Obrazy na stronie
PDF

Qui es defensor animæ, Adesto nobis Domine. Tetræ noctis insidias Hujus timoris libera : Tuæ lucis magnalibus Totum Clerum inlumina. Gloria Unigenito, Gloria Unigenito, Una cum Sancto Spiritu, In sempiterna sæcula. Amen. Psalmus. l. V. Scuto circumdabit te veritas ejus : non timebis a timore nocturno. Kyrie eleison. Christe eleison. Kyrie eleison. Pater noster.Et ne nos. Sed libera nos a malo. Deinde dicantur Miserationes in qualibet Feria, pro ut sequuntur per ordinem in secunda, et tertia et quarta, quinta, seaeta, et sabbato Feria. Et quia capitulæ præcedunt Miserationes : ideo sic ordinantur, prout debent dici in qualibet Feria. Secunda Feria, Capitula. Noctem nostram illumina, æterne omnipotens Deus, effice mos famulos tuos obdormire quietibus,et virtutibus sanctorum excitare ; ut ab omni inquietudine tenebrarum, te auxiliante, ad diem clarum pervenire mereamur. Pater noster. Benedictio. Crux Domini nostri Jesu Christi a timore nos defendat inimici. R. Amen. Lux veritatis expellat anobis omnes tenebras cæcitatis; B. Amen. Ut ejus illuminatione salvati, æternam benedictionem percipere mereamur. R. Amen. Tertia Feria, Capitula. Deus, lumen æternum, splendor siderum, claritas noctium, illuminatioincomprehensa lenebrarum da nobis hanc noctem securam, tranquillam,ac quietam,et siqua hodie peccata contraximus, tu pius, et misericors indulge propitius: preces quoque famulorum libenter exaudi, et postulata concede. Pater noster. Benedictio. Manus Dei Patris omnipotentis auxilietur nobis ; R. Amen. Brachium sanctum ejus confortet nos. R. Amen. Nihil in nobis prævaleat inimicus : R. Amen. Sed in omnibus nobis aurem suam inclinet J)ominus noster Jesus Christus. R. Amen. Quarta Feria, Capitula. Si qua, Domine, in die peccatacontraximus opere, sermone etcogitatione; tudimitte: et hanc nobis noctem tranquillam, pacificam, ac sine peccato concedere digneris. Pater noster, qui es. Benedictio. Dominus Jesus Christus, qui nos redemit: hac nocte custodiat: R. Amen. Sanctificet corda, et corpora nostra; R. Amen. Et in bonis actibus compleat desideria nostra. R. Amen. Quinta Feria, Capitula. Custodi,Domine, animas nostras, ac de manu tentatoris erue : elonga a nobis nocturnum furem, et insidias falsitatis ejus a nobis repelle; quia milleformis in nocturnis tempo

