Obrazy na stronie
PDF
ePub

vocabis jejunium, et diem acceptabilem Domino? A tio sæcularis nostram mentem dejiciat, nec persua

sio nociva possideat, nec infidelitas tenebrosa concludat: sed vultus tui super nos signata lumine fulgeamus; semperque in eodem splendore stabilitate veræ fidei gradiamur. R. Amen.

Per misericordiam tuam, Deus, etc.

Antiphona 3. Convertere Domine, et eripe animas nostras salvos nos fac propter misericordiam tuam. Quia non est in morte, qui memor sit tui. V. Domine, ne in ira tua arguas me, neque in furore tuo corripias me. Psalmus vi.

Nonne hocest magis jejunium, quod elegi? dissolve colligationes impietatis, solve fasciculos deprimentes; dimitte eos, qui confracti sunt, liberos, et omne onus disrumpe. Frange esurienti panem tuum, et egenos vagosque induc in domum tuam:cum videris nudum, operi eum, et carnem tuam ne despexeris. Tunc erumpet quasi mane lumen tuum, et sanitas tua citius orietur, et anteibit faciem tuam justitia tua, et gloria Domini colliget te.Tunc invocabis, et Dominus exaudiet:clamabis,et dices: Ecce adsum: si abstuleris de medio tui catenam, et desieris digitum extendere,et loqui quod non prodest. Cum effuderis esurienti animam tuam, et animam afflictam repleveris, orietur in tenebris lux tua, et tenebræ tuæ erunt sicut meridies. Et requiem dabit tibi Do- B Posuisti iniquitates nostras in conspectu : omnes minus semper, et implebit splendoribus animam tuam, et ossa vestra liberati, et eris quasi hortus inriguus, et sicut fons aquarum, cui non deficiunt aquæ. R. Amen.

Sequentia Epistolæ Pauli Apostoli ad Colossenses (Cap. 11).

R. Deo gratias.

Fratres: Sicut accepsistis Christum Jesum,in ipso ambulate,radicati,et superædificatiin ipso, et confirmati fide,sicut et didicistis, abundantes in gratiarum actione. Videte ne quis vos decipiat per philosophiam, et inanem fallaciam, secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi, et non secundum Christum ; quia in ipso habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter. Et estis C in illo repleti, qui est caput omnis principatus et potestatis: in quo et 133 circumcisi estis circumcisione non manu facta in expoliationem corporis carnis, in circumcisionem Christi:et sepulti ei in baptismo, in quo et resurrexistis per fidem operationis Dei, qui suscitavit illum a mortuis. Et qui cum mortui essetis in delictis, et præputio carnis vestræ,convivificavit vos cum illo,donans vobis omnia delicta. R. Amen.

Antiphona 1.Servite Domino in timore:et exaltate ei cum tremore. Apprehendite disciplinam,nequando irascatur Dominus, et pereatis de viajusta.V.Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania. Psalmus 11.

Oratio. Disciplina tua, Domine, nos tibi et sancto timori conjungat, et ad exultationem tuam timore nos attrahat: ac ne a via justa recedamus, nos contine et ut in te fidere possimus, beatos esse concede. R. Amen. Per misericordiam tuam Deus, etc. Antiphona 2. In tribulatione nostra Deus,dilatasti nos. Miserere nobis, et exaudi orationem nostram, ỳ. Cum invocarem te, exaudisti me Deus justitiæ meæ in tribulatione mea dilatasti mihi. Miserere mei, exaudi orationem meam. Psalmus Iv.

Oratio. Dum te, omnipotens Deus, nostræ delinquentiæ reddunt adversum, tua inspiratione, quæsumus, nostra te invocatio propitium, et confessio faciat esse placatum : ut, te miserante, nec tribula

D

R. Exurge Domine miserere nobis, quia venit tempus miserendi. Timebunt Gentes nomen tuum, et omnes reges terræ gloriam tuam. P. Respice in orationes pauperum:etne spernas preces eorum. V.

dies nostri defecerunt: et nos in ira tua defecimus. Domini refugium esto nobis a diebus malis. P. Respice in orationes pauperum. V. Gloria, et honor Patri, etc. P. Respice in orationes pauperum. Preces. Indulgentiam postulamus, Christe, exaudi. P. Placere, et miserere. V. Jesu unigenite Dei Patris Filius, qui es immensæ bonitatis, Domine. P. Placare, et miserere. V. Cuncti de gemitibus exorantes poscimus;cunctique simul deprecantes quæsumus. P. Placere, et miserere. V. Tua jam clementia mala nostra superet: tuo jam sereno vultu in nos respice.P. Placare, et miserere. V. Remissionem omnium peccatorum, quæsumus: indulge clemens mala, quæ commisimus. P. Placare, et miserere.

