Obrazy na stronie
PDF
ePub

Capitula. Ad te Domine levantes animas nostras A precamur, ut eas spirituali sustollas desiderio, quæ carnali sæpius demerguntur voto,dona humilitatem, quam ipse videas, et perfice fructuosum laborem,ut peccata dimittas: simplicitas et æquitas nostris inhæreant animis; dolus et injustitia procul recedant, in nobis.

Pater noster. A malo nos libera.fol. 10.

Ad Sextam,omnia dicantur,ut in Sexta, quæ dicitur per totum annum.Ad Nonam ut supra. SABBATO SANCTÆ MARIÆ.

Sciendum est, quod omnibus Sabbatis per totum annum (præter si non occurrerit festum novem lectionum) semper facimus officium B. M. V. modo sequenti: Incipiendum est.

Ad Vesperos.

Lauda. Virgo Israel, ornare tympanis tuis. P. Et egredere in choro psallentium. V. Beata es regina, quæ propicis, quasi lumen. P. Et egredere in choro. Oratio. Virgo Israel, quæ utique mater Videntis intelligeris: adorna tympana tua,id est,membra Ecclesiæ tuæ ; ut te habeamus patronam in sæculo, quam beatam reginam credimus permanere in futuro: ut prospicientes te lumen credulitatis nostræ sine dubio esse, te interpellante, favorem beatitudinis mereamur firmissimæ obtinere. R. Amen. Per misericordiam.

Qui sic suscepit Virginem,
Poli terræque Reginam;
Et Angelorum compotem
Fecit in arcem sublimem.

Illic Virgo sanctissima,
Nostra defer precamina.
108 Quo tu tranasti gloria,
Commemorationis inclyta.

Per tuum Unigenitum, Quem genuisti Dominum, Cæli petamus gremium

Diu per omne sæculum. Amen.

Supplicatio. Oremus Redemptorem mundi Dominum nostrum Jesum Christum,cum omni supplicatione rogemus; ut nos gratia ipsius, et per intercessionem B Sanctæ Mariæ Virginis genitricis suæ nobis salutem animæ, et corporis propitius tribuere dignetur. R. Præsta æterne omnipotens Deus.

Sono. Dominus Deus cœli benedicat tibi,honorem regni dabit in manu tua. P. Et adorabunt coram te filii multarum Gentium. Alleluia. V.Audi,filia,quia exaltata es, et facies fulget in templo Dei: sol jus- c titiæ in ingressu tuo orietur. P. Alleluia.

Dominus sit semper vobiscum. R. Et cum. Antiphona. Benedicta tu a Deo Altissimo, præ omnibus mulieribus. P. Propter hoc non discedet laus tua ab ore hominum usque in sæculum.y.Beatam me dicent omnes generationes. Quia ancillam humilem respexit me Deus. P. Propter hoc. Gloria, et honor, etc. P. Propter.

Dominus sit semper. R. Et cum.

Lauda. Alleluia. Gaude, filia Sion: lætare, et exulta inomni corde, filia Hierusalem. P. Quoniam abstulit inimicos tuos rex Israel Dominus. Alleluia, V. Lauda Hierusalem Dominum: et collauda Deum tuum Sion.P.Quoniam abstulit. V. Gloria, et honor, etc. P. Quoniam.

Hymnus.

O decus sacrum Virginum,
Quem Virgo vehit Unicum,
Et virgines Almificum
Sequuntur sanctæ Dominæ.

Qui plaustrum domicilium.
Faxisti jam virgineum,
Quo cum cuneis, virginum
Cluit caput præcipuum.

Hoc templum jam terrigenum
Numen cudit cœlicolum.
A qua redemptum sæculum
Extat, et omnis tartarus.

D

Kyrie, eleison. R. Christe, eleison. Kyrie, eleison. Capitula. Virgo Christi genitrix, et humani generis reparatrix, implorantium preces auribus offer divinis ut tuo gaudeamus munere digni, intercessu tuo peccaminum apud Deum obtinere remissionem, cujus sexus absque pudoris corruptione omnium genuit Salvatorem.

