Obrazy na stronie
PDF
ePub

gularum rerum expensione, magis commodum magisque opportunum esse videbitur. Aliquid etiam adferunt carceres molestiæ, quæ mentem meam nonnihil conturbarunt; neque enim is sum, ut liber sim ab omnibus hujusmodi affectibus.

Vuestonus:-Reverende doctor, quod ad penuriam librorum spectat, non est quod causeris; libri tibi exhibebuntur quoscunque postulaveris. Quod ad maturius judicium attinet, liberum erit usque in diem Dominicum addere responsionibus tuis, quod magis opportunum videbitur: nolo ut concisis utamur argumentis, ne videamur nectere arenas.

Ridlaus-Est aliud, quod impretatum velim. Video hic scribas et notarios adhiberi: verisimile est, quod palam proferentur quæ dicemus: obsecro ut sit facultas loquendi libere ; non quod constituerim tempus eximere dicendo, sed ne cui videatur non satis fieri: non sum orator, nec didici rhetoricam.

Vuestonus:-Licebit tibi eligere duos notarios ex hac tota

multitudine.

Ridlaus:-Si essent hic mihi noti aliqui, eligerem. Vuestonus:-Sunt hic duo, quos dominus Cranmerus heri elegit: ipsos, si placet, eligito.

Ridlaus:-Placent: puto esse viros bonos.

Hæc jam pauca præfatus et protestatus, confero me nunc ad propositarum propositionum responsionem, et responsionum mearum explicationes et confirmationes brevissimas.

PRIMA PROPOSITIO A PAPISTIS PROPOSITA.

Forma autem conclusionum hæc erat.

In sacramento altaris, virtute verbi divini a sacerdote prolati, præsens est realiter sub speciebus panis et vini naturale corpus Christi, conceptum de Virgine Maria, item naturalis ejusdem sanguis.

RESPONSIO RIDLEI.

Respondeo, Non est humano aut seculi sensu in Dei rebus loquendum. Prima itaque propositio vel conclusio formata est phrasi a sacra scriptura aliena, et multis ambiguis obscuritatibus involuta et implicata. In sensu autem, quem docent scholastici, et hodierna Romanensis ecclesia defendit, falsa est, erronea, atque doctrinæ, quæ est secundum pietatem, plane contraria.

[ocr errors]

EXPLICATIO.

Diversitas et novitas phraseos, et quam sit a scriptura aliena, in tota hac prima propositione et in singulis pene partibus ita patet et evidens est vel mediocriter versato in sacris literis, ut nihil necesse jam putem, in hoc cœtu doctorum virorum, in ea re demonstranda aliquid temporis (nisi id a me postea postulatum fuerit,) collocare.

Ambiguitas est in verbis, "virtute verbi divini." Ambiguum enim est, quod sit istud verbum divinum: illudne quod legitur in Evangelistis, aut in Paulo, aut aliquod aliud. Si quod in Evangelistis aut in Paulo, quodnam illud sit: si non ex illis, quomodo cognoscitur esse verbum divinum et tantæ virtutis, ut hanc tantam rem efficere valeat?

Item ambiguitur de verbo, "a sacerdote," an ullus dicendus sit sacerdos, nisi cui data sit potestas sacrificandi expiatorie pro vivis et mortuis; et unde patet hanc auctoritatem esse a Deo ulli mortalium, præterquam uni Christo, commissam?

Dubitatur etiam, secundum quem ordinem futurus sacrificans sacerdos sit; utrum secundum ordinem Aaron, an secundum ordinem Melchisedec. Nam plures ordines sacerdotii non probat, quod sciam, sacra scriptura.

Vuestonus:-Sufficiant ista.

Ridlaus:-Si desit tempus, sunt adhuc dies multi. Nec ego sum qui velim, quod non possum, abire.

Vuestonus:-Hæc sunt subterfugia: eludis tempus.
Ridlaus:-Non possum fugere. Captus sum, et vinctus.
Vuestonus:-Congredimini.

