorum vendebant quæ possidebant, ponentes pretia ante pedes apostolorum (Act.Iv). Quantam vero reverentiam in cordibus non credentium sublimis illa conversatio generaret, testatur idem beatus Lucas, cum dicit quia cæterorum nemo audebat se conjungere illis, sed magnificabat eos populus (Act. v). Nec solum Jerosolymis hæc schola primitivæ Ecclesiæ cœlestibus instituebatur disciplinis verum etiam Antiochiæ sub magistris Paulo et Barnaba gloriosissime floruit: ibique discipuli primo appellati sunt Christiani. Philo quoque disertissimus Judæorum in libro quem theorica Vita prætitulavit, de ferventissimis eorum in Domino studiis multa conscripsit. Monachorum etiam cœnobitarumque nomen, vitam et institutionem ab eis exordium sumpsisse perspicuum est. Cæterum disseminato verbo Dei per universam regionem, cum jam in omnem terram exisset sonus prædicationis apostolorum, necesse erat ut arca sanctæ Ecclesiæ, quæ perfectissimæ hujus religionis typo in superioribus suis angusta unitatis cubitum perficiebat, dilatato charitatis sinu in inferioribus suis, pusillanimes et ad perfectionis celsitudinem minus idoneos colligeret, quatenus omnipotentis Dei misericordia non solum homines, sed et ipsa quoque jumenta, id est terrenæ substantiæ pulvere se ex infirmitate foedantes, dignantissime salvaret. Hinc jam nobilis illa respublica, quam Dominus Jesus Christus instituerat et Spiritus sanctus roborarat, in qua cum nullus quidquam possideret, nemo tamen egens erat inter illos, cœpit ad privatas res distrahi, cœperuntque Christiani substantiis licenter uti, sic tamen, ut terrena coelestibus non præ. ponerent, sed temporalia bene dispensando, facilius ad coelestia pervenirent.

B

nem temperavit, dicens: Pænitentiam agite. Ne vero imbecilles homines ad verbum pœnitendi, id est pœnam tenendi, terrerentur, mox verbo consolatorio, verbo omni acceptione digno, præmissæ sententiæ severitatem dulcorare curavit, subjungens: Appropinquabit enim regnum cælorum. Quis enim sanum sapiens, licet infirmus, licet delicatus sit, non patienter, imo gratanter, præsentis pœnæ momentaneum pondus sustineat, non solum ut cœlestis regni nunquam finiendi particeps fiat? Verum quia beatus baptista et præcursor Domini Joannes in ordine præcursionis suæ pœnitentiam prædicans, dignos ejusdem pœnitentiæ fructus agi censuit (Matth. 1); quærendum summopere nobis est quæ sit formula perfectæ pœnitentiæ, quæ ad dignos promerendum fructus sufficiens esse videatur. Sed ubi formulam illam dignius quærimus, quam in ipsius magistrorum magistri Domini nostri Jesu Christi dictis et factis? Cum enim quidam possessiones habens multas a Domino quæsisset quid faciendo vitam æternam obtineret, et Dominus mandata legis ei proposuisset, illeque se omnia a juventute sua servare dixiss et, subjunxit Dominus. Adhuc unum tibi deest. Si vis perfectus esse, vade, vende omnia quæ habes, et da pauperibus, et venisequere me; et habebis thesauros in cœlo (Matth. XIX). ille vero qui non se, sed sua, et illa non tota, sed ex parte, et parte satis modica, videlicet decimas, primitias cæterasque legales oblationes, offerre consueverat, et hoc magnum aliquid esse putabat, audiens verbum consummatæ justitiæ resiliit, et trahens cor in terram abiit tristis, quia nimirum testante Veritate, qui divitias quas habent affectuose diligunt, difficile salvantur (ibid.). O quam aliter affectus erat beatus Petrus ! Ò quam largo coelestis gratiæ rore perfusus ab æstu mundanæ cupiditatis refriguerat, qui de se suisque condiscipulis iam humiliter quam fiducialiter Domino dicebat: Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te (ibid.). Hic plane formam perfectæ pœnitentiæ reperimus, quam Salvator consilium salutis quærenti suasit, discipulis etiam sequentibus se tradidit, licet legamus nonnullos in divitiis et in omni gloria mundi continenter et humiliter vixisse. Sed quia privilegia paucorum communem legem non faciunt, tutius multo quicunque celsitudinem perfectionis sectari conantur, obaudiunt vocem Domini in Evangelio dicentis. Si quis non abrenuntiaverit omnibus quæ possidet, non potest meus esse discipulus (Luc. iv)."