Capitula. Miserere nobis, Domine, miserere ; ne nobis peccatorum infirmitas afferat mortem : Sana nos Domine,ut anima turbata per culpam, sit tranquilla per gratiam : infunde medicinam ægrotis,veniam præstando delictis. R. Amen.

[blocks in formation]

Hæc dicit Dominus: Convertimini, et agite pœnitentiam ab omnibus iniquitatibus vestris : et non erit vobis in ruinam iniquitas. Projicite a vobis omnes prævaricationes vestras, in quibus prævaricati estis,et facite vobis cor novum, et spiritum rectum : et quare moriemini domus Israel? Quia nolo mortem morientis, dicit Dominus, revertimini, et vivete. (Cap. xx1). Et factus est sermo Domini ad me, dicens: Fili hominis loquere senioribus Israel, et dices ad eos: Hæc dicit Dominus : Numquid ad interrogandum me vos venistis? vivo ego,dicit Dominus, quia non respondebo vobis.Si judicas eos, si judicas fili hominis, abominationes patrum eorum ostende eis. In justitia mea ambulate, et judicia mea custodite,et facite ea: ut sit signum inter me, et vos, et sciatur,quia ego sum Dominus Deus vester.R.Amen,

Antiphona 1.Desiderium pauperum exaudivit Dominus:præparationem cordis eorum exaudiet auris tua. Judicare pupillo et humili, P. Ut non apponat

ultra magnificare se homo super terram.V. Exurge A quem præparavi tibi. Observa eum,et audi vocem Domine Deus meus, et exaltetur manus tua: ne obliviscaris pauperem in finem. P. Ut non apponat. V. Gloria. et honor. P. Ut non apponat ultra. Psalmus. ix.

134 Oratio.Desiderium tuorum Domine pauperum sic intende propitius,ut et donorum cœlestium nobis copiam tribuas; et tu amorem prætereuntium rerum a nobis avertas: Auris quoque tua nostram ita orationem intendat,ut dum pupillo humilique judicium feceris, paterna nobis indulgentia blandiaris; et pro humiliatione præsentium gaudia retribuas æternorum.R.Amen.Per misericordiam tuam Deus,

etc.

Antiphona 2.Propter miserias inopum,et gemitum pauperum.P.Nunc exurgam dicit Dominus.V.Elo- B quia Domini, eloquia casta: argentum igne examinatum terræ, purgatum septulum. P. Nunc exurgam. V. Gloria, et honor Patri, etc. P. Nunc exurgam. Psalmus x1.

Oratio. Deus, qui superbis resistis, et linguam magniloquam labiaque dolosa disperdis ; fac nos casta eloquia tua, quæ velut argentum igne probatum sunt examinata, percipere: ut omni arrogantiæ tumore dejecto, expositoque conditionis nostræ contagio,genimine dignitatis splendorem, sanctitate inditum,in nostra conditione suscipiamus; itaque per te renovatum per omnia retineamus. R. Amen.

Per misericordiam tuam, Deus, etc.

Antiphona 3.Usquequo Domine oblivisceris nos in finem? quousque avertis faciem tuam a nobis ? P. C Respice, et exaudi nos Domine Deus noster. V. Quamdiu ponam consilia in anima mea,dolorem in corde meo per diem? Usquequo exaltabitur inimicus meus super me? P. Respice, et exaudi nos. V.Gloria, et honor, etc. P. Respice. Psalmus xii.

R. Gemitus populi tui, Deus Domine, exaudi, et angustias quas patimur, vide. P. Et velociter miserere. V. Tu Domine pater noster, redemptor noster, a sæculo nomen tuum. Quare errare fecisti nos de viis tuis indurasti cor nostrum ne timeremus te? convertere, Domine, super servos tuos,tribus hereditatis tuæ. P. Et velociter. V. Gloria, et honor Patri, etc. Reiteretur. R.

