Obrazy na stronie
PDF
ePub

Oratio. Unigenite Filius Dei Patris, quem insulæ A expectant,et brachium fortitudinis tuæ plebs adquisita sustinet; te quæsumus et rogamus, ut nos peccatores facias semper esse beatos: ut, cum Adventus tui apparuerit gloria, non confundamur videntes faciem tuam. Respondent Chorus. Amen.

Per misericordiam tuam.

FERIA SECUNDA QUARTE HEBDOMADÆ.
Ad Matutinum.

Antiphona.Domine, quid multiplicati. Psalmus ur Oratio.fol.8.ut,in secunda feria prima Hebdomadæ.

Ad Vesperos dicatur, ut in secunda feria secundæ Hebdomadæ.

Sequuntur alia Responsoria de quibus supra.

R. Montes filiæ Sion, ramos vestros extendite. germinate. P. Et fructum jocunditatis afferte populo meo Israel, quoniam veniet dies Domini V. Jubilate, extrema terræ: sonate montes laudationum, saltus et omnia ligna regionis. P. Et fructum. R.Gloria, et honor. P. Et fructum.

Aliud Responsorium. Ecce Dominus veniet redemptor noster sanctus Israel. P.Coronam regni habens in capite suo. V. Attendite ad me,populus meus,et tribus mea me audite, quia prope est dies Domini: justus meus, et egressus est Salvator meus. P. Coronam regni habens. V. Gloria,et honor. Reiteretur.

Antiphona. 1. Ecce Dominus veniet de longe. P. Beati Omnes, qui expectant eum. V. Omnes gentes plaudite manibus: jubilate Deo in voce ex ultationis. P. Beati omnes. V. Gloria, et honor. P. Beati omnes. Oratio. De longe incarnationis tuæ Adventum, B R. Ecce Dominus. Christe Dei Filius, beatorum numerositas præstolando, beatificata fore cognoscitur. Quæsumus, ut expectatione secundi Adventus tui ita beatificemur, ut pium te in judicio sentiamus, R. Amen.

Per misericordiam tuam.

Antiphona 2.Mortificate nunc membra vestra, quæ sunt super terram; quoniam, cum Christus apparuerit, vita vestra. P. Tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria. V. Sit nomen Domini benedictum ex hoc nunc, et usque in sæculum. P. Tunc et vos. V. Gloria, et honor. P. Tunc et vos.

Oratio. Mortifica, quæsumus,super terram menbra nostra ab omni concupiscentia ; ut,cum tu nostra apparueris vita, apparcamus et nos tecum transformati in gloriam 29 sempiternam. R. Amen. Per misericordiam tuam.

Antiphona 3. Ego ante te ibo,dicit Dominus P. Et gloriosos terræ humiliabo. V. Deus deorum Dominus locutus est, et vocavit terram. P. Et gloriosos. V. Gloria, et honor. P. Et gloriosos.

Oratio. Ingenite summe Pater,per quem tempore nativitatis Dominicæ justitiæ opus pax vel securitas concluditur universæ terræ; fac nos in secundo adventu gloriæ suæ pulchritudinem individuæ majestatis perpetim intueri : ut ibidem perenniter coronati jubilum perpetuitatis persolvamus sine fine beati Respondeat. Amen,

Per misericordiam ipsius.

R. Credite Salvatorem vestrum venientem cum gloria.P.Et vos estote parati suscipere regnum Dei. V.Audite, habitatores urbis, qui moramini in terris, cum elevatum fuerit signum in montibus, et clangorem tubæ audieritis. P. Et vos estote. V. Gloria, et honor. Reiteretur R. Credite Salvatorem. In Laudibus.

Ad Canticum. Antiphona. Ecce enim Deus. Canticum. Domine Deus, omnium creator.

Ad Canticum, Antiphona,et Lauda. Require fol. 16. Prophetia. Cantate Domino. fol. 28. Hymnus.Ecce Salvator omnium Supplicatio. Oremus Redemptorem mundi. Capitula.Memor esto, Domine. fol. 17. Lauda. Deus manifeste veniet.Require fol.2 Oratio. Veniat super nos, Domine, Require infra fol. 30.