CAPUT II.

Quod a primitiva Ecclesia communis vitæ traditio cœperit, et quod hinc monasticæ religionis institutio principium sumpserit (1).

Enimvero decebat ut summi Patris Sapientia, quæ perfectæ justitiæ normam tradere venerat, hanc in ipso statim nascentis Ecclesiæ pusillo grege signanter imprimeret, quatenus universi qui eorum exemplo provocati viam arduam et angustam incedere proponerent, tantæ majestatis informati magisterio, tantorum etiam Patrum exemplo roborati, viam Domini dilatato corde currerent, dicentes cum Pɛalmista Domino: Propter verba labiorum tuorum ego custodivi vias duras (Psal. xvi), sciens quoniam centuplum quod promisisti reddes, et insuper vitam æternam adjicies. Passo vero in carne Domino postquam a mortuis resurrexit et in cœlum ascen

dit, discipulis, etiam Spiritum sanctum quem promiserat misit, multiplicatis jam credentium turbis, elarius ejusdem spiritualis vitæ, quam perfectam pœnitentiam dicimus, nitor elucere cœpit, cum sicut

(1) Hieronymus, epist. ad Paulin., monasticæ vitæ originem refert ad Eliam, Eliseum, et filios pro

D

CAPUT III.

Quod monachicus ordo per beatum Antonium, cæterosques anctos patres roboratus,excellenter claruit

suæ

Licet vero imperfectorum multitudini condescendens mater Ecclesia, remissioris vitæ laxaverit habenas, tamen ab ipso nascentis Ecclesiæ principio usque ad hæc nostra tempora nunquam defuerunt viri virtutum, qui ferventissimo divini amoris igne flagrantes, remissioris quoque vitæ blandimenta respuentes, communis vitæ rectitudinem, quæ sola perfectæ pœnitentiæ, quam Dominus Jesus prædicavit, stabile fundamentum est, indefesso pietatis studio tenuerunt; et posteris suis tenendam ̄multiplicibus sanctæ conversationis regulis et exemplis tradiderunt. Inter quos primi vel præcipui exstiterunt Antonius, Pachomius, Basilius, quorum prior Antonius, non atramento neque littera, sed spiritu Dei vivi scriptam legem charitatis in corde suo demonstrans, perfectissimæ conversationis perfectissimos discipulos reliquit: quales fuerunt Macharius, Paphnutius, Pambo Isidorus, aliique quamplures, qui monasteriorum per Ægyptum et Thebaidem Patres effecti, catervasque innumerabilium monachorum per tramitem perfectæ pœnitentiæ ducentes, de mundo ejusque principe diabolo, cum suis omnibus gloriosissime triumpharunt. Pachomius vero, cum factus esset apostolica gratia insignis, scripsit monachorum Regulas, quas Angelo dictante didicerat: ad quarum institutionem infinitam multitudinem vivorum lapidum poliens, muris cœlestis Jerusalem reædificandis convexit. Beatus etiam Basilius Cæsariensis episcopus, Ecclephetarum. Ex Philone constat hoc vitæ genus in tota Ægypto et præcipue circa Alexandrim floruisse.

