Obrazy na stronie
PDF
ePub

præterea ipsemetsanctus de Purificatione sermonem A dis ostenderunt,et sanguine suo Ecctesias dedicavere, ad populum habuerit.

In medio quorumdam psalmorum apponitur hoc verbum, Diapsalma, quod in Breviario Isidoriano a cardinali Ximenio typis edito raro invenitur, nunc vero insequendo antographum multoties reperies, denotat enim separationem inter unum et alium versiculum ejusdem psalmi ; ad observationem igitur peusæ in psalmodia et ad cantum moderandum notis musicis obsequendo inserviebat.

In aliorum psalmorum medio hæc apponitur nota

[ocr errors]

quæ significatidem ac repetitio; suis quippe

omnibus litteris ligatis constat tale signum. Astrin- B gebantur etenim cantores antiphonam repetere ex verbis ipsius psalmi deductam; hocque accidebat non in brevioribus, sed in longioribus psalmis, ut quadam quiete in recitatione fuerentur, et varietate cantus fastidium allevarent.

Lubenter alias probationes ad indigitandam nostriritus canitiem adjungemus. In Codice nuncupato Emilianensi, quod in regio monasterio Excurialensi asservatur; ante annum millesimum septuagesimum octavum exarato, ita inscripto: De missa apostolica in Spania ducta, Julianus et Felix, asseritur,1, §, septem apostolicos viros Torquatum, Ctesiphontem, etalios memoratos, sacerdotium a sanctis apostolis Petro et Paulo sucepisse, et in urbibus Hispaniarum deinitio vitæ immortatis prædicare, coepisse, C et post pauca'subjungitur: Atqueita sicut ab apostolis mişsam doctrinamque acceperunt,per Hispaniam ordinatis episcopis tradiderunt.§2,agitur de Hispanæ Ecclesiæ officio Romæ laudato et comprobato tempore Joannis papæ, regnante Carolo Francorum rege, et Ordonio rege in civitate Legionensi, Cum enim Zanellus presbyter a præfato summo pontifice Joanne missus fuisset, ut ecclesiasticæ religionis statum ibi perquireret, et comperta fideliter apostolicæ sedi referret, injunctum sibi munus solerter exsequens, omnem ordinem ecclesiastici officii et consecrationis regulam perscrutatus, canones etomnes Sacramentorum libros perlegit: cuncta catholica fide munita inveniens, exultavit; Domino papæ, Joanni, et omni conventui Romanæ ecclesiæ, utin venerat,renuntiavit; audiensque hoc dominus papaet omnis Romana Ecclesia, gratias Deo reddens, Hispanicæ Ecclesiæ officium laudavit et roboravit ; hoc solo addito, ut deinceps more apostolicæ Ecclesiæ celebrarentur secreta missæ.

Summus pontifex Gregorius VII Alphonso Sexto Legionis regi, Sancio V, Navarræ, et episcopis, in ditione sua constitutis rescribens, initio epistolae sic eos affatur: Cum beatus apostolus Paulus Hispaniam se adüsse significet, ac postea septem episcopos ab urbe Roma ad instruendos Hispaniæ populos a Petro et Paulo apostolis directos fuisse,qui, des tructa idololatria, christianitatem fundaverunt, religionem plantaverunt,ordinem et officium in divinis cultibus agen

vestra diligentia non ignoret ; quoniam concordiam cum Romana urbe Hispania inreligione et ordine divini officii habuisse, satis patet. Postea eos ad amplectendum in Hispania Romanum ritum adhortatur; et licet indicet Hispanicum officium vesania Priscillianistarum pollutum, Arianorum perfidia depravatum, ac demum invadentibus Saracenis diminutum, hæc verba nullo modo evertunt antea prorata; nam cura sanctorum Isidori, Ildephonsi, Juliani et aliorum Hispaniæ Patrum, omni labe, si qua inerat, fuit purgatum officium, suæque, integritati et puritati restitutum, ut testatur Felix, loquens de sancto Juliano, cui congruit officium Romanum hujus sancti ex eodem Felice depromptum.