Preces. Exaudi nos, Domine, exaudi.P.Et miseratus, dona nobis veniam.V.Altissime factor cœli, et D terræ, peccatum nostrum dimitte. P. Et miseratus V. Vide Domine plebis tuæ lamenta : effunde pluviam largam. P. Et miseratus.. Dimitte, quæ gementes fatemur; et præsta, quæ postulamus.P.Et miseratus. V. Succurre jam pænitentibus Christe; ac preces omnium munda. P. Et miseratus. Capitula. Respice, et exaudi nos, fol. 99. Prophetia. Fili, Habe fiduciam in Domino. fol. 95.

Lectio libri Exodi (Cap. xx111).

R. Deo gratias.

In illis diebus. Locutus est Dominus ad Moysen dicens: Ecce ego mittam Angelum meum, qui præcedat te, et custodiat in via, et introducat ad locum

ejus; nec contemnendum eum putes : quia non dimittet cum peccaveris, et est nomen meum in illo. Quod si audieris vocem ejus, et feceris omnia quæ loquor, inimicus ero inimicis tuis, et affligam affiigentes te. Præcedetque te Angelus meus, et introducet ad Amorrhæum, et Cethæum, et Pherezæum, Chananæumque, et Jebusæum, quos ego contrivero. Non adorabis deos eorum,nec coles eos: non facies opera eorum,sed destrues eos, et confringes statuas eorum.Servietisque Domino Deo vestro, ut benediccat panibus tuis et aquis, et auferam infirmitatem de medio tui. Non erit infœcunda, nec sterilis terra tua : numerum dierum tuorum implebo. Terrorem meum mittam in præcursum tuum, et occidam omnem populum, ad quem ingredieris: cunctorumque inimicorum tuorum terga vertam, antequam introeas. Non ejiciam eos a facie tua anno uno: ne terra in solitudine redigatur, ei crescant contra te bestiæ. Paulatim expellam eos de conspectu tuo, donec augearis, et possideas terram, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi. R. Amen.

Lectio libri Jeremiæ prophetæ (Cap. iv), R. Deo gratias.

Hæc dicit Dominus: Deserta erit omnis terra, sed tamen consummationem non faciam. Lugebit terra, el mærebunt cæli desuper: eo quod locutus sum, cogitavi, et non pænituit me, nec aversus sum ab eo. A voce equitis et mittentis sagittam, fugit omnis civitas: ingressa sunt ardua, et ascenderunt rupes: universæ urbes derelicta sunt, et non habitat in eis homo. Tu autem vastata quid facies ? cum vesteris telcoccino,cum ornata fueris annulo aureo, et pinxeris stibio oculos tuos, frustra componeris: contempserunt te amatores tui, animam tuam quærunt. Vocem enim quasi parturientis audivi, 135 angustias ut puerperæ vox filiæ Sion inter morientis, expandentisque manus suas: væ mihi,quia defecit anima mea propter interfectos (Cap.v). Circuite vias Hierusalem, et aspicite, et considerate, et quærite in plateis ejus, an inveniatis virum facientem judicium, et quærentem fidem : et propitius ero ei. R. Amen.

Sequentia Epistolæ beati Pauli Apostoli ad
Colossenses (Cap. 1).

R. Deo gratias.

Fratres,cum Christus apparuerit, vita vestra; tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria. Mortificate ergo membra vestra, quæ sunt super terram ; fornicationem,immunditiam, libidinem, concupiscentiam, et avaritiam, quæ est simulacrorum servitus propter quod venitira Dei super filios incredulitatis: in quibus et vos ambulastis aliquando, cum viveretis in illis. Nunc autem deponite et vos omnia, iram, indignationem,malitiam,blasphemiam, turpem sermonem de ore nolite emittere.Nolite mentiri invicem, expoliantes vos veterem hominem cum actibus suis, et induentes novum,eum,qui renovatur in agnitionem,secundum imaginem ejus, qui creavit eum ; ubi

non est Gentilis et Judæus,masculus et femina,cir- A alio tempore qui jejunat, accipit indulgentiam : in cumcisio et præputium, Barbarus et Scytha, servus

et liber. R. Amen.

:

Antiphona 1. Delicta nostra, Domine, tu solusintelligis a peccatis nostris munda nos. P. Et ab alienis parce servis tuis, Domine. V.Cœli enarrant gloriam Dei, et opera manuum ejus annuntiat. firmamentum. P. Et ab alienis. V. Gloria, et honor Patri, etc. P. Et ab alienis. Psalmus. XVIII.

