Obrazy na stronie
PDF
ePub

qui primis abbas Clarævallis exstitit, longa infirmi- ▲ tate fessa, finem vitæ præstolaretur, venerunt ad eum fratres sui, et alii quamplurcs religiosi viri, cupientes ejus sanctissimo transitui interesse. Inter quos aderat beatus Petrus, qui tertia die, post Completorium visitans eam, et videns quod nondum migraret, benedicens ac signans eam, cubitum revertebatur cum Vincentio capellano suo. Obvius ergo factus est ei angelus Domini, in locutorio claustri, dicens : « Revertere cito, quia modo migrabit sancta illa anima de corpore. » Respondit ei sanctus : « Quid faciam, quia foris sunt religiosi viri, qui ad hoc venerunt, ut videant finem ejus, et jam dormiunt.» Cui angelus : « Ergo, inquit, vadam excitare illos, tu cito revertere. » Regressus ergo angelus Domini, percussit super tabulam tam valide, ut qui obdormierant, excitarentur, et tremefacti surgerent. Concurrentes igitur ad videndum sanctæ animæ illius egressum, devotissime convenerunt.

XI. Igitur beati viri fama per universam Burgundiam crescebat, ita ut multi ad eum nobiles viri, ac feminæ benedictionis gratia convenirent. Inter quos advenit quædam nobilis matrona, ut confiteretur peccata sua; quam sequebatur canis niger, quem nemo videbat nisi solummodo Pater sanctus. Quæ cum peccata confiteretur, percussit eam virga sanctus Dei, poenitentiamque injunxit; ac sic dæmon qui in similitudinem canis videbatur dispa

ruit.

Sed ille magnus ac venerabilis Theobaldus, comes Campaniæ, cum magno apparatu venit ad eum, orans et petens benedictionem ab eo. Et cum ab eo lætus discessisset, 149 misit denuo ad eum uxorem suam in utero habentem: quam cum sanctus intuitus fuisset, denuntiavit ei quod filiam pareret, quæ Franciæ domina futura esset. Quod postea factum est; nam gloriosus rex Ludovicus (59) illam duxit uxorem, et secundum verbum viri Dei, dominium regni obtinuit.

Sed et illud non prætereundum quod sanctis altaribus insistens, sæpe visus est nonnullis, quasi cubitum a terra in sublime elevari angelorum sine dubio manibus sustentatus, quorum vitam in terris positus imitabatur.

B

C

Quidam conversus, Geraldus nomine, de alto corruens, totus corpore comminutus exanimatus est. Cujus corpus in sacco posuerunt, et beato Petro D obtulerunt. Qui lacrymis et orationibus ad eum fusis, vitam ei et sanitatem obtinuit.

Die quodam sanctæ Parasceves, post peracta sollemnia, Vincentius capellanus ejus dixit ei: « Vidi hodie, serve Dei, dum sancta mysteria celebrares, lumen splendidum circa te fulgere, et cereos clariori quam solent igne rutilare. » Cui sanctus : « Præcipio tibi, ait, in nomine obedientiæ, ut quandiu vixero, hæc nemini loquaris. » Jam quippe ho

(59) Clar. Philippus. Vide præfationem.

[blocks in formation]

XII. Cum igitur beatus Petrus, quamplurimis virtutibus atque miraculis effulsisset, auctore Deo, de eo aliquid melius disponente, cecidit in infirmitatem, qua et mortuus est. Tunc frequenter vocabat ad se virgines quibus præerat, consolans eas, et docens de regno Dei. Audientes autem eum ægrotare plurimi viri religiosi, 150 convenerunt ad eum; inter quos fuit Hatto prior Molismensis, qui cum eo mansit, quandiu supervixit.

