Obrazy na stronie
PDF
ePub

tolleretur (mirum dictum !) mira omnipotentis Dei Anus tale aliquid se fecisse meminisset. Nolens autem clementia, quod spiritualis substantia spiritualiter gessisse visa fuerat, materiali experimento in assertionem veræ visionis ei probare concessum est. Nempe, dum locum in quo pœnitens anima pœnitentiae lacrymas fundens procubuerat, manu tangendo palparet, ita opertorium quo tegebatur, madefactum repetit, ac si spiritus, qui easdem lacrymas spiritualiter fudisse visus fuerat, liquidi elementi humorem in se habuisset. Sed in his similibusque divinæ potentiæ mirabilibus, si rationis consulatur sententia, quæ dicuntur, incipiunt esse incredibilia; sin vero virtus agnoscatur divina, desipunt esse mirabilia, Itaque reverendus abbas ex hoe jam nihil hæsitans, animam, quam sibi ad succurrendum Christi Domini clementia destinarat, in capitulo fratrum absolvens, et tam suis quam fratrum suorum orationibus, missarumque celebrationibus devotis, satisfactionem pro peccatis ejus offerens Deo, miseram et ream æternæ mortis suppliciis subduxit, immortalisque beatitudinis, ut pie credimus, per gratiam Dei participem effecit, sicque, quod impossibile erat apud homines, violentia sanctæ charitatis, cui etiam impossibilia cedunt, apud Deum possibile esse ostendit.

CAPUT IX.

De priorissa quadam per revelationem ad confitendum admonita.

B

Apostolus more suo de altitudine mysteriorum Dei loquens Ut innotescat, inquit, per Ecclesiam principatibus et potestatibus in cœlestibus multiformis sapientia Dei (Ephes., 1). Dominus quoque, beato Job omnipotentiæ sue opera dinumerando: Concentum, ait, cæli dormire quis faciet? (Job XXXVIII.) Mortali etenim naturæ impossibile est nosse quantæ dulcedinis, quamque intimæ suavitatis harmonia mulcet et delectat sublimes illas beatorum spirituum potestates per opera gratiæ multiformis sapientia Dei, per quæ sanctam Ecclesiam C suam de lacu miseria et de luto fæcis, id est inquinamento peccati erutam, ipsorum sacro collegio consociat, non habentem maculam aut rugam, neque aliquid hujusmodi. Ipsa namque Sapientia et Veritate attestante didicimus, facilius esse, ut coelum et terra transeat, quam ut unum iota, aut unus apex de lege gratiæ ipsius pereat (Matth., v), id est ut vel minimæ occasiones, per quas etiam ultimi quique in populo Dei salutis remedia consequuntur, sie retardentur, ut non effectui mancipentur. Quapropter quam subtili occasione eadem benigna sapientia, cui pervigil cura est salutis hominum, cujusque oculis nuda et aperta sunt omnia; quamdam famulam suam de statu conscientiæ ipsius admonuerit, exempli gratia notabimus, quatenus omnis homo sanum sapiens, tanto validius ejusdem sapientiæ amore inardescat, quanto dulcius audit eam per familiare sibi sapientius organum protestantem delicias suas esse cum filiis hominum (Prov., VIII). Priorissa cujusdam monasterii virgo erat Deo valde devota: quæ tam seipsam quam subditas sibi sorores ad districtionem disciplinæ regularis discreta sollicitudine coarctabat. Et licet placita Deo fuisset Sancta conversatio ejus, unum tamen erat, quod puritati ipsius maculam inferebat ; quamvis hoc ipsa in conscientia sua minime deprehenderet. Fecerat namque in infantia sua peccatum quoddam, quod puerili hebetudine neglectum, longitudine quoque temporis ita oblivione absorptum fuerat, ut nullate

[blocks in formation]