A ribus adest, quærens decipere dormientem, quem vigilantem superare non potest. Sed tu, Domine, ut bonus pastor, ac piissimus gubernator, gregem tuum ne deseras: animam tuam pro ovibusposuisti; et quos tuo pretioso sanguine redemisti, salva nos. Pater moster, qui es. Benedictio. Gregem tuum,Pastor bone, placatus adtende : et hos famulos tuos de tuis benedictionibus reple. R.Amen. Columitatem mentis,et corporis tribue : et perpetuam salutem concede. R. Amen, Donanobis temporaquieta,et pacifica,ut tibiserviamus mente devota. R. Amen Searta Feria, Capitula. Custodi nos quiescentes in hac nocte, et velociter exaudire digneris, quas coram te fundimus preces; et ut in tenebris non B [cxlmi] timeamusinimicum tentatorem,circumvalla nos fortitudinis Cruce. Pater noster. Benedictio. Benedictionum suarum super nosD0minus imbrem infundat ; et Trinitas inseparabilis a nobis numquam recedat. R. Amen. Angelicavisitatione nos protegat, et nocturnum furem de cubilibus nostris expellat :R. Amen.Ut cingulo castitatis adstrictos, in nulla nos ludificationis suæ arte delerreat inimicus. R. Amen, Seaeta Feria, Capitula. Custodi nos, Domine, sicut exaudire,etcustodire dignatus fuisti sanctum Danielem orantem in lacu leonum,et non tetigeruntillam bestiæ;quia fortissimaeum tua regebatdextera:feræ feroces ante eum se solvebant, et oderantes fuc giebant: Fulgeat in nobis, Domine, tuus Christus: et fugiat a cordibus, et a cubilibus nostris perfidus inimicus. Pater noster. Benedictio.Omnipotens Deus,qui es lumem æternum ;inlabere,quæsumus,sensibus famulorumtu0rum : R. Amen. Custodi gregem tuum : etlupuminsidiatorem repelle. R. Amen. Omnium corda, et pectora conserva; etnocturnum furem cum Angelis suis ab eis procul effuga. R. Amen. Sabbato, Capitula.Amovea nobis,Domine, scandalum noctis; utnon timeamus ambulare in medio umbræ mortis: apprehendat nos virga tua,etbaculus tuus: virga Jesse per Beatam Mariam : ipse nos perducat ad vigiliam matutinam, qui nos docuit orare, et dicere : Pater noster, qui es. Benedictio. Exaudiat nos Dominus, et benedicat R. Amen. Protegat ab hoste callido, et ab omni malo defendat: R. Amen. Et sub umbra alarum suarum, nos in haê nocte, et in omni tempore Cu* stodiat. R. Amen. His peractis,qualibet die totius anni, finitis Con* pletoriis in hunc modum, ante aspersionem aquæ benedictæ, debet dici iste Versiculus, qui sequitur, et 0ratio, quae sibi jungitur. Y. Custodi nos, Domine, ut pupillam oculi: sub umbra alarum tuarum protege nos. Sequitur Oratio.Salvastinos,Domine Jesu Chrisle,

D

per diem vigilantes; custodi mos in hac nocte requiescentes : quod si nos obdormierimus, Spiritus tuus Sanctus vigilet super nos ; et custodiat in hac nocte, et in omni tempore, et maneat semper nobiscum. R. Amen. Per misericordiam tuam, etc. Dominus sit semper vobiscum. R. Et cum Spiritu tuo. ln nomine Domini nostri Jesu Christi in hac nocte dormiamus, et quiescamus cum pace. R. Deo gratias. Et quando spargitur Aqua benedícta super altare, dicat Presbyter: Benedicat vos Pater,et doceat Filius, et illuminet Spiritus Sanctus. R. Amen. Et quando spargitur Aqua benedicta fidelibus Christianis, debet Presbyter dicere : Gratia Sanct; Spiritus mundet vos à delictis omnibus. Vel sic : Filius Dei Patris omnipotentis purget vos omnibus inquinamentis. Secunda Feria, Miserationes.Miserere nobis,Deus, miserere nobis. P. Miserere nobis, et esto placatus. W. Audi pie, Rex æterne,preces supplicantium, et averte iram. Facinus remitte cunctis, et quietem dona populo fideli.P. Miserere nobis Deus: W. 0mnes simulte precamur, Jesu bone Deus, adtende misertus nostri, precibus exoratus : et quæsita præbe populo tuo fideli.P.Miserere nobis Deus. W. Præbe pacem, da quietem, et tranquillitatem temporum.Precamur : mitte Angelum salutis,et precantibus fave de tuis excelsis.P.Miserere nobis Deus. V. Esto nobis, Deus pie,jugiter defensor, simul et protector : sume arma,et exurge,et fer opem nobis, et adesto clemens. P. Miserere nobis Deus. Tertia Feria, Miserationes. Miserere Miserator, et esto placatus : miserantem te ostemde, et peccata dimitte : ex Maria natus homo, in natura Deus, P. Remitte iniquitates, quas tibi peccavimus : W. Per quem te semper in cœlis credimus regnantem; ita careamus malis, te auxiliante. P. Remitte iniquitates. W. Te rogamus, te precamur, Sancte pie Deus ; ut nos respicias, Christe, miseros placatus. P. Remitte. W. Grex tuus tibi fatetur mala, quæ commisit : tu Pater Sancte,ab hostis voratu. W. Aggravati sumus: nostra peccata ploramus: non sinas, quod adquisisti, ab Angelis deleri. W. Ecclesiæ catholicæ totius conventus ad te proclamantes: præbe pietatis locum. W. Peregrinis, sive egenis patriam [cxLui] redde : ægris pristinam salutem, defunctisque requiem.