:

Pater noster. Liberati a malo. Quære fol. 2.

Benedictio. Dominus Jesus Christus, qui olim ex Virgine dignatus est nasci,suæ nos Genitricis intercessione sanctificet.R.Amen.Quique matrem servavit a corruptelæ contagio.sinum nostri cordis emaculet a delicto. R. Amen. Et qui eam fecit Virginem manere post partum, cœlum nobis tribuat possidere post transitum. R. Amen.

Per misericordiam ipsius Dei nostri, etc.

Lauda.Rami mei, rami honoris,et gratiæ. Alleluia, P. Ego quasi vitis fructificavi suavitatem odoris.Alleluia, alleluia, alleluia. V. Ego autem, sicut oliva fructifera in domo Domini, sperabo; et in misericordia Dei mei in æternum,, et in sæculum sæculi. P. Ego quasi vitis. V. Gloria, et honor Patri, etc. P. Ego quasi vitis.

Oratio. Mira satis, Domine, radix Ecclesiæ tuæ, quæ proficit, et crescit usque ad perfectum diem, cujus rami Martyres, cujus præpendicula effecti sunt Confessores, inter quos Beatissima Virgo Maria Genitrix tua,quasi vitis vera fructificans, dum odorem gratio fidelibus propinat in sæculo, æterno promeretur consolari de præmio: quæsumus ergo, ut suffragiis ejus odore virtutum odores criminum fugiamus, R. Amen.

Per misericordiam tuam Deus noster.
In nomine Domini.

Ad Matutinum.

Antiphona. Labia mea, Domine, aperies: et os meum annuntiabit laudem tuam, Psalmus L.

Oratio. Exultent in te, Domine, labia nostra præconio veritatis ad collaudandam veram commemorationem illibatæ Mariæ genitricis : et quæ dejterris potentialiter meruit supernis sedibus divinitus at

tolli, mereamur ob ejus favorem ab omnibus hic A omnium sæculorum; ut per te fruamur paradisi peccatis erui, et illic beatorum fulgentibus choris misericorditer induci. R. Amen.

Per misericordiam tuam Deus noster. Antiphona 1. Ave Maria, gratia plena: Dominus tecum. P. Beata tu inter mulieres, et benedictus fructus ventris tui. R. Diffusa est gratia in labiis tuis: propterea benedixit te Deus in æternum. P. Beata tu inter mulieres. V. Gloria, et honor Patri, etc. P. Beata tu inter mulieres.

Oratio. Gratiam plenam habere te credimus, o Virgo Christi genitrix,et humani generis reparatrix gloriosa Maria; quæ tanta nobis gaudia pariendo contulisti, ut fructus ventris tui, qui est Christus filius Dei a dominio in nos sævientis eriperet inimici, et in regno æterno consortes faceret sibi me- B tipsi: proinde te quæsumus, teque rogamus ; ut adsis patrona nobis, ut et merito tuo nos Filius tuus a delicto exules reddat, et post in regno suo perenniter habitaturos introducat. R. Amen. Per misericordiam tuam, etc.

Dominus sit semper vobiscum. R. Et cum spiritu

tuo.

Antiphona 2.Magnum miraculum jam vidimus in Virginis Conceptione ; ut nec virginitatem amitteret, nec genitricis pondera didicisset. V. Sola meruit Deum ferre post cœlos; sola meruit Virgo venire post partum. v. Domini est terra,et plenitudo ejus : orbis terrarum, et universi qui habitant in eo. P. Sola meruit Deum. V. Gloria, et honor Patri, etc. P. Sola meruit.