Oratio. Ab occultis nostris munda nos. Quære fol. LXVIII.

Antiphona 2. Mitte nobis auxilium de sancto: P. Et de Sion tuere nos, Domine. V. Exaudiat te Dominus in die tribulationis: protegat te nomen Dei Jacob. P. Et de Sion. V. Gloria, et honor. P. Et de Sion. Psalmus. XIX.

Oratio.Imple Domine petitiones nostras; ac mitte nobis auxilium de sancto: memor esto omnis sacrificii nostri, quod tibi non solum oblatione, atque afflictione dicamus: ut nos tibi humiles semper facias et contritos attendas, R. Amen.

Per misericordiam.

Antiphona 3. Desiderium animæ nostræ dona nobis Domine: P. Præveni nos in benedictione dulcedinis. . Domine in virtute tuæ lætabitur rex ; et super salutare tuum exultabit vehementer. P. Præveni nos. V. Gloria, et honor Patri, etc. P. Præveni nos. Psalmus. xx.

Quadragesima, qui potest, et non jejunat, sentiel pœnam. Et ipse tamen, qui jejunare prævalet, sed rectius sibi soli, aut sive alius infirmus cum ipso sibi in domo sua præparet, quod accipiat. Et illos, qui jejunare prævalent, ad prandium non invitent : quia si hoc fecerint, non solum Deus, sed etiam homines possunt illos intelligere, non pro infirmitate non posse, sed pro)gula jejunare non valere. Sufficiat illi quod ipse jejunare non prævalet. Et magis cum gemitu, et suspirio, et animi dolore adlucet, 136 pro eo quod aliis jejunantibus,ille abstinere non potest. Et quod opus est, unicuique infirmo secrete, aut sibi soli,aut cum alio similiter infirmo faciat preparari : quia non ei' oportet aliquem sanum But roget ad prandium,ne sibi augeat etiam de alterius gula peccatum. Pro eo tamen quod non potest jejunare, amplius debet erogare pauperibus: ut peccata, quæ non potest jejunando curare, possit eleemosynas dando,redimere. Bonum estjejunare, fratres, sed melius est eleemosynas dare.Si aliquis utrumque potest,duo sunt bona: si vero non potest,melius est eleemosyna. Si possibilitas non est jejunandi, eleemosyna sufficit sine jejunando; jejunium vero sine eleemosyna omnino non suffit. Ergo si aliquis non potest jejunare, eleemosynam faciat.Eleemosyna sine jejunio bona est.Si ergo prævalet jejunium cum eleemosyna,duplex bonum est; jejunium vero sine eleemosyna nullum bonum est, nisi forte si ita sit aliquis pauper, ut non habeat omnino quid tribuat.His vero,qui non habuerint, unde tribuant,sufficit voluntas bona, secundum illud, quod scriptum est: Gloria in excelsis Deo,et in terra pax hominibus bonæ voluntatis. Sed quis erit,qui se possit excusare, cum etiam pro calice aquæ frigidæ mercedem se Dominus esse promiserit ? et quare frigidæ dixit ? ne forte se possit aliquis pauper de lignorum penuria excusare; aut certe dicere se vasculum,ubi aquam calefaceret,non habere. Denique et per beatum Prophetam,fratres charissimi,Dominus ita hortatur,et admoneteleemosynam fieri,ut prope nullus pauper sit, qui se valeat excusare, sic enim ait: Hoc est jejunium, quod elegi,dicit Dominus: Frange esurienti panem tuum. Non dicit,utintegrum daret,nec forte pauper ille alium non haberet: ¡sed frange, inquit: hoc est dicere: Etiam si tanta sit tibi paupertas, ut non habeas nisi unum panem ; ex ipso tamen frange, et pauperi tribue : et egenum, ac sine tecto induc in domum tuam. Si aliquis ita pauper est,ut non habeat cibum, vel in uno angulo domus suæ præparet peregrino lectulum; qui nos dicturi sumus fratres ?qualem excusationem habere poterimus, qui amplas et spatiosas domos habentes, vix aliquando dignamur accipere peregrinum? ignorantibus,imo non credentibus,quod in omni peregrino Christus excipitur,sicut et ipse dixit: Hospes fui et non suscepistis me : et, quamdiu non fecistis uni de minimis iis, nec mihi fecistis. Laboriosum,et fastidiosum nobis est, in pauperibus excipere Christum