Quarta Feria Miserationis. Miserere Domine, mi*

serere nobis : tibi soli peccavimus.P.lndulge nobis? rogamus. W. Lapsi sumus graviter in peccatis ma. gnis ; mur. Christe parce nostris deli , ctis. 7. Scelus flemus admissum ; non reddas, u: meremur.Pater pie,dele noxam, et peccata relaxa' Y. Poenitentibus conversis redde cor contritum

et elisis jam succurre,Rex cœlestis. W. Pauperibus, egenis,itinerantibus, naufragis,lapsis, viduis, pupillis jam succurre,Rex coelestis. W. Peregrinis, op

PATROL. LXXXVI.

A pressis, dispersis, et captivis,vinctis, ægris, et defunctis jam succurre,Rex cœlestis. W. Si peccavimus in te, tui sumus, Deus, expectantes, Domine, misericordiam tuam. V. Quid est homo, Domine,ut ei indigneris: aut genus corruptibile, ut ita de ipso amare irascaris ? W. Nemo de genitis est, qui non impie gessit ; nec de confitentibus, qui tibi non deliquit. W. In hoc nuntiabitur bonitas tua, Deus, cum misertus fueris iniquitatibus nostris. Quinta Feria. Miserationes. Miserere, miserere, P. Domine : nos peccavimus ; tu dimitte,P. Domine. V. Nos erramus; tu emenda, P. Domine. W. Pro infirmis te precamur, P. Domine. W. Pro defunctis te rogamus, P. Domine. W. Pro captiviste rogamus, P. Domine. W. Pro itinerantibus te postulamus, P. B Domine. W. Pro navigantibus te precamur, P. Domine. W. Pro pœnitentibus te exoramus, P. Domine. W. Indulgentiam postulamus P. Domine. Seacta Feria, Miserationes.Domine, miserere mobis : Domine, miserere nobis ; P. Et averte iram tuam a nobis. W. Domine, audi lachrymantes ; Domine, veniam petentes ; P. Et averte. W. Domine, pupillorum precibus subveni misertus,et clemens; P. Et averte. W. Domine, propter temetipsum suscipe singulorum preces ; P. Et averte. W. Domine, ne spernas plebem ; qui tuam pietatem exquirunt; P. Et averte iram. Sabbato, Miserationes. Miserere, miserere, miserere, Jesu bone. P. Peccatis nostris finem pone : V. Audi pie, et intende, et gementes consolare, Pater pie, Rex æterne. W. Auctor noster, et Redemptor, plebis tuæ sis protector,peccatorumque indultor. W. Prostrati omnes rogamus : ut agnoscas, supplicamus ; ut dimittas, exoramus ; V. Qui pro nobis formam servi induere voluisti, pœnitentes jam exaudi; W. Qui latronem confitentem paradiso collocasti ; et alium condemnasti ; W. Qui pro nobis sustulisti passionem quoque Crucis, jam memento servis tuis. W. Cruce tua jam protege,quos per eam redemisti : dextera tua jam custodi ; W. Qui Lazarum jam putentem de sepulchro suscitasti, oves tuas tu custodi. W. Rex æterne, Jesu bone,a macula nos absolve, et in bonis nos confirma ; V. Defunctis dona requiem : dona paradisum : colloca vinctos Sanctorum catervæ. p In tempore Traditionis Domini,Miserationes.Deus miserere, Deus miserere, miserere Deus, miserere. P. Christe miserere : W. Tu cæcis lumen, surdis auditum, mutis eloquium, atque claudisigressum, virtus debilium : W. Tu pastor et ovis in via salutis ; tu passus pro nobis: tu victor perennis: Christe, parce nobis. ¥. Audi viduas : rege pupillos: orphanis, et vinctis, fidelibus cunctis,solamen tribue. W. Adtende, et audi precantes : subveni: furorem remove: præsidium præbe,Redemptor æterne. 0ratao. Miserere nobis Domine, umiserere nobis : et iniquitatum nostrarum clemens copiain digneris abolere : ut quicquid, suadeale inimico, in hujus diei spatio, cogitatu, dicto,vel facto deliquimus,tu 31

