in illis diebus: Dixit Hieremias: Misit inimicus A ignem in ossibus meis, et erudivit me: expandit rete pedibus meis, et convertit me retrorsum. Justus est Dominus, quia os ejus ad iracundiam provocavit : audite obsecro universi populi: Pars mea Dominus dixit ad animam meam : propterea expectabo eum. R. Amen. Epistola I Joannis Apostoli ad Gentes (Cap. v). Charissimi Hæc est annunciatio, quam audistis ab initio, ut diligamus alterutrum. Non sicut Cain, qui ex maligno erat, et occidit fratrem suum. Et propter quid occidit eum? Quoniam opera ejus maligna fratris autem erant justa. Omnis autem,qui odit fratrem suum,homicida est. Et scimus quoniam omnis homicida non habet vitam æternam in se ma- B nentem. In hoc cognovimus charitatem, quoniam pro nobis animam posuit; et nos debemus pro fratribus animas ponere. R. Amen. Lauda. Laus tibi, Domine, Rex æternæ gloriæ. Salva nos, . Ut confiteamur. Hymnus. Jam cursus. Clamores. Ne projicias fol. cxxxIII, CXXXIV. Supplicatio. Oremus pium, et exaudibilem Dominum nostrum Jesum Christum cum omni supplicatione rogemus; ut nos per stigmata passionis suæ propitius justificare dignetur. R. Præsta æterne, omnipotens Deus. Capitula. Dic animæ nostræ, Domine : Salus tua ego sum; Quamque cernis imbecillitatis suæ turbaricontuitu, non sinas in æterno eloquio : nec deseras nostra intima, dum se iniquitas prodiderit viru- C lenta Sed nocentes nos, tu judica; tuaque potestate, nos impugnantes expugna. Pater noster. Benedictio.Christus Dominus,qui innocens expansis manibus pependit in ligno, Crucis suæ nos salvificet sacramento. R. Amen. Appensione quoque sua sursum nos allevet,qui pro nobis dignatus estexaltari in Cruce; R. Amen. Ut vere lucrum sanguinis ejus simus, qui in illo confidentiam cordis nostri dirigimus. R. Amen. INCIPIT ORDO AD HORAM NONÆ DICENDUS Antiphona.Dominus solvit compeditos: Dominus. erigit elisos. Dominus illuminat cæcos dirigit justos. Psalmus. CXLV. Psalmus cxxI. Psalmus. GXXII. Psalmus cxx111. Antiphona.Dominus solvit compeditos: Dominus erigit elisos. Dominus illuminat cæcos, dirigit justos. Responsorium. Feriale.Salvus ero, Domine, si me consolatus fueris, quamvis indignus ego sum. Credo, quia salvabis me. y. Domine non sum dignus ut intres sub tectum meum, sed tantum dic verbo. P. Credo, quia. V. Gloria, et honor. Aliud Responsorium. Vivit anima mea, Deus, et laudabit te. V. Erravi sicut ovis, quæ perierat : quære servum tuum, Deus; P. Et laudabit te. V. Gloria, et honor, Ꭰ In Adventu Domini Responsorium.Lætamini Gen. tes, et exultate, quoniam veniet Dominus; P. Ut clarificet orbem terrarum ; et fructus vester erit in jocunditatem.V, Nolite aute tempus judicare, quoadusque veniat Dominus : Rt clarificet. De Resurrectione Domini Responsorium Dominicis diebus. Mane nobiscum Domine,quoniam jam declinat dies in vesperum. Alleluia, alleluia, alleluia. V. Confirma super nos misericordiam tuam : et veritas tua maneat nobiscum; P.Quoniam jam declinat dies. . Gloria, et honor. In Ferialibus Resurrectionis Responsorium.Recordamini qualiter locutus est vobis Dominus: Quia oportet Filium hominis crucifigi, et die tertia resurgere. Alleluia, alleluia, alleluia. V. Dixit Jesus discipulis suis: Hæc sunt verba, quæ locutus sum ad vos, dum adhuc [cxxxvi] essem vobiscum. P. Quia oportet. Responsorium in diebus estivis. Gloria magna est sequi Dominum, quia nihil melius, quam timere illum nec dulcius, quam respicere in mandatis ejus. Alleluia, alleluia. V. Nobis adhærere Deo bonum est et ponere in Deo spem nostram. P. Quia nihil melius. V. Gloria, et honor. Aliud Responsorium. Auxilium meum a Domino, qui fecit cælum et terram. Alleluia. V. Levavi oculos meos ad montes, unde veniet auxilium mihi. P. A Domino, qui fecit. V. Gloria, et honor. Lectio libri Hieremiæ Prophetæ (Cap. xv). R. Deo gratias. Hæc dicit Dominus: State super vias, et videle et interrogate de semitis antiquis,quæ sit via bona, et ambulate in ea : et invenietis requiem animabus vestris. R. Ameu. Lectio Epistolæ beati Pauli Apostoli ad Colossenses (Cap. m). R. Deo gratias. Fratres. Charitatem tenete, quod est vinculum perfectionis: et