siæ doctor eximius, scripsit monachorum Regulam: A
quæ, sicut testatur B. Pater noster Benedictus (2),
rectissima norma est vitæ humanæ, per quam ad
cœlestem patriam sine offensione perveniatur. Ad
horum itaque tam venerabilium Patrum docu-
menta et exempla virtutum, tota Orientis Ecclesia
multo tempore per monasticæ religionis sectatores
insigniter floruit, sicut etiam paulo ante hæc nostra
tempora beatæ memoriæ Anselmus primum Havel-
bergensis episcopus, post modum Ravennas archi-
episcopus disputatione, quam ipse cum Græcis de
pertinacia schismatis eorum habitam eleganti stylo
conscripsit, testatus est. Hic cum esset a Lothario,
Romanorum imperatore Christianissimo, ad Con-
stantinopolitanæ urbis imperatorem apocrisiarius
missus, et subtiliter diversarum religionum statuta
scrutaretur, vidit in monasterio, quod Pantocraton,
id est Omnipotentis dicitur, septingentos ferme
monachos sub Regula beati Antonii Domino mili-
tantes. In cœnobio quoque, quod Philoanthropon,
id est amantis hominem, dicitur, vidit circiter
quingentos monachos sub regula sancti Pachomii Do-
mino servientes. Vidit etiam quamplura monasteria
sub Regula beati Basilii jugum Domini suave portantia.
CAPUT IV.

De institutione et auctoritate Regulæ sancti Patris
Benedicti. Quomodo per gratiam Dei floruit, et
usque hodie floret.

duce datum fuerit, ut duodecim gradus humilitatis, qui in Regula describuntur, ascendat; et si crescentibus meritis eatenus profecerit, ut ad sextum et septimum, id est ad ultimum primi, et primum secundi senarii gradum perveniat, qui numerus perfectionem significans, et in iis gradibus humilitatis geminatus, dilectionem Dei et proximi, quæ est perfectionis summa, per Regulam doctoris demonstrat, nonne si se sine dissimulatione respiciat, si cunctos infirmantis conscientiæ angulos diligenter excutiat, nonne, inquam, vires suas metiens, defectumque sentiens, continuo lugens exclamabit cum Apostolo quod qui putat se aliquid esse, cum nihil sit ipse se seducit? (Gal. vI.) Quis rursum adeo delicatus et infirmus erit, ut in observantiis Regulæ, jejuniorum suorum, vigiliarum, et laborum cæterarumque institutionum moderatissima discretione dispositarum infirmitatis suæ congrua remedia non inveniat? Quocirca, quod idem legislator in ultimo B capitulo ejusdem Regulæ dicit, in ea non omnem justitiæ observationem esse descriptam, et vocat eam minimam inchoationis Regulam, et ad perfectionis fastigium tendere volentes mittit ad doctrinas et regulas veterum Patrum, testante beato Bernardo, causa humilitatis facit, ne videlicet in describendo Regulam videretur se veteribus Patribus arroganter æquare, studens et in hoc humilianti conscientiæ suæ providere. Beatus quoque Gregorius vir apostolicus (3), non minus merito quam officio, commendat eam sermone esse luculentam, discretione præcipuam, latenter auctoritate sua suadens monachis ut, relictis cæterarum institutionum consuetudinibus minus fortasse discretis, Regulam Deo dilecti Patris Benedicti discretione præcipuam devoto corde susciperent, et ad ejus norman cunctum vitæ suæ ordinem informarent. In concilio quoque muni decreto sancitum est, ut monachi, per proquod postmodum in Galliis celebratum est, comvincias Galliæ et Germaniæ degentes, relictis cæterarum Regularum institutis, in omnibus coenobiis suis Regulam prælicti Patris reciperent, et in omni conversatione sua formam ab eo præscriptam observarent. Ad hujus itaque sanctæ Regulæ exemplar plura per Italiam monasteria correcta, multa quoque per venerabilem Patrem de novo structa sunt, in quibus multitudines monachorum in spiritu humilitatis Domino servientes, tanquam veri Israelitæ dignos pœnitentiæ fructus faciebant. CAPUT V.