D

pius Dominus devotam sibi famulam, pro peccato, quod nequaquam verecundia, sed oblivio celabat, confundi ab inimicis suis in porta, tali ordine et quid, et quando deliquisset, ei manifestare dignatus est. Quadam namque nocte eidem venerabili priorissæ dormienti apparuit in visu femina quædam, quæ ipsam olim parvulam nutrierat, et quantum tenera ætas capere poterat, primis disciplinæ rudimentis imbuerat. Et proprio nomine eam compellans, sieut dudum infantem compellare consueverat : « Gilla, inquit, filia mea, quid agis? Quousque dissimulans negligentia torpes, et peccatum illud quod in infantia tua sub cura mea posita commisisti, per confessionis et poenitentiæ remedia non diluis? » Cumque et qualitatem peccati ei intimasset, illa quasi rubore suffusa, et quod tanto ante perpetrarat ad memoriam reducens, respondit : « Nunquid tanti æstimabitur peccatum, quod infirma et stulta com misit ætas, nondum per exercitium et incrementum vitæ ad plenum explicita ratione, ut hoc tantopere confiteri, et pro eo pœnitere necesse habeam? At illa: «Ergone parvi ponderis esse putas qualecunque peccatum, quod non est confessionis rubore pœnitentiæque labore deletum? Ausculta igitur diligenter quæ dico. Scias pro certo, et nullatenus dubites, quia sicut in cortinis seu parietibus effigies certis lineamentis expressisque proprietatibus membrorum depictæ cernuntur, ita in anima omnis hominis qui qualitercunque in vita sua discretionem boni et mali habere potuit, peccata etiam minima quæ commisit, fœda impressione signantur, exceptis duntaxat iis, quæ confessionis et pœnitentiæ officiis per gratiam Dei relaxata fuerint.

His dictis somno priorissa excutitur, atque de verbis quæ audierat stupens, dum diligentius cogitat et recogitat, invenit vanam non esse visionem, sed vere in infantia sua tale aliquid se fecisse recolit, quale in visu audivit quod tamen ex quo annos discretionis intravit, et habitum religionis sumpsit, nunquam conscientiæ ipsius aciem reverberabat, quia a memoria penitus exciderat. Itaque gratias agens Deo, tanto sincerius et humilius confessa est et pœnituit, quanto sola largitate benignitatis Dei se hoc assecutam esse gaudelat, tantoque de cætero tam de præteritis quam de imminentibus peccatis suis sollicitior exstitit quanto divina hæc revelatione certius didicerat decipi eos qui, vel de ignorantia vel oblivione sibi blandientes, impunitatem conscientiis suis temere promittunt (54).

Supra (55) quoque in hoc volumine continetur conversum quemdam defunctum alteri converso viventi per visum apparuisse, eique peccatum quod ante duodecim annos, dum adhuc sæcularis esset, commiserat, quodque mortifera oblivione memoriæ elapsum fuerat, ad memoriam reduxisse, et, ut quantocius confiteretur et pœniteret, consuluisse, verbum cum timore et tremore audiendum promens, scilicet quod peccatum ante mortem minime solutum, post mortem insolubile maneat. Quid ergo erit de peccatis quæ rubori confusionis, seu tædium duræ poenitentiæ, vel (quod his periculosius est), exaciæ per tempus religiosæ vitæ confidentia celari suadet; si illa Dei famula de peccato in annis puerilibus perpetrato ad confitendum et poenitendum, etiam per revelationem admoneri necesse habuit; et iste frater audivit, peccato criminali, quod oblivio celabat, si ante mortem legitime solutum non fuisset, post mortem veniam negari? Vere horren

sceleris admissum esse, et adultæ menti obversatum, alioquin ejus consécuta fuisset veniam per generalem contritionem.

