Obrazy na stronie
PDF
ePub

sed utilitatibus aliorum; et sicut regis est habere pietatem, sic ejusdem esse nunquam timere paupertatem. Ad probitatem cautelam regiam postponebat, et tutelam primam vel ultimam, et excubias noctium vicibus alternis faciens, algorem noctium dierumque fervorem sub lorica tolerabat. In tot laboribus servatus est incolumis sine medicina, pro exercitio sanctitatis. Quia semper a divinis sacramentis obvia

bat viribus hostium, et revertens ab hostibus requirebat Vesperas et Completorium, Deum semper faciens alpha et omega suorum operum. Sic liberalis ut rex, animosus ut princeps, acer ut miles, ut juveHis alacris, maturus ut senior, locis et temporibus et virtutibus singulis se aptabat, et de probitate favorem hominum, de religione divinam gratiam conquirebat.

[ocr errors]
[ocr errors]

78 Tempus eclipsis solaris, cujus Odo meminit lib. iv, extremo, supra; col. 1228. (Ex veteri membrana cathedralis ecclesiae S. Stephani Catalaunensis, cujus exemplar de manu reverendi domini Cuissote ejus ecclesiæ decani acceptum, ad nos misit R. P. Henricus Bacio, collegii Catalaunensis rector.)

sensis episcopus, Bernardus Allisiodorensis episcopus, Hugo Nivernensis episcopus.Prædicti vero episcopi, ecclesiam circumeundo intus et foris, aspersione aquæ benedictæ consecraverunt. Papa vero consecravit majus altare in honore sancte Trinitatis et sanctæ Mariæ, et sancti protomartyris Stephani, et sancti Joannis Baptista, et sancti Valerii et S Vincentii martyrum,et SS. Chrysanthi et Bariæ. Et rogatu venerabilis episcopi nostri Bartholomæi, de reliquiis Nymphæ virginis, quas secum deferebat, in altari cum altero sanctuario recondidit. His peractis missum solemniter celebravit. Noster quoque episcopus, et Hugo Nivernensis episcopus, fuerunt præcentores in missa Quam cito missa fuit inchoata, eclipsis solis manifeste apparuit. Post celebrationem missæ Apostolicus perrexit cum episcopis et cardinalibus in jardum episcopi, ubi habuit sermonem ad populum de festo præsentis diei.

In nomine sanctæ et individuæ Trinitatis, Patris B Bartholomæus noster episcopus, Theobaldus Pariet Filii, et Spiritus sancti. Ne oblivionis obscuritas per desuetudinem humanis mentibus ingeratur,quo auctore ecclesia nostra consecrata fuerit, scripturarum adnotationibus committimus; quatenus secutura posteritas habeat quid futuris temporibus evidenter agnoscat. Cujus rei gratia,rogatù venerabilis Bartholomæi episcopi nostri, papa Eugenius tertius veniens in hanc civitatem,honeste receptus est. Quem comitati fuerunt cardinales episcopi, Albricus cardinalis Ostiensis episcopus, Himarus cardinalis Tusculanus episcopus, Jordanus presbyter cardinalis Sanctæ Susannæ, Julius presbyter cardinalis Sancti Marcelli, Hugo presbyter cardinalis Sancti Laurentii; Wido cancellarius, diaconus cardinalis SS. Cosma et Damiani, Gregorius diaconus cardinalis Sancti Angeli, Hiacynthus diaconus cardinalis Sanctæ Mariæ in Cosmidin, Humbaldus cardinalis SS. Joannis et Pauli, Sigibertus cardinalis Sancti Marci, Octavianus diaconus cardinalis Sancti Nicolai in Carcere, Odo diaconus cardinalis Sancti Georgii, Wido presbyter cardinalis Sancti Laurentii in Ďamaso, Wido diaconus cardinalis 79 Sanctæ Mariæ in Porticu,Joannes diaconus cardinalis Sanctæ Maria Nova, Wido diaconus cardinalis Sanctæ Potentianæ, Haribertus diaconus cardinalis Sanctæ Anastasia, Joannes cardinalis Sancti Adriani martyris,