Dominus noster Jesus Christus, qui sacratissimæ humanitatis suæ præsentia Orientem illustravit, quos digniores et sublimiores in Ecclesia sua habuit, beatissimos videlicet apostolorum principes Petrum et Paulum, vice sua destinavit Occidenti; quatenus Occidentis populi pretiosum fidei arcanum, quod Petrus non per carnem et sanguinem, sed per inspirationem summi Patris acceperat et item, Evangelium quod Paulus non ab homine, C nec per hominem, sed per revelationem Jesu Christi didicerat, Spiritus sancti magisterio edocti, cum populis Orientis in eamdem fidei plenitudinem concurrerent, et sic ex omnibus una Christi Domini sponsa non habens maculam aut rugam efficeretur. Porro eadem gratia, quæ ad instituendam roborandamque monastici ordinis disciplinam, prædictos sanctos Patres contulit Orienti, non inferioris meriti virum in dignatione misericordiæ suæ prærogavit Orcidenti, sanctissimum videlicet Patrem nostrum Benedictum : qui non solum Antonii et Basilii spiritum, verum etiam, testante beato papa Gregorio, justorum omnium spiritu plenus, tanquam sidus purissimum et lucidissimum singulari prærogativa sanctitatis, superexcellenti puritate conversationis, signorum denique miraculorumque inæstimabili gloria ab Occidente usque in Orientem clarissime refulsit, ita ut quidquid Oriens in diversis Patribus divisis charismatibus habere se gaudet, hoc totum in uno sanctissimo Patre suo Benedicto, justorum omnium spiritu pleno, se possidere Occidens non immerito glorietur. Scripsit namque idem reverendissimus Pater noster monachorum Regulam, quam diuturno virtutum exercitio non per hominem, sed per unctionem illius qui docet hominem scientiam, didicit: in qua mirabilis artifex Spriritus sanctus summam perfectionem et moderatissimam discretionem tam subtili connexione copulavit, ut quantumcunque religiosus in ea inveniat unde adhuc proficiat; et quantumcunque pusillanimis aut infirmus infirmitatis suæ in ea que remedia inveniat. Quis enim, verbi gratia, adeo justitiæ tenax, quis, sanctæ religionis adeo fervens æmulator erit cui si gratia (2) Bened. c. ult. Regulæ.

D

con

Quod beatus Benedictus, rogatu Cenomanensis episcopi, sanctum discipulum suum Maurum causa fundandi cœnobia ad partes Galliæ direxit.

Nec solum Italia, verum etiam Galliæ trina divisio, sacræ hujus, religionis bono odore respersa, jugum Domini suave et onus ejus leve, sanctæ videlicet Regulæ instituta suscipere laudabili desiderio gestiebat. Unde accidit ut vir magnificus, Cenomanensis urbis episcopus, legatos suos ad venerabilem Patrem Benedictum dirigeret, Flodegarium suum archidiaconum et Harderadum vicedominum suum, devotissima instantia petens quatenus ei aliquos sui monasterii fratres transmittere dignaretur, qui sibi in Galliarum partibus coenobium secundum instituta Regulæ sancti Patris ædificare deberent. Beatus vero Benedictus convocans discipulum suum Maurum, quem ab infantia in timore Dei educaverat, ipsum cum aliis religiosis fratribus ad Galliarum partes direxit: ubi etiam coenobium religione pariter et divitiis clarum_construxit, magnæque multitudinis monachorum Pater effectus, signis et virtutibus ornatus quievit in pace. Fertur quod in (3) Greg., II Dial., c. 30.