[ocr errors][merged small]

Aliud Responsorium. Audite, audite me, populns meus, dicit Dominus et reges, intendite, auribus percipite. P. Quia lex a me prodiit: appropinquans cito justitia mea: et salvatormeus adest, quem insulæ expectant. V. Attendite ad me, populus meus: et tribus mea, audite, P. Quia lex a me. V. Gloria, et honor. Reiteretur R. Audite, audite.

R. Metuentes Dominum, sustinete misericordiam ipsius. P. Et ne recedatis ab illo: ne cadatis, et non evacuabitur merces vestra. ¥. Qui timetis Deum, credite illi; et in oblectatione illius veniet vobis misericordia. P. Et ne recedatis, V. Gloria, et honor. Reiteretur. R. Metuentes Dominum.

R, Cognoscat plebs mea nomen meum illa die, quoniam ecce ego,qui loquor,adero vobis,dicit Dominus. P. Quasi germen inter montes annuncians auditum pacis,nuncians bona, ut notum vobis faciam Salvatorem mundi. R. Deus de Sina venit, et de Seir ortus est: nobis apparuit de monte Pharan. P. Quasi germen. V. Gloria, et honor. Reiteretur. R. Cognoscat plebs mea.

R. Ecce Dominus Deus noster egredietur ad nos, et miserebitur nobis. P.Delens iniquitates nostras, et demerget in profundum maris omnia peccata nostra. V. Levabit signum in nationibus procul, et sibilabit de finibus terræ ; et ecce festinans velociter veniet. P. Delens. V. Gloria,et honor. Reiteretur. R. Ecce Dominus Deus.

R. Quis est iste formosus, stola sua gradiens in multitudinem fortitudinis suæ ? P. Ego, qui loquor justitiam, et propugnator sum ad salvandum. V. Ego Jesus mitto Angelum meum testificare hominibus, et ecce venio cito. P. Ego, qui loquor. ỳ. Gloria, et honor. Reiteretur. R. Quis est.

R. Quare tardas, Deus? veni, et libera populum tuum. P. Te enim expectat omnis Israel. V. Veni, Domine, et noli tardare, relaxa facinora plebis tuæ P. Te enim. V. Gloria, et honor. Reiteretur. Ę. Quare tardas.

R Hierusalem, lætare in Adventu Domini, quoniam ipse veniet tibi. P. Et auferet a te luctus, et anxietates, et induet te pulchritudine in Adventus suo. . Hierusalem, Dominus in medio tui fortis

gaudebit super te in laude, et exultabit in jubilatione. A festum est in carne, inconcusso amore fidei persiP. Et auferet a te. V. Gloria, et honor Patri. Reiteretur R. Hierusalem, lætare.

R. Ecce venient nobis salus a Domino celeriter,ut conterat jugum grave. P. Et salvet a vinculis peccatorum nostrorum, quia pius est.30 R. Clamemus ad Dominum in cœlum a facie tribulantis, et mittet nobis Salvatorem, qui liberet nos. P. Et salvet. R. Gloria, et honor Patri. Reiteretur R. Ecce veniet. Ad Vesperos dicatur, ut in fol. 17.

FERIA TERTIA QUARTÆ HEBDOMADÆ.
Ad Matutinum.

Antiphona. Lava me, Domine, ab injustitia mea: et a peccatis meis munda cor meum. Psalmus L. Oratio. Deus Dei Filius, cujus in æternum permanet nomen ; quippe unum te esse innotescens Deum B ac Dominum, per susceptæ incarnationis mysterium venisti in regem, ut redimeres sæculum; da nobis ita fervere hujus mysterio pietatis, ut per hæc evadamus muscipulam deceptoris: ut,qui Adventus tui gaudia diffuso ore præcinimus, salvatos nos, cum ad judicium veneris, te judice gratulemur. R. Amen. Per misericordiam tuam.