pax Christi exsultel in cordibus vestris, in qua et vocati estis in uno corpore; grati estote per fidem, quæ est in Christo Jesu Domino nostro. R. Amen. Lauda. Alleluia, alleluia, alleluia. Vivit anima vabunt me. P. Alleluia, alleluia. mea, Deus, et laudabit te : V. Et judicia tua adju Hymnus per annum. Præsta, Pater piissime; Amen. Benedictio. Salva plebem tuam Domine, quam tu ipse creasti R. Amen. Benedic hereditatem tuam, quam pretioso sanguine redemisti; R. Amen. Rege eam, et extolle eam usque in sempiternum, et in sæculum sæculi. R. Amen. Responsorium de Quadragesima. Spes nostra in Deo est, et ipse adjuvabit nos. V. Sperate in eum omnis conventus plebis meæ, et effundite coram illo corda vestra. P. Et ipse adjuvavit nos. V. Gloria, et honor. Aliud Responsorium.Miserere nobis, Domine : miserere nobis. V. Ad te levamus oculos nostros,qui habitas in cœlis, P. Miserere. . Gloria, et honor. Lectio libri Esaia Prophetæ (Cap.LV.) R. Deo gratias. In diebus illis, Locutus est Esaias dicens: Quæ. rite Dominum, dum inveniri potest: invocate eum, dum prope est. Derelinquat [cxxxvIII] impius vias suas, et vir iniquus cogitationes suas, et revertatur ad Dominum, et miserebitur eius, et ad Dominum Deum nostrum, quoniam multus est ad ignoscendum. B Amen. D Epistola I Joannis Apostoli ad Gentes (Cap. m). R. Deo gratias Charissimi,Nemo vos seducat.Qui facit justitiam, justus est. Qui facit peccatum,ex diabolo est: quoniam ab initio diabolus peccat.In hoc apparuit Filio Dei, ut dissolvat opera diaboli. Omnis qui natus est ex Deo, peccatum non facit; quoniam semen ipsius in eo manet, et non potest peccare, quoniam ex Deo natus est. R. Amen. Lauda. Laus tibi, Domine, Rex æternæ gloriæ. V. Vivit anima. P. Et judicia tua. V. Rex æternæ. Hymnus. Perfecto trino numero, Ternis horarum terminis, Nonam dicentes psallimus. Sacrum Dei mysterium Et nos surgamus spiritu Regnans per omne sæculum. Amen. Clamores. Propitius esto iniquitatibus: Et sana, Domine. Et omnia alia, ut supra præter Capilulam, quæ sit ista: Capitula. Miserere nobis, Domine, quia peccavimus tibi; et propter duritiam cordis nostri in ipsa peccatorum morte duramus: nos ore,nos corde, nos opere, nos omnibus vitiis iniquinati veniam poscimus: quia crimen agnoscimus; et ut peccati noxam indulgeas hujus, prostrati fidem commitantes rogamus. Pater noster. Benedictio. Benedicat nos Dominus,el propitius nos sanctificare dignetur: R.Amen. Fidem nostram roboret promissis donorum cœlestium,et spem nutriat incrementis præsentium gaudiorum. R. Amen. Ipsenos glorificet præmio æternitatis,qui redimere dignatus est pretio passionis. R. Amen. ORDO ANTE COMPLETORIA DICENDUS VEL recitandus iN QUADRAGESIMA. Quam magnificata sunt opera tua Domine! Omnia in sapientia fecisti: repleta est terra creatura tua Quam magnificata sunt opera tua, Domine! Gloria, et honor Patri, et Filio, etc. Quam magnificata.Qui dat escam omni carni : quoniam in sæculum misericordia ejus. Gloria, et honor. Confitemini Deo cœli : quoniam in sæculum misericordia ejus. Gloria. Confitemini Domino quoniam bonus: quoniam in sæculum misericordia ejus. Gloria. Hymnus. Cibis resumptis congruis, Intende grates supplicum. Da servulis custodiam, Gloria Patri ingenito, In sempiterna sæcula. D mei, Domine. V. Te precor, Domine, auctor lucis, et diei, ne derelinquas me; sed memor esto mei, Domine. Hymnus Cultor Dei memento, Crux pellit omne crimen : Supplicatio. Oremus pium, et exaudibilem Dominum nostrum Jesum Christum, cum omni supplicatione rogemus; ut nos in hac nocte, et in omni tempore Angelica custodia tueatur ; et hostem callidum, et cum actibus suis procul a cordibus, et a cubilibus nostris propitius expellere, et effugare dignetur. R. Præsta æterne omnipotens Deus. Kyrie eleison R. Christe eleison. Kyrie eleison. Alia Supplicatio. Oremus Pium, et exaudibilem, etc., ut nos in hac nocte, et in omni tempore de insidiis inimici propitius liberare dignetur. R. Præsta. Supplicatio. Oremus pium, et exaudibilem Redemptorem mundi Dominum nostrum, etc. ; ut nos in hac nocte, et in omni tempore per Angelum suum sanctum ab omnibus adversitatibus