Quadam ergo die, dum idem Hatto intraret ad eum, vidit omne cubiculum, in quo jacebat, claritate nimia splendere; quæ statim ut idem vir pedem intromisit, disparuit. Qui cum requisisset ab eo causam claritatis, respondit : « Gratias ago Deo meo, qui mihi præbuit testimonium visionis meæ. » Angelus enim Domini astitit mihi, præcipiens ut mandem comiti Theobaldo, ne transeat mare, abiens in Angliam, accipere sibi regnum, quia non est ei a Deo prædestinatum.

Audiens autem comes Theobaldus, quod ægrotaret homo Dei, misit ad eum capellanum suum visitationis gratia, per quem vir Dei mandavit ei multa secreta, prædicens ei quod cum rege Francorum guerram post paucos annos haberet, de qua victor existeret, si Ecclesias et res earum ab invasione custodiret.

Iterum, cum quadam die intraret ad eum prædictus Hatto, increpavit eum vir Dei, et dixit : <«< Quare tam cito ingressus es? » Tres virgines, nuper in hac domo defunctæ, super torale monasterii stabant modo ante me, tenentes in manibus ramos et flores suaveolentes; et loquebantur mecum de secretis cœlestibus, et gloria vitæ æternæ. Post hæc in exstasi raptus est, et dixit se vidisse duos angelos, tenentes vexillum crucis in manibus, et cantantes Popule meus (Mich. vi). Deinde subjunxit se vidisse dæmones, sagittas igneas contra se jacientes, et e contrario sanctos angelos sagittas lucis emittentes, et sagittas diaboli exstinguentes.

151 XIII. Ut vero diem ultimum sibi imminere sensit, convocans ad se filias, quas in Christo genuerat, hortabatur eas ad perseverantiam, ad tentationum tolerantiam, dicens quia per multas tribulationes intratur in regnum cœlorum. Cumque filiæ ejus spiritales coram eo flerent, rogarentque eum ut vitam sibi a Domino, usque ad tempus impetraret, dulciter consolans eas, respondit : « Charissimæ filiæ meæ, nolite impedire desiderium meum; quia si modo non abiero, ad festivitatem sancti Joannis non habebitis me præsentem; si vero inter vos migravero, scitote quia pro vobis ante Deum intercessor existam. » Sed et hoc de Dei misericordia confisus promitto, quod nulla ex his quibus dedi velum, amittet regnum cœlorum, Post hæc

præfatus Hatto eum monuit quatenus secundum morem religiosorum, redderet claves prioratus sui antequam obiret. Qui respondit : « Nequaquam, sed feram prioratum meum ante Deum, eroque pro illis intercessor, quas curæ meæ commisit Dominus, et protegam locum hunc et habitatores ejus. Et quia tempus meæ resolutionis instat, oleo sancto, secundum morem inungere me festinate. Itaque olei sancti unctione perunctus, et corporis Dominici perceptione munitus, familiæ suæ ultimum valefaciens, simulque benedicens, beatus Petrus plenus sanctitate, et clarus miraculis, de exsilio ad regnum, de terra ad cœlum, et de corpore feliciter migravit ad Christum. Cujus corpus Molismensis monachi transferre disponebant, ut apud Molismum sepeliretur; donec dispositione divina per manum Henrici secretarii lugubri conventui sanctimonia-B lium clanculo redditum est. 152 Quod illæ, velut manna de cœlo excipientes, super illud irruentes lacrymis rigare contendebant, plangentes se amisisse pastorem piissimum, qui tactu suo illas sanabat, orationibus Deo reconciliabat, colloquio fovebat, meritis protegebat. Celebratis igitur circa corpus de more vigiliis, post peracta missarum soemnia, cùm maximo honore, a viris religiosis, juxta altare sanctæ Dei Genitricis, semperque virginis Mariæ tumulatur, ubi florent orationes ejus, atque beneficia, præstante Domino nostró Jesu Christo, cui est honor et gloria in sæcula sæculorum. Amen.