Antiphona 1. Revertentur filiæ Sion, et quærent Dominum Deum suum, David Regem suum. P. Et delectabuntur in Domino Deo suo. V. Fidelis Dominus in verbis suis, et sanctus in omnibus operibus suis. H. Et delectabuntur. V. Gloria, et honor Patri. P. Et delectabuntur in Domino.

Oratio.Veniat super nos, Domine, donum miseri cordiæ tuæ,ut revertentes a socordia cordis nostri, et quærentes te Dominum regem in Sion;illa speculatione sancta lætemur, ut, qui faciei tuæ prestolamur præsentiam, meritorum nostrorum evadamus tormenta. R. Amen.

Per misericordiam tuam.

Antiphona 2.Nolite ante tempus judicare, quoadusque veniat Dominus. P. Qui et illuminabit abscondita tenebrarum. V. Audite hæc omnes gentes: auribus percipite, qui habitatis orbem.P. Quiet illuminabit. V. Gloria, et honor Patri. P. Qui et illuminabit.

Oratio. Deus,qui nos ante tempus judicare prohibes, magnaque nos cautela patientiæ vis esse contentos; da nobis et veræ patientiæ vota, et veræ supportationis habere exempla: ut, antequam tu venias,qui illuminaturus es cordium occulta: ita in nobis veræ patientiæ exempla præpolleant, ut te ad judicium veniente charitatis nos supportatio a tormentis absolvat. R. Amen.

Per misericordiam tuam.

Antiphona 3. Non a principio in abscondita locutus sum. P. Sed ex tempore, antequam fieret, ibi eram. . Ipse invocavit me:Pater meus es tu.Et ego primogenitum ponam illum excelsum apud reges terræ. P. Sed ex tempore. V. Gloria, et honor Patri. P. Sed ex tempore.

Oratio.Deus,qui nos a principio in abscondito locutus es; fac,nos in principio Verbi tui,quod mani

[ocr errors]

D

stere: ut, qui tecum ante tempora erat, nobis in tempore natus sine fine succurrat. R. Amen.

Per misericordiam tuamn.

R. Ecce Dominus in igne veniet: quasi turbo quadriga ejus. P. Quia in igne Dominus dijudicabitur. V. Ignis ante eum ardebit, et in circuitu ejus tempestas valida. P. Quia in igne. V.Gloria, et honor Patri, et Filio, et Spiritu Sancto in sæcula sæculorum. Amen. P. Quia.

Oratio. Domine Deus, qui te in igne venturum pronuncias; libera nos a turbine nocentium: ut, qui opus tuum mirabile prædicamus,mercedem illam, quæ coram te est, opulentius hauriamus. Respondeat Chorus. Amen.

Per misericordiam tuam, Deus noster.
In Laudibus.

Ad Canticum.Antiphona. Fidelis erit domus tua. Canticum. Ego tuli te de pascuis sequentem greges. Require in quarta feria primæ hebdomadæ, et similiter omnia alia,usque in finem Matutini fol. 10 et 11. Ad Vesperos fol. 17.

FERIA QUARTA.

Ad Matutinum.

Antiphona.In te confidit anima mea. Require fol. 13. Psalmus LVI. Oratio. Deus Dei Filius, cujus in æternum permanet. Require fol. 3.

Antiphona.1.Expecta, reexpecta, dicit Dominus. In loquela enim labiis. P. Et in lingua altera loquar ad populum istum. V. Fidelis Dominus in verbis suis, et sanctus in omnibus operibus suis. P. In loquela enim. V. Gloria, et honor Patri, et Filio, et Spritui Sancto. P. Et in lingua altera.

31 Oratio. Expectemus te Domine, ut, cum ad judicium veneris,non nos de peccato arguas; sed in spiritu mansuetudinis tuæ loquaris nobis misericorditer. Respondeat Chorus. Amen.

Per misericordiam tuam Deus noster.

