Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors]

character, Apostolica auctoritas", Papa ipse Apostolicus vir, Apostolicus praesul", munus Papae Apostolatus"; executio a Papa facta nomine ,,Apostolicae executionis" designatur; Romae fluere exclusorie „Apostolicum fontem" omnibus provinciis, praedicatur. Sed haec aliaque jam Cap. II. notata sunt. Nemo, puto, talia dicta audiens, negabit, characterem quendam, auctoritatem et vim quandam Apostolicam adhuc Romae viventem esse indicatum. Sed quis est hic Apostolicus character, quae et qualis est potestas Apostolica, Romae permanens, unde Sedis Apostolicae excelsus titulus profectus est?

S. 6.

Incidit jam sermo noster, quum in hujus Capitis §. praecedente de Ludov. Thomassin. et J. Laur. Selvagg. sententia ageretur, in observationem a viris doctis factam, titulis: „Apostolus" ,,Apostolicus" et similibus non eandem, ubicunque in monumentis antiquitatis christianae occurrunt, sententiam inesse; sed varia officia, res inter se differentes respective viros, dignitatum ecclesiasticarum gradu distantes iisdem illis titulis signatos inveniri. Sed obiter tantum in illo loco hanc rem tetigimus: nunc, ut quaestionem, qui ac qualis insit Apostolicus character Sedi et praesulibus Romanis, plene et perfecte solvere possimus, plenius et accuratius prius de illa re disserendum nobis est.

1) Jam episcopatus, vel etiam (etsi rarius) presbyteratus dignitas qua talis ita titulis illis decorabatur, ut dignitas ipsa et officium Apostolatus, episcopalis quaevis cathedra sedes Apostolica, episcopus quilibet vel etiam presbyter Apostolicus, imo nonnunquam Apostolus diceretur 1).

[ocr errors]

1) Sic v. c. episcoporum Concilium vocatur Apostolicorum sacerdotum Synodus" apud Hard. Concc T. I. p. 387. Ignatium jam ad Trall, (init.), ubi salutem dicit ἐν ἀποστολικῷ χαρακτήρι, Apostolicum quendam sibi episcopo tribuere characterem, omnino probabile videtur (cf. Hefele ad h. 1.). Ident valet de verbis cap. 3.: ἵνα «ν κατάκριτος ὡς ἀπόστολος ὑμῖν διατάσσωμαι. Etiam presbyteris talem tribuit characterem: ὑποτάσσεσθαι καὶ τῷ πρεσβυτερίῳ, ὡς τοῖς ἀποστόλοις ̓Ιησοῦ Χριστοῦ (c. 2) et: τοὺς δὲ πρεσβυτέρους (sc. πάντες ἐντρεπέσθωσαν) ὡς συνέδριον Θεοῦ καὶ ὡς σύνδεσμον ἀποστόλων. Imno, qui nunc epis copi vocantur, primis temporibus usitato nomine Apostolos vocatos fuisse, docet Theodoretus: Αλλ' ὅπερ ἔφην, τοὺς αὐτοὺς ἐκάλουν ποτε πρεσβυτέρους καὶ ἐπισκόπους, τοὺς δὲ νῦν καλουμένους ἐπισκόπους ἀποστόλους ὀνόμαζον. Τοῦ δὲ χρόνου προϊόντος, τὸ μὲν τῆς ἀποστολῆς ὄνομα τοῖς ἀληθῶς ἀποστόλοις κατέλιπον, τὴν δὲ τῆς ἐπισκοπῆς προσηγορίαν τοῖς πάλαι καλουμένοις ἀποστόλοις ἐπέθεσαν.

2) Inprimis ecclesiae et sedes episcopales, quas ipsi Apostoli Domini fundaverant, Apostolicae: quos ipsi Apostoli ordinaverant ipsique instituerant episcopos, Apostolici aut simpliciter Apostoli nuncupabantur. 2)

3) Qui ad exemplum Apostolorum itinera magna propter res fidei ac religionis christianae perficiebant, fidem pervulgabant, ecclesias plantabant, Apostolici seu Apostoli nuncupabantur, munus ipsorum ad propagandam fidem Apostolatus hac praecipue ratione vocabatur. Inprimis vero ii, qui ipsorum Apostolorum erant in itineribus comites, tanto tamque venerabili ac praeclaro inde ab initiis Ecclesiae titulo distinguebantur. 3)

,,

Θὕτω Φιλιππησίων ἀπόστολος ὁ Ἐπαφρόδιτος ἦν." (Interpr. I. Tim. Tom. III. p. 652). Sic etiam Ambrosiaster (Comm. in Ephes. T. III. p. 239). Cf. cl. Rothe: Die Anfänge der christl. Kirche etc." Vol. I. pag. 502. Etiam nomen "angelus“ (ayyɛlos), quo antiquitus saepe episcopus nuncupabatur, ita interpretari contendit idem Rothe (1. cit. p. 503 sq.), ut synonimum omnino sit nominis,Apostoli" atque eadem omnino ratione ac sententia adhibitum.