XIV. Post transitum beati Petri prioris Juliaci, cœperunt multi utriusque sexus, ad ejus tumulum concurrere, optantes ejus meritis peccatorum indulgentiam adipisci, et infirmitatum variarum consequi sanitatem. Puer ergo quidam in officiis monasterii deputatus, diabolo instigante sensum amisit; qui cum magno labore, ad sancti Petri sepulcrum adductus, mox, ut ibi quievit, sensu recuperato, ad propria gaudens et hilaris remeavit.

Mulier quædam e vicino, sensu similiter privata, adducta ad sepulcrum Patris sancti, mox ut illud tetigit sanata est.

Quædam monialis Juleii, Prisca nomine, cum pomum comederet, quoddam frustrum ejusdem pomi adhæsit in gutture ejus, ita ut nec sursum, nec deorsum declinare posset. Quæ cum periclitaretur, ducta est ad bustum beati viri, et statim exspuit particulam illam, pomi et liberata

est.

Petrus major Castellionis, correptus validis febribus, 153 venit Juliacum, qui cum subter tumulum sancti dormisset, sanitati redditus est.

Henricus capellanus de Fontanis, exhaustus validissimis febribus, sperans ibi vitam finire, fecit se portare Juliacum. Qui cum ad tumbam sancti venisset, et quievisset, redditus est sanitati, in crastinum vero cum missarum solemnia celebrasset, lætus remeavit ad propria.

Quidam vir de vicinia Juliaci, a dæmone arre

C

D

ptus, ululabat ut lupus, rugiebat ut leo, ut bos mugiebat, et omnium imitabatur voces bestiarum, qui vix a pluribus hominibus ligatus, ad sancti viri memoriam adductus est; ibique diu quasi canis latrans, et seipsum discerpens, et inania loquens; tandem meritis servi Dei, post paucos dies a dæmone liberatus, donum salutis adeptus, Dominum glorificans ad propria remeavit.

XV. Archembaudus de Raveriis habebat nodum infirmitatis in gutture, ita ut nullum liquorem glutire posset. Diuturno itaque jejunio afflictus, mortis periculum metuens, tumulum viri Dei, ejus benefieia exposcens, devotus adiit; et cum ibi modicum soporatus quievisset, expergefactus, infirmitatem illam cum sanguine exspuens, ad propria cum sălute reversus est.

Raynaldus presbyter de Saniveio, insanus, et diabolo plenus, clamans, et ululans, et blasphemias loquens, ad bustum viri Dei adductus est. Qui, paucis diebus demoratus ibi, beati Petri orationibus sanitati redditus est.

Puer quidam de Molismis, latrocinio deprehensus, missus est in boias ut in crastinum suspenderetur. Qui tota 154 nocte invocans auxilium beati Petri, mane liberatus est, et glorificabat Deum.

Domina Cacelina de Barro super Albam venit Juliacum cum oblationibns; sancti sepulcrum adiens, pro sospitate cujusdam neptis suæ orabat: erat enim officio eundi privata. Cum autem reversa fuisset in domum suam, invenit neptim suam ambulantem; et interrogans cognovit, quia die illa et hora convaluerat, qua apud Juliacum posita, beato viro illam voverat.

Die apostolorum Petri et Pauli, puer quidam de grangiis Juliaci mane surgens, antiquum hostem obviam habuit; qui paulatim ei visus est crescere, et caput suum usque ad nubes porrigere, et arripiens puerum, nitebatur eum trahere ad se. Exterritus autem puer, et sine sensu factus, retraxit ad se manum suam, quæ adhæsit ei retro post dorsum, ita ut nec movere manum vel brachium posset. Adductus ergo ad beati Petri memoriam, statim ut ibi dormivit, manus et brachii sui officium recepit.