eodem monasterio libra panis, et hemina vini, quam A sanctus illuc transmisit Benedictus, in memoriam antiquitatis atque ob tanti Patris reverentiam usque hodie reservetur. Abhinc per universas Galliarum provincias crevit et multiplicata est religio monachorum, sub Regula Patris Benedicti Christo Domino vero regi militantium; multique ad eam divina gratia inspirati confluebant, qui sacræ disciplinæ officiis exercitati, de terra cordis sui fructum boni operis afferebant in patientia. Verum, succedenti tempore, irruentibus intra Gallias barbaris, cum dominus peccata populi sui multiplici paganorum incursione castigare decerneret, multa etiam canobia sanctorum aut igne cremata, aut ad solum usque destructa sunt: quæ vero remanserant, in tantam negligentiam resoluta sunt, ut antiquæ religionis vestigium vix in aliquibus monasteriis inveniretur. Cæterum gratia Domini nostri Jesu Christi, quemadmodum Ecclesiam suam, refrigescente charitate et abundante iniquitate, variis tribulationibus flagellari permittit, nec tamen unquam ab ea viscera misericordiæ suæ claudit, ita nimirum ordinem monasticum, per infirmitatis humanæ corruptionem continue ruentem, temporibus opportunis per viros virtutum restaurare non desinit

CAPUT VI

B

Quod beatus Odo Cluniacensis abbas ordinem monachi-
cum collapsum pcr gratiam Dei strenue reparavit.
Hinc est quod beatus Odo, nobilissimi illius Clu-
niacensis cœnobii rector eximius, ad tantum san-
etitatis apicem excrevit, ut Ordinem monasticum
temporibus suis omnino in præceps ruentem, se-
cundum gratiam sibi a Domino collatam, per omnia
in antiquum sacræ religionis vigorem restaurave-
rit. Ut enim de ruina morum temporis illius brevi-
ter dicamus, cum cœpisset idem venerabilis Pater
Odo in monasteriis suis districtionem disciplinæ
regularis rigide, sicut oportebat, tenere, alii qui-C
dem monastici videntes quosdam de fratribus ejus
subtalares suos lavantes, vel ungentes, seu alia
quælibet vilia opera facientes, silentium etiam stu-
diose tenentes, etsi necesse fuisset, signis pro ver-
bis utentes, nimio iracundiæ felle commoti: « O in-
felices, inquiunt, quid facitis? Quæ lex, vel quis
Ordo præcipit, ut tam vilibus et servilibus operibus
insistatis? Ubi, quæso, Scriptura hæc jubet ut ma-
nibus pro lingua `utamini? Nonne ipsi Creatori in-
juriam facere convincimini, qui, relicto naturali
usu linguæ el vocis organo, manibus irrationabiliter
tumultuamini? » Sed vir beatus, disputatorum et
pseudomonachorum garrulitatem parvipendens, fra-
tres suos ut in melius proficerent verbo et exemplo
commonebat, sicubi etiam a religiosis viris evoca-
tus fuisset, impiger pergebat, et cœnobia aut disso-
luta ad districtionem Ordinis revocabat, aut nova
fundabat. Plane quam rigide monachi ipsius disci- D
plinæ censuram tenuerint, per hoc unum virtutis
eorum indicium, quod ad demonstrandum in eis
animi constantiam referre volumus, innotescere
poterit. Quadam namque vice dum quidam ex eis
iter agerent, mediis noctis tenebris a prædonibus
circumventi, cum suis omnibus capiuntur, trahun-
tur, spoliantur, contumeliis afficiuntur, ad ultimum
in vincula conjiciuntur, prædonibus sane miranti-
bus pariter et indignantibus, quod in tantis malis
ipsis a se illatis, ne unum quidem verbum ab eis
ullatenus extorquere potuissent. Tanquam enim
muti et elingues seu damna et contumelias non sen-
tientes, in silentio durabant, quousque nocturnæ et
matutinæ laudis solemnitate peracta, aurora quo-
que radios suos vibrante, linguam ad loquendum
laudabili discretione solverent, quam prius lauda-
biliore censura propter timorem Dei et Ordinis disci-
plinam coercuerant.

Nec modo in Galliis Ordinis sacri statum reparavit, sed etiam in Italia. Ad speciale quoque Sancti

PATROL. CLXXXV.

