Obrazy na stronie
PDF
[merged small][merged small][ocr errors][ocr errors]

VATROLOGIÆ

CURSUS COMPLETUS

SEU BIBLIOTHECA UNIVERSALIS, INTEGRA, UNIFORMIS, COMMODA, OECONOMICA,

(MNllM SS. PATRUM, DOCTORIM SCRIPTORUMQIE ECCLESIASTICORUM,

sive latinorum, sive graecoRum, QUI AB Ævo APOSTOLICO AD TEMPORA INNOCENTII III (ANNO 1216) PRO LATINIS ET AD CONCILII FLORENTINI TEMPORA (ANN. 1489) PRO GRÆCIS FLORUERUNT.

RECUSIO CHRONOLOGICA
OMNlUM QUÆ EXSTITERE MONUMENTORUM CATHOLICÆ TRADITIONIS PER QUINDECIM PRIORA
ECCLESIÆ SAECULA,

suxta aeditiones accufatissimas inter se cumque nonnullis codicibus manuscriptis collatas, peraqua.

diligentaw castigata; dissentationibus, commeNtaniis, variisque lectionibus continentem illustrata;

omnibus oPERibU;£ Post Amplissimas editioNEs hUae tribus Novissimis saeculis debeNtUR Absolutas detectis, aucta; indicibus paxticulaRiBUs ANALYticis, siNGUlos sive tomos sive AuctoREs AltcUius momenti subsequentibus, Don ^ta ; capitulis intra ipsUm textum Rite dispositis, necnon et titul.is siNGUlarum PAGiNARUM MARGiNEM superioREM distinguentibus subjectAmque materaim m significAntibtis, Adonnata; operibus cUM dubiis, tum Apocayphis, AliqUA vERo auctoritate iN oRdine ad traditionem ecclesiasticam pollentibus, amplificata; pucentis et amplius locupletata indicibus auctoRUM sicut et operum, Alphabeticis, chronologicis,

statisticis, syntheticis, Analyticis, analogicis, iN QUodque Religionis punctum, DogmAticum, morale,

ilitURGicum, canonicum, DisciplinaRe, histoRicUm, et cuncta alia sine ulla exceptione ; sed PRaessertim duobus indicibu8 immensis et generalibUs, Altero scilicet RERUM, QUo consulto, qUi Quid NoN solum talis talisve PAteR, veRUM etiAM UNUsQUisQUe patrum, ne UNO Quidfw omisso, in quodlibet thema scRipserit, Uno intuitU coNspiciatuf ; alterao SCRIPTURÆ SACRÆ, ex quo lectoRi comperire sit obvium QuiNAM PAtRes et in quibus opeRtJm suoraum locis singulos singuloRUM LiBRo RUM s. scfaiPturae vefúsus, A PRimo geneseos UsQUe ad NovissiMUM APOCALYPsis, coMMeNtati sint. gprtio accuRatissima, caeteRisque omnibus fAcile Anteponenda, si perpendANTUR chARACteRum nitidrtAs

cu Aatae qualitas, integritas textus, perfectio roRRectionis, operUm Recusoaum tum vARietas, tum

nu veraus, poRmA voluminum perquam commoda sibique in toto patnologiae decURsu constantera
si wrvis, PRetii exiguitas, praesertimQue istA collectio, una, mrthodicA et chRonologica,
sexcentoRum fRAgmentoRUm opusculoRomque hActenus hic illic spaRsoRUM, PRiMUM AUteu
ix nostra bibliotheca, ex operibus et mss. Ad omnes aetates, locos, linguas roamasque
p-ratinentieus coadunatorum.

SERIES LATINA

IN QUA PRODEUNT PATRES, DOCTORES SCRIPTORESQUE ECCLESIÆ LATINÆ
A TERTULLIANO AD INNOCENTIUM III.

ACCU R ANTE J.-P. MIGNE,

BIBLIOTHECAE CLERI UNIVERSAE si v R, CURSUUM COM p LETORUM IN SINGUL0S SCIENTIÆ ECCLESIASTICÆ R A M0S EDIT0RE.

[merged small][ocr errors][merged small]

APUD GARNIER FRATRES, EDITORES ET J.-P. MIGNE SUCCESSORES,
IN VIA DICTA : A VENUE DU MAINE, 208

1891

[ocr errors][ocr errors]
[blocks in formation]

LIB RBI EVI A {BLIUM) I GODY N H I ICUM I

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small]

APUD GARNIER FRATRES, EDITORES ET J.-P. MIGNE SUCCESSORES,
IN VIA DICTA : AVENUE DU MAINE, 208

[ocr errors]
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors]

