Obrazy na stronie
PDF
ePub
[blocks in formation]

Ad paginam 529 et ad annum 1237, notatus est A Hugo de Fontanis burgensis Divionensis; qui cum nec miles, nec domicellus nuncupetur, nec ulla ejus reperiatur mentio in tabulis familiam Fontanensem spectantibus, illum opinamur vel a patria dictum de Fontanis, vel fortasse quod alicujus ex dominis Fontanensibus filius fuerit nothus, et ideo legitimis non accensendus.

Occurrent præterea complures domini vel dominæ de Fontanis in excerptis nostris ex Recensione tabularum Saffrensium et Fontanensium, a pagina 585 ad. 590, quos huic nostræ tabulæ ex autographis confectæ inserere religio fuit, ne certa cum dubiis confunderentur. Quam enim illa Recensio mendosa, ac tum in personarum appellationibus, tum in temporum notis deformata sit, supra monuimus, p. 617. B

CAPUT XIII.

Tabula v familiæ de Sauz, qua Fontanensem spectat. Quis Willelmus de Sauz, cujus uxor fuit Belota de Fontanis.

Adeo clara est inter Burgundiones familia de Sauz, ut digna videatur quam peritus aliquis genealogus justo illustret volumine. Fabulari mihi quidem videntur 655 et in verbo ludere qui ei ab oppido vulgo Saulieu, Fausti viri consularis pariter et Christianissimi sede nomen inditum putant. Id enim castrum in Itinerario Romano Sidoloucus, et in Actis sanctorum Benigni, Andochii aliorumque ejusdem scholæ martyrum, quos ædibus suis Fau

[blocks in formation]

stus altero post Christum sæculo benigne excepit, Sedelocus nuncupatur. Porro a villa seu castello de Sauz, quod in Æduis et in agro Alisiensi haud procul a Sinemuro positum est, ne illi quidem se appellatos putant qui hodie se ex ea familia prognatos profitentur. Vera igitur gentis hujus origo, a castro est quod nunc vulgo Sauz-le-Duc, ex quo nimirum Burgundiæ ducum ditioni adjectum est : quod antiquis Sals, et Sauz, et Salionem dictum constat. Possis etiam Salices, vel Salicem efferre, post Philippum Pulchrum Francorum regem, qui, dato diplomate ad annum 1304, Guillelmum ejus familiæ caput de Salice nuncupavit. Aut ad gustum Jonæ referentis, Columbano et sociis nonum jam diem apud Anagrates ciborum penuria laborantibus, Carantocum abbatem Salicis divinitus admonitum

subsidio misisse Marculfum cellerarium suum cum vehiculis largo commeatu oneratis, per saltuum avia et opaca silvarum jumentis ductu divino præeuntibus. Salicis enim nomine venire hic putamus villam hodie Sauz, inter Vesulium et Luxovium mediam, a qua distant Anagrates leucis horariis fere quinque.

De gente de Sauz pauca in præmissis sparsimus, eo duntaxat spectantes ut appareret qua ratione Fontanensis familia per Sombernionensem insita ei fuisset, nempe in Willelmo de Sauz Belotæ de Fontanis marito, cujus genus, opinor, sequens tabula haud obscurum relinquet.

656 EVILO, qui et Ebalus, Hebalus, et Eubolus, comes de Sauz. Uxor Re- WILLELMUS, pag. 486, 487, 489.
gina, pag. 486, 487, 489, 491, 492, 546. Obiit comes v Idus Octobris pag.
520.

GUIDO qui comitatum Lingonensem GIRARDUS, pag. 486,
permutatione transtulit in Hugonem
III Burgundiæ ducem; hic Galtero

patruo suo Lingonensi episcopo,

ejusque successoribus dono dedit, pag. 486, 487, 489, 490, 491, 492, 493.

HENRICUS, pag. 491, 492, 493.

489.

WILLELMUS, pag. 489, 553, 569

OTHO. WILLELMA uxor, p. 491, 613,

GUIDO, uxor Elisabeth, p. 487, 493, HUGO canonicus Lingonensis, pag, WILLELMUs, cui ex BÉLOTA de Fontanis 494, 495, 496, 613.

BARTHOLOMEUS, pag. 487, 494, 495, 496.

496.

filii fuere Joannes, Kalo, et Otho Labula quarta recensiti, pag. 471 472, 573.