Ipsimet Romani pontifices, postmodum de sinceritate officii certiores effecti, illud iteratis diplomatibus confirmarunt; nam Julius II, anno 1508, ad preces cardinalis Ximenii officium roboravit his verbis Antiquissimum et magnæ devotionis... Nos igitur qui ex debito pastoralis officii divini cultus augmentum sinceris exoptamus affectibus.. omnia et singula in dictis litteris contenta auctoritate apostolica tenore præsentium approbamus, et confirmamus. Et anno 1512 alia bulla officium Mozarabieum communivit; quæ adeo diserta atque expressa sedis apostolicæ approbatio (ut inquit Pinius) obstruere debet omnium ora, ut nemo post illam contrarestauratum officii Mozarabici usum, ejusque minisPaulus III æmulum aliquem actorum Ximenii desidetrorum fundationem, vel hiscere audeat ; ob hoc ravit, qui sacra Mozarabum volumina rursus evulgaret; cujus vota nos adimplere curamus.

In Actis sanctorum, tom. VIJulii,tract. prævio, num. 10, de beato Jacobo apostolo, hæc apponuntur verba Sequitur ut apostolus ille sacros liturgiæ ritus ibidem designarit,imo etiam, quantum per commemorationis tempus licuit, tradiderit et confirmaverit, id quod circa rem præsentem a sancto Petro acceperat. Et ibidem, num. 6: Operam quoque suam fortasse, eo contulerit sanctus Paulus. Id ipsum aperte constat ex decretali Innocentii I.

Ipse doctor egregius, a quo præsens officium, ut diximus, nomenclaturam accepit, lib. n Offic., cap. 15, ait: Ordo autem missæ et orationem quibus oblata a Deo sacrificia consecrantur primum a sancto Petro est institutus; cujus celebrationem uno eodemque modo universus peragit orbis. Perpende, obsecro, Isidori sententiam. Si ejus tempore uno eodemque modo sacram liturgiam universus peragebat orbis abs dudio Patres Hispaniæ ordine antiquo Romano sacrificium celebrabant, in nullo a sede Romana discrepantes; alioquin non uno eodemque modo appellaret. O miseranda Arabum ingluvies, quæ non solum quasdam pretiosissimas sacrorum Codicum reliquias fere absumpsisti, sed alias dono Dei præservatas magna caligine involutas reliquisti! intendens obruere sacras basilicas, eas devastare, civitates depopulari, et nostri ritus memoriam abolere,

dubitationis et disceptationis materiem criticis neo A Galliis perspicuum est testimonium epistola Caroli tericis ministrasti !

Calvi, cujus verba affert. cl. Mabillon, in tractatu de Liturgia: nam cum in regis præsentia peregissent sacrosanctum missæ sacrificium quidam sacerdotes Hispani. postquam Galli amplexati erant Romanum a temporibus Pipini, se vidisse, ritum avorum suorum testatus est.

Perierunt sane multa Isidori opera; sed non omnia depascere potuit illa sævities. Interierunt magna ex parte Juliani episcopi Toletani scripta; sed ejus apologia pro tribus substantiis ad suæ orthodoxæ doctrinæ ostensionem posteris intacta remansit. Pariter opera Eugenii II, episcopi Toletani, versibus et soluta oratione ; Montani epistolæ ; et alia nonnulla Gothorum Patrum ante Maurorum irruptionem monumenta, eorum facundiam, congruentiorem sensum, in interpretandis Scripturis uniformitatem, et sedi apostolicæ reverentiam satis ostendunt. Etiam tempore Mahumeticæ captivitatis litteras sub optimis magistris nonnulli didicerunt, fidei præceptis imbuti pro pabulo docebant, et coram regibus pro- в bant. Ad ordinem autem quod spectat, successu

fitebantur, ut accidit beato Eulogio electo episcopo Toletano, qui non solum sua apologia martyrum constantiam defendit, sed eorum Acta suo Memcoriali illustravit, gentilicum furorem non pertimescens, suoque sanguine firmans id quod corde credebat, ad justitiam, et ore confitebatur ad salutem.