(58) 80 Robertus de Monte in Appendice ad Sigebertum, ad annum 1147: Eclipsis solis fuit octavo Kalendas Novembris,die Dominica, ad hora secunda usque ad horam quintam. Legendum septimo Kalendas) quam et Dominicam fuisse ostendit illius anni littera E. Apud Claudium Robertum in Gallia Christiana, in Bartholomæo LV episcopo Catalaunensi : Eo præsente Eugenius III,dedicavit majorem basilicam 1147, vii Idus Novembris. Lege vit Kalendas. Sammarthani in Gallia Christiana auctiore annum habent 1148, ex tabulis ut aiunt, Catalaunensibus. At in istis annus notatur 1147. De hora et de quantitate novilunii hujus ecliptici, quod et Catalauni et Constantinopoli observatum legimus, rogatus a me R. P. Petrus Courcier societatis nostræ theologus, et astrologus insignis, sic respondit datis litteris Mussiponti, 11 Junii 1658: Defectionis ejus medium evenire debuit Catalauni hora IX,matutina,minutis

C

D

Actum publice Catalauni, septimo Kalendas Novembris,anno ab Incarnatione Domini 1147,regnante Galliis gloriosissimo rege Ludovico, Ludovici regis filio. Et ipse codem anno, inspirante Dei clementia, peregre profectus erat cum uxore sua Heliónorae venerabili regina, et maximo exercitu, ad liberationem Hierosolymitanæ Ecclesiæ (58).

xx; cujus ibi quantitas fuit amplius quam decem digitorum et semis. At Constantinopoli contingere debuit ejus medium, summaque obscuratio, hora de meridie prima cum xII minutis : quantitas ibidem sex pene digitorum fuit. Quæ omnia belle quadrant cum oculatorum id ævi scriptorum testimoniis. Nam Robertus de Monte, deliquii hujus durationem protendit ab hora secunda ad quintam; nempe horis utens antiquis et inæqualibus (ut in Evangelio) a solis ortu deductis quarum ideo horarum tertia et semis,medium defectionis obtinuit ; secunda initium, sub quo missam solemnem ab Eugenio papa III, Catalauni ad S. Stephani altare primarium inchoari con tigit. Hora tum erat a media nocte fere octava. Porro cum refert Odo visum Constantinopoli solem in forma dimidii panis, ac luxisse dimidium, et dimidii circuli radios abscondisse, quantitatem eclipseos senum digitorum distinctius expressisse non potuit.

[blocks in formation]

Ab anno Christi 1147 usque ad annum 1192 perductum. Auctore anonymo Clarævallensi

monacho.

(Ex veteri codice ejusdem monasterii.)

81 Anno Domini 1147, beatus Bernardus abbas Clarævallis, in Alemannia crucem prædicavit, virtutes multas et magnas fecit, inter quas et mortuum illum resuscitavit, de quo habetur in libro Miraculorum domni Herberti.

Anno Domini 1148, beatus Malachias apud Claramvellem obiit.

Anno Domini 1153, beatus Bernardus obiit; abbas Robertus tribus annis et dimidio præfuit.

Anno Domini 1154, mortuus est rex Siciliæ Rogerius, et judex Sardinia Gunnarius Clarævalli se reddidit.

Anno Domini 1155, florebat sanctus Milo Terwanensis, de quo sic habetur in Vita domini Norberti : 82 « In Norberto fides, in Bernardo charitas in Milone Tarwanensi episcopo resplenduit humilitas. »

Anno Domini 1157, mortuo apud Claramvallem abbate Roberto, electus est abbas Fastraudus Camberonensis, de cujus vita et promotione miraculosa continetur in libro Miraculorum domni Herberti. Ejus primo anno mortuus est in Claravalle abbas Berlo quondam Savigniensis, qui cum triginta abbatiis ad ordinem venit, et beato Bernardo se reddidit. Iste est qui juxta abbatem Robertum cum aliis personis requiescit.