BEATRIX, pag. 487, 495.

JACOBUS, uxor Maria de Monte S. Joannis, pag. 497, Jacobo in transmarinis partibus defuncto, relicta ejus Maria nubit Joanni de Passavant, pag. 498.

GUILLELMUS. Uxor ejus Margareta filia comitis Viennensis, sepulta apud Dominicanos Divionenses. 1290, pag. 498, 499, 618.

Girardum de Sauz, quem exhibent tabulæ Fontenetenses ad annum 1227, consulto prætermisimus, de ejus loco proprio incerti. Sic et Guillelmum de

JOHANNETA uxor GUIDONIS Pleepape scutiferi, 1285, page 617.

Sauz, cujus 657 uxor Beatrix cum Joanne et Guillelmo filiis memoratur ad annum 1265. Cum alioqui dubitare vix liceat quin hi omnes, aut Evi

Lingonensem, et Willelmum cui data in conjugem Belota de Fontanis, Joannem, Kalonem et Othonem, sive Othoninum filios genuit; fortasse et Elisabetham de Fontanis, cujus liberi 658 et Guiardus et Adelina in tabulario Clarævallis, ad annum 1223; sed hoc non usquequaque certum. Firmat vero nexum hunc, non tantum ratio temporis; sed etiam nominatim quo Willelmum Belotæ conjugem, horum Otha filius; cui ab avo nomen inditum suadet ævo illo mos receptissimus, quo de avorum nominibus nepotes plerumque appellabantur.

lonis comitis, aut Willelmi ejus fratris posteris Amate Benigniano, pag. 613. Hugonem canonicum annumerandi sint; sed cujus e duobus, vel quo gradu, obscurum. Willelmus alius de Sauz, et uxor ejus Hermengardis laudantur in tabulis Henrici Eduensis episcopi, tempore Arnaudi abbatis Fontenetensis, pag. 553, nec diversus ab hoc fuisse videtur Willelmus is, qui tempore Godefridi Lingonensis episcopi, et Rainerii Albæripæ abbatis memoratur pag. 489. Nam ordinatum constat abbatem Rainerium anno 1158, ut docet pagina 569. Abdicavit autem Godefridus episcopus anno 1161, ex Chronico Clarevallensi, pag, 82. Quare, datum videtur diploma Godefridi haud procul anno 1159: quo in diplomate mentio est Willelmi de Sauz, fratris Evilonis comitis ; et ex horum fratrum præjudicio, Willelmi de Sauz junioris calumnia refellitur. B Unde Willelmum hune juniorem prioris cognominis filium haud improbabiliter statuimus. Sed adhuc proprius quærendus est nobis Willelmus Belota maritus, hac videlicet ratiocinatione.

Othonis de Sauz, cujus avus fuit Evilo, sive Hebalus comes, liberorum mentio est in tabulis de comitatus Lingonensis alienatione anno 1179 confectis. Hos ego liberos puto Guidonem Elizabethæ maritum, qui ejus primogenitus asseritur in diplo

CAPUT XIV.

Tabula vi familiæ de Marey in S. Bernardi paternam lineam insitæ per Mariam de Fontanis. Hæc tabula, uti et præcedentes, et quæ mox sequentur, ex autographis duntaxat a me iuspectis confecta est, nulla prorsus ratione habita Recensionis illius, de cujus dubia fide supra monuimus. Mariam de Fontanis præfert in fronte, uxorem Guillelmi de Marey, per quam in plerasque Burgundiæ illustres familias paterna S. Bernardi linea derivata est; et hujus Mariæ filius Bernardus de Marey, de S. Bernardi domo ac stirpe originem se traxisse gloriatus est.

1. MARIA de Fontanis, Richardi Fontanensis domini, et Philippæ de Sauz filia hæres, uxor Guillelmi de Marey ex anno ut minimum 1391, duos ei filios et tres filias genuit. Horum hæc est series, pag. 600. num. 39 et 42; pag. 601,num. 50; pag. 602, num. 51, 52, 53; pag. 603, num. 55; pag. 615.

2. ALEXANDER de Marey primogenitus. Uxor MARGARETA de la Plectiere, pag. 602, num. 52, 53; pag. 603, num. 54, 55; pag. 604, num. 59; pag. 605, num. 63.