dum est incidere in manus Dei viventis (Hebr. x); A quoniam terribilis Deus in consiliis super filios hominum. Expedit itaque omni homini, tum præcipue religionem professo, præteritos annos vitæ suæ sedule recogitare in amaritudine animæ suæ, atque sine dissimulatione, oris confessione, cordis contritione, boni quoque operis exsecutione semetipsum dijudicare, si non vult cum hoc mundo damnari. Angusta nempe via quæ ducit ad vitam exoneratos et expeditos vix recipit, quia justus vix salvatur; oneratos vero et dilatatos curis et voluptatibus sæculi prorsus rejicit; nec obest januam vitæ intrare volenti, quantumcunque se humiliet est autem horrendum malum, si vel transverso unius digiti plusquam superliminare patitur, se erigat; quia mox impinget, et conquassato capite corruet. Confidimus autem in Domino Jesu quia, si quis in adolescentia sua laxioris vitæ vias secutus criminibus et sceleribus se involverit; si excitante illo qui dicit : Lazare veni foras (Joan. x1), evigilaverit ad circumstrepentes se laqueos mortis, conatusque ad arctioris vitæ vias redire, trepido et sollicito scrutinio non semel, sed pluries, imo toto tempore vitæ suæ conscientiam suam discusserit, et quidquid in ea invenerit pure confessus fuerit, et insuper tam ea peccata quorum meminit, quam ea quorum forte non meminit, cum luctu et lacrymis pœnitentiæ Deo in oratione confitendo, continue se pro eis humiliaverit, pœnitentiæ fructu non carebit. Cæterum, sicut Apostolus ait, quia qui ignorat, ignorabitur (Cor. XIV); ita profecto si quis secundum multitudinem iniquitatum suarum, multitudinem miserationum Domini quærere detrectaverit; hujus, ut inde merito timemus, misericordia obliviscetur; et tam pro iis peccatis suis, quorum meminit, quam pro eis quorum forte non meminit, judicium durissimum portabit, quicunque est ille.

Recapitulatio finalis eorum quæ in hoc volumine

continentur.

B

Explicitis its quæ de initio Cisterciensis Ordinis, C nec non et de reverendis atque in omni religione conspicuis viris, qui in Cistercio et in Claravalle claruerunt, scribere necessarium duximus, simul etiam de exemplis, quæ pro rei similitudine, non incongrue, ut arbitror, juxta finem locis opportunis inseruimus, hanc a lectore nostro vicissitudinis gratiam postulamus, ut si aliquid in hoc opusculo invenerit, unde ad amorem virtutum, odium vitiorum, sanctæque devotionis fervorem, inflammari se sen

tiat, Deo, sine quo nihil boni fit, et Patribus, quorum industria hæc ad nostram notitiam pervenerunt, gratias agat, nobis vero, quorum non parvo labore compilata, et in unum corpus compacta sunt, piæ orationis suffragium impendere dignetur. Neque enim quasi novi alicujus operis auctores hæc conscripsimus, sed sicut in exordio hujus voluminis præfati sumus, ea quæ a studiosis Patribus sparsim exarata reperimus, ad manifestiorem rerum notitiam, maJoremque legentium utilitatem, in unum collegimus, pauca tamen capitula, quæ a religiosis et fide dignis personis certa relatione didicimus, continuationi intexere curavimus, ita pulmentum filiis prophetarum ex herbarum in agro veterum Patrum collectarum concisione et decotione parantes, ut coloquintidas falsitatis tanquam mortiferum helleborum in olera concidere nefas duceremus. Duplicis autem rationis consideratio, nos ad hanc partem sollicitudinis invitavit Et primo quidem, ut fratribus nostris, qui in remotioribus orbis partibus sacrum Ordinem nostrum professi, sanctam domum Cisterciensem, tanquam caput et matrem omnium nostrum, itemque sanctam domum Clarævallis, propter beatum Bernardum charius amplectuntur, de initio Ordinis nostri certam notitiam traderemus, utriusque etiam domus primi Patres quam sublimem, quamque imitatione dignissimam vitam duxerint, ad ipsorum ædificationem panderemus, secundo vero ut monachis Nigri Ordinis calumniandi occasionem tolleremus, qui coram sæcularibus et rerum ignaris derogant Ordini nostro, dicentes eum ex præsumptione coepisse, et Patres nostros, qui primo de Molismo egressi sunt, absque licentia abbatis sui egressos fuisse, quod quam falsum sit, principia hujus voluminis plenissime testantur. Absit enim ut præsumptio, mater ruinæ, noverca stabilitatis, ullam partem habuerit in religioso propositio sanctorum virorum! absit ut non rationis et divinæ auctoritatis plenum fuerit voluntarium sacrificium servorum Dei, per quod laboribus et ærumnis multis desudantes, semetipsos in ara quotidianæ crucis hostiam vivam, sanctam, Deo placentem, immolare non dubitarunt, ut Ordinis monastici puritatem, de squalore dissolutionis et barathro prævaricationis erutam, proprio labore et industria ad multorum salutem, in antiquum sacræ religionis statum, Deo auxiliante reformarent! Horum fortissimorum athletarum Christi dux: et signifer exstitit beatæ memoriæ D. Stephanus, cujus supra meminimus, ete, Reliqua vide supra in S. Bernardi Vita prima lib, vụ, col. 449.