C

Quoad officium canonicum, seu Breviarium Isidorianum, priorum sæculorum penetralia non opus est perscrutari; neque ad comprobandam unitatem et conformitatem cum pervetusto Romano scrinia archiviorum evolvere; iisdem namque horis constat; et si aurorum adjiciunt, id profecto primis Ecclesiæ sæculis usitatum videmus, in quibus, fideles ad primitatis lucis Deo persolvendas,initio aurora assurge

temporis varietas inducta conspicitur, partim amonachis descendens, partim propter devotionem augendam, quasi dicamus auctus, locupletatus sacer ritus, et a summis pontificibus adoptatus.

Cum igitur in Psalterio Isidoriano commendatissimam versionem veterem Italicam habeamus,et aliunNostrum institutum majori perspicuitate elucide- de in fine cujuslibet psalmi dicatur Gloria et honor mus.Non asserimus Gothicum ritum quinque priori- Patri,et Filio, et Spiritui sancto, juxta articulum 14 bus Ecclesiæ sæculis eumdem in omnibus sacris pre- concil. in Toletani, in fidei professione, et canone 15 cibus fuisse cum Romano; sed origine, et quoad concil. iv, præside sancto Isidoro, dubitandi locus. substantiam, ut innuit card. Bona (Lib. 1 Rerum non est, usque ad tempora card. Ximenii integrum liturg., cap. 7 num 5), videlicet sacrificium iisdem etabsque ulla substantiali mutatione perdurasse; partibus substantialibus constasse, consecratione, nec eam inducere posse festivitates desumpta a caroblatione,et sumptione,licet accidentalis ordo pre- dinali Ximonio ex ritu antiquo Toletano, cujus Miscum tam in Italia quam in Hispania tractu temporis sale postea typis ediderunt cardinales Joannes de fuerit immutatus. Nec immoramurin sustinenda opi-Tavera, et Martinez Siliceo, ante correctionem Pii V. nione Cajetani Cenni, qui, loquens de missa quæ tempore sancti Isidori in Hispania celabrabatur,ita ait(Tom.I,diss. vii, num. 10): Plane ejus simillima, quam divus Petrus instituit: quod si admodum diversa esse videtur a Romana antiqua, exquis an nesciat a Leone, Gelasio, Gregorio ad eam formam perductam esse, quæ hodie obtinet? De Hispana vero secus est: Nullum quippe ex trium pontificum Sacramentariis eam novit ; sed quam prius missam a sancta sede accepit, hanc Hesperia nostra conservavit.

Sicut in naturalibus prius nasci, postea crescere, et ultimo perfici; ita in sacris conficiendis prior ordo ab apostolica sede natus, postea crevit, ac denique perfectus est. Gothicus ritus juxta lsidorum admodum similis Romano; loco enim superius citato inquit: Septem esse orationes sacrificii evangelica apostolica que doctrina commendatas, et eumdem ritum in missa Mozarabica videmus hodie servari. In prima, quæ dicitur MISSA, fit admonitio ad populum ; in secunda. invocatio seu deprecatio ad Deum ;in tertia, inscripta POST NOMINA, pro offerentibus exoratio; in quarta, ad pacem et unitatem ; in quinta, contestatio seu illatio pro donis acceptis ; in sexta POST PRIDIE conformitatem cum sacramento ; et in septima, ud orationem Dominicam. Ex quibus cum cardinali Bona non leviter autumamus ritum in Africa et Galliis similem fuisse illi qui in Hispania Mozarabicus dictus est: et de

Psalmorum usum cum canto principio, et, quando illi sunt longiores, cum pausa aliquoties circa medietatem(quod diapsalma vocabant, ut dictum est),ætate sancti Isidori fuisse, sicut apparebit in (Psalterio, prout in autographo a nobis edito exstat, ipsemet sanctus doctor demonstrat (Lib. 1 de divin. Offic., cap. 1 §1, de spalmis), his verbis: Propter carnales autem in Ecclesia, non propter spirituales consuetudo est instituta canendi; ul quia verbis non compunguntur, suavitate modulaminis moveantur.., nam in ipsis (juxta Augustinum) dictis sanctis religiosius et ardentius moventur animinostri ad flammam pietatis cum cantatur,quam sinon cantetur. Omnes enim affectus nostri (rursus Isidorus) pro sonorum diverDsitate, vel novitate, nescio qua occulta familiaritate excitantur magis,cum suaviet artificiosa voce cantatur