2. BERNARDUS de Marey. Uxor ALAIS Perron, pag. 527, 528, 529, 602, num. 52, 53; pag. 603, num. 55; pag. 604, num. 56, 58, 59; pag. 605, num. 63.

2. AMIOTA de Marey, uxor Antonii de Saigny, de quorum 659 posteris erit tabula sequens, pag. 602, num. 53; pag. 603, num. 55; pag. 604. num. 59; pag. 605, num. 60.

2. PERRENOTA, seu Petronilla de Marey, uxor JOANNIS de Chavanges scutiferi, pag. 602, num. 53; pag. 603, num. 35. 2. ODOTA de Marey, uxor Joannis de Champlite, domini de Vonges, pag. 602, num. 53; pag. 603, num. 55. 2. ODO, pag, 602, num. 55, JOANNES, pag. 603, num. 55.

Hæc familia de Marey, sicut dominorum Fonta-C nensium stirpem late propagavit, ita Fontanensem ipsam toparchiam ad exteros transmisit. Etenim Alexander de Marey primogenitus, primarium ejus suum in prædium illud nobile universum, et insuper proprii dominii quartam suam partem, Joanni Rolin Cabilonensi episcopo vendidit anno 1434, quingentorum sexaginta quatuor Francorum pretio. Deinde Bernardus de Marey, frater Alexandri, anno 1462, vi morbi ad extrema redactus, quartam suam partem de dominio castri Fontanensis cum omnibus adjunctis, abbati Humberto et monasterio Cisterciensi dono dedit, cui largitioni dux Burgundiæ cum assensum suum denegasset, ne scilicet feudum nobile in manum mortuam, ut loquuntur, deveniret, ea Fontanarum quarta pars a Cistercien- D

[blocks in formation]

HUGUETA, pag. 603, nnm. 55.

Franciæ cancellarii conjugem pervenisse. Exinde Fontanarum saltem ex parte dominos reperimus 660 Petrum de Saigny, Otheninum de Cleron, Humbertum de Rupeforti, Guillelmum de Damas, et Joachimum de Damas. Verum quia per alias quoque manus versata est ea ditio, et hodieque, ut audio, in contentione est, omnes ejus in solidum vel ex parle possessores, seu præsumptos, seu legitimos persensere meum esse non putavi, præsertim cum ad S. Bernardi genus nunc ista nullo modo perti

neant.

CAPUT XV.

Tabula VII familiæ de Sagniaco in Fontanensem insitæ per Amiotam de Marey, filiam Mariæ de Fontanis.

Sagniaci, seu Saigneyi, et ab eo loco nuncupatorum nobilium virorum frequens est mentio in tabulis Fonteneti. Ibi ad annum 1282 refertur Hugo de Sagneyo quamdam vineam suam, de consensu Mariæ conjugis, Fontenelensibus certo pretio concessisse. Falluntur qui Huonis et Hugonis confundunt nomina, quæ distinxit superior ætas unde

in autographo S. Stephani Divionensis quod pu- A blici juris fecimus, Hugonis Bouins militis de Virgeio, et ejus uxoris Engelvidis recensentur filii Petrus clericus, Hugo dictus Bouins, et Huo. Ejusdem familiæ et appellationis alius quidam, nempe Huo de Saigneyo, sequente sæculo, amissa conjuge Isabella de Blaisey, et Philiberto ex ea suscepto filio, Isabellam alteram ex familia de Saffris

sibi despondit anno 1382; natusque ex hoc conjugio Antonius de Saigneyo, Amyotam de Marey uxorem habuil, Maria de Fontanis matre genitam. Hic nexus clarissimarum familiarum Sagniacensis et Saffrensis cum Fontanensi. Et de Saffrensi quidem proxime sequens tabula plura exponet, nunc de Sagniacensi pauca.

661 Huo de Saigny. Uxor ejus secunda ISABELLA de Saffris ex anno 1382, pag. 599, num. 38; pag. 600, num. 41, 44, 45; pag. 601, num. 47, 48, 49.

ANTONIUS de Saigny. Uxor AMIOTA de Marey, filia Guillelmi de Marey, et Mariæ de Fontanis, pag. 602, num. 53; pag. 603, num. 55; pag. 604, num. 57, 59; pag. 605, num. 60. Secundam uxorem duxit CATHARINAM de Montebeligardo, ex qua nullos liberos tulit.