Antiphona. 2. Ecce mittam ego in fundamentis Sion lapidem pretiosum angularem, dicit Dominus. P. Et, qui crediderit in eo, non confundetur. V. Deus deorum Dominus locutus est, vocavit terram. P. Et qui crediderit in eo. V. Gloria, et honor Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. P.Et qui.

Oratio. Ecce jam prope es, Domine:fac nos tibi semper proximos esse: ut in nullo de negligenti cura soliciti, diem Adventus tui præstolemurillasi. Respondat Chorus. Amen.

Per misericordiam tuam Deus noster.

R. Veniet dies Domini magnus. P. Quia in monte Sion, et Hierusalem erit salvatio,sicut dixit Dominus. V. Omnes gentes plaudite manibus: jubilate Deo in voce exultationis. P. Quia in monte Sion. V. Gloria, et honor Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. P. Quia in monte.

Oratio. Christe Dei Filius, qui in monte Sion, et in Hierusalem Salvator magnus in carne apparendo adveniens, Salvatio pro his,qui tibi credituri essent: vocatuses; esto nobis Salvator ad votum,Ductor ad

præmium: ut, qui sanctæ factus es salvationis osten- A hebdomadæ de Adventu Domini.Require fol.16. sio, peccatoribus efficiaris, et hic et in æternum optabilis liberatio. Respondeat Chorus. Amen.

Per misericordiam tuam Deus noster.

Omnia alia dicantur de quarta feria prima Hebdomadæ usque in finem Matutini. Ad Vesperos. Require fol. 17.

QUINTA FERIA.

Ad Matutinum.

Antiphona. Domine quid multiplicati. Oratio. Multiplicati sunt Domine, qui tribulant nos. Require fol. 8. Psalmus m. Oratio. Deus Dei Filius, cujus in æternum permanet. Require fol. 3.

Antiphona 1. Cognoscetur Dominus ab Ægypto, B dum advenerit.P. Et cognoscent Ægyptii Dominum in illa die, et colent eum in hostiis et muneribus. V. Deus manifeste venient Deus noster, et non silebit. P. Et cognoscent Ægyptii Dominum. V. Gloria, et honor Patri, et Filio, et Spiritui Sancto P. Et cognoscent Ægyptii Dominum in illa die.

Oratio. Cognoscimus te, Domine, venturum esse ad faciendum judicium:et ideo quæsumus, ut, dum veneris, aperias os nostrum, et cor nostrum, ut laudemus nomen sanctum tuum colentes in hostiis acceptabilibus, in quo incarnationis tuæ mysteria manifestes. Respondeat Chorus. Amen.

Vesperos, ut supra fol. 10.

FERIA SEXTA.

Ad Matutinum.

Antiphona. Lava me, Domine, ab injustitia mea et a peccatis meis munda cor meum. Psalmus L. Oratio. Deus Dei Filius, cujus 32 in æternum permanet. Require in feriis primæ hebdomadæ de Adventu Domini. fol. 3.

Antiphona 1. Clamemus ad Dominum a facie tribulantis. P. Et mittet nobis Salvatorem et propugnatorem, qui liberet nos. V. Venite adoremus, et procidamus ante Deum : ploremus coram Domino, qui fecit nos, quia ipse est Dominus Deus noster: nos autem populus ejus, et oves pascuæ ejus. P. Et mittet nobis Salvatorem. V. Gloria, et honor Patri, et Filio. P. Et mittet nobis Salvatorem.

Oratio. Clamemus ad te,Domine, a facie tribulantis, ut mittas nobis Salvatorem, qui liberet nos de manu inimicorum nostrorum : ut, qui præsentiam faciei tuæ præstolamur, nostrorum meritorum tormenta evadamus. Respondeat Chorus. Amen.

Per misericordiam tuam, Deus noster, etc. Antiphona. Prope est dies Domini:nolite tribulari. P. Gaudium enim illius fortitudo nostra est.V.Audi populus meus: et loquar tibi: et testificabor tibi, Israel, si me audieris. P. Gaudium enim illius.

enim illius fortitudo.