Benedicti cœnobium in Francia, ubi, sicut dicitur, sacratissimum corpus ejus requiescit, ipso beatissimo Patre Benedicto invitante perrexit, sicut in gestis ejusdem sancti Odonis invenitur. Cum euim quadam die monachi ejusdem loci in claustro sedentes contentionibus et scurrilitatibus occupari non erubescerent, sanctus Pater Benedictus cuidam monacho ante portam monasterii visibiliter apparuit, dicens ad eum : « Vade, et dic fratribus istis quod perversis moribus suis nimium me contristant ideoque jam nunc vadam, ut adducam virum secundum cor meum de Aquitania, quatenus perversos istos corripiat, et Ordinis disciplinam in hoc meo monasterio restauret. » Stupet ille, celerique gradu ad fratres veniens, quod spiritualis eorum Pater mandaverat, cunctis audientibus, refert, consternatosque et attonitos reddit universos. Quærebant tamen inter se cum magna admiratione quisnam esset de quo Pater sanctus dixisset, ipsumque, sicut postmodum rei exitus docuit, beatum Odonem fore trepidi suspicabantur. Devotissimus itaque Patris Benedicti pedissequus Odo veniens ad prædictum locum, licet per multas tribulationes et contumelias, quas ab illis qui perniciosam libertatem magis quam regularis vitæ districtionem diligebant, passus est, tamen per gratiam Dei et adjutorium sancti Patris Benedicti laudabiliter satis Ördinis disciplinam in eodem monasterio reformavit. Cæterum speciale ejusdem Deo dilecti Patris Odonis coenobium quod Cluniacum dicitur, quodque usque hodie maximum et nobilissimum refulget, maximum multitudine fratrum, nobilissimum possessionibus, divitiis et gloria; sed et monasterium de quo Pater Odo cum fratribus suis Cluniacum secessit, quam consummata fuerint, quamque perfecti et Deo digni in eis claruerint viri litteris traditum scimus. Unde et nobis duo jucunda valde miracula excerpta huic nostro opusculo inserere placet, quatenus prudens lector ex his duobus cætera perpendere valeat. CAPUT VII.

De fratre, in cujus manu micœ panis in pretiosissimas margaritas conversæ sunt.

Canon erat monasterii, quatenus fratribus ad mensam sedentibus refectione peracta micas quæ de fragmentis panum deciderent, diligenter colligerent et insumerent, ne vel in hoc negligentiæ rei coram Deo invenirentur. Accidit autem quadam die ut unus ex fratribus, qui conscientiæ suæ non incuriosus servator erat, cum cæteris ad mensam residens, refectione peracta micas secundum consuetudinem collectas replicans in volam, digitis manus clausas teneret, atque cum multa cordis dulcedine lectioni intenderet; sed priusquam eas sumeret, repente ad nutum prioris lector lectionem finivit. Quid tamen ageret? Nec rejicere fas, nec sumere jam licebat, nimirum utrobique periculo prævaricationis occurrente. Itaque clausas manu tenet, cogitans hanc negligentiæ culpam non nisi per confessionis et pœnitentiæ remedium aboleri posse. Dictis vero gratiis, signo confessionis facto, priorem in partem trahit, et cadens in faciem veniam petit, cum multa cordis simplicitate negligentiam suam manifestans. Priore autem culpam ejus, sicut dignum erat, corripiente, et quid de micis fecisset inquirente: « Ecce, inquit, domine, in manu nostra sunt. »> Cumque prior præciperet ut eas ostenderet, ille exerto brachio manum aperuit; et ecce in vola ipsius pro micis inventæ sunt pretiossisimæ margaritæ. Utinam laudabilem fratris hujus fervorem attendere dignentur quidam negligentes fratres, qui, finita lectione, si forte offulam in manu habuerint quam edere velint, aut si in syphulo aliquid remanserit quod ebibere cupiant, sine respectu timoris Dei id facere non verentur, cum utique sacri Ordinis consuetudo tradat, ex quo lector incoperit dicere: Tu autem, Domine, ne

32

minem quidquam cibi aut potus sumere debere. Sed quid putamus quare omnipotens Deus tam gloriosum miraculum, et sicut videbatur, minus necessarium, in rebus quoque minimis facere voluit? Utique, propterea ut palam cunctis innotesceret quantum sibi placeant fratres in congregatione spiritu ferventes. qui non solum majora, sed etiam minima mandata propter timorem ipsius cum sollicitudine custodiunt.