Oratio.Magnum valde miraculum vidimus in Virginis Conceptione; ut nec decore pudoris careret, nec genitricum onera sustineret : nec enim fas erat, ut illa haberet suspiria,quæ omnium gaudia pariebat: aut origo lætitiæ nosceret, vim doloris : sic etenim sola meruit virgo venire post partum, 109 quia in ipsa verbum est caro factum : ob hoc te precamur,Jesu bone,quod sicut Genitrici tuæ contulisti hoc præmium, ita nobis miseris adsis concedendo remedium. R. Amen.

Per misericordiam tuam Deus noster.

Antiphona 3. Magnificat anima mea Dominum : et exultavit spiritus meus in Deo solutari meo. P. Quoniam respexit humilitatem ancillæ suæ. . Eructavit cor meum verbum bonum:dico ego opera mea regi. P. Quoniam respexit. V. Gloria, et honor Patri, etc. P. Quoniam respexit.

Oratio. Quanta tibi Sanctissima Virgo Dei,et Mater, divina pietas, magna et ampliora distribuit ! ut cum esses Virgo terrigena,facta es Altissimi Mater et vernula: ut qui sanctum ipsius nomen in omni generatione,et prosapia nuntiasti, nobis infirmis succurrat detersa male rancoris suggestione : Et qui tibi affluit optimus habitator, in nobis præesse dignetur mitissimus retributor: ut per unum Deum in Trinitate perfectum,et credulitatis merita vigeant, et distributionis gaudia coalescant: Et immeriti hoc deposcimus te,regina et Mater Creatoris

с

D

florea voluptate, quæ integra permansisti Virgo Deifica. R. Amen.

Per misericordiam tuam.

R. Placuit Deo castitas, et Immaculata virginitas. P. Propter hoc in utero ejus ingressa est sancta pietas de verbo; et partum ostendit admirabile: Genuisse virginem Deum et hominem. V. Annuntiaverunt cœli justitiam Dei:et viderunt omnes populi gloriam ejus. P. Propter hoc. V. Gloria, et honor Patri, etc. Reiteretur R. Placuit Deo.

Oratio. O sacratissima Verbi ancilla, et mater, quam ostendit generatio Virginem, et virginitas comprobat Genitricem ; patulo pietatis sinu concurrentem ad te populum suscipe; tu profusis pietatis tuæ visceribus pascito gregem, quem suo Filius ex te progrediens mercatus est sanguine: simus tuo præmuniti præsidio, qui suavi servitutis tuæ delectamur perfrui jugo: ut hic nos tu multiplici affectu tuearis in sæculo, et post ex te Genitus regnaturos possideat in æternum. R. Amen.

Per misericordiam tuam Deus noster.
In Laudibus.

Ad Canticum. Antiphona. Fecit magna qui potens est et sanctum nomen ejus. Et misericordia ejus in omni progenie et generatione.

Canticum. Magnificat anima mea Dominum. Require fol. 50.

P. Fecit mihi magna qui potens est: et sanctum nomen ejus.Gloria, et honor Patri, etc. P. Et misericordia ejus in omni progenie et generatione.

Ad Renedictus. Antiphona. Filia Sion benedic Domino Deo excelso in omni benedictione et laude. Canticum. Benedictus es Domine. Require fol.6. Sono. Dominus Deus cœli benedicat.Quære fol. 107.

Lauda. Laudate Dominum de cœlis: Alleluia. Laudate eum in excelsis. Alleluia.Psalmus cxLvin. Lectio libri Cantici Canticorum Salomonis (Cap.iv). R. Deo gratias.

Hortus conclusus soror mea, hortus conclusus, fons signatus. Emissiones tuæ paradisus malorum punicorum cum pomorum fructibus (Cap. vi). Una est columba mea, et perfecta mea, una est matris suæ, electa genitricis suæ. Viderunt illam filiæ, et beatissimam prædicaverunt; reginæ et concubinæ, et laudaverunt eam. Quæ est ista,quæ progreditur quasi aurora consurgens, pulchra ut luna, electa ut sol, terribilis ut castrorum acies ordinata? (Cap. vin). Quæ est ista, quæ ascendit de deserto, delitiis affluens, innixa super dilectum suum? Pone me ut signaculum super brachium tuum, ut signaculum super cor tuum : et vera Dei permanet dilectio. Ę. Amen.