inimici, et antiqui serpentis propitius protegere et conservare dignetur. R. Præsta æterne, etc. A tuam, Deus noster; qui vivis, et omnia regis in sæcula sæculorum. Amen. B Capitula. Respice, Domine, super nos, et vigila super oves gregis tui, ne fur nocturnus subripiat, et D furetur. Tu es enim, Domine, qui non dormis, neque obdormitas ad custodiendum animas nostras: illumina cor nostrum lumine veritatis tuæ; ut tua misericordia semper fulgeat in cordibus nostris. Pater noster. A malo nos libera. Fol. 10. Benedictio.Gregem tuum ne deseras, pastor bone, et visitator animarum. R. Amen. Fuga insidiantem lupum, ut nullum in nobis nocendi reperiat locum. R. Amen. Nocturnum furem interfice, Christe, ut oves gregis tui in lumine constituti, integro possint numero permanere. R. Amen. Per misericordiam Dominus sit. R. Et cum Spiritu tuo. In nomine Domini nostri Jesu Christi perficiamus cum pace. R. Amen. Finitis Completoriis, omni tempore debent dici isla, quæ sequuntur. V. Custodi nos Domine ut pupillam oculi: sub umbra alarum tuarum protege nos. Oratio. Salvati nos, Domine Jesu Christe, per diem vigilantes; custodi nos in hac nocte requiescentes quod si nos obdormierimus, Spiritus tuus Sanctus vigilet super nos; et custodiat in hac nocte, et in omni tempore. Amen. Per misericordiam tuam. Dominus sit. R. Et cum. In nomine Domini nostri Jesu Christi in hac nocte dormiamus, et requiescamus cum pace. R. Deo gratias. Pater noster. In diebus vero Sabbatorum vel præcipuarum festivitatum, finitis in ordinem Psalmis Completorü secundum usum modernorum, ut dictum est, dicitur istud Responsorium, et alia quæ sequuntur. Resposorium. Gregem tuum ne deseras, Pastor bone, qui dormire nescis in vigilia : V. Et ne nocturnis terroribus fatigemur, cœleste, super nos velamen prætende, P. Qui dormire nescis. V. Gloria, et honor. Duplicatur Responsorium. Lectio libri Ezechielis Prophetæ (Cap. xxxiv). Hæc dicit Dominus: Salvabo gregem meum, et non erit ultra in rapinam; et ideo judicabo inter pecus, et pecus. Et cessare faciam bestias pessimas de terra. Et qui in desertis habitant, securi dormient, ait Dominus omnipotens. R. Amen. Epistola Pauli Apostoli ad Philippenses (Cap. IV). R. Deo gratias. Fratres: Petitiones vestræ innotescant apud Deum. Et pax Christi, quæ exuperat omnem sensum, custodiat corda, et corpora vestra, et intelligentias vestras, per fidem, quæ est in Christo Jesu Domino nostro. R. Amen. Lauda in Quadragesima. Laus tibi, laus tibi, Domine Jesu Christe: Illumina Domine oculos nostros, ne unquam obdormiamus in morte: . Confirma super nos, Deus, misericordiam tuam : et veritas tua manet nobiscum in æternum. P. Jesu Christe. Lauda de Traditione Domini. Laus tibi, laus tibi Domine, Rex æternæ gloriæ. Salva plebem tuam, Domine Rex æternæ gloriæ; ỳ. Rege eam Domine, Rex æternæ gloriæ: P. Quam redemisti tuo sanguine. V. Laus. [CXL] Hymnus. Manus perarmet spes, fides; Lumbos, valens Crux obtegat: Jesu manu fortissima Salva fideles per fidem, Adsunt tenebræ primæ : Nam tempus illud hoc est ; Nos spiritu per arma, Invicta radix David; Disrumpe vincla noctis, Et da jubar salutis. Somni quies sit grata: Sed corpore, et mente Noctis tetræ primordia Tu omnibus da gratiam; Lux vera nos inluminet, Aliud Hymnus. Obtineat innocens, Et Christo vigilet mens. Rogamus, omne tetrum: Ut sub umbra alarum Protecti maneamus, Ad tuasque laudes surgamus. Sit gloria, et potestas Deo Patri, et Proli, Paraclito coæquali In sæculorum sæcula. Amen. Á Psalmus. L. Cum gloria, etc. V. Scuto circumdabit te veritas ejus: non timebis a timore nocturno. Kyrie eleison. Christe eleison, Kyrie eleison, Hymnns in Quadragesima dicendus. Tetræ noctis hujus caliginem pelle, Quos peccati mole gravide pressos, C D Pater immortalis, omnium Pastor, Invidentem hostem frange fuscantem; Lumen nobis præbe perenne de Sancto: Tenebroso calle non paveamus. Redemptor æterne, Rex omnis terræ, Noctem nobis istam dona quietam : Psalmus. L. V. Scuto. Hymnus dicendus diebus Dominicis. Lux ipse lumen præferens, [CXLI] Precamur, Sancte Domine, Ne gravis somnus inruat, Oculi somnium capiant. Memento nostri Domine |