Matrona quædam per singulos annos, in anniversario beati viri, conventum Juliaci pascere consueverat. Quodam vero anno, cum præfata dies immineret, præcepit ministro suo ut videret si in arca tantum frumenti esset, quantum ad refectionem dominarum sufficere potuisset. Qui reversus nuntiavit non haberi in arca plus quam unum cartallum de frumento. Quod illa audiens, valde tristis effecta est. Casu autem in crastinum abiit ad arcam, et invenit eam frumento plenam. Quæ lætior effecta, anniversarium beati Petri devotissime celebravit, cujus meritis repererat in arca sua abundantiam frumenti.

155 Quædam mulier non longe a monasterio habitans, habebat filium parvulum, cui irata dixit : <«< Diabolo te commendo, puerorum infelicissime. ›

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

De anno et die obitus beati Petri Juliacensis prioris observatio.

Diem anniversarium quondam celebrem Natalis B. Petri Juhacensis, notatum haberemus in Julia censi Martyrologio seu Necrologio, si quod reliquum fecissent tumultus bellici, quibus ipsum eliam Juliacum monasterium funditus eversum est. Conjectura tantum superest ex ejus Vitæ capite 13, ubi morti proximus, astantes suas in spiritu filias, quarum precibus detinebatur in languido corpore, sic allocutus refertur: charissimæ filiæ meæ,nolite impedire desiderium ineum; qui si modo nom obiero, ad festivitatem Sancti Joannis non habe-post anno adhuc in vivis fuit? bitis me præsentem. Ipsa igitur ejus festi vigilia, adeoque die mensis Junii 23, videtur ad superos emigrasse.

negotia quæ in Galliis eum urgebant, festinavit.

Ex his igitur beatum Petrum anno Christi 1136, et quidem mensis Junii die 23 e vivis abiisse statuimus. Unde videre est, longe a scopo aberrasse Angelum Manrique in Annalibus Cisterciensibus, anno Christi 1141, cap. 4, numero 1, ubi ait vixisse adhuc Humbelinam S. Bernardi sororem anno 1140, et haud procul anno 1141 pie in Domino obdormivisse. 157 Nam qui ei morienti adfuit Petrus prior, si obiit Junio anni 1136, quomodo illa quinto

Annum obitus ex ejus Vitæ capite 12 deprehendimus ; ubi ex ultima ægritudine decumbens, Hattonem priorem Molismensem sic alloquitur: Angelus Domini astitit mihi, præcipiens 156 ut mandem comiti Theobaldo, ne transeat mare, abiens in Angliam accipere sibi regnum, quia non est ei a Deo prædestinatum. Obierat sine legitima prole mascula rex Anglorum Henricus I, anno Christi 1135, Kalendis Decembris, quæ tum in Dominicam incurrebant ut notat Ordericus Vitalis libro Historiæ xIII. Regis soror Adela Stephano Blesensi comiti Theobaldum et Stephanum genuerat. Horum minor natu Stephanus vacuum avunculi sui regnum invaserat; magnoque omnium ordinum consensu, Londoniæ a Guillelmo Cantuariensi archiepiscopo rex susceptus et coronatus fuerat, xvii Kalendas Januarii. Pupugit scilicet hæc rerum mutatio, Stephani novi regis fratrem prius genitum Theobaldum, cognomento Magnum, rei pofitica pariter et militaris scientissimum, qui cum avunculo suo Henrico Anglorum rege junctis viribus, Ludovici Grossi regnum Francicum non semel pervaserat, ut refert Sugerius in Grossi Vita. Dum ergo transitum in Angliam cum exercitu meditatur Theobaldus, ecce admonetur beati Petri Juliacensis nomine, ratum ac placitum Deo esse ut ejus expeditionis consilium deponat. Videtur hoc spectasse Ordericus, cum ait libro illo XIII : Normanni autem Tedbaldum fratrem ejus (nempe Stephani jam tum regis) apud Novumburgum convenientes, sibi præferre voluerunt. Sed in ipso conventu, a quodam monacho qui Stephani legatus erat,audierunt quod omnes Angli Stephanum suscepissent; eique obedire, eumque sibi regem præficere vellent. Mox omnes annuente Tedbaldo decreverunt uni domino militare, propter honores quos in utraque barones possidebant regione. Tedbaldus igitur, cum major natu esset, indignatus quod regnum non habuerit, ad magna