Hymnorum mentionem facit sanctus doctor in sequentis, primos eorum compositores recensens, Hilarium scilicet episcopum Pictaviensem eloquentia conspicuum, et Ambrosium Mediolanensem, quem virum magnæ gloriæ in Christo vocat, clarissimum doctorem in Ecclesia, et in hujusmodi carminum compositione copiosum; atque inde,ex ejus nomine,hymni Ambrosiani appelantur ; et ejus celebritatis devotio primum in Ecclesia Mediolanensi, postea per totius Occidentis Ecclesia observatur. Nunc igitur lectorem exoramus, ut oculos ad hymnos præsentis ritus Isido

riani convertat, et eosdem, quos sanctus Isidorus re- A etenim in calce nostri Codicis non solum horas ma

fert recitari comperiet; et si alii inveniuntur, a Prudentio Hispano, qui floruit sæculo iv, fuerunt compositi.

In sancti Jacobi hymno undecim apostoli tantummodo enumerantur, et silentio auctor, sive exscriptor (quod verisimilius est), Judam Thaddæum præterit: videsis prologum expositionis in Apocalypsim sancti Beati Liebanensis, nuper a R. P. Florezio in lucem editæ, lib. 1; nec statim expavescas, sed potius antiquitatem mirare; nam licet card. Ximenius in corpore hymni hunc defectum suppleverit addendo sanctum Thaddæum, similiterque Pater Florezius in margine adnotaverit hæc verba Prætermissus Judas Thaddæus ; tamen, si conjecturis fas est, ignorantiæ, nimiæ pietati, et exscriptoris vitio tempore Mahumeti- B cæ captivitatis debes vertere, non auctoris; ille enim, errore captus, timuit ubi non erat timor, ne sanctus Judas cum traditore confunderetur.

In præfato Psalteriojmici pro mihi, macina pro machina semper scribitur; aliquoties b pro v, vel e contra, Josep pro Joseph; Asap pro Asaph, tropeum pro trophæum, etalia his simillima, prætermittendo aspirationem litteræ h, reperies; et hoc evidens est signum Gothicæ pronuntiationis et scripturæ ; lingua etenim vernacula illorum gutturalis magna cum difficultate Latino ingenuo sermoni assuefiebat: et ob hoc rudes exscriptores pervetusti ritus memorata verba apposuerunt, ut videre est in aliis ejusdem ætatis Codicibus; et ne offendiculum sacerdotibus Mozarabicis remaneret, correcta sunt in Psalterio præfata verba.

Hucusque omnes studiosi solemnitates, seu sanctorum festivitates, quas Patres Gothici celebrabant, avidissime scire cupiebant; ex ipso enim Breviario a card. Ximenio typis exarato decerpere non poterant; ibi invenitur, ut diximus,festum sanctissimi Corporis Christi sæculo xi ab Urbano IV,ad abolendum Berengarii errorem institutum ; inibi in festivitatibus per annum plures in communi sanctorum reperiuntur sancti de quibus tempore Gothorum nullatenus officium fiebat ; imo quidam post multa sæcula floruerunt ; nunc autem ex pervetustis nostris Codicibus manuscriptis secernuntur festivitates, de quibus tempore Gothorum, seu paulo ante Maurorum invasionem agebatur; facilique negotio percallebunt id quod optabant: nam hymni in corpore Breviarii et post cantica appositi vetustati ritus omnes congruunt; nec ullus, ut exstat in Codice, est prætermissus; et ne repetitio fastidium generet, quando bymni sunt in corpore Breviarii, fit remissio ad propriam festivitatem ; nam licetin quibusdam verbis discrepet Editio card. Ximenii a nostro Codice Ms., cum in modico appareat discrimen, non est justa causa præfatos hymnos corrigendi.