C

qui pius es, et misericors, indulge propitius ut nocturnam evadentes decipulam, ad constitutum ministeriorum ordinem exurgentes, laudationis tibi jubilum persolvamus indemnes. R. Amen. Oratio. Miserere nobis Domine, miserere nobis : et pupillis, atque egenis, elisis,seu peregrinis, moestis, ac lapsis solamen tribue clemens : oppressos releva,dispersos congrega, captivos revoca, infirmos visita, pœnitentibus, reisque dele crimina : et universis christianis congrua largire subsidia ; itinerantibus, et vinctis, seu fidelibus cunctis sospitatem animarum et corporum,accumula : innumerosa nostra dele scelera; et propter magnam misericordiam tuam defunctis omnibus sempiternam requiem dona. R. Amen. Et istæ duæ Orationes debent dici in tempore Quadragesimali post Miserationes;uma ipsarum una die, et altera in alia die: et [cxLiv] his finitis, Presbyter debet spargere Aquam benedictam, ut supra dictum est. Sequitur Bemedictio mensæ Y. Oculi hominum in te sperant Domine : et tu das escas illis in tempore opportuno. W. Gloria, et honor.Y. Aperis tu manum tuam : et imples omnem animam benedictione. W. Gloria et honor. W. Edent pauperes, et saturabuntur : et laudabunt Dominum qui requirant eum ; et vivet cor eorum in sæculum sæculi. Et hic non dicitur Gloria ; Et sic accedens Minister, qui panes mensæ intulit, et imponit hunc versum : Qui dat escam omni carni: quoniam in sæculum misericordia ejus. Gloria,et honor Patri,et Filio, et SpirituiSancto: Sicut erat in principio,et nunc, etc.

A Benedictio. Sanctifica,Domine,hancescam etpo. tum, quæ sumpturi sumus: ut per manus sancti Angeli tui sanctificata, utraque sumere merea. mur. R. Amen. Per misericordiam tuam,Deus noster; qui vivis, et omnia regis in omnia sæcula sæculorum. Amen. In nomine Domini nostri Jesu Christi ; sanctificatum,et benedictum:reficiamur cum pace.R.Deogratias, Et aum prandium, vel cæna fit, omnes silentium debent habere : et inter Regulares personas liber regulae debet legi,ne fabulae vulgares intermittantur: quo prandio peracto,vel cæna imponitur ista Lauda: Vox lætitiæ et salutis Alleluia.P. In tabernaculis justorum. Alleluia, alleluia. Ecce quam bonum, et quam jocundum, habitare fratres in unum. P. In tabernaculis justorum. ¥. Gloria. et honor Patri, P. In tabernaculis. Imponitur iste versiculus. Refecisti nos Domine in factura tua: et in Operibus manuum tuarum exultabimus. W. Gloria, et honor Patri. Oratio. Tibi gratias agimus, et te benedicimus, Domine Jesu Christe : qui nos satire dignatus es esca et potu carnali; refice nos domo spirituali, et libera nos ab omni nexu peccati: ut tibi semper serviamus illæsi. R. Amen. Per misericordiam tuam, Deus noster; qui vivis, et omnia regis in sæcula sæculorum. Amen. In nomine Domini nostri Jesu Christi : Dominus c abundare faciat servis suis omni benedictione, et pace. Amen. W. Semper lætitia in domo ista cum fratribus istis. Amen.

INCIPIT COMMUNE.

IMNODII P IT T OFFICIUM UNIUS INFIRMI, S1VE PLURIMORUM INFIRMORUM :

Et dicitur officium istud in sexta feria,quando non habuerit aliqua festa recitare, vel in âlio tempore, quando sibi placuerit illud.

(cxLv) Ad Vesperos.

In nomine Domini nostri Jesu Christi lumem cum pace. H. Deo gratias.