Hymnus. O decus sacrum Virginum. fol. 107. Supplicatio. Oremus Redemptorem mundi.fol.108. Capitula. Matutinis precibus te, Domine, exoramus piissimum; ut sicut illustris gloriosissima Virgo María in cœlis est coronata,ita per meritum ejus

acceptabilissimi favoris apud te conlætari merea- A mur in cœlestibus regnis.

Pater noster. Liberati a malo. fol. 2.

Lauda. Rami mei. Benedictio. Dominus Jesus Christus, qui olim. Quære fol. 108.

In nomini Domini.

IN SECUNDO DOMINICO POST OCTAVAM EPIPHANIEÆ.

Ad Vesperos.

Lauda. Die mandavit Dominus misericordiam suam, 110 et nocte declaravit. V. Apud me oratio Deo vitæ meæ, dicam Deo: Susceptor meus es, P. Et nocte declaravit

Oratio. Deus, qui tuam in die mandas misericordiam,et in nocte declaras: quæsumus, ut in die nos protegas ad salutem ; et in nocte defendas ad re- B quiem. R. Amen.

Per misericordiam tuam.

Sono. Te decet hymnus in Sion: et tibi reddetur votum. P. In Hierusalem. Alleluia. V. Exaudi, Domine,orationem nostram: ad te omnis caro veniet. P. In Hierusalem. Alleluia.

Dominus sit semper vobiscum. R. Et cum. Antiphona. Alleluia. Deus sapiens corde, et fortis robore. Qui commovet terram de loco suo. Qui prohibet soli, et non oriemur ; et stellas claudit quasi sub signaculo. Qui extendit cœlos solus, et graditur super fluctus maris.P.Qui facit magna,et mirabilia, quorum non est numerus. V. Magnus Dominus noster, et magna virtus ejus : et sapientiæ ejus non est numerus. P. Qui facit. honor, etc. P. Qui facit.

. Gloria, et

[blocks in formation]

Vertice nectar.

Præstet ut votum ; ferat ut medelam; Donet ut nostris veniam delictis; Firmet ut sensus; placida quiete Mulceat artus.

Et licet noctis subeant profunda
Horridis mundi tenebris operta;
Mens tamen nostra fidei supernæ

Splendeat ortu.

Desinant culpæ, vigilet vicissim. Noster inlabens animus; nec ulla Sensus involvat gravior vagantum Spirituum turma.

Cor enim nostrum vigilet sopore, Somniet Christum, Dominumque semper Insonet Psalmis, meditetur Hymnis Nocte dieque.

Gloria summo celebret Parenti Gloria Christo, pariterque Sancto; Prædicet Trinum pia voce nomen. Omne per ævum.

Amen.

Supplicatio. Oremus Redemptorem. Quære fol.

108.

Capitula. Laus tibi omnipotens Deus, quoniam jam dies tetris molitur horis : jam occasus metitur in vesperum: jam soporifera quies fessos refecitartus: jam Olympi tramitem fere curricula laxant : jam vespertina polifera visibilia lustrat, pervigilesque mentes sobrietatis cantica psallant: ut reciproco lucis obortu sospitatis pudicitiæque flagrent protinus: rursusque nos aurea crepuscula lustrent; ut, noctis expoliati velamine, dies nos alterna repo

scat.

Pater noster. Liberati a malo. Quære fol. 2.
Humiliate vos benedictioni.
Dominus sit semper. R. Et cum.
Benedictio.

Æternus Dominus, qui humilitate potius quam sacrificio placatur: ipse vobis peccata dimittat, et clementiæ suæ miseratio semper subveniat. R. Amen. Vestra vota,desideriaque Christus Dominus in bono adimpleat, et salutis copiam animabus vestris concedat. R. Amen.Qui larga miseratione peccatoribus veniam donat, ipse vobis miscricordiæ suæ dona attribuat. R. Amen.