Per misericordiam tuam, Deus noster. Antiphona 2. Qui regis Israel, intende. P. Excita potentiam tuam, et veni ad liberandum nos. .Qui C . Gloria, et honor Patri, et Filio P. Gaudium deducis velut ovem Joseph, Ephraim, Benjamin, et Manasse. P. Excita potentiam tuam. V. Gloria, et honor Patri, et Filio. H. Excita potentiam tuam, et veni.

Oratio.Qui regis Israel intende: qui deducis velut ovem Joseph,excita potentiam tuam, et salvos facito, pro quibus nasciturus venisti in terram : et qui porrecto fidei cultu multitudinem gentium lucrati dignatus es; compendio pietatis infidelium animas perfidiæ barathro erutas, tibi aliquando placitas crediturasque restituas. Respondeat Chorus. Amen. Per misericordiam tuam, Deus noster.

R. Cum venerit Dominus exercituum in monte Sion,"et Hierusalem. P. Et in conspectu seniorum suorum glorificabitur. V. Audite hæc omnes gentes auribus percipite qui habitatis orbem. P.Et in conspectu. V. Gloria et honor Patri, 'et Filio. P. Et in conspectu seniorum.

Oratio. Deus Dei Filius, qui in monte Sion et in Hierusalem in conspectu seniorum te glorificari pronuncias; concede nobis, ita in regno tuo plena fidei cognitione gaudere, ut hic non florere facias fide, et in Adventu tuo æternæ coronandos statuas gloriæ. Respondeat Choru. Amen.

Per misericordiam tuam, Deus noster. Canticum, et omnia alia, quæ sequuntur usque in finem Matutini, dicantur ut in feria secunda secundæ

Oratio.Dies tuus, Domine, ecce prope est, atque necesse est nos purgatis conscientiis properare. Et ideo, quia de nobis ista habere non possumus, ate, qui potens es, hæc ipsa,nobis tribue, postulamus: poscentes, ut ita gaudium tuum sit fortitudo nostra, qualiter tribulatio non obruat sempiterna. Respondeat Chorus. Amen.

Per misericordiam tuam, Deus noster.

R. Hierusalem, aspice ad orientem. P. Et vide lætitiam,a Deo quæ tibi superventura est. V. Lauda, Hierusalem, Dominum ; lauda Deum tuum, Sion. P. Et vide lætitiam. V. Gloria, et honor Patri, et Filio. P. Et vide lætitiam.

Ooratio. Aspicimus, Domine, et purgato fidei oculo jam videmus,quam inenarrabilis sit lætitia illa,quæ Hierusalem civitati tuæ ad orientem prospicienti de Domino in muneris collationis refulsit. Et ideo quæsumus, ut,qui eam incarnationis tuæ gaudiis pertulisti,nos in sinu ejus illæsos conserves a contagione totius piaculi: quo in illa operum nos dignitas salvet, ut præstolatio Adventus tui sine fine justificet. Respondeat Chorus. Amen.

Per misericordiam tuam, Deus noster. Canticum, et omnia alia usque in finem Matutini, ut in quarta feria secundæ hebdomadæ.Quære fol. 18. Ad Vesperos, ut supra, fol. 17.

IN QUINTO DOMINICO DE ADVENTU DOMINI. A vocationem nostram de monte sancto suo placatus

Ad Vesperos.

Lauda. A solis ortu. Oratio. Deus, cujus nomen est benedictum. Quære in fol. 1.

Sono. Apparebit nobis Salvator, quasi nubes clara. P. Media die; alleluia. V Et sicut gutlæ distillantes in faciem terræ sitientis. P. Media die : alleluia.

Antiphona. Silebit omnis caro a facie Dei, quia juxta est dies Domini præparabit nobis hostiam. P. Et sanctificabit omnes electos suos. V. Deus manifeste veniet, Deus noster, et non silebit. P. E. sanctificabit. V. Gloria, et honor Patri. P. et sanctificabit.