SANCTI BERNARDI

CLAREVALLENSIS ABBATIS

GENUS ILLUSTRE ASSERTUM.

ACCEDUNT

ODONIS de Diogilo, JOHANNIS Eremitæ, HERBERTI Turrium Sardinia archiepiscopi, aliorumque aliquot scriptorum opuscula duodecimi post Christum sæculi historiam spectantia

CURA ET STUDIO

PETRI FRANCISCI CHIFFLETII

SOCIETATIS JESU PRESBYTERI.

(Divione, typ. Philib. CHAVANCE, 1660, in-4.)

REVERENDISSIMO PATRI AC DOMINO

D. PETRO HENRY

ABBATIS CLAREVALLENSI MERITISSIMO

Multa sunt, Vir Reverendissime, quæ hoc opusculum tibi uni præ cæteris_vindicant. Primum illa Sapientis quasi lex: « Ad locum unde exeunt flumina revertuntur ut iterum fluant (Eccle. 1, 7). Odonem de Diogilo, Herbertum Turritanum archiepiscopum, Joannem Eremitam, adeoque hujus voluminis, optima quæque, de Clarevallensis bibliotheca penu divite accepi olim a decessore tuo beatæ memoriæ Claudio l'Argentier. Ea ipsa tibi a me potiori jure redhibenda sunt; quod ille fecit quidem ut ad me pervenirent, tu etiam ut publicum per me aspicerent. Deinde quæ his continentur, non modo prodiere e tua Claravalle, sed et eam maxime illustrant, docentque quantos hæc splendida vallis (ut ad Sidonium alludam (56) miserit in cœlum montes. » Ecquis ascetarum tuorum his exemplis non inardescat, dum hic legerit quæ veterum Patrum suorum sanctitas morum, quam familiaris cum Deo et superis consuetudo, quæ morientium fiducia; quæ exsultatio, qui triumphi, e lectulis suis recto tramite ad æternas beatorum mansiones evolantium? Tibi nimirum hanc gratiam debebunt, qui has ipsas dignas cedro et sempiternis monumentis historias, de blattarum pulvere ac tenebris in apertam lucem emergere voluisti. Quid plura? De S. Bernardo in primis mira hic liber continet. Cui porro nuncupandus, nisi tibi, qui non modo Clarevallensis abbatis nomen geris, sed et cumulate « tanti (quod caput est) mensuram nominis imples. » Historice loquor: nullus hic tropus, nulla auxesis. Tu a primo tyrocinio per omnes regularium officiorum gradus probatus, sic horum munerum partes explevisti, sic tuis præluxisti, ut illi Patrem communem te maxime optarent, cujus in sinu acquiescerent, cujus regerentur consiliis, cujus vitæ ratione ac temperamento ad meliora incitarentur. Patere tibi a me dici, quod non adblandiendi libido, sed æqui, boni verique amor exprimit. Duo quædam præ aliis mirari licet in magno Bernardo, cujus obtines sedem. Hinc paternum erga suos affectum, et qiλav@pwalav quam vocant ac suavitatem in congressibus: inde zelum et vigorem animi in carpendis vitiis, ac præsertim in exagitandis Ecclesiæ rebellibus. Hæc ipsa in te amant qui te probe norunt. Sic se a te diligi, sic foveri gloriantur tui, ut filios ab optimo parente. Sic in rebus gerendis tu semper similis es, ut in te comitas gravitate condita omnium oculos feriat. Nec ideo deesse tibi dixerim, ubi res poscit, aculeum severitatis. Referam quod in Claravalle ante duos fere annos gestum est, quodque ab oculatis testibus ipse accepi. Accumbebant mensæ tuæ graves aliquot viri, eratque cœtus convivarum quasi duodenarius. Ex his hospes unus, ætate juvenis, familia clarus, ando appulsus est ad exerendum animi sui virus: erat vero, ut ferunt, de Janssenianorum damnata furba, et inter illos æquo solutior. Igitur cæco impetu quædam impie in sanctorum reliquias, quædam in tanctissimum dominum nostrum Alexandrum papam septimum irreverenter effutiit. Non tulisti proservi hominis impudentiam. Erectus in pedes, silentium ei indixisti, temerariam ejus audaciam severe tedarguisti; minatus, ni desisteret, mox illum a te et cænaculo et domo cum dedecore exturbandum. rrofuit juveni tua hæc castigatio. Ille quasi de cœlo tactus repente obmutuit. Tu tuum de nostræ reliPronis sacris ac mysteriis sensum, atque erga Romanos pontifices intimam reverentiam gravi oratione (56) In Eucharistico ad Faustum.