2),,Ecclesiae Apostolicae" Tertull. praescr. c. 32, qui locus supra jam a nobis citatus est. Hieron. ad verba Apostoli: „Reliqui te Cretae" notat haec:,,Ut quia Cretenses nuper crediderant, recedente Paulo, et ad alias ecclesias transeunte, non dimitterentur orphani: sed haberent Apostolicum virum, qui ea, quae videbantur deesse, corrigeret. (Comment, in Tit, c. 3. Ed. Maur. T. IV. Pars I. p. 439). cf. Augustin. de doctr. christ II, 8. (Ed. Maur. T. III. p. 23.): ,,In canonicis autem scripturis ecclesiarum Catholicarum quam plurium auctoritatem sequatur; inter quas sane illae sunt, quae Apostolicas sedes habere et Epistolas accipere meruerunt." Cf. August. ep. 43. n. 7. (Tom. II. p. 91.)

3) Sic Barnabas „Aplus“ vocatur a Clem. Alex. Strom. II. 7. In libello: ,,Laudatio Barnabae“ dicto, auctore monacho Cyprio conscripto, cujus Ms. in Vatic. Bibl. asservatur, cap. 4., in quo apparitio s. Barnabae Anthemio Salaminis episcopo facta refertur, Barnabas loquens non solum munus a se susceptum et peractum Apostolicum, sed etiam Salaminis sedem, quam fundaverat, Apostolicam sedem appellat: „Ego, inquit, sum Barnabas, discipulus Domini nostri Jesu Christi, segregatus a Spiritu St., ut una cum Paulo Apostolo electionis vase munus Apostolicum inter gentes exercerem ( ἀφορισθεὶς ὑπὸ τοῦ ἁγίου Πνεύματος εἰς ἀποστολὴν ἐθνῶν).... Quoniam vero adversarii tui sursum et deorsum miscentes omnia, et jura quaedam objicientes, tecum disceptant, Antiochiae sedem Apostolicam esse contendentes: et tu contra jus tuum illis opponas: Et mea, inquiens, sedes Apostolica est: nam et Apostolum habeo in patra mea (τὶ καὶ ὁ ἐμὸς θρόνος ἀποστολικός ἐστι, καὶ ἀπόστολον ἔχω ἐν τῇ лatgísı μov). His dictis, Barnabas discessit, " (Act. Sanctt. Bolland. mens. Jun. Tom. II. p. 450) Neque tamen Barnabas in numero Apostolorum stricte dictorum unquam habebatur: neque unquam eadem, qua hi Apostoli, auctoritate gaudebat in Ecclesia: nec ipsius epistola in Canonem ss. librorum inspiratorum recepta est.

Clemens Rom. eodem nomine honoratur a Clem. Alex. Strom. IV. 17. Et s. Hieronym. Comment. ad Tit. 3, 13. de Zena: »Zenam vero Legis doctorem de alio scripturae loco quis fuerit, non possumus dicere, nisi hoc tantum, quod et ipse Apostolicus vir id operis, quod Apollo exercebat, habuerit, Christi ecclesias exstruendi.« (Ed. Maur. T. IV. P. I. p. 439).

4) Qui in episcopatus (vel etiam presbyteratus) munere ac dignitate constituti, congruam omnino tanto officio vitam agentes sanctorumque Apostolorum sequentes vestigia lucida, magna vi et assiduitate, pleni zelo Domini fidem praedicabant ejusque integritatem ac puritatem tuebantur: qui vitae sanctimonia excellebant: qui pia in vita, in sermonibus, in scribendi stylo simplicitate, quae Apostolorum omnimodam ac in omnibus vitae officiique rationibus elucentem illam modestam et sanctam simplicitatem repraesentabat quodammodo et ante ocnlos hominum revocabat, sese commendabant, hac alia rursus habita ratione Apostolici praecipue praedicabantur: credebant enim Fideles, videre se in illis viris vivas Apostolorum imagines expressas et Apostolorum audire vocem *).