Smithus:-Sufficiant quæ dixisti.

Ridlaus:-Sine, quæso; non adeo multa sunt quæ sum

dicturus.

Vuestonus:-Perge.

Ridlaus:-Item in verbo "realiter," ambiguum est an sumatur transcendenter, et sic potest hic signare quamcunque rem quæ ad corpus Christi quovis modo spectat; et sic concedimus, corpus Christi realiter esse in sacramento cœnæ Dominicæ; sicut inter disputandum, si detur occasio, a nobis declarabitur vel rem ipsam corpoream, animatam, quæ assumpta est in unitatem persona a Verbo Dei; secundum quam significationem, corpus Christi cum sit in cœlis realiter

propter verum corporis modum, hic in terris esse dicendus

non est.

Item in verbis, "sub speciebus panis et vini," ambiguum est utrum species significare intelliguntur formas tantum accidentales et exteriores panis et vini, an naturas eorumdem substantiales, suis qualitatibus visibiles, et externis sensibus perceptibiles.

Falsitas autem propositionis in sensu Romanensis ecclesiæ et scholasticorum hinc patere potest. Illi enim ponunt panem transubstantiari in carnem assumptam a Verbo Dei: idque, ut aiunt, per virtutem ejus verbi, quod illi conceptis vocibus et syllabis formaverunt; quod in nullo reperiri potest Evangelistarum, aut in Paulo: atque inde colligunt, corpus Christi realiter contineri in sacramento altaris. Quæ positio, quoniam fundatur super fundamento transubstantiationis, (quod est fundamentum monstrosum, absurdum et analogiæ sacramentorum interemptivum ;) idcirco et hæc prima propositio, quæ super hoc putre fundamentum et vanum superstruitur, falsa est, erronea, et infami sacramentariorum errori merito deputanda.

dies.

dies.

Vuestonus:-Teritur tempus.

Ridlaus:-Non deerit tempus: supersunt adhuc multi

Vuestonus:-Perge ad argumenta: præscribetur tibi alius

Ridlaus:-Nil habeo amplius, quod de explicatione dicam ; si permiseritis, dicam paucis de confirmatione. Vuestonus:-Perge.

RESPONSIONIS JAM DATE CONFIRMATIO.

Ridlans:-Non est statuendum dogma aliquod in ec clesia Dei, quod dissentiat a verbo Dei, et ab analogia fidei, et quod secum trahat multas absurditates. Sed dogma hoc primæ propositionis tale est: ergo non est statuendum in ecclesia Dei. Major patet, et minor probatur sic: Hoc dogma ponit realem, et corporalem, et carnalem carnis Christi a Verbo assumptæ in sacramento cœnæ Dominicæ præsentiam; idque non per virtutem et gratiam, quod et orthodoxi fatentur, sed per integram essentiam et substantiam corporis et carnis Christi. Sed talis præsentia dissentit a verbo Dei,

ab analogia fidei, et multas secum necessario trahit absurditates: ergo, etc. Major est manifesta, et minor adhuc probatur sic.

Vuestonus:-Tu bonas horas male perdis. Domine opponens, perge ad argumenta.

Smithus:-Disseremus de transubstantiatione, quam tu asseris contrariam esse analogiæ fidei. Contrarium probo ex scripturis et patribus. Sed antequam tecum congrediar, quæso an in sexto Johannis fiat mentio de sacramento, aut de reali præsentia corporis Christi in eucharistia ?

Ridlaus:-Iniquum videtur esse, ut amputentur ea quæ eram dicturus: nec adeo multa sunt, paucis dicentur.

Vuestonus:-Legat.