Per misericordiam ipsius Dei.

Lauda. Tu mandasti mandata tua. Alleluia. P. Custodiri nimis. Alleluia, alleluia, alleluia. V. Utinam dirigantur viæ meæ,ad custodiendas justificationes tuas. P. Custodiri nimis. V. Gloria, et honor, etc. P. Alleluia, alleluia, alleluia.

111 Oratio. Desiderium tuorum Domine. Require infra in Matutinis istis.

Ad Matutinum.

Hymnus. Æterne rerum Conditor. Require fol.3. Oratio. Eternum te Dominum, rerumque. Require fol. 14.

Antiphona. Domine quid multiplicati sunt, qui

tribulant me? tu autem Domine susceptor meus es. A Psalmus in.

Antiphona. Dele, Domine, iniquitates meas. Psal

mus L.

Antiphona. In te confidit anima mea. Psalmus

LVI.

Oratio. Domine Deus,apud quem confitentes medelam salutis inveniunt: dele piaculorum vulnera . de cordibus hominum et ostende super nos clementiæ tuæ clarissimum vultum; tuumque clamoribus supplicum inclina sanctum auditum : Effunde mentibus nostris tuæ gratiæ donum: et concede postulantibus remedium quæsitum: ac cui ad impendendum debitum nostræ servitutis consurgimus ;effunde benedictionis et salutis abundantiam super populum tuum : ac dele misericors scelus contra- B ctum et fac nos esse liberos a reatu facinorum : audi gemitus pœnitentium : largire indulgentiæ fructum ; et clamoribus pulsantum fidelium concede singulis suffragium postulatum. R. Amen.

Per misericordiam tuam.

Antiphona 1. Desiderium pauperum exaudivit Dominus præparationes cordis eorum exaudiet auris tua. Judicare pupillo et humili. P. Ut non apponat ultra magnificare se homo super terram. V. Exurge Domine, non prævaleat homo: judicentur gentes in conspectu tuo. P. Ut non apponat. V.Gloria, et honor, etc. P. Ut non apponat.

Oratio. Desiderium tuorum Domine pauperum sic intende propitius, ut et donorum cœlestium nobis copiam tribuas; et tumorem prætereuntium rerum a nobis avertas: Auris quoque tua nostram ita orationum intendat, ut dum pupillo humilique judicium feceris, paterna nobis indulgentia blandiaris ; et pro humiliatione præsentium gaudia retribuas æternorum. R. Amen.

Per misericordiam tuam.

Antiphona 2. Propter miserias inopum, et gemitum pauperum. P. Nunc exurgam, dicit Dominus. . Eloquia Domini, eloquia casta: argentum igne examinatum, terræ purgatum septuplum. P. Nunc exurgam. . Gloria, et honor, etc. P. Nunc exurgam.

C

- Oratio. Deus, qui superbis resistis, et linguam magniloquam labiaque dolosa disperdis; fac nos fasta eloquia tua,quæ velut argentum igne probatum D sunt examinata, percipere: ut, omni arrogantiæ tumore dejecto, expositoque corruptionis nostræe contagio, geminæ dignitatis splendorem sicut a te inditum in nostra conditione suscepimus, ita per te renovatum per omnia retineamus. R. Amen.

Per misericordiam tuam.

Antiphona 3. Usquequo,Domine,oblivisceris nos in finem? quousque avertis faciem tuam a nobis ? P. Respice, et exaudi nos Domine Deus noster. V. Quandiu ponam consilia in anima mea, dolorem in corde meo per diem ? Usquequo exaltabitur inimicus meus super me? P. Respice. V. Gloria, et honor, etc. P. Respice,

[blocks in formation]

Ad Canticum. Antiphona. Deus, vera sunt opera tua, et omnes viæ tuæ judicio.