Dominus sit. R. Et cum.

Lauda. Dominus illuminatio mea, et salus mea, quem timebo ?

Dominus sit. R. Et cum.

Sonus. Sana, Domine, omnes languores nostros. Alleluia. W. Redime de interitu vitam nostram. Alleluia, alleluia.

Antiphona. Christe Domine,qui es medicus salutaris, P. Tribue languidis subsidium medicinæ coelestis. ¥. 0 Domine salvos mos fac, o Domine bona prosperare.P.Tribue.¥.Gloria,et honor. P. Tribue.

Dominus sit. B. Et cum.

Lauda.Salvos nos faciatdextera tua. Alleluia. P.

Exaudi nos Domine Deus noster: Alleluia, alleluia, Y.Ut confiteamur nomini sancto tuo: et gloriemur in laudetua.P. Exaudi.y. Gloria, et honor. P. Exaui Dominus sit. R. Et cum. Lauda. Salvos nos fac Domine Deus noster: \ leluia. P. Et congrega nos de nationibus: Al* luia, alleluia. ¥. Ut confiteamur nomini sanc* tuo : et gloriemur in laude tua. P. Et congreg* P Y. Gloria. P. Alleluia, alleluia. Hymnus. Christe, cœlestis medicina Patris, Verus humanæ medicus salutis, Providæ plebis precibus potenter Pande favorem. En ob infirmos tibi supplicamus, Quos nocens pestis valitudoquassat, Ut pius morbum rèleves jacentum, Qno quatiuntur. Qui potestate manifestus extans, Mox Petri socrum febribusjacentem, Reguli prolem, puerumque salvans Centurionis.

Ferto languenti populo vigorem : Efflue largam in populis salutem : Pristinis, more solito, reformans Viribus ægros. Corporum morbos, animæque sana : Vulnerum causis adhibe medelam ; Ne sine fructu cruciatus urat Corpora nostra. Omnis impulsus perimens recedat : Omnis incursus crucians liquescat : Wigor optatæ foveat salutis Membra dolentis. Jam, Deus, nostros miserere fletus Sic quibus te nunc petimus mederi; Ut tuam omnis recubans medelam Sentiat aeger :

Quo, per inlata mala dum teruntur, Eruditorum numero decori Compotes intrent, sociante fructu,

Regna polorum.

Gloriam psallat chorus, et resultet : Gloriam dicat, canat, et revolvat: Nomini Trino, Deitati soli Sidera clament. Supplicatio. Oremus Redemptorem mundi, Domi

num nostrum Jesum Christum, cum omni supplicatione rogemus ; ut vulnera famulorum suorum, omnium fidelium infirmorum, propitius curare dignetur. R. Præsta æterne omnipotens Deus.

Kyrie eleison. B. Christe eleison. Kyrie eleison. c

Capitula. Precamur, Domine, ut nos in ira tua non arguas : ut furorem tuum in nos desævire non sinas : sed placidus correptor tolle peccandi usum; ne nos arguendo durius, propellas ad nihilum: Miserere ergo [cxlvi] infirmitati nostræ : et famulorum tuorum, omnium fidelium infirmorum tuam imperti medelam : et quos cernis proprio turbari peccato, quietos deputa, misericorditerindulgendo.

Pater noster. A malo nos libera. fol. 10.

Benedictio. Omnipotens Dominus, qui fidelissimos famulos suos, omnes fidelesinfirmos,corporali corripit vulnere, ipse illos, et nos a corporis,mentisque ægritudinibusexpiet. R. Amen. Quique nostram in se suscepit infirmitatem, ipse nobis, et illis tribuat tolerantiæ sine fine mercedem: R. Amen:Sicque omnes in communi, ejus pietas foveat, utnec corrupta nostra salus desæviat ; nec desperationis infirmitas illata succumbat. R. Amen.

Lauda. Salvos nos fac Domine Deus noster : Alleluia. P. Ut confiteamur nomini sancto tuo, Alleluia: et gloriemur in laude tua. Alleluia, alleluia. W. Memento nostri Dominein beneplacito tuo : visita nos Deus in salute tua. P. Ut confiteamur. W. Gloria et Honor. P. Ut gonfiteamur.