FRANCISCUS ANTONIUS LORENZANA,

ARCHIEPJSCOPUS TOLETA

NUS, HISPANIARUM PRIMAS,

LECTORI SALUTEM

Ab hujus nostri pastoralis muneris exordio nihil altius fuit animo insitum,quam majorum sequi vestigia, præcipue clarissimi cardinalis Francisci Ximenii de Cisneros, qui pene oblitteratum Gothicum, seu Mozarabicum ritum typis mandavit, ut posteris Gothorum Patrum memoria rediret, et quasirevisvisceret honos debitus Osio, Leandro, Fulgentio, lsidoro, Braulioni, Eugenio, HelJadio, Juliano, Ildephonso,et aliis Patribus de nostra Hesperia optime meritis, strenuis fidei athletis, Ecclesiarum Hispaniæ columnis, Gothicæ gentis decori, et præsidibus conciliorum. Huic operiobnixe incumbentes, præ oculis habuimus propriisque manibus pervolvimus pervetustos Gothicos Codices veterem liturgiam redolentes, octingentis abhinc ferme annis manu exaratos, quingentis ad minus ante triste natale Lutheri, Calvini, sectariorum, et novatorum adversus sacramenta, queis sancta Mater Ecclesia mirabiliter fovetur, et nutritur, ut fidei hostes ad meliorem frugem convertantur, vel saltem sacra mysteria in tam peramtiquis autographis perlegentes, obmutescant. Ecclesia Romana, omnium mater et magistra, summopereimsudavit ut saeraliturgia per universum or\oem eodem ritu celebraretur, et sic una esset omnium fidelium oratio ; verumtamen Missalia et Breviaria antiqua non abolevit;imo tanquam in Sacrario Psalterium secundum veterem versionem Italam ab Augustino et aliis Patribus prælaudatam retinet; in Vaticana capella præcinit, ejusque Codices in bibliotheca tanquam in serinio pectoris recondit. Ipsummet sacrum concil. Trid., maximam inde utilitatem provenire agnoscens, statuit: religiosos ordines ducentis ante ipsum annis peculiari Rituutentes, eum retinere posse tam in sacrificio missæ quamindivino officio persolvendo. Obid longissima temporis præscriptione, ut immemorabili consuetudine suffulti Cistercienses, Carthusiani,eremitæ Calceati montis Carmeli, et prædicatores ordinis sancti Dominici, proprios ritus et cæremonias observant, ut insimul hoc modo in Ecclesia Dei unitas sacrificii resplendeat ; et veteriritu Romano cum politioricollato, Sponsa Christi mirabili circumdetur varietate. Zelo fidei accensus eximius ille cardinalis Ximenius, Christianusetpoliticus heros, sparsos undique Gothicos, lsidorianos, seu Mozarabicos Codices im unum collegit; viros doctissimos undequaque accivit;peritiores in Mozarabico ritu sacerdotes selegit; iisque divitiis onustus, Breviarium secundum regulam sancti lsidori tandem anno 1502 prelo commisit. Verum ne metas recti ordinistransgrediamur, priPATROL. LXXXVI.

[ocr errors]

A mo de Etymologia hujus sancti officii, postea derehus ad ejus antiquitatem spectantibus agemus. Etymon igitur Mozarabiciofficiiursupatur secundum denominationes nationum inter quas Hispani victitabant. Reveranamque ordine chronologico ritus, licet sit secundum temporum vicissitudines et prælatorum ordinationes variatus, primo denomimari debet Romanus et Hispancus,traditione descendens a sanctorum Petri et Paulidiscipulis primi Ecclesiæ Hispaniæ fundatoribus et præsulibus, scilicet Torquato, Ctesiphonte, Indaletio, Hesychio, Euphrasio, Secundo, et Cæcilio, qui ad Hesperiæ nostræ oras pervenientes, eam fidei lumine illustrarunt ; deinde Gothicus, post Reccaredi Gothorum regis ad catholicam fidem conversionem, publicamB que in concil. II Tolet.Arianæ hæreseos, abjurationem Cum Leander et ejus frater Isidorus multa in sacra liturgia et officio depravata, corrupta, et Arianorum perfidia inversa, comperissent (incredibile namque est, a tempore Athaulfi usque ad Recearedum, vigentibus Arianis erroribus, exsulibus episcopis catholicis, plurima in sacra autographa non irrepsisse vitia), ea a mendis expurgare, puriora reddere, et in meliorem ordinem redigere cogitarunt; cujus causa Leander et lsidorus de divinis officiis scripserunt, te totus fere scopus concil, iv Tolet., præside sancto Isidore, fuit ordinem in sacrificio missæ et in divinis officiis stabiIire, per universam Hispaniam et Galliam ex tendere, deturbatamque faciem ad pristinum statum restituere. 0b tantos exantlatos labores et diuturnas elucubrationes sancti Isidori cœpit merito ritus nuncupari Isidorianus, Breviarium et officium secundum regulam beatissimi Isidori, hoc est, secundum canones concil. iv Tolet. ab ipso præcipue elaboratos,ut pote præside concilii, et sedis apostolicæ vicario, ritus et disciplinæ ecclesiasticæ moderatione, et totius orbis fulgentissimo sidere. Postquam misere a Mauris Hispania nostra fuit occupata, Christianique Arabibus victu, vestitu, et pluries connubio misti, initio pacis foedere, a Maurorum regibus quasdam obtinuerunt ecclesias, suis catholicis ritibus retentis, Missale et C fficium Mozarabica fuere appellata Quis vel lippis oculis non videt per quadringentos ferme annos Arabici dominii in Toletama civitaD te occulte sacraa Christianis multoties sine præsule et sine episcopo fieri ? Quis non miratur hunc ritum hac tempestate penitus non deperiisse, regii sacerdotii deficiente virtute? etsi aliquoties furtim, secreto, M.

« PoprzedniaDalej »