Obrazy na stronie
PDF

eorum, et præclarum nomen eorum coram illo. P. A gratia repentini vestire fulgoris; ostende, quaesu

Et adorabunt. R. Gloria, etc. P. Et adorabunt. Oratio. Domine Jesu Christe, cui reges et insulæ munera offerunt; qui invicta virtute liberare venisti pauperem a potente; et ex hostis antiqui potentia fragile humanum genus eripere miseratione superna: cum nos a te prolungati, tuarumque miserationum inopes facti ; illius iniquitati subditi, vinculisque peccaminum teneremur addicti: Sic tua nos jam pietas etab ejus sævitiaeruat, et restitutos tibi, tecum permansuros commendet : ut qui nos te mimiserante redemptos fatemur: remunerati te donante postmodum gloriemur. R. Amen. Per misericordiam. Antiphona. Domine, qui te nutriunt, reges erunt

et reginæ nutrices tuæ. P. Vultu in terra inclinato B

adorabunt te, et pulverem pedum tuorum lingent, et cognosceris Dominus, in quo non confundentur omnes, qui te expectant. W. Natio, et progenies collaudabunt opera tua, et potentiam tuam pronuntiabunt. P. Vultu im terra. W. Gloria, et honor Patri, etc. P. Wultu in terra. Oratio. Domine, quem inclinato in terram plebes vultu adorant, dum tuo subjiciuntur imperio universa; largire indefessam populis Christianis lætitiam,el hodiernæ Apparitionis tuæ gaudia protende in Gentibusdedicanda; nobis quoque ita esto semper placabilis, ut propitius in judicio sentiaris, quo vitæ nostræ ex vultu tuo tam indesinens solamen existat, ut a te nostrorum nullus depereat, qui te unum et verum Deum expectat. B. Amen. Per misericordiam tuam. Antiphona. Interrogabat Magos Herodes : Quod signum vidistis super natum regem ? P. Stellam vidimus fulgentem, et venimus adorare Deum. W.0mnes Gentes plaudite manibus : jubilate Deo invoce exultationis. P. Stellam vidimus. P. Gloria, et honor Patri, etc. P. Stellam vidimus. Oratio. Domine Jesu Christe, qui ad interrogationem Herodis ita Magorum ora præconio veritatis tuæ irradias, ut te regem regum per eos nuntiatum ostendas; dum se vidisse ajunt stellæ refulgentis indicium, quod mundum illuminet universum ; te quæsumus, te precamur, ut des in Ecclesia tua visionis tuæ lumem optatum : appareas etiam in ea sidus omnibus pretiosum, quod nulla adversariiinterrogatione deterriti, sic magnalia tua prædicemus ore diffuso, ut in æternæ lucis radiemur usquequaque præsidio. R. Amen. Per misericordiam. B. Apparuit vir in majestate sua circumdatus fulgore, et a claritate adventus Domini illuminabitur terra, et erit lætitia, et gaudium omni populo, P. Ita, et reges, principesque venient, et adorabunt eum. v. Regnum ejus regnum sempiternum, et usque ad antiquum dierum pervenit; et data est ei omnis potestas. P. Ita, et reges. W. Gloria, et honor Patri, etc. P. Ita, et reges. 88 Oratio. Deus, quibrevissimum sidus voluisti

mus, faciem tuam populis Christianis: ut, sicutMagis errantibus tandem tramitem veri demonstrasti itineris, ita nobis delinquentibus tribuas portum æternæ salutis. B. Amen. Per misericordiam. Antiphona. Viri sublimes ad te transibunt, et tui erunt: te adorabunt,teque deprecabuntur:Tantum in te est Deus, et non est præter te. P. Vere tu es Deus absconditus, Deus Israël Salvator. W. Domine Deus virtutum quis similis tibi? Potens es Domine, et veritas tua in circumitu tuo. P. Vere tu es Deus. V, Gloria, et honor, etc. P. Vere. Oratio. Adorabunt te, Domine Jesu Christe, omnes viri sublimes atque excelsi terrœ, quoniam ipse, ut salvares homines, humilis nasci dignatus es in terris ; in te enim vere Deus est, quia tu verbum in carne absconditum,non mutatum,unum cum Patre possides nomen ; confundatur proinde omnes, qui adversantur tibi : dum aut sic erubescunt, ut ad te redeant : aut in te confundantur, si ad te minime convertantur; noster ergo Salvator salvandis nobis appareas, dum nos in te credere, et ad te transire, et te toto corde diligere præstas. R. Amen. Per misericordiam. Et tu es Deus [benedictus, et gloriosus in sæcula sæculorum. R. Amen. Antiphona. Erit lumen lunæ sicut lumen solis, et lux solis erit septempliciter sicutlux septem dierum. P.In die qua alligaverit Dominus vulnus populi sui, et percussuram plagæ ejus sanaverit : Ecce enim