Anno Domino 1159, cœpit generale schisma inter papam Alexandrum et Octavianum, quod per annos fere decem et novem perduravit.

Anno Domini 1161, episcopus Lingonensis Godefridus, quondam prior Clarævallis episcopatum dimisit, et Claramvallem est reversus, ad amplexus suæ Rachelis.

Anno Domini 1162, episcopus Belvacensis Henricus, frater regis et monachus Clarævallis, factus est archiepiscopus Remensis, et abbas Clarævallis domnus Fastraudus promotus est in abbatem Cistercii. Abbas quoque Igniaci domnus Gaufridus, promotus in abbatem Clarævallis quadriennio circiter præfuit; et quia litteris erat optime institutus, opus insigne super Cantica canticorum fecit, et plures libros alios et sermones scripsit.

Anno Domini 1163. De tribus regibus, qualiter venerunt de Mediolano Coloniam, per archiepiscopum Renaldum, sub imperatore Friderico. Eodem 83 anno assignamus ea quæ referuntur in libro Miraculorum domni Herberti, de mortalitate quæ facta est in abbatia Grandissilvæ sub abbate Poncio.

A

B

C

D

Anno Domini 1164, obiit Parisius in præsentia papæ, sanctus abbas Fastraudus Cisterciensis. Et eodem anno mortuus est apud Claramvallem episcopus Godefridus quondam Lingonensis, vi Idus Novembris.

Anno Domini 1165, episcopus Alanus Antissiodorensis episcopatum dimisit, et apud Ripatorium reversus est, et frequenter morabatur apud Claramvallem, ubi postmodum obiit. Eodem anno abbas Clarævallis domnus Gaufridus, videas contra se, sive juste, sive injuste quorumdam odia concitata, abbatiam dimisit, et factus est abbas Clarævallis vir nobilis et religiosus, Poncius Alvernensis, qui erat abbas in Grandisilva. Et iste quinquennio præfuit.

Anno Domini 1166, fervebat procella schismatis inter falsum papam quem tuebatur imperator, et papam Alexandrum cui favebat noster ordo: unde contigit monachos nostri ordinis ab imperio, maxime vero a Burgundia expelli, et abbatias Franciæ dispertiri.

Anno Domini 1170 finiente, abbas Clarævallis Poncius factus est Claromontensis episcopus in Alvernia. Abbas quoque de Fossanova domnus Geraldus, in abbatem Clarævallis est assumptus. Hic est de Alvernia oriundus. Quinquennio præfuit. Hujus Vitam habemus.

Anno Domini 1171 incipiente, beatus Thomas Cantuarieneis martyriatus est, et eodem anno sanctus Gundricus eremita requievit in Anglia, cujus Vita habetur.

84 Anno Domini 1172, Gislebertus quondam abbas de Hollanda in Anglia, qui fecit sermones super Cantica canticorum in modum beati Bernardi, apud Ripatorium obiit.

Anno Domini 1173, obiit sanctus Haymo Savigniensis monachus, cujus Vita apud Claramvallem

habetur.

Anno Domini 1174, obiit sanctus Petrus Tharentasiensis archiepiscopus, anno XXIII sui pontificatus. Ejus Vitam scripsit domnus Gaufridus, abbas quondam Clarevallensis. Eodem anno facta est dedicatio Ecclesiæ Clarevallensis, et canonizatio⚫ beati Bernardi, et elevatio ejus, ubi adfuit domnus Wichardus Lugdunensis archiepiscopus, abbas quondam Pontiniaci. Et sequenti anno, in capitulo generali receperunt cantum beati Bernardi, et cantum de Trinitate.

Anno Domini 1175, decimo septimo Kalendas

Novembris, apud Igniacum martyrizatus est abbas A est venerabilis Eskilus Danorum archiepiscopus,

Geraldus Clarevallensis.