CAPUT VIII.

De fratre moriente qui vidit multitudidem candidatorum ad se venire.

Frater quidam in Cluniaco, cum laudabiliter in omni fervore et devotione sacræ religionis vitam suam custodisset, tactus infirmitate peremptoria, ad extrema deductus est. Cumque jam morti proximus agonizaret, aperiens oculos vidit magnam multitudinem monachorum ad se intrantem, qui omnes candidis vestibus induti erant, illo suo genere vestimenti quod usu ecclesiastico alba vocatur, sicut solent conventus Ordinis illius in præcipuis solemnitatibus revestiri. Quos cum videret, putans conventum fratrum esse, mirari valde cœpit cur ad se revestiti intrarent; et infirmario sibi assistenti, quasi cum quadam indignatione, dixit : « Quid est, charissime frater, quod video? Quando solebat conventus noster ad fratrem morientem revestitus venire?» Respondente infirmario et dicente conventum fratrum nondum venisse: Quid est, inquit, quod loqueris? Nonne vides turbam magnam fratrum circa me, qui omnes candidissimis albis revestiti sunt; et ad exequias meas celebrandas mutuo se præveniunt. » Quod cum infirmarius audisset, sed nil tale ipse videret, intellexit religiosum fratrem visionem beatorum spirituum videre. Post modicum vero sancta illa anima carne soluta est, et de convalle plorationis, de tabernaculis Cedar, hoc est de nigredine peccati ad candidatos cives cœlestis Jerusalem, quos adhuc in carne vivens videre meruerat, feliciter, ut credimus, transmigravit.

Præfato vero Cluniacensi coenobio post reverendissimum Patrem Odonem præfuerunt abbates religione conspicui, quorum præcipui fuerunt sancti et Deo digni, Maiolus et Odilo, modernis quoque temporibus beatus Hugo, qui, Ordinem Cluniacensem longe lateque per universas Europæ terras et insulas propagantes, incontaminatum monastici Ordinis tramitem subditis suis tradiderunt. In eadem quoque magna et religiosa domo inter cætera spiritualis vitæ exercitia, saluberrima et omni pietate plena consuetudo inolevit ut, pro liberandis animabus fidelium defunctorum, sancta illa fratrum multitudo devotis precibus missarumque celebrationibus sollicite invigilet, et aut pœnas addictarum mitigent, aut pœnis omnibus absolutas in requiem transferri obtineant. Sed et præter quotidiadam orationum psalmorumque instantiam, solemnia pro fidelibus defunctis officia certis temporibus per annum fieri pia Patrum solertia in eadem domo decrevit, ita ut solemnis dies fidelium aninarum, quem post festum Omnium Sanctorum sancta et universalis Ecclesia celebri officio peragere consuevit, a Cluniacensi Ecclesia initium sumpsisse dicatur. CAPUT IX.

Quomodo beatus Hugo Cluniacensis abbas paralyticum curavit.[Deplorat et hoc capite auctor negligentiam monachorum, et lapsum Ordinis Cluniacensis.]

Verum quoniam beati Hugonis, qui moderno tempore Cluniacensi cœnobio laudabiliter præfuit, mentionem fecimus, unum ejus miraculum ad utilitatem legentium memorabimus: quod tanto erit jucundius, quanto recentiori tempore hoc gestum esse constat, quodque venerabilis viri Guillelmi, quondam superioris Sanctæ Genovefæ Parisius, postea vero abbas Paracliti, quæ est de Ordine