Lauda. Dominus sicut fortis, egredietur, et, ut vir bellator, suscitabit zelum: vociferabitur, et B clamabit: alleluia. P. Et super inimicos suos confortabitur, et laudem ejus in insulis muntiabunt : alleluia, alleluia. V. Laudate nomen Domini: laudate, servi Domini. P. Et super. V. Gloria, et honor P. Et super inimicos.

Hymnus. Christi caterva clamitet, Supplicatio. Oremus Redemptorem mundi, Dominum nostrum. Require fol. 2.

Capitula. Christe Dei Filius, qui a Patre sine tempore natus, per Virginem in tempore nasciturus, a Patris sinu, sicut fortis, egrederis; effice nos fortiores semper esse in operibus tuis: ut, qui suscitasti zelum virtutis tuæ in populis tibimet credituris, suscites in nobis nunquam finiendum amorem tuæ dilectionis, quo perducamur ad promissa tuæ he- c reditatis.

Pater noster. Liberati a malo. Require fol. 2. Benedictio.Ex Sion Dominus veniens nos ab omnibus impietatibus nostris eripiat. Respondeat. Amen. Avertat a nobis iniquitates nostras, qui venit prorogare misericordias suas. Respondeat. Amen. Tales etiam nos redimendos statuat, quales judicando non puniat. Respondeat. Amen.

Per misericordiam ipsius Dei nostri.

Lauda. Memento nostri, Domine, in beneplacito 33 populi tui: alleluia. P. Visita nos, Deus, in salute tua: alleluia, alleluia, alleluia. V Ut confiteamur nomini sancto tuo,et gloriemur in laude tua. P. Visita nos, Deus. V. Gloria et honor Patri. P. Visita nos, Deus.

Oratio. Domine Deus fortis, qui de patrio, ut infra
Ad Matutinum.

Hymnus.Eterne rerum Conditor. Require fol. 3. Oratio. Post gallorum canorum. Require fol. 21. Super Psalmos. Antiphona. Domini est salus: et super populum tuum benedictio tua. Psalmus 111. Antiphona. Incerta et occulta sapientiæ tuæ manifestasti mihi. Psalmus L.

D

exaudiat,ejusque benedictio pectora credentium repleat. At, sicut incerto secretorum sapientiæ manifestans, ad se agnoscendum corda excitat nostra ; ita catholicam plebem alarum suarum protectione defendat; eisque, cum Judex venerit, existat placabilis, pro quibus redimendis in carne apparuit humilis. Respondeat Chorus. Amen.

Per misericordiam.

Antiphona 1. Dominus, sicut fortis, egredietur: sicut vir præliator, suscitabit zelum, ut educat cæcos in via, quam nesciunt. P. Et ponet tenebras eorum in luce. V. Omnes gentes, plaudite manibus: jubilate Deo in voce exultationis. P. Et ponet tenebras. V. Gloria, et honor Patri P. Et ponet tenebras eorum.

Oratio. Domine Deus fortis, qui de patrio secreto egrediens, et, ut vir præliator, suscitans gentes tibi credituras acquiris; suscita in nos zelum beneplacitum tibi ut, qui te venisse jam credimus, audentius te iterum venturum innocui præstolemur. Respondeat Chorus. Amen.

Per misericordiam tuam, Deus noster.

Antiphona 2. Juxta estjustitia mea : non morabitur dicit Dominus. P. Dabo eam salutem in Sion, et ponam gaudium omnibus lugentibus in Israel. V. Audite hæc, omnes gentes: auribus percipite, qui habitatis orbem. V. Dabo eum. V. Gloria, et honor Patri. . Et ponam gaudium.

Oratio. Christe Deus, sapientia summi Patris, Verbum, qui ædificas tibi mundissimam domum Mariæ Virginis uterum, in qua ipse cœlestis justitia prospicis, et de qua fructum benignitatis tuæ producis, dum in ea absque veste corporea Deus ingrederis, et de qua vestitus carne procedis ; præsta nobis supplicibus tuis, ut sanctificatos nos sibi in domo efficias, de qua, ut sponsus procedens, operum nostrorum dignitate circumfultus appareas. Respondeat Chorus. Amen.