testatus, sensus eosdem convivis, ac per eos aliis quamplurimis impressisti. Macte his studiis, abba reverendissime. Sic Bernardum quem officio repræsentas, exhibere perges etiam moribus. Sic illi, ac cæteris decessoribus tuis jam cœlo receptis, post vitam hanc bene beateque transactam (quam diuturnam apprecor) novum sidus accedes. Hoc opto, hoc voveo.

Divione, v Nonas Februarii, anno æræ Christianæ M. DC. LX.

Rev. P. T.

Addictissimus Petrus Franciscus CHIFFLETIUS.

presbyter e Societate Jesu.

IN SEPTEM LIBELLOS

ODONIS DE DIOGILO

DE

LUDOVICI VII

FRANCORUM REGIS, COGNOMENTO JUNIORIS,
PROFECTIONE IN ORIENTEM

PRÆFATIO.

1 Est Diogilum (vulgo DEVIL) Parisiensis agri villa, S. Eugenii Toletanorum primi episcopi martyrio nobilis, a qua Ŏdo hic, monachus Dionysianus et ortus est, et nomen tulit. Scribit de regis itinere ad abbatem suum Sugerium, regni Francici administratorem relictum, ipse regi comes itineris, a sacris et a secretis, regisque adeo lateri tantum non perpetuo affixus, ac ejus non modo rerum gestarum conscius, sed etiam consiliorum particeps. Tenuit ea peregrinatio annos omnino duos, quorum prioris cursum et casus varios Odo tam accurate explicuit ut scriptorum nemo alius. Indidem autem scribit; unde et rex ipse ad Sugerium de eodem argumento, nempe ex Antiochia Syriæ, ad quam jam multa passi appulerant die 19 mensis Martii, quæ fuerat feria sexta infra hebdomadam tertiam Quadragesimæ anni 1148. Et nos regiam illam epistolam huic relationi idcirco appendimus, ut alteri ab altera lux affulgeat. Quod enim rex integra vix pagina Sugerio insinuat, hoc ipsum Odo septem libellis eidem exponit, quos diu desideratos summeque expetitos, nunc tandem ex codice ms. Clarevallensi in publicum emittimus. Præfatur de conventu episcoporum et procerum apud Bituricas, ad diem Christi Natalem qui anni 1146 Dionysiani caput fuit; ubi Godefridus Lingonensis episcopus cum de Rohes sive Edessa depopulatione, Christianorumque a Turcis oppressione intolerabili perorasset, simul omnium 2 animos ad ferendum auxilium permovit. Legimus porro in Chronico Cisterciensi ms., et apud Robertum de Monte, compluresque alios ad sanctum sepulcrum peregrinationem illam susceptam ex voto a Ludovico rege, compuncto ob incensam castri Vitriaci basilicam, cum mille et trecentis promiscua multitudinis quæ in eam confugerat, capitibus in ea inclusis : quod regis facinus, anno Christi 1142 S. Petri Catalaunensis Chronicon vetus ascribit. Ut ut sit, ad eam expeditionem, crucis ex more assumendæ dicta est Paschatis proximi dies, quæ fuit Martii mensis prima et tricesima, locus Vezeliacum castrum, beatæ Mariæ Magdalenæ olim reliquiis, et Gerardi comitis Berthæque ejus conjugis liberalitate inclytum, ubi regis exemplo, et S. Bernardi Clarevallensis abbatis prædicatione accensus populus ingens, ci se peregrinationi in annum proximum devovit. Probatum maxime id consilium Eugenio papæ tertio. Interim Stampas indicta sunt comitia ad Circumdederunt me, hoc est ad Dominica Septuagesimæ, quæ anno illo 1147, die mensis Februarii sexta decima evenit. Ibi sacræ militiæ firmata vota, totiusque exercitus lustratio ad Mettensem civitatem, et Pentecostes quartam feriam edicta. Trajectus est Rhenus Vormatiæ, Danubius Ratispona inde per Bavariam, Hungariam, et Bulgariam, in Græci imperatoris Manuelis Comneni ditionem iter fuit. Is datæ Christianis Latinis fidei immemor, adversus eos cum Turcis clanculum foedere inito, non Francicum modo, sed et Germanicum Conradi imperatoris florentissimos exercitus, datis amicitiæ obtentu viarum ducibus, per silvarum invia et montium confragosa circumductos, Turcorum deinde insidiis exceptos, opibus, impedimentis, equis, armis, viris nudavit ac pene ad nihilum redegit. Quam tragoediam, inspector ipse Odo Sugerio suo tantum non oculis subjicit. Stupuit orbis terrarum potentissimorum duorum regum tantos apparatus conatusque paucorum mensium spatio in irritum cecidisse. Nec defuere qui tum Bernardo hujus belli incentori gravem struerent calumniam, cum nimirum (quæ vulgi imprudentia est) consilia ex eventis æstimarent. Sed eam abunde purgavit 3 perspecta viri sanctimonia, cujus etiam apostolico zelo divina ipsa virtus signis multis, ac prodigiis patrocinata est. Scribebat Odo ad Sugerium ea mente, ut hic, sicut Ludovici senioris, cognomento Grossi, vitam ac res gestas stylo explicuerat sic et filii ejus Ludovici Junioris historiam posteritati commendaret. Sed ne integra prodiret, intercessit Sugerii obitus, anni æræ Dionysianæ 1152, Idibus Januariis vita functi cui successor electus Odo de Diogilo, ad annos octodecim Dionysiano monasterio abbas præfuit. Deprehendere autem mihi videor ex præfatione vulgata Gestorum Ludovici VII, quæ in regis hujus et Alienordis conjugis divortio finiuntur, ea Sugerii opus esse aut saltem ab illo inchoatum, quod vel Odo, vel recentiorum alius quispiam prosecutus, subinde interpolarit,