Anno Domini 1176, abbas Altæcumbæ domnus Henricus, in abbatem Clarevallensem promotus, quatuor circiter præfuit annis. Iste quam cito filius suus abbas domnus Geraldus de Fossanova factus fuit ante eum abbas Clarævallis, domnum Gaufridum quondam Clarevallensem abbatem, tunc contemplationi vacantem, in Fossanova præfecit. Et item quando ipse de Altacumba ad Claramvallem assumptus est, eumdem abbatem Gaufridum ad Altamcumbam loco sui promovere curavit.

sumpto habitu ordinis: qui diu manserat in Claravalle, et sibi substituerat archiepiscopum in Dacia, Absalonem nomine. Albanensis autem episcopus Henricus, missus in Burgundiam legatus, duos archiepiscopos, Lugdunensem et Narbonensem, deposuit castrum hæreticorum quod Vallis dicitur, per miraculum cepit: apud Cistercium generali capitulo præfuit, et anno sequenti ad curiam revertitur tempore papæ Lucii.

Anno Domini 1182, a Claravalle missus est conventus, ad fundandam abbatiam de Boccan, in Hungaria.

Anno Domini 1183. Usque ad hæc tempora vivebat sanctus Hugo abbas Bonævallis. Iste est qui

beravit; quam postea sanctus Petrus Tharentasiensis a sudibus, id est brochis ligneis de brachio ejus exeuntibus, perfecte sanavit. Aliud miraculum eidem sancto Hugoni 87 assignatur, et in libro domni Herberti continetur; de Cursore, qui post mortem ei peccata sua plorando confessus est. Reliqua de vita ejusdem sancti, domne prior, si habere volueritis, colloquium, Deo dante, nobiscum habebitis.

Anno Domini 1178, mortuus est apud 85 Claramvallem venerabilis Gaufridus, episcopus Soranus in Sardinia, in dedicatione Clarævallis, et juxta Godefridum episcopum est sepultus : cum quibus B mulierem inferratam primo ab acubus ferreis lipaulo post adjunctus est episcopus Antisiodorensis. Et hoc anno domnus Herbertus monachus Clarævallis, qui fuerat abbas de Moris, librum Miraculorum apud Claramvallem conscripsit. Unde si quando in eodem libro invenitur : « Ante tres annos, vel ante quatuor, vel ante septem annos contigit hoc vel illud.» debemus ab isto anno incipere, et ita superius ascendendo computare. Testimonium domni Gossuini monachi quondam Clarævallis qui apud Chiminum diu mansit, et in Burlencuria requievit. Hic ergo scripsit quemdam librum Miraculorum, ad abbatem Everbaci Gerardum, et in prologo suo ait « Joannes prior Clarævallis, pulchrum volumen fecit componi, in quo miracula diversorum et visiones, ad ædificationem legentium contineban- C tur descripta. Præterea et domnus Herbertus, qui aliquando capellanus domni Henrici exstitit abbatis, magnum satis diversarum visionum et miraculorum edidit volumen: qui postea Dei providentia Sardinia fuit archiepiscopus. » Hæc Gossuinus. Cum eodem vero Herberto quidam abiit monachus Clarævallis Ancherus, qui factus est Soranus episcopus, et post eumdem Herbertum fuit archiepiscopus Turritanus. Apud Berlencuriam sepulta est hoc tempore virgo Christi Emelina, de qua domnus Gossuinus prædictus quædam mira retulit.

Anno Domini 1179, facta est reconciliatio inter papam Alexandrum et imperatorem Fridericum : et idem papa concilium magnum tenuit Romæ in palatio 86 Lateranensi; in quo concilio abbas Clarævallis domnus Henricus factus est Albanensis episcopus cardinalis. Et eodem anno rex Philippus Remis coronatus, XLIV circiter annis regnavit. Electus est in abbatem Clarevallensem abbas Petrus Igniacensis monoculus, cujus Vitam habemus. Septem annis præfuisse invenitur.