Non leve ad asserendam nostri Codicis vetustatem argumentum insurgit ex numero et ordine horarum canonicarum ad quas aptatur hymnus, et priorum Ecclesiæ sæculorum nobis speciem referunt; primo

C

D

tutinas et laudum invenies, sed etiam hymnos ad primam noctis vigiliam, ad galli cantum, quod erat circa medium noctis, et pullorum cantum,quod erat circa exsurgentem auroram; hunc secundum, ut a galli cantu media noctis discernerent, hymnum pullorum cantus appellabant.

Insuper his addebant alias horas, ut duodecim diei in sacris hymnis transigerent juxta illam Domininostri Jesu Christi sententiam : Nonne duodecim sunt horæ diei? et aliam parabolam vineæ, ad quam excolendam operarios conduxit non solum ad horam nonam, sed etiam ad decimam et undecimam, ut ministri Domini meditarentur in lege ejus die ac nocte, et cultui divino vacarent. Ob hanc rationem perleges hymnos ad galli cantum circa mediam noctem, ad pullorum cantum circa initium surgentis auroræ,ad primam Jam lucis orto sidere,ad tertiam circa horam diei nonam, ad quartam circa horam decimam, ad sextam circa duodecimam,ad septimam circa horam secundam vesperis, ad nonam circa tertiam, ad deci" mam circa quartam, ad undecimam circa quintam, ad duodecimam circa sextam,ad vesperas circa solis occasum.Ante completorium etiam hymnus cum pre-1 cibus recitabatur; et denique ad completorium ante somnum, ad lectumque parati habitationes aqua benedicta aspergebant, Deumque deprecabantur, ut procul recederent noctiam phantasmata, cum pace dormirent, corpora ne polluerentur, et evigilarent cum Christo.

Perpende, quæso,hanc diei noctisque sacram distributionem : cum horis canonicis confer,quas post sæculum vi fideles observabant; perscrutare monachorum Orientis consuetudinem, nec non per antiquas monasterii Lirinensis, et aliorum constitutiones; et cum in nostro Gothico ritu videris, apage omnem anxietatem de ejus veneranda canitie. Potuerunt sane temporum injuria quædam membranacea folia deperire; potuit Maurorum sævities et barbaries per multa Gothorum monumenta delere ; exscriptorum ignorantia Latini sermonis menda admiscere potuit; sed nullo modo abolere potuerunt nostrum Codicem manuscriptum aureum, ex quo tanquam ex ungue conjicitur antiquitas nostri ritus Isidoriani, adhuc dominationis Arabicæ tempore transcripti, hodier-. num usque in diem exstantis.

Nonnulli, errore decepti, concilia Toletana temporibus Gothorum celebrata potius comitia regia quam concilia fuisse dixerunt: eo nixi fundamento, quia sæpius cum juramentum fidelitatis regibus electis præstabatur, tum quia multoties de regni gubernatione cum rege et proceribus agebatur; jam quoniam reges et magnatas cum Patribus subscribebant; jam quia tomum regium ante initium synodi offerebant ; jam denique quoniam decretum de confirmatione concilii apponebant. Sed nihil horum tam sacris Patrum Gothorum cœtibus, aut sacræ eorum liturgiæ adversatur,præcipue cum centum et septuaginta sex canones e conciliis Toletanis, et sancto Isidoro

desumptos, a Gratiano collectos palam edoceri Ec- A sitatem sermonis ; et eamdemmet in nostro auto

clesia Romana permiserit, eis auctoritatem suam impertiverit, et suos fecerit ; aliunde cum in Ecclesia novum non sit in Patrum synodis ex voluntate principum sacris admiscere quasdam publicas ordinationes, hæ præsertim locum habebant in electionibus regum Gothorum, ut episcoporum exemplo cæteri vassalli principibus libentius et facilius obedirent, riteque factam electionem tuto et pro patulo faterentur; idemque in antiquis pontificalibus et Capitularibus Caroli Magni videmus.

In hujus rei evidens argumentum ea erat inter sacerdotium et imperium concordia, ut statuta et sacræ preces miro fœdere utramque potestatem copularent; ideo hymni in ordinatione et natalitio regis, de profectione exercitus,qui usque in reversionem B diebus litaniarum dicendus est, item pro varia clade, vetustissimi sunt, Gothorum proprii ; nec ullus qui eos legerit inficias ibit; et ne ambigendi relinqueretur occasio, typis illos excudimus, Utinam Alphonsus Ortizius sic fecisset, ut omnis nebula dubietatis dispareret.