Canticum. Attende cœlum. Require fol. 4. Oratio. Descendat Domine, ut pluvia. Require fol. 93.

Ad Benedictus. Antiphona. Benedictum nomen gloriæ tuæ sanctum in omnia sæcula sæculorum. Canticum. Benedictus es Domine Deus. Require fol. 6.

Oratio. Domine Deus,qui super Cherubim sedens, laude magnificaris creaturæ subjectæ : ut dum magna condideris, incomparabiliter tu magnificentissimus æstimeris: tibi ad nutum obtemperant cuncta, quæ te auctore subsistunt; et hoc illis est in honore, 112 quod sunt à te condita, et sunt subjecta : Proinde ita proficere præsta, ut dum labia in tuis benedictionibus pandimus, benedictionem cœlestis gratiæ impetremus. R. Amen.

Sono. Emitte lucem tuam, Domine, et veritatem tuam. Alleluia. V. Judica me Domine, et discerne causam meam de gente non sancta. Alleluia.

Lauda. Laudate Dominum de cœlis: Alleluia. Laudate eum in excelsis. Alleluia.Psalmus CXLVII. Lectio libri Eclesiastes Salomonis (Cap. 1). R. Deo gratias.

Fili, homini bono in conspectu suo dedit Deus sapientiam, et intelligentiam, et lætitiam: peccatori autem dedit afflictionem, et curam superfluam, ut addat, et congreget, et tradat ei qui placuit Deo : sed hoc vanitas et causa solicitudo mentis. Omnia tempus habent, et suis spatiis transeunt universa sub sole. Tempus nascendi, et tempus moriendi. Tempus plantandi,et tempus evellendi quod plantatum est. Tempus occidendi, et tempus sanandi. Tempus destruendi, et tempus ædificandi. Tempus flendi, et tempus ridendi. Tempus plangendi, et tempus saltandi. Tempus spargendi lapides, et tempus colligendi.Tempus amplexandi, et tempus longe fieri a complexibus. Tempus acquirendi, et tempus perdendi. Tempus custodiendi, et tempus abjiciendi. Tempus scindendi, et tempus consuendi. Tempus tacendi, et tempus loquendi. Tempus dilectionis, et tempus odii. Tempus belli, et tempus pacis. Quid habet amplius homo de labore suo ? Vidi afflictionem, quam dedit Deus filiis hominum, ut distendantur in ea. Cuncta fecit bona in tempore

Dominus sit semper vobiscum. R. Et cum spiritu tuo.

suo, et mundum tradidit disputationi eorum,ut non A
inveniat homo opus, quod operatus est Deus abiniTM
tio usque ad finem. Et cognovi quod non esset me-
lius nisi lætare, et facere bonum in vita sua. R.
Amen.

67.

Hymnus. Splendor paternæ gloriæ. Require fol.

Supplicatio. Oremus Redemptorem mundi. Require fol. 66.

Capitula. Decantet tibi Ecclesia tua, Domine, novum canticum in choro fideliter; teque crebra meditatione in tympanis concinat confidenter. Tu itaque clemens tribue, ut sic tibi beneplaceat in populis, quemadmodum gloriose jocundaris in Angelis : et quomodo te in Matutinis diversitas redemptorum concelebrat, sic tibi in lumine placitum famulatum B sui officii repræsentet. Da igitur populo tuo, omnipotens Deus, tibi affatim complacere : laudemque tuam plena sanctitate proferre: Sicque nos facias hujus diei momenta transcurrere, ne gressus ad te properantium adversarius suus valet in compede præpedire ut quos mercatus es sanguine,salvastique per crucem, et sublevasti per fidem; resuscites in virtute; et ad cœlum provehas inenarrabili majestate: Quique te nunc moesto lumine suspectant e terris, et gemebundis cordibus prosequuntur ab imis; dextera tua adtrahantur in supernis : et gloriæ amicti stolis, te in Hymno novo glorificent perenni jocunditate cum Sanctis.