Scio objici posse ex Orderico Vitali, libro XIII, delatum fuisse Theobaldo comiti regnum Anglia cum Northmanniæ ducatu, anno 1141, cum frater ejus Stephanus Anglorum rex in custodia teneretur; quod ille regnum si B. Petri monitu adire noluit, nihil erit quod Annales Cistercienses de Humbelinæ transitu circa annum illum assignato redarguantur. nec B. Petri obitus in anno 1136, erit defigendus. Pugnavit certe, captusque est rex Stephanus in Hypapante, die secunda Februarii, quæ anno 1141, ut observavit Ordericus incidebat in Dominicam Sexagesima. Vide autem quid addat hic auctor: In medio Quadragesima, principes regionem Moritonia convenerunt, et colloquium de negotiis reipublicæ habuerunt. Ibi Hugo Rothomagensis archiepiscopus, atque Northmanni Tedbaldum comitem adierunt, eique regnum Angliæ et ducatum Northmanniæ obtulerunt. Ille varo tantarum, ut prudens et religiosus, prægravari curaCrum pondere refutavit; sed Joffredo Henrici regis genero, interpositis quibusdam conditionibus, regium jus concessit, ita videlicet, ut Turonicam urbem que de feudo ejus erat, sibi dimitteret, fratremque suum Stephanum regem de vinculis absolveret, et pristinum honorem, quem vivente avunculo suo habuerat, ipsi et hæredi ejus ex integro restitueret. Ex his intelligere est ad annum 1144,B. Petri obitum non pertinuisse, cum ab eo graviter ægrotante monitus sit comes Theobaldus per mensem Junium; hic vero in medio Quadragesimæ, circa Idus Martias delatum sibi regnum in Gaufredum Andegavensem, Henrici Anglorum quondam regis generum derivarit. His adde, prædixisse B. Petrum morti proximum Theobaldo comiti, fore ut post paucos annos bello peteretur a Francorum rege; hoc vero bellum (ex Roberto de Monte) cœpit anno 1140, et triennium tenuit, quod examussim quadrat cum oraculo ante paucos annos edito, anno scilicet 1136, quo (ex nostris calculis) B. Petrus e corporis ergastulo ad cœtites evolavit.