Quam plurimum desudat ingenium P. Florezi in vindicandis quatuor versibus gymni sancti Tyrsi mentionem facientibus episcopi Cixillæ. Pro certo supponit eos in vetustioribus Mss. Toletanis reperiri ; et ne quis in posterum decipiatur, animadvertimus in nostris Mss. (quorum sæpe meminimus) nullatenus illa inveniri verba :

Templum hoc, Domine, Cixilla condidit,
Dignam hic habeat sortem;

In cætera cum summis civibus cantica præcinat, C
Gaudens perpetuis sæculis omnibus.

Ex hoc vinculo lector solutus non eget alto testimonio, ut nostri ritus veritatem astruat; et quamvis cardinalis Baronius hunc sanctum Tyrsum assignet ad diem 24 Januarii, ut videre est in notis ad Martyrologium hujus diei, nihilominus in nostro Ms. et officio Gothico obtinet locum in die 28 prædicți mensio, quo etiam fit mentio sancti Leucii mart., ejusdem sancti Tyrsi in passione socii, ut apparet ex hymno.

Versatiin lectione operum sancti Isidori,ibi testimonium ejus sapientiæ invenient, et omne dubium ergą nostrum ritum et omnigenam ejus eruditionem evanescet: de artibus liberalibus ut sapientior neotericus egit, ei de officiis ecclesiasticis juxta aurea prima Romanorum sæcula; idemmet ut vicarius apostolicus concil. nationali Toletano iv præsedit; et his egregiis factis incredibile est eloquentiæ flumen in omnes non diffudisse, præsertim circa sacram liturgiam et divina officia ordinanda.

In autographo manuscripto, quod præ oculis habemus ad Editionem hujus Breviarii, signa non obscura hujus rei apparent; indigitabimus aliqua, ut cæterorum similitudo cum ritu vere et merito Isidoriano nuncupato possit cognosci.Sic primum ad denotandum paragraphum, ut res a rebus quæ in connexo concurrunt separentur,hæc nota Papponitur a sancto Isidoro, cap. 20; denotat enim diver

D

grapho Ms. ad divisionem tractatus, seu ante initium numeri psalmorum, invenies.

Alia conspicitur nota hujuscemodi figuræ, quam denominat Phietro,quæ ponitur ad denotandam sollicitudinem ubijaliquid obscuritatis est;eteadem ipsa aliquando modica mutatione in nostro autographo Ms. ponitur.

Cantus absque clave et lineis hodierno tempore inusitatus, sic in nostro autographo apparet solis constans musicæ punctis, quæ distinctim et aperte juxta Isidorum dignoscebantur in tribus partibus musicæ, scilicet harmonica,rythmica,et metrica. Quod ad harmonicam pertinet, hæc ad omnes qui voce propria canunt ex animo et ardore motum facit, et ex motu sonum: Tonus autem secundum Isidorum lib. 1) Etymol., cap. 22, est acuta enuntiatio vocis, harmoniæ differentia et quantitas,quæ in vocis accentu vel tenore consistit ; cujus genera in quindecimpartes musici diviserunt,ex quibus hyperlydius novissimus et acutissimus, hypodorius omnium gravissimus est. Cantus est igitur vocis juxta regulas a sancto Isidoro positas; nam sonus directus est, et sonus præcedit cantum.

Non latebat sanctum doctorem inter voces suaves et pingues differentia; mirifice enim definit vocem acutam, tenuem, altam, duram, asperam, cæcam, vinnolatam et perfectam, quæ est alta, suavis, et clara alta, ut in sublime sufficiat ; clara, ut aures impleat,et suavis, ut audientium animis blandiatur.