:

ITINERARII HUJUS OPUSCULI

ΤΑ ΤΟΠΙΚΑ, ΚΑΙ ΤΑ ΧΡΟΝΙCA.

1. In Natali Domini, adeoque primo ipso die anni Dionysiani 1146, apud Bituricas, in episcoporum et procerum conventu, Godefridus Lingonensis episcopus orationem habuit de Rohes, sive Edessæ depopufatione et Christianorum orientalium oppressione a Turcis. Indicta sunt super ea re comitia Vezeliaci in proximum Pascha.

2. Die Paschæ, 31 Martii anni ejusdem 1146, ad S. Bernardi Clarevallensis abbatis prædicationem, Vezeliaci decernitur expeditio in Terram Sanctam. Assumuntur cruces primum a rege Ludovico Juniore, atque ab ejus conjuge Alienorde regina; tum horum exemplo ab aliis innumerabilibus. Datur solidus annus bellico apparatui.

3. Anno 1147, Stampas regis jussu convocantur episcopi et optimates regni ad Circumdederunt me, hoc est ad Dominicam 4 Septuagesimæ, quæ fuit 16 Februarii. Eligitur via per Constantinopolim. Constituuntur qui rege peregre profecto regnum administrarent, Sugerius abbas S. Dionysii, cum Guillelmo Nivernense comite. Sed hic haud multo post in Carthusiam se recipiens, ibi monasticum habitum ex voto suscepit. Ad urbem Metensem concursus militiæ, et lustratio exercitus imperatur in imminentem Pentecosten.

4. Subinde Roma adveniens Eugenius papa III Pascha 20 Aprilis ad S. Dionysium celebravit. Ibi rex de ejus manu vexillum regium, cum pera et benedictione accipit. In quartam feriam Pentecostes profectio indicitur. Guillelmo Nivernensi comiti Samson Remensis archiepiscopus, et Rodulfus Viromandensis comes regni rectores substituuntur.