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

158 Fuisse Herbertum natione Hispanum, patria Legionensem, colligi videtur ex ejus libro secundo de Miraculis, capite primo, ubi refert se vidisse frequenter et familiariter cognovisse Dominicum quemdam, ex Carrezedæ monasterii cœnobita solitarium, in regione Hiberia haud procul ab urbe Legionensi. Carrezedæ seu Carracetæ, domus, candorem vestium cum regula Cisterciensi non nisi anno 1203, accepit, ut me docent Annales Cistercienses, ad annum Christi 1127, cap. 6, numero 8. Erat ergo ex nigris Benedictinis admirandus ille senex Dominicus, quem non raro conveniens Herbertus, gemitus viri sancti, et uberes lacrymas spectans, totus in lamentum et fletum cum illo resolvebatur. Atque hæc, ni fallor, fuere Herberto vitæ perfectioris semina, qui deinde in Claravalle sumpto habitu monastico, inter S. Bernardi discipulos educatus, ex illorum, aliorumque religiosorum (quorum maxime consuetudinem requirebat) consortio, primævum sacri Ordinis Cisterciensis spiritum hausit. Per id tempus, pluribus annis ut ipse ait lib. 11, cap. 25, Fastrado abbati in sua mensa ministravit, viro omnium virtutum, qui ex anno 1157, post Robertum S. Bernardi successorem proximum, Clarævalli ad quinquennium præfuit, 159 ac deinde anno 1162, creatus abbas Cisterciensis; post duos denique annos nempe anno 1164, sanctitatis fama inclytus e vivis abiit. Herberto ætate ac rerum experientia jam maturo delatum est regimen abbatiæ de Moris: unde postmodum in Claramvallem reversus, cum esset capellanus Henrici Clarevallensis abbatis, qui paulo post cardinalis episcopus Albanensis constitutus est, scripsit de Miraculis libros tres anno Christi 1178, annis quinque et viginti post S. Bernardi obitum, ut colligitur ex libro 1, cap. 31, et lib. II, cap. 13. Quare, ut monet auctor Chronici Clarevallensis, ex hoc uno anno reliqui investigandi sunt, si quando ante tres annos, vel ante septem aut plures hoc vel illud contigisse memorat. Promotus est haud multo post in archiepiscopum Turrium Sardiniæ, moxque Joannes Eremita quædam illi obtulit de Vita et rebus gestis S. Bernardi, prætermissa a senioribus, quæ ex nonnullorum ejus discipulorum ore accepta, illius hortatu ediderat. Apud Chrysostomum Henriquez in Menologio, et in Fasciculo sanctorum Cistercii, itemque apud Angelum Manrique in Annalibus Cisterciensibus, permulta occurrunt citata ex libro Exordii Ordinis Cisterciensis, ejusque Appendice, vel ex libro De viris illustribus Ordinis Cisterciensis vel ex Joanne Eremita in Vita S. Bernardi, quæ ex his Herberti libris descripta sunt. Unde est quod Vitæ S. Bernardi per Joannem Eremitam longe plura capita ab his auctoribus laudata reperies, quam quæ nos ex autographo veteri hic protulimus, quia scilicet Herberti opus avenlypapov, quod Joannis Eremita lucubrationi proxime subjectum erat, ipsi Joanni ab incautis attributum est, ac pro Vitæ S. Bernardi quadam continuatione habitum. Fontem ipsum damus, quem mirabitur lector tandiu latuisse in membranis Clarævallis, cum et ad fidem auctoris, et ad ejus narrationum gravitatem utilitatemque animum adjecerit. In codice ms. quia trium librorum capita arithmeticis duntaxat notis, non etiam titulis distincta erant, nos 160 omnibus inscriptiones proprias ex ipsismet singulorum argumentis elicitas præfiximus. De Herberti obitu, rebusque ab eo in episcopatu gestis docebit nos fortasse aliquando Sardinia, cœli gravitate infamis, de qua dixit poeta: cum mors venerit, in medio Tibure Sardinia est. Audeo vero ego dicere, cum in eam insulam appulit Herbertus (quæ erat ejus virtutum amoenitas) Sardinia in media Tibur fuit. Solidam ejus historiam dabit liber Vitæ, in quo legunt beati (inquit Augustinus) sine syllabis temporum, et nunquam claudetur codex eorum,

HERBERTI

TURRIUM SARDINIE ARCHIEPISCOPI

DE MIRACULIS

LIBRI TRES.

LIBER PRIMUS.

161 CAPUT PRIMUM. De Rainaldo, primum S. Amandi, postea Clarevallensi monacho, magnæ religionis viro, cui apparuit beatissima Virgo Dei genitrix Maria,cum sanctis Elisabetha et Maria Magdalena fratres messores invisens, ac postmodum aliquot ante ejus obitum diebus, candida ac pretiosa vestimenta a se præparata illi ostendit, quibus,cum ad eam veniret, esset induendus.