Ad dignoscendos musicos numeros quasdam regulas arithmeticas affert sanctus Isidorus,quæ peritissimo in musices arte hodie arridebunt. Numeros (ait lib. cit., cap. 23) secundum musicam ita quæres. Positis extremis, ut puta 6 et 12,vides quot monadibus superetur 6 a 12, et est 6 monadibus ; ducis per quadratum,sexies seni faciunt 36. Conjungis extrema illa prima 6 ac 12, simul efficiunt 18. Partiris 36 per 18. efficitur dipondius. Hos jungis cum summa minore, scilicet,6,erunt 8, et erit medium inter 6 et 12.Propterea quod 8 superant 6 duabus monadibus, id est, tertia de sex,et superantur 8 a 12 quatuor monadibus tertia portione. Qua parte ergo superat,eadem superatur. Quin ultra fatescimus, si lectoribus patet via ut rimentur sententias Isidori?

Concordia operum sancti Isidori cum hoc nostro Breviario maxime elucet in inscriptione lectionis Ecclesiastici,quæ in Breviario hanc epigraphem habet: Lectio lib.Ecclesiastici Salomonis ; et cum apud omnes constet librum Ecclesiastici a Jesu filio Sirach Hierosolymita,non vero a Salomone fuisse compositum,statim difficultas insurgit : quomodo sic in Breviario indigitatur. Ad quos respondet sanctus Isidorus, lib. Proœmiorum Veteris Testam., § De Ecclesiastico: Propter nimiam sensuș similitudinem et eloquii parilitatem Salomonis titulo prænotatur.

Non abs re immorabimur ulterius in propugnanda antiquitate Isidoriani ritus, ex conformitate, quæ cernitur in Psalterio juxta veterem Italam versionem,

que de suo addidere ; nam cum facultas cuilibet episcopo ad divini cultus ordinationem tribueretur, liberum erat insignioribus Ecclesiæ prælatis orationes componere, et preces ordinare.

quibusdam verbis mutuatis a translatione sancti Hie. A brosio et aliis Italiæ doctoribus decerpsere, partim ronymi, ex notis ad exarandos characteres,et cantu et modulatione,cujus tibi specimen præbemus,ex similitudine liturgiæ, et officii Gallicani editi a Patre Blanchini,et a Pinio illustrati, præcipue ex orationibus Breviarii,in quibus levis diversitas inter Codices Veronenses et nostros animadvertitur; et denique ex simplicitate verborum hymnorum Ambrosii, et aliorum Patrum prout ab ipsis prodierunt.

Ecclesia Romana plurima desumpsisse ex aliis orbis Ecclesiis fateri non dedignatur. Idemmet Gregorius Magnus detractoribus respondit non solum in ordine missæ ex Ecclesia Græca quædam delibasse, ut trinam Græcam repetitionem Kyrie eleison, Christe eleison, Kyrie eleison,nec non Sanctus,Sanctus, Sanctus,quæ illis Græcorum Agios, Agios, Agios respondent, sed etiam ex Ecclesiis Mediolanensi, Hispanica et Gallicana.Et dum Augustino, Anglorum episcopo, rescripsit,optionem assumendi ordinem e qualibet

Nemo sensatus sanctum Ambrosium, politioribus litteris imbutum, grammatices et poetices præcepta percalluisse negabit;et cum vigeret aliquis hymnos ab hoc clarissimo doctore compositos inconcinatos, non mensuræ astrictos,intelligat id multis de causis accidisse. Primo, quia non tam regulas quam sententias, ut ait de seipso Augustinus, servare B Ecclesia sive Gallicana, sive Romana,eidem indulsit. intendit; secundo, exscriptorum culpa et neglectu, qui de uno in alium transfundentes, et augentes errores, faciem et auctoris sensum penitus deturbantetimmutant;ita ut sequentibus sæculis nec scopum sermonis auspicari liceat,nec conjicere sensum. Tribuant igitur noxam prudentes critici voragini blattarum, nutariorum mendis, ignorantiæ traductorum, aliisque calami et preli defectibus, et mirentur ad nos ut exstant pervenisse.