Oratio. Omnipotens sempiterne Deus, inclina. Ut hic infra.

Per misericordiam.

Dominus sit. R. Et cum.

In nomine Domininostri Jesu Christi, salus infir

morum cum pace. B. Deo gratias. Ad Matutinum.

Ne projicias nos Domine a facie tua: P. Et spiritum sanctum tuum ne auferas a nobis. Psalm. l. P. Et spiritum sanctum. Ne projicias.

Oratio. Ne projicias nos Domine a facie tua; neque auferas misericordiamtuam a nobis : ut quos reatus facinoris tenet obnoxios ; miserationis tuæ clementia faciat absolutos. R. Amen.

Per.

Antiphona. Salvator noster, salvanos in dilectione tua ; P. Et indulgentia tua libera nos. W. Ad te levamus oculos nostros, qui habitas in cœlis. P. Et indulgentia. W. Gloria. P. Et indulgentia.

B Oratio. Omnipotens sempiterne Deus inclina auvidete, videte, quoniam ego sum Dominus, * et A quam mendacio ambiatinhærere ; sic libeat humi

rem tuam supplicationibus nostris: et famulis tuis, omnibus fidelibusinfirmis, adversa corporis valitudine laborantibus, cœlestis gratiæ medicinam concede. Per. R. Amen. Antiphona.Ostende nobis Domine misericordiam tuam : P. Et salutare tuum da nobis. Y. Ut confiteamur nomini sancto tuo ; et gloriemur in laude tua. P. Et salutare. W. Gloria, et honor. P. Et salutare. Oratio. Deus, qui confitentium tibi corda purificas; et accusantem conscientiam ab omni vinculo iniquitatis absolvis : da indulgentiam famulis; et coelestis gratiæ synceram medicinam eorum tribue corporibus. R. Amen. Per. Antiphona. Convertere Domine, et eripe animas nostras. P. Et salvos nos fac propter misericordiam tuam : quia non est in morte qui memor sit tui. Y. Domine, neim furore tuo arguas nos : neque in ira tua corripias nos. P. Et salvos. W. Gloria, et honor. P.Et salvos. Oratio. Adesto quæsumus, Domine, supplicibus tuis : et quibus austeritatem justæ correptionis infligis,propitius adhibe auxilium misericordissimæ consolationis. R. Amen. Per. R. Virtus nostra, Domine, esto firmamentum infirmis : P. Esto refugium, et liberator oppressis: Y. Eslo brachium nostrum in mane, et salus nostra in tempore tribulationis. P. Esto refugium. W. Gloria, et honor. Reiteretur Responsorium. Antiphona. Ego occidam, et vivere faciam : percutiam, et ego sanabo. Canticum Deuteronomii (Cap.xxxui). Vidi enim eos fatigatos, * et defectos in obductione, et dissolutos. Et dixi: Ubi sunt dii tui Israel, * in quibus confidebas in ipsis ? Quorum adipe sacrificiorum edebatis, * et bibehatis vinum libationum eorum : Exurgant nunc, et adjuvent vos, * et fiant vobis

protectores.