Anno Domini 1180, apud Tresfontes, tempore visitationis quam faciebat abbas Petrus Clarevallensis, intrante Martio, contigit venerabilem virum abbatem Alardum a quodam hypocrita monacho interfici.

Anno Domini 1181, apud Claramvallem mortuus

D

Anno Domini 1184. In domo monialium, sita juxta Burlencuriam, sub providentia ejusdem domus, floruit hoc tempore in maxima opinione, quædam virgo Christi Ascelina, ejusdem loci priorissa : de cujus vita excellentissima breviter hic aliqua occurrunt inserenda ex narratione domni Gossuini satis prolixa. Mater hujus Ascelina beati Bernardi et episcopi Godefridi fuit consanguinea, de villa juxta Firmitatem super Albam procreata. Cum esset annorum circiter xxx, sub potestate viri constituta, Dominum rogavit ut ab ea tollere dignaretur quidquid saluti suæ obsistere videbatur. Et mortuo viro suo, cum filia quinquenni sæculum reliquit, submittens se consilio beati Bernardi. Hæc de matre. Ascelina vero puella adhuc quinquennis, in secretiori loco extensis ad cœlum manibus, levans oculos Dominum rogavit ut virginitatem sibi traditam deinceps conservare dignetur : quod in magna tunc fuit admiratione. Item. Dum mater prægnans esset, a quodam viro qui visus est in habitu candido, audivit quod filiam gestaret quæ magni apud Deum futura esset meriti. Et sancta Glodesindis Metensis apparuit matri et dixit : Filia, ait, tua mihi procul dubio comparata, æquabitur in meritis, » etc. Abbatia Burlencuriæ Cisterciensem ordinem recepit; et mater cum filia, de licentia sancti Bernardi, in abbatiam monialium de Polengeio transierunt. Cunctas 88 ibi sorores Ascelina suo illustravit exemplo. Abbatissa loci erat filia fratris beati Bernardi, etc.

[ocr errors]

Anno Domini 1186, mortuus est apud Claramvallem vir reverentissimus, abbas Petrus monoculus; cujus Vitam, domne prior, credo vos habere, et idcirco de eo breviter pertranseo. Et abbas Albæripæ

LIBROS Garnerius, in abbatem Clarevallensem promotus, sex annis præfuisse dignoscitur.

Anno Domini 1187, terra Hierosolymitana fuit perdita.

2

Anno Domini 1187, domnus Henricus Albanensis episcopus, a papa Gregorio VIII constitutus legatus, cum diligentia omnimoda officium sibi injunctum peragebat. Et primo quidem, secundum mandatum sibi datum, instituit ut, a præsenti anno in quinquennium, per omnes sextas ferias esset fidelium populus in cibo quadragesimali; et ut feria quarta, et Sabbato omnes incolumes abstinerent a carnibus. Dominus vero papa, sibi et fratribus suis cardinalibus, et famulis, etiam secunda feria per eosdem annos usum carnium interdixit. Venit autem dictus legatus (post colloquium regis et imperatoris quod fuit apud Yvodium) exinde Moguntiam, ubi cruce signatus est imperator, cum LXVIII magnis principibus. Inde venit Leodium, ubi Radulfum episcopum cruce signavit; et clericos LXVI, qui præbendas suas in manu sua resignaverant, ita de una ecclesia ad aliam commutavit per suam providentiam, ut et Simoniam evaderent et præbendas non amitterent. Et hoc anno assignantur ea, quæ in parva historia Walliæ continentur, de archiepiscopo Cantuariensi Balduino, 89 qui fuit de ordine Cisterciensi, et de legatione ejus.

Inter hæc autem, et ista, Albanensis episcopus, domnus cardinalis Henricus, quemdam tractatum

ཟླ

B

ad suos Clarevallenses edidit. Laborabat autem pro pace inter regem Franciæ et regem Angliæ, inter comitem Philippum Flandrensem et Ecclesiam Atrebatensem. Et ista lucerna talis exstinguitur apud Atrebatum Kalendis Januarii. Cujus corpus Claramvallem cum gloria relatum, tumulatum est in medio duorum sanctorum, retro majus altare, inter sanctum videlicet Malachiam, et sanctum Bernardum.