Preces.Miserere, et parce, clementissime Dominc, populo tuo, P. Quia peccavimus tibi. V. Prostrati lachrymas producimus, pandentes tibi occulta, quæ c admisimus: a te Deus exposcimus. P. Quia peccavimus. . Orationes Sacerdotum accipe: et qui veniam postulant, affluenter tribue ; ac tuæ plebi miserere, Domine. P. Quia peccavimus tibi.. Furorem tuum adduxisti super nos,nostra delicta dira turbaverunt nos et absque ulla spe defecimus. P. Quia peccavimus tibi.y.Remissionem peccatorum tribue : etlargitatem dona nobis pluviæ: te invocamus, ut adesto. P. Quia peccavimus tibi.

Kyrie, eleison. R. Christe, eleison.Kyrie, eleison. Capitula. Virtus immensa, Domine, tibi subdatur anima,et caro nostra: tibique sincerissime deserviat vita nostra: desiderium animæ,quod ad te perveniat, supple et labiorum deprecationem, ne nullis formis ille adversarius subripiat, suscipe: occultum hostem devince virtute tua,nosque præveni in benedictione, et per viam vitæ perduc ad gaudia sempiterna.

Pater noster. Et ne. A malo nos libera, etc. fol. 10.
Humiliate vos benedictioni.

Dominus sit semper vobiscum.R.Et cum spiritu tuo.
Sermo beatissimi Patris nostri Isidori Episcopi ad
Carnes tollendas.

Fratres charissimi; Rogo vos, et admoneo vos,ut in isto legitimo,ac sacratissimo die,exceptis Dominicis diebus, nullus prandere præsumat, nisi forte ille, quem jejunare infirmitas non permittit: quia aliis diebus jejunare, aut remedium, aut præmium est in Quadragesima non jejunare peccatum est:

[ocr errors]

bari, orationibus, vigilis, et jejuniis, vel aliquibus cœlestibus et spiritalibus margaritis ornari possitis, non solum cum amicis sed etiam cum inimicis ; ut pacifici libera,et secura conscientia ad altare Domini accedentes, corpus,ac sanguinem ejus, non ad judicium, sed ad remedium possitis accipere. Sed cum de eleemosynis loquimur, non conturbetur angusta paupertas. Omnia enim complere quisquam poterit, cum fecit, quod potuit: quia voluntas perfecta faciendi,reputatur pro opere facti. Sed hoc ille implet,qui hominem pauperem, quasi se ipsum considerare voluerit, et sic pauperi tribuat,quomodo si ipse in tali necessitate esset, se fieri cupiebat: et qui fecerit sic, et novi, et veteris Testamenti præcepta B complevit, implens illud evangelium: Omnia quæcumque vultis, ut faciant vobis homines,et vos facite illis similiter. Etenim lex, et Propheta sic impletur ad gloriam, ad quam veræ et perfectæ charitatis legem, pius vobis Dominus sua protectione perducat. Amen. Præstante Domino nostro Jesu Christo, cui est honor, et imperium sine fine in sæcula sæculorum. R. Amen.

In nomine Domini nostri Jesu Christi lumen cum pace. R. Deo gratias.

Dominus sit semper. R. Et cum, etc.

IN PRIMO DOMINICO QUADRAGESIMÆ
Ad Vesperos.