[blocks in formation]

CATHARINA, uxor HUGONINI de la Perrière, pag. 601, num. 46, 47.

[blocks in formation]

pag. 607, num. 69, 70;

[blocks in formation]
[blocks in formation]

Tabula VIII familiæ de Saffris, desinens in Isabella Huonis de Saigneyo uxore.

Quoniam hodie hæc maxime familia de S. Bernardi consanguinitate gloriatur, cujus et generosos animos egregie refert, hac tabula antiquum ejus splendorem aperire consilium fuit, a primo (quod quidem nobis innotuit) ejus capite iniens, finiensque in Isabella, quæ masculorum hæredum ad se usque traductam scriem intercepit.

A Saffris, vel a Saffra promiscue in antiquis nuncupatur, cujus nominis quia sunt apud Burgundos

[blocks in formation]

HERVEUS, qui et Arveus, et Herverius, de Saffra seu de Saffris, circa annum 1185. Uxor ejus COMITISSA; quam scilicet comitis alicujus viduam, opinamur Herveo secundis nuptiis adhæsisse. Sed hujus comitissæ neque nomen, neque genus produnt tabulæ, pag. 516, 517.

HERVEUS II obiit in reditu de marinis partibus. anno 1249. Uxor ejus GILLA, pag. 485, 486, 516, 517, 525, 592, num. 1, 2, 3, 4.

663 GUIDO. Uxor Alviz

de Tienges, pag. 486,

HERVEUS III, pag. 592, num. HUGO, p. 592, num. 3.
3; p. 593, num. 6.

GALTERUS, pag. 517.

[blocks in formation]

pag. 592, num. 2, 3.

HERVEUS IV. Uxor BEATRIX de Buxe- STEPHANUS, pag. 593, num. 8, 9.

ria, pag. 593, num. 8, 9; pag. 594, num. 14, 17; pag. 595, num. 20; pag. 598, num. 32.

GUIDO, pag. 594, num. 17; pag. 595, num. 20, 22; pag. 598, num. 32.

HELVIS primo nupta Joanni de Muxeio secundo Joanni de Valle Olligniaci, pag. 594, num. 17; pag. 95, num. 20; pag. 598, num. 32.

JOANNES Decanus Lingo

nensis, pag. 594, num. 17; pag. 595, num. 20, 22; pag.697, num. 30; pag. 598, n. 32.

HERVEUS V, canonicus Lingonensis, p. 594. num. 17; p. 595, num. 20, 82; pag. 598, num. 32,

[blocks in formation]

ne

unam quidem Fontanarum, aut dominorum Fontanensium reperiri mentionem, cum tamen constent hæc autographa testamentis, pactionibus matrimoniorum, bonorum partitionibus, et aliis id genus scriptis in quibus Saffrensis familiæ possessiones, fundos, jura, dotes, aliaque rem ejus spectantia passim recenseri necesse fuit. Hoc, inquam, te moneo, ut vel hinc intelligas quam parum fidei mereatur recensio illa Tabularum Saffrensium, cujus excerpta quædam a pagina 585 tibi exhibuimus, cum in ea frequentes occurrant qui Saffrarum simul et Fontanarum domini fuisse affirmantur. Negare tamen omnino non ausim quin prioribus sæculis nonnulli utraque simul toparchia politi sint, propter utriusque famlliæ insignium similitudinem. Aves enim prætulerunt in scuto gentilitio Saffrenses æque ac Fontanenses domini. Sed, quia, ut jam monuimus, Saffrensibus vocalis est hæc tessera, quæ familiam per aves cognomines designat, videtur illis primigenita, et apud illos nata. Quare, sicut Kalo de Sauz, dominus de Fontanis, abjecto leone aureo 665 in parma cerulea, qui dominorum de Sauz insigne proprium est, aves præfert in tumulo tanquam Fontanarum dominus, sic et videri possunt derivati a Saffrensibus Fontanenses domini eo quod a Saffrensibus acceptas

Ex 2o uxore.

ลง

MARGARITA, et AALYS moniales de Rubeomonte. BEATRIX et JOANNETA moniales de Polongeyo, pag. 397, num. 28.

GUILLELMA. HUGOTA uxor Hugueninii de Varennis, pag. 599, num, 33,

37.