Anno Domini 1190, contigit insigne miraculum, de imagine gloriosa virginis Mariæ, et imagine infantuli Filii sui; quam invenies in fine Miraculorum libri Clarevallensis, de Armario psalteriorum.

Anno Domini 1191, in partibus transmarinis civitas Acra recuperata est a Christianis. Inter alios principes, qui ante Acram mortui sunt, mortuus est etiam nobilis comes Flandriæ Philippus; cujus ossa Claramvallem relata, posita sunt decenter in lapideo sarcophago, in propria ipsius capella.

Anno Domini 1192, canonizatio beati Malachiæ. Lingonensis episcopus Manasses a partibus transmarinis cum rege Franciæ reversus, eodem anno moritur, et apud Claramvallem sepelitur. Et abbas Clarævallis Garnerius in episcopum Lingonensem eligitur. Apud Coloniam hoc tempore mortuus est, reverendus et religiosissimus presbyter Everardus; de cujus vita et obitu, et de locorum transitu animæ ejus post mortem, ipse qui hæc vidit in spiritu, domnus Gossuinus multa retulit.

ILLUSTRIUM ALIQUOT VIRORUM

ЕРІТАРНІА,

(Ex ms. codice monasterii Caritatis dioecesis Bisontinæ, ordinis Cisterciensis.)

90 Epitaphium Ludovici Francorum regis, com- C positum a magistro Stephano, abbate Sanctæ Genovefa Parisiensis.

(Hoc Epitaphium Ludovici, ut dicitur, VII, seu Junioris, refertur a Duchesnio tomo IV Rerum Francicarum, pag. 444, sed absque auctoris nomine.

Transit in hæredem pius ille prior Ludovicus,
Nomine, sede, fide, nec pietate minus.
Servula, tristis, inops aliquo sub rege, sub isto
Floruit Ecclesia, libera, læta, potens.

Rex humilis, rex pacificus, David, et Salomonem
Prætulit exemplo, seque suosque regens.
Quantum conjugii permisit copula, castus,

Quantum justitiæ regula, mitis erat.
Jejunans, vigilans, orans, devotus ad omnes
Divini cultus, obsequiique modos.

Lingua preces vivas, lacrymas pia palpebra fudit,
Pauperibus solidos officiosa manus.

His meritis rapuit cœlum violentia sancti
Raptus et a cœlo te tibi terra refert.

91 Versus magistri Symonis, cognomento Capra aurea, canonici Sancti Victoris Parisiensis summi et celerrimi versificatoris, quos composuit precibus comitis Henrici.

I.

Epitaphium sancti Bernardi abbatis Clarævallis.

(Hoc Epitaphium editum est cum operibus sancti Bernardi, tacito nomine auctoris.)

Ecce latet Clarævallis clarissimus abbas,

Qui summis summus, qui sibi parvus erat. Religionis apex, lux mundi, laus monachorum, Vox Verbi, pacis sanctio, juris amor. Instructus, velox; sublimis, pauper, abundans, Artibus, ingenio, sanguine, veste, bonis

A Quæ duo vix alius potuit sibi jungere, junxit,
Et probus ille viris, et bonus ille Deo.
Nobilis Ecclesiæ decoravit, reppulit, auxit,
Sedem, damna, chorum, laude, vigore, viris
Cui rapuit lucem lux septima theophaniæ,
Veram vera viro theophania dedit.

Laudis eget titulo, cujus laus non fit ad omnes,
Cujus honor, cujus crescere fama potest.
Hunc vero quem plangit adhuc, quem prædicat orbis,
Si laudare velim, laus mea laude caret.
Dura, malum, cunctos, tulit, horruit, ædificavit,
Vana, Deum, requiem, sprevit, amavit, habeṭ.
II.