in patriam nostram! Timeo, nenobisfille dicat: Ite, A paschali, charitatis lucerna vestiri, eleemosynis dealet non nos recipiat in beatitudine sua. Contemnimus illum in mundo: timeo, ne nos contemnat in cœlo, secundum quod ipse dixit: Esurivi, et non dedistis mihi manducare ; et quandiu non fecistis uni de minimis iis, nec mihi fecistis; et quod post sequitur. Fratres, avertat hoc Deus a nobis; hoc enim postea addit dicens: Discedite a me, maledicti ; ite in ignem æternum. Ego in hanc sententiam neminem judico: Unusquisque attendat sententiam suam; nec tamen arguo et reprehendo : quia forte aliquoties venit per negligentiam,ut vestimenta,quæ debuerunt accipere pauperes, deformentur a tineis; et timeo, ne ipsi panni ad testimonium proferantur in die judicii, secundum quod Jacobus dicit: Agite nunc divites, plorate ululantes in miseriis, quæ advenient vobis. Divitiæ vestræ putrefactæ sunt. Et omnia sicut dixit, fratres charissimi, qui per Apostolum suum comminatur Christus, licet non nimium terreant; non tamen de Dei misericordia desperandum est. Aut ego, et mei si negligenter, cum Dei adjutorio cum possumus, nos emendare volumus: eleemosynas, quas hucusque parcius fecimus,largius erogemus; et quæ pro peccatis præteritis, cum dolore, et gemitu, et spe repausationis Dominica misericordia docemur. Ergo sicut supra suggessimus,fratres charissimi, jejunia nostra eleemosynarum pinguedo commendet. Quia tale est jejunium sine eleemosyna, qualis sine oleo est lucerna. Mam si lucerna, quæ sine oleo accenditur, fumare potest, lucere non potest: ita jejunium sine eleemosyna carnem quidem cruciat; sed charitas lumine animam non illustrat. Interim vel quod ad præsens agitur, fratres, sic jejunemus, ut prandia nostra pauperibus erogemus, ut quod pransuri eramus,non in nostris sacculis, sed in visceribus pauperum reponamus ; quia manus pauperis gazophylacium Christi est ; quidquid accipit, ne inter pereat,in Cœlo reponit: quia quamvis,quod pauper accipit consumatur; merces tamen boni operis in Cœlo reconditur. Nam si prandia nostra exquisitis saporibus, et multiplicatis ferculis expendere studemus ad cœnam : sicut corpori nostro delitiæ non solum non subtrahuntur, sed etiam duplicantur :ļac si corpori vestro 137 nihil minuitur; sic animæ nihil augetur. Hoc, fratres, timens magis quam de vobis aliquid sinistrum credens, admoneo. Scio enim ex vobis plures, Deo propitio, et peregrinos assidue accipere, et pauperibus frequenter dare. Et ideo quod suggero, ad hoc proficiat. Qui vero non facit, aut forte tardius faciebat tam sanctam sibi, et omnino placitam operationem in consuetudinem trahat. Et licet credam quod,Deo inspirante, semper supervenientibus festivitatibus, castitatem,et charitatem ante plures dies, etiam cum propriis uxoribus custodiat Charitas vestra: tamen (licet et superfluo etiam, quod vos facere credo) charitatem contemplationis commoneo; ut per totam Quadragésimam, et usque ad finem Paschæ castitatem,et charitatem,Deo auxiliante, servetis, ut in illa sacrosancta solemnitate,

[ocr errors]

D

Lauda. Qui fecit luminaria magna solus : P. Quoniam in sæculum misericordia ejus. V. Solem in potestatem diei: Lunam, et stellas in potestatem noctis. P. Quoniam in.

Dominus sit semper. R. Et cum.

Sono. Averte Domine faciem tuam a peccatis meis : etomnes iniquitates meas dele.Alleluia. V. Miserere mei Deus, secundum magnam misericordiam tuam: et secundum multitudinem miserationum tuarum, dele iniquitates meas. Usquequaque lava me ab injustitia mea : et a peccato meo munda me. Alleluia. V. Iniquitatem meam ego cognosco, Domine : et peccatum meum contra me jest semper. Tibi soli peccavi: et malum coram te feci. Cor mundum crea in me Deus: et spiritum rectum innova in visceribus meis. Alleluia.

Dominus sit. R. Et cum.

Antiphona. Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est. Si vero confiteamur delicta nostra: P. Fidelis est, et justus, ut remittat nobis peccata, et emundet nos ab omni iniquitate. V. Venite, adoremus, et procidamus ante Deum: ploremus coram Domino, qui fecit nos. P. Fidelis. V. Gloria, et. Dominus sit. R. Et cum.

Lauda. Dirigam vias tuas, Alleluia. P. In jocunditate exeas, et cum lætitia discedas. Montes, et colles exultabunt exspectantes te cum gloria Alleluia, alleluia, alleluia. V. Non accedet ad te malum: et flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo. P. In jocunditate. V. Gloria, et honor Patri, etc.

[blocks in formation]

Supplicatio. Oremus Redemptorem mundi Dominum nostrum Jesum Christum cum omni supplicatione rogemus; ut nos gratia ipsius, et per intercessionem Sanctæ Mariæ Virginis, et genitricis suæ ut sancto tempore Quadragesimæ nobis remissionem peccatorum, et pacem nobis donare dignetur.