Per misericordiam tuam, Deus.

Antiphona 3.Ego Dominus primus et novissimus : videbunt insulæ, et timebuut me. P. Extrema terræ cognoscent: etvenient, appropinquabunt mihi. V. Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum ejus prædicans præceptum ejus. P. Extrema terræ cognoscent. V. Gloria, et honor Patri, et Filio. P. Extrema terræ cognoscent.

Oratio. Deus Dei Filius,qui primus et novissimus omnia a te creata infra te concludis, nec tamen ipse concluderis; quem extrema terræ per incarnationis tuæ mysterium agnoverunt, dum a te fidei vocatione pertractata sunt; da nobis, ut agnitione hujus fidei sanctæ ita in te radicemur et cultu justitiæ et operum dignitate, ut ex hoc æternam mereamur

Antiphona. In umbra alarum tuarum sperabo, pervenire ad requiem. Respondeat Chorus. Amen. donec transeat iniquitas.

Oratio. Verbum ante sæcula ineffabiliter Patris ore prolatum, et in fine temporum hominem pro nobis ex Virgine ortum humili prece poscamus,ut in

Per misericordiam tuam, Deus.

R. Bethlehem civitas Dei summi, et te prodiet dominator Israel. P. Et egressus illius, sicut a principio dierum æternitatis, et pax erit in terra nostra,

micorum tuorum. Respondeat Chorus. Amen.

dum venerit. V. Tu Bethlehem Euphrata, numquid A ibi liberaberis,ibi redimet te Dominus de manu iniparvula facta es in millibus Juda? ex te enim egredietur rex, qui regat populum meum Israel. P. Et egressus illius. V. Gloria et honor Patri, et Filio. Reiteretur R. Bethlehem civitas Dei.

Oratio. Christe Deus Filius Patris Dei summi, incarnationis tuæ urbem consecras, dum te ex ea verum dominatorem Israel nasciturum insinuas, et inauditum a sæculis in ea incarnationis tuæ miraculum manifestas: Dum intra ejusdem urbis Bethlehemiticæ septa genitricem Mariam et materno honore glorificas, cujus uterum nec ingrediens reseras, nec egrediens volas; quæsumus, 34 ut penetralia nostræ animæ sic tuo perlustres candore.quatenus suffragio matris tuæ a serpentina persuasione servati, virginitatem mentis obtineamus illæsi. Res- B pondeat Chorus. Amen.

Per misericordiam tuam, Deus.

In Laudibus.

Ad Canticum. Antiphona. Deus a Libano veniet, Canticum. Domine audivi auditum. Require fol. 22. Ad Benedictus. Antiphona. Benedictus es, Deus P. Benedicite Dominum. Canticum Danielis. 1.Benedictus es, Domine Deus patrum nostrorum. Require fol. 6. Sono. Apparebit nobis Salvator. Require fol. 32. Lauda. Laudate Dominum de cœlis: alleluia. Require fol. 23. Psalmus CXLVIII.

Lectio libri Micheæ Prophetæ (Cap. iv). R. Deo gratias.