ISABELLA, de qua vide tabulam vII.

aves scutis suis impresserint. Sed ista conjecturis ascribi cupio, non certo argumento demonstratis propositionibus. Reliqua prosequamur.

CAPUT XVII.

Tabula 1x familia de Cleron, cui Fontanensis per Sagniacensem et Saffrensem inserta hodieque superest.

A metropoli Sequanorum Vesontione tribus fere horariis leucis, Ornacum inter et Quingeyum, castellum est vulgo Cleron, cum ei apposito vico cognomine, a quo vetustæ et prænobili familiæ factum nomen. Hinc ortus Otheninus patre Simone de Cleron, matre Joanna de Domprey, Mariam de Sagniaco el de Saffris, quæ Mariæ de Fontanis erat proneptis, B sortitus conjugem, posteros ex ea reliquit, per quos ad nostram usque ætatem, S. Bernardi paternum genus propagatum est. Inciderunt Mariæ Sagniacensis cum Othenino nuptiæ in annum Christi 1487 : quo ex tempore, anno nimirum 1494, Petri de Saigny soceri sui scriptus est cum conjuge hæres ex asse. Exinde, nempe anno sæculari 1500, a Ludovico XII, Francorum rege, donatus est regni indigenarum prærogativa, per quam homo externus non Saffrarum modo, sed et Fontanarum ex parte, et ditionis totius Sagniacensis, Grinioni proximæ quietus possessor fuit. Adhuc superstes erat Decembri anni 1533, el vivit etiamnum in posteris, quorum seriem exhibet 666 tabula sequens:

SIMON de Clerone. Uxor Joanna de Domprey, pag. 608, num. OTHENINUS. Uxor MARIA de Saigny, SIMON abbas Montisbenedicti, et Golpag. 606, num, 67, 68; pag. 607, liæ, pag. 608, num. 78. CLAUDIUS donum. 74, 75; pag. 608, num. 78, minus de Scay, pag. 608, num. 78; 79, 80, 82; pag. 609, num. 84, 85, pag. 609, num. 86. 86; pag. 610, num. 88, 89, 90. CLAUDIUS, pag. 610, nu.88. 89, 90.

ARVERIUS, p. 611, num. 96, 98.

GUIDO. Uxor PHILIBERTA de Moisy, pag. 610, num. 88, 89, 90, 91, 92, 93, 94,

78; pag. 609, num. 86.

JOANNES canonicus Bisontinus, pag. 608, num. 78; pag. 609, num. 86. JOANNES dominus de Belmont, pag. 609, num. 86.

JOANNES, pag. 610, num. 88. BARBARA, Uxor PETRI de Montigny, pag. 610, num. 88, 91.

JOACHIMUS. Uxor FRANCISCA de Pracon-
tal, pag. 611, num. 95, 96, 97, 98,
99.

CHRISTIANA Uxor JOACHIMI Du Bois, domini de Posanges, pag. 610, num. 89; pag. 611, num. 98. ANTONIA, Uxor JOANNIS de Colombier, pag. 610, num. 92.

BERNARDA Uxor FRANCISCI de Pontescisso. pag. 610, num. 3.

ANTONIUS. Uxor PHILIBERTA de Damas, pag. 611, num. ANNA UXOR JACOBI de Chenu, pag. 610, num. 103.

102.

Claudius, cujus prima uxor GABRIELLA Davion ex anno 1620; secunda MARGARETA de Chaugy Rossillon ex anno 1632, pag. 612, num. 106, 107.

667 Huic Claudio nunc sexagenario majori, A Purpuratæ auctori Petro Frizon ægre assentior, qui suscepta utroque ex conjugio proles multiplex, generosa indole majores suos egregie refert, seseque morum integritate pariter ac suavitate, S. Bernardo consanguineo dignum probat.

CAPUT XVIII.