Capitula. Alleluia in cœlo, et in terra: in cœlo perpetuatur, et in terra cantatur. Ibi sonat jugiter : hic fideliter. Illic perenniter, hic suaviter. Illic feliciter, hic concorditer. Illic ineffabiliter; hic instanter. Illic sine syllabis hic modulis. Illic ab Angelis: hica Populis. Quam Christo Domino nascente in laude et confessione nimis ejus, non solum in cœlo, sed et in terra Cælicolæ cecinerunt: dum gloriam in excelsis Deo,et pacem in terra bonæ voluntatis hominibus nuntiaverunt. Quæsumus ergo, Domine,ut quorum ministeria nitimur imitari laudando,eorum mereamur consortium beatæ vitæ vivendo. Pater noster. Liberati a malo. fol. 2.

Benedictio. Alleluia,quæ ineffabiliter concinnitur in Coelis, efficatius declaretur in laudibus vestris. R. Amen. Et quæ illic sine intermissione decantatur ab Angelis, hic per momenta affectius concinnatur a Populis universis. R. Amen : Ut hæc ipsa, quæ laus dicitur Dei, in eaque nunc laude initiari populos facit,æternæ vos adscribat socios mansioni. R.Amen, Lauda. Ibis, Alleluia. Prosperum iter habebis. Alleluia. P.Et iterum cum gaudio revertaris ad nos.

A Alleluia. . In manibus enim suis portabunt te : ne unquam offendas ad lapidem pedem tuum. P. Et iterum. V. Gloria, et honor. Psalmus xc.

Kyrie, eleison. R. Christe, eleison. Kyrie, eleison.
Paternoster.

Preces. Domine misericordiarum obliviscere peccata nostra. In principio creasti cœlum, et terram, P. Obliviscere peccata, V. Qui fecisti hominem ad imaginem, et similitudinem tuam, P. Obliviscere. V. In omnibus gentibus ex Abraham multiplicasti populos.P. Obliviscere.

Oratio. Exaudi orationem nostram Domine; ge mitusque nostros auribus percipe: nos enim iniquitates nostras agnoscimus; et delicta nostra coram te pandimus: tibi Deus peccavimus; tibique conB fitentes veniam exposcimus. Et quia recesimus a mandatis tuis ; et legi tuæ minime paruimus; convertere Domine super servos tuos, quos redemisti, sanguine tuo. Indulge, quæsumus, nobis ; et peccatis nostris veniam tribue: tuæque pietatis misericordiam in nobis largiri dignare. R. Amen.

Ad Matutinum.

Hymnus. Eterne rerum Conditor. fol. 2. Oratio. Omnipotens, æterne, et misericors Deus, qui temporum das tempora; qui singulis temporibus das gratiam, quam administrent: tu veniens prolixitatem tenebrarum exæstuas, et gallo nos consolaris canente,ut dum præco diei sonat, diurni operis meditatio reviviscat: respice ergo nos jugiter, et instiga, ne profundæ noctis errore persuasi, obliC viscamur perennis; sed labentes in tenebris erige, et vivendo nos corrige: ut cum Petro resipiscamus errata, et paribus lachrymis crimina defleamus commissa. R. Amen.

Per misericordiam.

Antiphona. Salus tua Domine super populum tuum, et benedictio tua. Psalmus ш.

Alia Antiphona. Dele Domine iniquitates meas. Psalmus L.

Antiphona. Clamabo ad Dominum: Deum altissimum qui benefecit mihi. Psalmus LVI.

Oratio. Discute a nobis Unigenite ingeniti Patris somnum corporis ; et clemens placitus nostris parce piaculis ut modo redemptorum copia piis frequentet vigiliis, tuisque digna habeatur obtutibus D sacris: et quod nunc serit ignobilis carnis fragilitas; divinitatis tuæ dono surgat in gloria: Tu igitur Domine cunctis in te confidentibus juvamen largius impende; et ad supernam patriam alarum tuarum obumbratione nos attrahe. R. Amen. Per misericordiam tuam.

Antiphona 1.Filii hominum : simulin unum dives et pauper. P. Inclinemus Deo corda nostra, ut non timeamus in die mala. V. Audite hæc omnes gentes: auribus percipite, 139 qui habitatis orbem. P. Inclinemus. V. Gloria, et honor Patri. P. Inclinemus.

Oratio. Audiant te, Domini, omnes gentes; et dives simul ac pauper aurem tibi cordis accommodent: neque timeamus in die mala; neque fidei honore

« PoprzedniaDalej »