Ridlaus:-Primo, Talis præsentia contraria est locis aliquot sacræ scripturæ. Secundo, Dissentit ab articulis fidei. Tertio, Evacuat et tollit institutionem Domini de sua cœna. Quarto, Prostituit preciosa prophanis; projicit enim quod sanctum est canibus, margaritas scilicet porcis. Quinto, Multa cogit monstrosa miracula præter necessitatem et auctoritatem verbi Dei ponere. Sexto, Ansam præbet hæreticis, qua suos errores tueantur, qui non recte de duabus in Christo naturis sentiebant. Septimo, Fidem veritatis humanæ in Christo minuit. Postremo, Falsificat dicta patrum orthodoxorum; falsificat et fidem ecclesiæ catholicam, quam Apostoli tradiderunt, martyres roboraverunt, et fideles, (ut quidam ex patribus ait,) usque nunc custodiunt. Ergo minor est vera.

PROBATIO ANTECEDENTIS HUJUS ARGUMENTI PER PARTES.

Talis præsentia contraria est verbo Dei, Johan. xvi. Veritatem dico vobis, expedit vobis ut ego vadam: si enim non abiero, Paracletus ad vos non venit. Act. iii. Quem oportet quidem coelum accipere usque ad tempora restitutionis omnium, quæ loquutus est Deus. Matth. ix. Non possunt filii Sponsi lugere, quamdiu cum illis est Sponsus. Sed nunc est tempus luctus. Beati qui lugent, etc. Johan. xvi. Iterum videbo vos et gaudebit cor vestrum. Johan. xiv. Iterum veniam, et assumam vos ad meipsum. Matth. xxiv. Si dixerint vobis, Ecce hic Christus, aut illic, nolite credere: et ibidem: Ubicunque fuerit cadaver, ibi congregabuntur et aquilæ.

Reliqua non

legebantur,

cutor pro

peraret ad

argumenta.

2.

Dissentit ab articulis fidei: Ascendit ad cœlos, sedet ad dextram Dei Patris. Inde, et non aliunde, ut inquit Augustinus, venturus est ad judicandum vivos et mortuos.

3. Evacuat et tollit institutionem cœnæ Dominicæ, utpote quæ tantum jussa est tantisper continuari, donec ipse Dominus venerit. Si igitur nunc præsens est realiter in veritate corporis carnis, debet hæc cœna cessare. Commemoratio non est rei præsentis, sed præteritæ et absentis. Memoria autem et præsentia differunt. Atque frustra ibi ponitur figura, inquit ex patribus quidam, ubi res figurata præsens est.

4. Prostituit preciosa profanis, et multa cogit absurda fateri. Asserit enim adulteros et homicidas impœnitentes, imo (ut est quorundam apud istos opinio) impios et infideles, mures et canes, recipere corpus Domini nostri reale et corporale, in quo inhabitat plenitudo Spiritus, lucis, et gratiæ, contra manifesta verba, Johan. vi. in sex ibidem locis et sententiis. Statuit areрwropayiav, id est, bestialem quandam crudelitatem. Crudelius est enim hominem vivum comedere, quam interimere.

Pius:-Petit tempus ut edat blasphemias. Mitte blasphemias.

Ridlaus-Ego non expectabam a vobis hujusmodi con

tumelias.

Vuestonus:-Omnia pacata, omnia tranquilla; perge ad argumenta, Domine Doctor.

Ridlaus:-Restant non multa.

Vuestonus:-Impudentissimo ore profers blasphemias : perge ad argumenta: incipe.

5. Ridlaus:-Cogit multa monstrosa miracula præter quod prolo- necessitatem et auctoritatem verbi Dei ponere. In adventu hujus præsentiæ corporis et carnis Christi substantiam panis extrudunt; ponunt autem accidentia sine subjecto, substituunt Christi corpus, sed sine suis qualitatibus et vero corporis modo. Si vero sacramentum tam diu servetur, ut mucescat, et vermes inde generentur, quidam dicunt substantiam panis miraculose redire: alii negant. Quidam corpus Christi dicunt in stomachum recipientis descendere, et ibi tam diu manere, donec species calore naturali consumantur: quidam in bonis manere dicunt, quamdiu ipsi permanent esse boni: quidam

« PoprzedniaDalej »