Pater noster. Liberati a malo. Quære fol. 2. Lauda. Cantate Domino canticum novum : AlleC luia. P. Laus ejus in Ecclesia sanctorum. Alleluia, alleluia. V. Lætetur Israel in eo, qui fecit ipsum : et filiæ Sion exultent super regem suum. P. Laus ejus. V. Gloria et honor, etc. P. Laus ejus. Benedictio. Eternus Dominus, Quære fol. 110. In nomine Domini.

Commemorationes. Quære fol. 94.

Exeunte Vespera Lauda. Illumina oculos meos, Domine, ne unquam obdormiam. P. In morte. V. Respice, et exaudi me, Domine Deus meus: ne quando dicat inimicus meus Prævalui adversus eum. P. In morte.

Dominus sit semper vobiscum. R. Et cum. Sono. Deus, in te speravi Domine, non confundar in æternum in tua justitia libera me. Alleluia. . Esto mihi in Deum protectorem, et in locum munitum, ut salvum me facias, Deus. Quia firmamentum meum, et refugium meum es tu. Alleluia.

Dominus sit semper vobiscum. R. Et cum spiritu

tuo.

Antiphona. Non est alius Deus præter me: ego fundavi terram, et hominem super eam: P. Ego firmavi cœlos, et omnes stellas, lucem mandavi. V. Domine Deus virtutum converte nos : et ostende faciem tuam et salvi erimus. P. Ego firmavi cœlos. V. Gloria, et honor Patri, etc. P. Ego firmavi cœlos.

D

Lauda. In corde meo abscondi eloquia tua : Alleluia. P. Ut non peccem tibi. Alleluia. V. Benedictus es Domine; doce me justificationes tuas. P. Ut non peccem. V. Gloria, et honor Patri, etc. v. Ut non peccem.

113 Hymnus.

O Lux beata Trinitas :
Et principalis Unitas :
Jam sol recedit igneus,
Infunde lumen cordibus.

Jam noctis tempus advenit:
Quietem nobis tribue,
Diluculo nos respice
De cœlo clementissime.
Tu Christe solve vincula,
Absterge nostra vitia,
Relaxa prius crimina,
Et indulge facinora.

Oramus, ut exaudias :
Precamur, ut subvenias,
Christe Jesu omnipotens,
Tu nos a malo libera.

Te mane laudum carmine,
Te prædicamus vespere ;
Te nostra supplex gloria

Per cuncta laudet sæcula.
Amen.

Supplicatio. Oremus Redemptorem mundi. Require fol. 66.

Kyrie, eleison. R. Christe, eleison, Kyrie, eleison. Capitula.Illuminatio salusque nostra.Et Benedictio. Dignare, Domine, hanc familiam tuam. Require fol. 97.

Per misericordiam tuam.

Dominus sit semper vobiscum. R. Et cum spiritu

tuo.

Lauda. Cantabiles erant mihi, Domine, P. Justificationes tuæ. Alleluia, alleluia. V. Hæc facta es mihi : quia justificationes tuas exquisivi. P. Justificationes tuæ. V. Gloria, et honor, etc. P. Justificationes,

Oratio. Desiderium tuorum Domine. Require re‐ tro fol. 111. Commemorationes fol. 94.

IN TERTIO DOMINICO POST OCTAVAM
EPIPHANIE.

Sabbato Vesperum.

Lauda. Illumina oculos meos, Domine, ne umquam obdormiam. P. In morte. V. Respice, et exaudi me Domine Deus meus: nequando dicat inimicus meus : Prævalui adversus eum. P. In morte.

Oratio. Illumina oculos nostros Domine : ut in te fidei nostræ defixo obtutu, et consilium anima nostra amoris tui dulcedine capiat, et dolorem in corde nostro timoris tui recordatione concludat. R. Amen. Per misericordiam.

« PoprzedniaDalej »