Erant itaque multae caussae rationesque variae, propter quas nomina Apostoli, Apostolici, Apostolatus tum viris ecclesiasticis 5), tum sedibus episcopalibus, tum aliis rebus indebantur 6). Sed rationes omnes, quas recensuimus, explicare nobis

4) S. Ignatius praedicatur ut ἀνὴρ ἐν τοῖς πᾶσιν ἀποστολικός. (Act. Martyr. s. Ign. c. 1.). Athanasius dicit: "Simplex ac candidum est virorum Apostolicorum ingenium." (ad episcop. Aegypt. et Libyae. Ed. Maur, Opp. Athan. T. I. p. 278). Sixtus Papa scribens ad Joann. Antioch.: „Absolutam et simplicem fidem et quae controversiam non haberet, accepit (sc. Petrus), quam utique meditari semper et in qua manere debemus, ut sensu puro sequentes Apostolos inter Apostolicos esse mereamur. (Hard. T. I. p. 1713). De ipso autem, qui haec verba protulit, Sixto refert Vincent. Lerin., novitates profanas ipsius scriptis denotatas et refutatas, veram fidem servatam esse: refert quaedam ex scriptis hujus Papae verba huc spectantia, et sententiam fert, Papam scripsisse omnino Apostolice“ (cf. Commonit. 1. c. ult.). Hieronym. de Didymo scribens, ait: "Imperitus sermone est, et non scientia, Apostolicum virum ex ipso sermone exprimens, tam sensuum nomiue, quam, simplicitate verborum.“ V. h. 1. aliaque apud Coteler. PP. Apostolici T. I. pag. 149,

"

5) ecclesiasticis dixi viris, ad communem usum regulamque attendens, quanquam nonnunquam etiam laicis nomen attributum esse invenies. Sic Leo M. ad Leonem Augustum scribens sacerdotalem et Apostolicum animum" Imperatori tribuit. Cf. ep. 125 (Quesn.) sive 156 (Baller,) c. 6. Quisquis veram rectamque de sacerdotio laicorum doctrinam hauserit, ut vocis "sacerdotalis sic etiam vocis,,Apostolici" ad laicum translationem et quae sit vocum vis ac sententia, plane statim intelliget.

66

6) Quoad personas, his titulis antiquitus decoratas, plura a nobis supra recensita in unum colligit locus s. Hieronym. in Comment. epl. ad Gal I. 2. (T. IV. P. I. p. 236): „,Quod autem exceptis duodecim quidam vocentur Apostoli, illud in caussa est: omnes, qui Dominum viderant et eum postea praedicabant, fuisse Apostolos appellatos.... Paulatim vero, tempore procedente, et alii ab his, quos Dominus elegerat, ordinati sunt Apostoli; sicut ille ad Philippenses sermo declarat, dicens; „„Necessarium autem existimavi, Epaphroditum fratrem, cooperatorem et commilitonem meum, vestrum autem Apostolum, et ministrum necessitatis meae, mittere ad

titulum Sedis Apostolicae, quatenus Romana Sedes illius exclusoria possessione excellit, minime valent. Quae enim sub No. 1. et 2. retulimus, supra jam non apta esse ad gignendum eum, quem quaerimus, intellectum et explicationem, judicavimus. De itineribus autem Apostolicis, num titulum contulerint, seria non potest esse quaestio, ubi de Sede permanente, et de praesule non migrante Missionariorum, quos dicunt, instar, sed Sedi praesidente fixo que in loco commorante agitur. Vitae autem sanctimoniam praesidum Romanorum caeteraque, quae sub No. 4. recensita sunt mere personalia, titulum Sedi Romanae eiusque antistitibus non contulisse primo, loci Cap. II. allati luce clarius ostendunt. Audivimus etiam in hoc §. Sixtum Papam monentem, Apostolicos „sensu puro sequi Apostolos debere, ut inter Apostolicos esse mereantur." Sunt ergo, Papa docente, munere suo Apostolici, haud habita personalis meriti ratione. Debent autem merita sibi comparare congrua tantae dignitati, ne ipsa iis dignitas vergat ad condemnationem.