Erit in novissimis dierum mons domus Dominic præparatus in verticem montium super colles et fluent ad eum populi. Et prophetabunt gentes multæ, et dicent Venite, ascendamus ad montem Domini, et ad domum Dei Jacob: et docebit nos de viis suis, et ibimus in semitis ejus; quia de Sion egredietur lex, et verbum Domini de Hierusalem. Et judicabit inter populos multos, et corripiet gentes fortes usque in longinquum : et concident gladios suos in vomeres, et hastas suas in ligones: non sumet gens contra gentem gladium: et non discent ultra belligerare. Et sedebit vir subtus vineam suam, et subtus ficum suam, et non erit, qui deterreat : quia os Domini exercituum locutum est. Quia omnes populi ambulabunt unusquisque in nomine Domini Dei sui: nos autem ambulabimus in nomine Domini Dei nostri in æternum et ultra. In die illa, dicit Dominus, congregabo claudicantem : et eam, quam ejeceram,colligam; et quam afflixeram : et ponam claudicantem in reliquias; et eam, quæ laboraverat in gentem robustam: et regnabit Dominus super eos in monte Sion, et nunc et usque in æternum. Et tu turris gregis, nebulosa filia Sion usque ad te venit : et veniet potestas prima,regnum filiæ Hierusalem. Nunc quare mærore consumeris? Numquid rex non est tibi, aut consiliarius tuus periit, quia comprehendit te dolor sicut parturientem? Dole, et satage filia Sion quasi parturiens: quia nunc egredieris de civitate, et habitabis in regione, et venies usque ad Babylonem :

D

Hymnus. Cunctorum rex omnipotens.Supplicatio Oremus Redemptorem mundi. Require in primo Dominico de Adventu Domini. fol. 2.

Capitula. Domine Jesu Christe, quem venisse credimus in carnis abjectione humilem mundum pereuntem rdimere; quemque iterum præstolamur in potentia Deitatis venturum, sæculum delinquens terribiliterjudicare;immensam pietatem tuam trementes famulti tui quæsumus, ut, dum veneris, non de peccato nos arguas, sed ineffabili benignitate succuras: et hic potius humilitatis nostræ confessionem accipias, ut illic et facinora nostra universa indulgeas, et in dexteræ tuæ partem coronandos statuas.

Pater noster. Liberati a malo, Require fol. 2. Lauda. Memento nostri, Domine, in beneplacito populi tui: alleluia. P. Visita nos, Deus, in salute tua alleluia, alleluia, alleluia. V. Ut confiteamur nomini sancto tuo, et gloriemur in laude tua. P.Visita nos, Deus. V. Gloria, et honor Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. P. Visita nos, Deus, in salute. Benedictio. Ex Sion Dominus veniens nos ab omnibus impietatibus nostris eripiat. Respondeat Chorus. Amen.

Per misericordiam ipsius Dei nostri. Dominus sit semper.

In nomine Domini nostri Jesu Christi perficiamus cum pace. R. Deo gratias.

Exeunte vespera. Lauda. A Solis ortu usque ad occasum. P. Laudabile nomen Domini. V. Sit nomen Domini benedictum, amodo, et usque in æternum. P. Laudabile nomen Domini.

Sono. Apparebit nobis Salvator. Require fol. 32. Antiphona. Erit Dominus, sicut ros: Israel germinabit, sicut lilium, P. Et erumpet radix ejus, ut Libani. V. Et erit firmamentum in terra in summis montium, superextolletur super Libanum fructus ejus et florebunt de civitate sicut foenum terræ. P. Et erumpet radix ejus. V. Gloria, et honor Patri, 35 et Filio. P. Et erumpet radix.

Lauda. Deus virtutum nobiscum. P. Susceptor. noster Deus Jacob. Alleluia, alleluia, alleluia. V. Veritas de terra orta est; et justitia de cœlo prospexit. P. Susceptor noster Deus. V. Gloria, et honor Patri. P. Alleluia, alleluia, alleluia.

Hymnus. Christi caterva clamitet, Supplicatio. Oremus Redemptorem mundi Dominum nostrum. Require in primo Dominico de Adventu Domini. fol 2.

Capitula. Deus, cujus æternitas tempora præscit, et ordinat ; qui in plenitudine temporum Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum nasciturum ex Virgine destinas; ut æternus ex te sine tempore prodiens, pro nobis conditor nasceretur in tempore; ut et nostra scilicet tempora visitet, et temporales suæ immortalitatis participes reddat; assistat tibi pro nobis ut, quos Adventu suo mirabiliter redemit, munere suo abundantissime ditet.

« PoprzedniaDalej »