Item ejusdem versus de episcopo Antisiodorense
Hugone, quondam abbate Pontiniaci.

EPITAPHIUM.

Antisiodori præsul præclarus in orbe,

Mente polum scandens, membra reliquit humi.
Sensu, stirpe, bono, præstans, illustris, honestus.
Hugo, brevis, largus, nomine, voce, manu.
92 Et locuples, et inops, pauper sibi, dives egenis.
Et nullis impar, et sibi nullus erat.
Hunc a justitiæ norma revocare nequibant,
Obsequium, terror, gratia, dona, preces.
Sola triumphabat virtus pietatis in illo,

Cum post justitiam debuit esse pius.
Bis quinos Octobre dies claudente, dierum
Finem clausit, habens nunc sine fine diem.

III.

Item ejusdem versus de abbate Sancti Dionysi.
Sugerio.

Decidit Ecclesiæ flos, gemma, corona, columna,
Vexillum, clypeus, galea, lumen, apex,
Abbas Sugerius, specimen virtutis et æqui,
Cum pietate gravis, cum gravitate pius.
Maguanimus, sapiens, facundus, largus, honestus,
Judiciis præsens corpore, mente sibi.

Rex per eum caute rexit moderamina regni :
Ille regens regem, rex quasi regis erat.
Dumque moras ageret rex trans mare pluribus annis
Præfuit hic regno, regis agendo vices.

IV.

93 Item ejusdem versus de comite Theobaldo. Transiit ille comes Theobaldus, clarus ubique, Ecclesiæ matris filius imo pater.

Magnus honore, potens armis, spectabilis ortu,

Mente sagax, verbis lucidus, ore decens.
Exiguis parvus, timidis ferus, asper iniquis,

Simplicibus simplex, omnibus omnis erat.
Lætis, pauperibus, monachis, ægrisque parabat
Incessanter opem, munera, templa, domos.
B Hujus erat servare bonos, punire nocentes,
Hujus erat juste vivere, justa loqui.
Omnes virtutes in eo lucere videres;
Certabantque simul mirificare virum."
Gallia nostra gemens, tanto viduata patrono,
Sicut eo stabat stante, jacente jacet.
Ergo dies decimus Jani fuit ultimus illi,
Cui Deus est melior millibus una dies.

[blocks in formation]
[blocks in formation]

94 Joannes, non conditione, opinor, sed cognomine Eremita (nam hujus appellationis plures in Galliis familias etiamnum superesse accepimus) libros duos scripsit De vita S. Bernardi, Petro cardinale episcopo Tusculano et Herberto Turritano in Sardinia archiepiscopo hortatoribus: utroque ipsi amicissimo, unde et Petrum appellat Patrem dilectissimum, et Herbertum Militem Christi, quem et sibi fiducia et charitate arctissime devinctum fuisse significat. Fecit autem, ut videtur, cognominis evangelista exemplo; nam sicut iste Evangelium novissimus scripsit, ut ait Hieronymus in libro De scriptoribus ecclesiasticis, nempe ut a prioribus prætermissa colligeret, sic etiam ille quæ de S. Bernardo nondum alii adnotarant, in commentarium retulit. De tempore quidem scriptionis hujus, vel ex Petro argumentari licet, quem constat creatum fuisse ab Alexandro papa III cardinalem episcopum Tusculanum anno Christi 1178, mense Decembri, qui Joanni Eremitæ tum primum innotuisse videtur, cum haud multo post venit in Gallias legatus apostolica sedis, et inter alia e sancti Cirici puellarum monasterio abusus nonnullos sustulit, ut nos docet Stephani Tornacensis epistola 88 ad G. archiepiscopum Senonensem. Aberat sane Roma anno 1179, quarto Kalendas Man, qua die dalam vidimus bullam monialibus de Ulmeto, ab Alexandro papa III, Laterani, absente Petro, cardinalibus aliis subscriptis. Et Petrus ad Lucii papa III

« PoprzedniaDalej »