A metentes, secum reputans pariter et admirans, quia videlicet tot sapientes, tot nobiles et delicati ibidem viri, propter amorem Christi laboribus atque ærumnis seipsos exponerent, et ferventissimum solis illius ardorem cum tanta alacritate susciperent, acsi in horto deliciarum suavissime fragrantia poma decerperent, vel in mensa lautioribus epulis plena deliciosissime convivarent. Inde ergo protensis in cœlum oculis ac manibus grates Domino referebat, quod eum tam sanctæ multitudini, quamvis indignum et peccatorem, 163 adjunxerat. Dum hæc et similia animo volveret, et præ immensitate lætitiæ seipsum vix caperet, en subito apparuerunt ei tres quasi matronæ venerabiles, vultibus roseis et candidis vestibus renitentes; quarum una quæ præcedebat, veste fulgentior, forma venustior, et statura procerior erat. Descendebant vero de monte propinquo, et appropinquabant conventui fratrum in ipsius montis latere fruges metentium. Quas cum ille vidisset, præ nimia admiratione turbatus, et obstupefactus, erupit in vocem ejusmodi : « Domine Deus, inquit, quænam istæ sunt feminæ formosa, tam reverendæ, quæ præter aliarum consuetudinem feminarum conventui nostro appropiant ? » Et dum talia diceret, astitit ei quidam veneranda canitie, et stola candida coopertus, qui dixit ad eum : « Major illa quæ cæteras antevadit, ipsa est Virgo mater Jesu Christi Maria. Aliæ quæ sequuntur sunt sancta Elisabeth, et sancta Maria Magdalena. » Ille igitur cum audisset matrem Domini nuncupari, commota sunt omnia viscera ejus super pietate nominis illius quam vehementer amabat, iterumque percunctatus est dicens: « Et quo tendit, domine mi, quo tendit, obsecro, Domina mea?» Cui ille respondens ait: « Ad visitandos messores suos venit. » His itaque dictis persona quæ loquebatur repente disparuit. Quo viso, vir Dei plus magis intra se stupuit, et reductis oculis ad sanctam Dei genitricem et ad comites ejus, attonito visu intendebat in eas. Illæ autem moderatis gressibus incedentes, venerunt una post aliam usque ad conventum. Quem cum introissent, separatæ ab invicem deambulare cœpe

Fuit in coenobio Clarævallis monachus quidam, nomine Rainaldus, vir bonæ simplicitatis, timens Deum, et retinens innocentiam suam ab infantia usque ad senectam. Qui licet ante conversionem suam per triginta annos viveret in habitu sæculari, non tamen sæculariter vixit, sed operibus pietatis semper insistens, in corpore suo glorificare et portare Deum sollicitus fuit. Nam inter cætera quæ corde integro faciebat, etiam corporis integritatem Domino dedicavit, cujus opitulatione, ab utero matris usque ad diem mortis, incentiva 162 libidinum et carnis spurcitias impolluto calle transivit. Suscepto autem habitu monachali in monasterio Sancti Amandi, viginti et eo amplius anno ibidem in sancta conversatione peregit, ubi et sanctitatis suæ non parvum specimen omnibus dedit. Inde'majori virtutum ardore flammescens, ad domum Clarævallis Dei æmulatione se contulit, antea tamen præmonitus a Deo revelationibus multis. Quantos vero labores, quantasve molestias a fratribus Ordinis illius, dum felicibus ejus actibus inviderent, et propositum istiusmodi evertere cuperent, beatus iste pertulerit supersedeo dicere, dum legentium tædio. velim consulere. Susceptus autem in Claravalle, ▸ illico ad novam militiam viriliter se accinxit, et ex milite veterano, fortissimum denuo nobis sese tironem exhibuit, in laboribus, in vigiliis, in jejuniis, cæterisque sanctæ disciplinæ obsequiis, seipsum tota die mortificans. Habebat autem incessanter orandi studium, et in oratione mirabilem affluentiam lacrymarum.

Quadam igitur die, cum ad laborem triticeæ messis cum cæteris exisset, segregatus paululum a conventu, cum magna animi delectatione cœpit intueri

« PoprzedniaDalej »