5. Rex per Virdunum Metas venit ad Pentecosten. Eo post paucos dies totus confluit exercitus, ducitur, Wormatiam pervenitur apostolorum Petri et Pauli festa die, Junii 29.

6. Wormatiæ trajecto Rheno, Herbipolim seu Wirceburgum tridui itinere contenditur : indeque pari distantia Ratisponam, ubi trans Danubium exercitus deportatur.

7. Ratispona secundo Danubio, tribus pariter diariis ventum est Pataviam. Hinc in Novam urbem, seu Neoburgum quinque circiter dierum itinere. A Neoburgo ad portas Hungariæ, unius non amplius diei iter fuit,

8. Per Hungariam diebus quindecim transitnm est. Indeque in aditu Bogariæ, seu Bulgaria, Bellagrava Bogarensis, sie nuncupari solita, ut ab Hungariæ cognomine civitate distinguatur.

9. A Bellagrava uno tantum diario abest Brundusium paupercula civitas. A Brundusia quinta die perventum est in Græciæ urbem, nomine Nit.

10. A Nit quatuor diebus in Hesternit, totidem hinc in Philippopolim. Philippopoli jam ante obierat Aluisus Atrebatensis episcopus, vini Idus Septembris, Constantinopolim ad Græcorum imperatorem præmissus legatus a Ludovico rege.

11. A Philippopoli Andrinopolim diaria fuerunt quatuor; ab Andrinopoli Constantinopolim quinque. 5 12. Constantinopoli Ludovicus rex festum S. Dionysii cum Græcis celebravit.

13. Egresso rege Constantinopoli in Romaniam post exercitum suum, sol media sui parte obscuratus est, die Dominica, vii Kalendas Novembris. Quam defectionem illustrem fecit basilica S. Stephani Catalaunensis, cum primario altari, eo ipso die et hora, ab Eugenio papa III aliisque tum episcopis, tum cardinalibus ritu solemni consecrata; ut ex ejus ecclesiæ antiquis tabulis didicimus, quarum exemplar ad finem hujus opusculi lectori exhibemus.

14. Interim Alemannorum exercitu, qui a Constantinopoli Antiochiam versus brevissimum per leonium, sed periculosissimum iter arripuerat Græcorum dolis Turcorumque armis pene confecto; eorum imperator Conradus, triginta millibus militum suorum amissis, venit ad regem Ludovicum, opem ab eo et solatium quæsiturus et cum eo ad lacum Nicænum, apud castrum Lupar colloquium habuit sub initium Novembris.

15. Post festum S. Martini rex ad castrum Esseron venit, hinc Demetriam, tum denique Ephesum, Smyrna et Pergamo ad sinistram relictis. In valle Ephesina, quæ et Decervion, Natale Domini cum feriis aliquot sequentibus celebravit.

16. Itum hinc Laodiciam versus per vada fluminis Mæandri : quæ ad vada Turcorum magna est edicta a Francis strages, haud quidem ipsis incruenta: quippe eo loco inter cæteros Milo de Negentiaco aquis præfocatus interiit.

17. Tertio post die perventum est Laodiciam : unde in montana eductus Francorum exercitus, Turcorum pariter et Græcorum circumseptus insidiis, mense Januario anni 1148, magnam partem disperiit. Acta est apud Satelliam a copiarum reliquiis Purificatio beatæ Mariæ: quæ urbs antiquis Attalia memoratur (Act. xiv, 24).

48. Capto deinde consilio de petenda Antiochia itinere maritimo, per quinque hebdomadas exspectati sunt venti ferentes, tum hebdomadis tribus iter confectum, appulsumque Antiochiam feria sexta post mediam Quadragesimam, die mensis Martii 19. Hinc datæ litteræ et regis, et Odonis de Diogilo ad Sugerium

abbatem.

Epistola LUDOVICI VII, Francorum regis, cognomento Junioris, ad Sugerium abbatem S. Dionysii et regni administratorem, data Antiochiæ in Syria, cum ad eam rex navigio pervenisset anno 1148, die Veneris, post mediam Quadragesimam, mensis Martii 19. (Est inter Sugerii vulgatas, epistolas numero 39. Vide Patrologiæ t. CLXXXVI, col. 1365, in Sugerio.)

« PoprzedniaDalej »