Exemplis res clarior fiet. Septuaginta interpretes, ut, aiunt, unus seorsim ab alio, sive uno in loco, sive in dissitis, a Ptolomeo Philadepho positi: libros sacros illis traditos in Græcum quasi miraculo verterunt magna cura, solertia et sollicitudine in bibliotheca imperatoria servatos, neminem latet; de Judæorum et Christianorum in exemplaribus ad litteram assequendis studio ambigere non licet; et tamen postea prodiere in Oriente tot fereque innumerabiles versiones Origenis, Hieronymi,Aquila, Theodotionis, et incognitorum cum rabbinorum, tum Latinorum, ut synodus Tridentina opinandi licentiam cohibere judicarit,et textum juxta Vulgatam authenticum declarare.

Nostra ætate inter expositores et theologos disceplatur an illa verba, Et tres sunt qui testimonium dant in cœlo, Pater, Verbum,et Spiritus sanctus, sine necne in corpore vel in nota marginali Epist.l, cap. v, sancti Joannis,nam in quibusdam Bibliis in corpore, in aliis in margine apponuntur; similiter, an inscriptio Symboli sancti Athanasii sit revera hujus sancti Patris in totum, vel in partem; an canticum Te Deum laudamus merito Ambrosio et Augustino ascribatur,

et alia simillima. Si igitur hæc a Patribus et doctoribus transcripta in trutinam post tot transacta sæcula reducuntur,quid miramur munda et inversiones clausularum et orationum in officio Gothico inveniri, partim tempore Mahumeticæ dominationis, partim immediate post ipsam excussam transcripto?

Sanctus Isidorus Breviarii Gothici non est unicus auctor, nec uno tempore liturgia quam in Missali cernimus Isidoriano instituta; ordo quoque in horis canonicis persolvendis non uno ictu fuit perpolitus, sed tractu temporis Gothici Patres et doctores partim antiquum Romanum ritum retinuere:partim ex Am

C

Litaniæ,seu Rogationes majores, a sancto Mamer to, Viennensi episcopo,fuerunt institute; hymni fere omnes sunt compositi a beato Ambrosio, Hilario, Prudentio,et aliis privatis doctoribus; Commemoratio omnium defunctorum a sancto Odilone Cluniacens, abbate die 2 Novembris inducta;et tamen hæc omnia Ecclesia Romana merito adoptavit.

In Symbolo quod in Ecclesia canitur, processionem Spiritus sancti a Patre et Filio per illa verba, Qui a Patre Filioque procedit, primo a Patribus in conc. in Toletano solemniter fuisse conclamatam, omnes ultro fatentur;et admodum verisimile est Romanam Ecclesiam, dum decrevit ut in fine cujusque psalmi diceretur Gori Patri, etc., secutam fuisse Patrum Hispanorum consuetudinem in concilio iv Toletano stabilitam, ut semper in terminatione psalmorum pronuntiarentur verba Apocalypsis Gloria et honor, etc. Et si sanctus Damasus Hispanus fuit auctor, majorem vim habebit nostra assertio.

Latini a Græcis quasdam festivitates, et simul Græci a Latinis, sunt mutuati, quin ob hoc uniuscujusque Ecclesiæ officium confundatur, aut antiquitati liturgiæ Romanæ, vel sanctorum Gregorii Mag. Joannis Chrysost. vel Isidori, aliquid detrahatur.

Signa denique non æquivoca revelemus queis nostrum Gothicum ritum nullatenus immutatem exhibemus.Primum: Psalterium typis editum est eisdem verbis quibus invenitur exaratum in pervetusto Codice Gothico Toletano.Secundum, orationes de tempore per anni circulum, paucis verbis exceptis,cum Britu Veronensi et aliis Gothicis congruunt,ut Blanchinum et Pinium legentibus perspicuum fiet. Tertium, ordo in precibus, et denique omnia in Breviario Isidoriano apposita, cum decretis concil. iv Toletani conveniunt.

Loca sancti Isidori de divinis Officiis iterum per scrutemur,et luce meridiana clarius hunc nostrum ritum Gothicum aspiciemus. Libro 1 de eccl. Offie. cap,5, loquendo de psalmis, asserit: Psalterium canbilenarum suavium ab Ecclesia frequentari, quos facilius animi ad compunctionem flectantur. En melodia,quæ usque hodie in nostra Ecclesia Toletana, ut cantus Gothici exuviæ. in quibusdam versiculis et respon

« PoprzedniaDalej »