Opinio de S. Bernardi gentilitio symbolo. In scuto nigro balteus, argenti (sive auri, ut nonnullis placet) et coccini ductu gemino tessellatus, qualem hic utcunque depictum vides, plerisque censetur ipsummet S. Bernardi gentilitium insigne,

Hoc illi appingit Hermannus Schedel in Chronico chronicorum. Hoc præferunt quamplurimæ sancti ejusdem pictæ fictæque imagines, etiam antiquæ : imo idipsum spectare est non uno loco in Clarevallensis monasterii structuris, novis æque ac vetustioribus; ut haud vana fide, ipso adhuc agente in vivis Bernardo, sacræ ejus domus parietibus insculptum existimetur. Edmundus de Cruce, creatus abbas Cisterciensis ex anno 1584, scuto 668 suo ex domesticis et Cistercii insignibus quadripertito, mediis quadrantibus balteum illum tessellatum imponi voluit, S. Bernardi nimirum intuitu, cujus ad sacras exuvias in Claravalle et sumpserat religionis habitum, et professionem fecerat. Hodieque mos invaluit ut Ordinis ejusdem abbates ex monachis Clarævallis, vel qui Clarævallis, ut loquuntur, filiabus præsunt, hoc est monasteriis e Clarevallensi propagatis, balteum eumdem suæ in S. Bernardum venerationis indicem symbolicis suis stemmatibus intexant.

Quæ quidem Clarevallensium in sanctissimum suum patriarcham religio non potest mihi non probari; quippe cui fulciendæ satis esse possit pia opinio, et illa certe minime imprudens quod ad illum eique unice dilectam domum Clarevallensem ea insignia aliquo saltem modo pertineant. At Galliæ

B

Petro de Fontanis, sub Calixto papa II tituli S. Marcelli presbytero cardinali, velut S. Bernardi consanguineo idem stemma appingit. Prius enim probandum illi fuerat, et id esse S. Bernardi gentilitium insigne ; et ex Fontanis in pomoerio Divionensi ortum esse Petrum illum cardinalem, non ex alia ejusdem nominis familia, quas esse in Galliis quamplurimas certo scimus. Frizoni indulserim libentius quod Martino S. Stephani in Coelio monte, quod Stephano Prænestino, quod Bernardo SS. Cosma et Damiani, quod Henrico Albanensi, quod Petro de Bar, S. Marcelli, cardinalibus e Claravalle assumptis idem stemma ascripsit, quanquam prudentius a Ciaconio, Cabrera et Victorello in pontificum et cardinalium Vitis prætermissum.

669 Cæterum, ne balteum illum, S. Bernardi tesseram gentilitiam existimem, facit ratio triplex: prima, quod illius ævo vix ulla fuisse putem ejusmodi sten:mata, nisi forte virorum principum, aut militum cum in armis essent, eaque non toti familiæ communia, sed personalia ac propria, quibus a se invicem in expeditionibus distinguerentur, qualia certe nulla suspicari licet in Bernardo litterarum studiis a pueritia addicto et parentum curis ad ecclesiasticas dignitates destinato. Nam, ut eruditis notum est, quæ nunc sunt gentilitiorum symbolorum leges, recentius emersere. Altera, quod nemo prudens sibi persuadeat, Bernardum mundi conC temptu tam illustrem virum, qui tota sæculi calcata vanitate in avios silvarum recessus sese abdiderat, sustinere potuisse ut sui generis splendorem eremi suæ parietes loquerentur. Verum, inquies, id curarunt posteri ipso jam ad superos translato. Itane vero? Tunc ignoras, non veteri tantum sed etiam novo monasterio exstruendo Bernardum præfuisse? in hoc translata priorum ascetarum demortuorum ossa, quinquennio ante illius obitum, anno Christi 1148, cum in ipsa Claravalle S. Malachias Hiberniæ primas animam ageret?

[graphic]

D

Sed esto, id curarint posteri quod Bernardus neglexisset. Hi porro Bernardo aut æquales aut suppares, quo tandem fato sic hallucinati sunt ut hoc ei tribuerent quod ad eum nullo modo spectaret? Vix habuit ille, ut dixi, vel propria, vel familiaria insignia; ac si quæ habuit, quomodo non ea ad dominorum Fontanensium sequentem seriem propagata sunt? Ecce Kalo dominus de Fontanis anno 1270, vita functus, in saxeo tumulo scutum gestat 670 zona inscriptum in medio, tribus aviculis in summo; his addunt Joannes de Fontanis et Giletus ejus filius duas aves in imo scuto, ut in summa sint quique. Quiescit Kalo in Bonavalle subtus Talentum; Joannes et Giletus in æde Franciscanorum Divionensium, defunctis aliter post alterum haud procul anno 1300. En illorum quæ supersunt insignia.

« PoprzedniaDalej »