A

B

domus Sancti Victoris, certa relatione cognovimus. Apud Parisiorum civitatem exstat coenobium regularium canonicorum: in quo quidam de fratribus ejusdem congregationis paralysi adeo dissolutus jacebat; ut sine adminiculo alterius de lectulo surgere non valeret. Venerat forte illic venerabilis Hugo Cluniacensis abbas. De cujus adventu fratres plurimum exhilarati, spem recuperandæ sanitatis infirmo fratri non minimam conceperunt. Itaque accedentes ad virum Dei, suppliciter postulabant quatenus apud omnipotentem Deum sanitatem fratri diuturna ægritudine laboranti suis precibus obtinere dignaretur. Fertur autem in eodem monasterio esse media pars casulæ beati Petri apostoli; quæ, sicut dignum est, a fratribus in magna veneratione habetur. Sanctus ergo Domini, quod a fraterna charitate petebatur, negare non potuit; sed pro salute fratris infirmi Domini clementiam intimo pietatis affectu rogabat. Denique celebratis sacrosanctis mysteriis, accedens ad altare, supradictam partem casulæ beati Petri reverenter inde tulit, veniensque ad infirmum, sacra eum veste operuit, tenensque manum ejus antiphonam illam moderata voce cœpit cantare:Petrus apostolus dixit paralytico, duobus verbis in ea commutatis, scilicet pro dixit, dicit, et pro Enea, Roberte: vocabatur enim idem infirmus Robertus. Cumque tenendo manum ejus cantaret: Petrus apostolus dicit paralytico: Roberte, surge, et sterne tibi (Act. 1x), continuo surrexit, omni membrorum debilitate prorsus fugata; cunctique qui aderant, glorificaverunt Deum, qui virtutem beati apostoli sui Petri per merita venerabilis Hugonis declarare dignatus est. Tanto quippe facilius abbas sanctus tam gloriosum miraculum a divina largitate impetrare potuit, quanto hoc non suis meritis, sed specialis patroni sui beati Petri apostoli virtuti assignavit, cujus reverendo nomini se attitulatam esse nobilis Ecclesia Cluniacensis gloriatur cuique sacræ venerationi fratrum universitas devotissime invigilat.

Sub talibus itaque tam sanctis et in omni religione conspicuis Patribus Cluniacensis Ordo clarissime refulsit, multisque exstitit odor vitæ in vitam, ita etiam ut beatus Henricus Romanorum imperator Augustus ejusdem nominis secundus, cujus memoria apud Deum et homines in benedictione est, audiens famam religionis illius, Cluniacum adiret, oblatisque donariis et redditibus, prout imperialem magnificentiam decebat, fratrum se orationibus devotissime commendaret. Liberet nunc, si optio daretur, cum beato Petro apostolo exclamare, et dicere Domino: Domine, bonum est nos hic esse (Matth. XVII). Bonum esset utique omnibus ad monastica religionis apicem venientibus, ut Ordinis disciplina per sanctos Patres ad lineam veritatis correcta el renovata, inconvulsa perduraret, propulsata lethali negligentia, fervor sacræ religionis per omnia ubique vigeret. Sed quid agimus, cum sub sole nihil in eodem statu permanere posse. Sapiens plangat? Quid agimus, quod negligentia quæ, proh dolor! in ipsa quoque religiosorum conversatione deprehenditur, ad vitia tam proclivis est? Væ semel, et væ secundo, sed et tertio! Væ tibi, negligentia, mater dissolutionis, rubigo mentium, tinea cordium, morum corruptio, disciplina effugatio, religionis subversio, virtutum enervatio, mala bestia, vulpecula callidissima, quæ tanta dolositate exterminas vestigia tua ut mordens non sentiaris, demoliens non videaris, et non nisi gravissimo damno peracto deprehenderis! quanta mala fecisti! quantà mala facis quanta ala (quod Deus avertai!) non immerito factura timeris! O, inquam, detestanda negligentia, quam modica, quam exigua, quam nullius momenti videris in oculis hominum, ita ut etiam reprehensione vix digna judiceris sed tamen qui te tam modicam spernit, paulatim decidit. Quis

« PoprzedniaDalej »