non est alius præter me : Ego sum qui occidam, et vivere faciam: * percutiam, et ego sanabo. Matutinarium. Illumina Domine vultum tuum super nos, et miserere nobis : P. Ut cognoscamus in terra viam tuam. W. Deus misereatur nobis, et benedicat nos : P. Ut cognoscamus. Lauda. Laudate Dominum omnes gentes Alleluia, alleluia : et collaudate eum omnes populi. P. Quoniam confirmata est super nos [cxlvii] misericordia ejus : et veritas Domini manet in æternum, V. Gloria et honor. Lectio libri Hieremiæ Prophetæ(Cap. xxix). R. Deo gratias. Hæc dicit Dominus: Ecce ego visitabo vos : et suscitabo super vos verbum meum bonum, et reducam vos ad locum istum. Ego enim scio cogitationes, quas cogito super vos, ait Dominus, cogitationes pacis, et non afflictionis, ut dem vobis fidem, salutem, et patientiam. Et invocabitis me, et timehitis: orabitis me, et ego exaudiam vos. Quæretis me, et invenietis: cum quæsieritis me in toto corde vestro, inveniara vobis, ait Dominus omnipotens. R. Amen. Hymnus. Christe coelestis. Ut supra in vesperis. Capitula. Respice, Domine, super famulos tuos, omnes fideles ægrotos, tui nominis invocatione gaudentes : tribue eis medicinam cœlestem: tutelam mentis infunde : et ab omni infirmitate, et languore eos liberare dignare. Pater noster. A malo nos libera. Vol. 10. Lauda. Sa]vos nos fac. Ut supra in Vesperis. Ad Tertiam. Lectio libri Proverbiorum Salomonis (Cap. vii). B. Deo gratias. Fili, Custodi sermones meos, et præcepta mea reconde tibi. Serva mandata mea, et vives. R. Amen. Antiphona. Dominus virtutum, ipse est Rex gloriæ. Psalmusxxuii. Oratio. Domine fortis et potens,Domine virtutum, ipse es Rex gloriæ : ab omni peccato cor nostrum munda, et manus nostras innoxias serva ; et animas nostras a vanitate dissocia : ut in loco sanc

[blocks in formation]

litati insistere, ut perid et morbum superbiæ caveat, et tuorum præmia bonorum cum Sanctis participare suescat. R. Amen. Per misericordiam. Antiphona. Vide humilitatem meam, Domine, vide laborem meum : et dimitte peccata mea. Psalmus xxiv. Vide humilitatem meam, et laborem meum : * et dimitte mihi omnia peccata mea. Respice inimicos meos, quoniam multiplicati sunt, * et odio iniquo oderunt me. Custodi animam, et eripe me : * non confundar quoniam invocavi te. Innocentes et recti adhæserunt mihi: * quia sus

B tinui te, Domine.

Redime me Deus Israel, * ex omnibus angustiis meis. Gloria, et honor. Reiteretur Antiphona. Vide humilitatem. B. Ad adjuvandum nos festina, Domine: ad liberandum nos, P. Ne tardaveris. W. Deus in nomine tuo salvos nos fac : et in virtute tua libera nos P. Ne tradaveris. W. Gloria, et honor. Reiteretur Responsorium. Lauda Alleluia, Alleluia, Alleluia, Alleluia, Alleluia, Alleluia. Laus tibi, laus tibi, laus tibi, laus tibi, Jesu Christe. W.Gloria,et honor. P. Alleluia,alleluia. Preces. Non est alius, P. Nisi tu Deus, W. Qui orari possit. P. Nisi, W Qui misereri possit. P. Nisi. V. Qui contritos sanet, P Nisi, W. Qui infirmos visitet, P. Nisi, W. Qui captivos liberet, P. Nisi, Reiteretur Non est alius. Supplicatio. Oremus Redemptorem mundi Dominum nostrum Jesum Christum, cum omnisupplicatione rogemus: utvulnerafamulorum suorum omnium fidelium infirmorum propitius curare dignetur. R. Præsta æterne omnipotens Deus. Kyrie eleison. R. Christe eleison. Kyrie eleison. [cxLviu] Capitula. Ad te, Domine, levantes animas nostras, precamur ; ut eas spirituali sustollas desiderio, quœ carnali sæpius dimerguntur voto: dona humilitatem, quam ipse videas; et perfice fructuosum laborem, ut peccata dimittas: simplicitas et æquitas nostris inhæreant animis ; dolus et injustitia procul recedant a nobis. Pater noster. Sed libera nos. A malo nos libera, et in tuotimore, et opere bonos confirma, Trinitas Deus noster ; qui es benedictus, et vivis, et omnia regis in sæcula sæculorum. R. Amen. Benedictio dicatur, ut in tertia, quæ dicatur in diebus feriis per totum annum. Ad Seactam et Nonam, omnia dicantur, ut in alio tempore. INC I P IT IN OFFICIUM MORTUORUM. Ad Vesperos. Antiphona, Eripe Domine animas nostras de morte, ut placeamus tibi in lumine viventium.

« PoprzedniaDalej »