Illud autem bene monendum est, proprio ac stricto sensu dictum Apostolatum ejusque indolem ac requisita, quibus qua talis distinguitur, hac, quam protulimus, recensione non contineri. Non est neque episcopalis neque presbyteri dignitas, neque itinera sunt ad propagandum Evangelium suscepta, neque vitae Clericorum puritas ac simplicitas, neque aliud quidquam supra recensitum, quod Apostolatus dignitatem, quod Apostolum proprio ac stricto verbi sensu possit efficere atque constituere. Quod quidem et loci PP. a nobis allati satis innuunt. Sic Theodoretus supra citatus, ut usum, quo episcopi Apostoli vocabantur, fuisse quondam, nobis testetur, posteriore tempore Apostolorum nomen iis remansisse refert, qui revera Apostoli sunt. (Tov dè χρόνου προϊόντος, τὸ μὲν τῆς ἀποστολῆς ὄνομα τοῖς ἀληθῶς ἀποστόλοις ἐπέθεσαν) άлоστóλois inлéveσav) ). Idem eodem loco insinuat Theodoretus, quum exemplum hujus tituli usus proferens, juxta

6666

vos." (Phil. 2, 25). Et ad Corinthios de talibus scribitur:,,,,Sive Apostoli ecclesiarum, gloriae Dei."" (II. Cor. 8, 23). Silas quoque et Judas ab Apostolis Apostoli nominati sunt." Quod ad Silam spectat, Treviris ego in antiqui Missalis manuscripti Calendario legi haec verba in die quadam mensis Novem→ bris posita:,,Festum Silee Apli".

7) Errat doctus vir Rothe, quum hunc Theodoreti locum suae favere putet sententiae, qua episcopos in plenitudinem potestatis et jurisdictionis, quam tenebant Apostoli, successisse antiquitus, contendit. (Cf. ipsius opus: „Die Anfänge der christl. Kirche u. s. w." p. 499 sqq.). Idem valet de aliis locis PP. quos Rothe in eodem tractatu pro sua sententia citat,

[ocr errors]
[ocr errors]

Pauli Apostoli verba Phil. 2, 25. Epaphroditum Philippensium (manifesta cum limitatione) Apostolum dicat. Differentiam quandam intercedere inter Apostolos in sensu stricto, et in latiore sensu dictos apparet ex tenore verborum, quibus s. Hieronym. (Comm. ad Gal. I. 2., loc. jam cit.) exceptis duodecim" alios quosdam vocari Apostolos, hujusque rei caussas indicat. Differentiam quandam intercedere ostendit et s. Irenaeus segregat enim Clementem Romanum, quem,, Apostolum vocatum esse jam notavimus, ab Apostolis stricteque dictos Apostolos Clementi opponit. Tertio loco, inquit, ab Apostolis episcopatum sortitur Clemens, qui et vidit ipsos Apostolos, et contulit cum eis, quum adhuc insonantem praedicationem Apostolorum et traditionem ante oculos haberet. Non solus; etenim adhuc multi supererant tunc, ab Apostolis docti.") In supplicatione quadam Basilii archimandritae monachorumque ipsi subditorum, quae quidem supplicatio ad Theodosium atque Valentinianum Impp. directa est, Jacobus Minor „Jacobus Apostolus et archiepiscopus“ (aлóoτolos nai coneлionоños) vocatur 9). Eodem prorsus modo de Petro loquitur s. Leo M.: Subjungit autem se ad rationem solemnitatis nostrae non solum Apostolica, sed etiam episcopalis beatissimi dignitas Petri, qui Sedi suae praeesse non desinit." 10) Quae sit haec differentia Apostolos inter et episcopos si accuratius pervestigaverimus, statim intima vis ac sententia tituli Sedis Apostolicae menti nostrae apparebit.

[ocr errors]

Prima iam specialis distinctio atque dignitas Apostolorum ea in re data est, quod immediate et directe non ab hominibus, neque per homines meros, sed a Deo per Jesum Christum verum Deum Incarnatum Apostolatus officium acceperunt. Quod quidem, ut se verum et stricto sensu Apostolum esse affirmet, Paulus de semetipso praedicat: „Paulus Apostolus non ab hominibus, neque per hominem, sed per Jesum Christum et Deum Patrem etc. (Gal. 1, 1.). Quodsi ab hominibus (an avquл) missus

[ocr errors]

8) Adv. haer. III. 3.

9) V. supplicationem hanc in Act. Conc. Ephes. apud Hard. T. 1. p. 1335. 10) In Annivers. Assumpt. Serm. IV. (Quesnel.) s. V. (Baller) c. 4. Cf. etiam s. Augustinum de Bapt. II. 1. (Tom. IX. p. 95 sqq. ed. Maur.), ubi Cyprianum confert cum Petro Apostolo: » Magnum quidem meritum novimas Cypriani, episcopi et martyris; sed numquid majus, quam Petri, Apostoli et martyris?..... Quis enim nescit, illum Apostolatus principatum cuilibet episcopatui praeferendum? «

« PoprzedniaDalej »