c Dominus cum lætitia venit. W. Et timebunt Gentes

nomen tuum Domine, et omnes reges terræ gloriam tuam, P. In die qua. W. Gloria, et honor, etc. P. Im die qua. Oratio. Deus, qui ligare venturus es vulnus populi tui,percussuram plagæ nostræ sanaturus,adesto: ut itaquicquid in nobis est vitiosum,vellubricum, divinitatis tuæ luceillumines, ut nec per noctem hujus sæculi luna nos concremet, nec per diem futuri examinis solveritatis exurendos tristificet. R. Amen. Per misericordiam tuam. Antiphona. Ecce stella, quam viderant Magi ab oriente, antecedebat eos, donec veniret supra, ubi erat puer. P. Videntes autem Magi stellam, gravisi sunt gaudio magno. W. Ipsi videntes sic admirati sunt, conturbati sunt, et commota sunt omnia viscera eorum. P. Videntes autem. W. Gloria, et honor, etc. P. Videnles. Oratio. Stella illa, Domine, quæ natum te in terris regem Magis stupentibus nuntiavit, non sidereas in coelum vias tenuit, cum novo Virginis partu novum sidus apparuit, sed ad demonstrandum te hominibus Christum usque ad ipsum nativitatis tuæ loculum præcucurrit ; unde profusis precibus te imploramus, ut, qui ejus indicio absque errore Magorum direxisti itinera, nostra, te apparente, sanctifices corda: ut in iniquitate coram te gradientes atque justitia, pervenire mereamur ad gaudia repromissa. R. Amen.

jusjurandum, quod juravit ad Abraham patrem A primus, etnovissimus: ego sum radix, et origo Da

mostrum, * daturum se nobis : Ut sine timore, de manuinimicorum nostrorum * liberati, serviamus illi ; In sanctitate etjustitia coram ipso, * omnibus diebus nostris. Et tu puer, propheta Altissimi vocaberis : * 90 præibis enim ante faciem Domini parare vias ejus : Ad dandam scientiam salutis plebi ejus, * in remissionem paccatorum eorum : Per viscera misericordiæ Dei nostri : * in quibus visitavit nos, oriens ex alto Illuminare his, qui in tenebris, et umbra mortis sedent : ad dirigendos pedes nostros in viam pacis. Antiphona. Benedictus es Domine Deus Israël. Gloria, et honor, etc. P. Quia visitavit nos. Oratio. Deus Omnipotens, cujus continuo filii efficimur, dum tinctione salutaris aquæ purgamur; fac nos ita benedictionis tuæ percipere donum,ut merito supernæ civitatis Hierusalem filii appellemur : ut, qui Gentibus es manifestatus in sidere, credentibus appareas in salutem ; et, qui nos renovasti benedictionis aqua per lavacrum, renoves in futuro per indultæ gratiæ repromissum. R. Amen. Per misericordiam tuam. Ad aliud Canticum. Antiphona. Adest lumen tuum Hierusalem, et majestas Domini in te videbitur. Canticum Esaiæ (Cap. Lx). Surge, illuminare Hierusalem : * quia venit lumen tuum, et gloria Domini super te orta est. Quia ecce tenebræ operient terram, * et caligo populos : Super te autem orietur Dominus, * et gloria ejus in te videbitur. Et ambulabunt Gentes in lumine tuo, * et reges in splendore ortus tui. Leva in circumitu oculo tuos, et vide : * omnes isti congregati sunt, venerunt tibi : Filii tui de longe venient, * et filiæ tuæ de latere surgent. Tunc videbis, et afflues, * et mirabitur et dilatabitur cor tuum. Quando conversa fuerit ad te multitudo maris, * fortitudo Gentium venerit tibi. Adest lumen tuum, Hierusalem, * et majestas Domini in te videbitur. Reiteretur Antiphona. Adest lumem tuum. Oratio. Christe, Filius l)ei, qui praecessioneradiantis stellæ teipsum in præsepio positum Magis tequærentibus voluisti ostendere; præcedente nos, vel subsequente gratia tua æternum nobis sidus refulgeat, quo te quotidie inveniamus edendum, qui cibus factus es redemptorum. R. Amen. Per misericordiam tuam. Ad Benedictus. Antiphona. Tibi soli Deo, honor, et gloria, virtus, et potestas in sæcula sæculorum. Canticum. Benedictus es, Domine. fol. 6. Sono. Ego sum Alpha, et Omega, principium, et fini, dicit Dominus Deus. Alleluia. W. Alleluia. Egosum

vid : ego sum stella splendida, et matutina. Alleluia. Lauda. Laudate Dominum de Coelis. Alleluia. Laudate eum in excelsis. Alleluia, alleluia. Laudate eum omnes Angeli ejus : laudate eum omnes virtutes ejus. Alleluia, alleluia, alleluia. Psalmus cxLviii. Lectio libri Esaiæ Prophetae (Cap. xlv). R. Deo gratias. Hæc dicit Dominus: Labor Ægypti, et negotiatio Æthiopiæ, et Sabaim viri sublimesad te transibunt, et tui erunt : Post te ambulabunt, vincti manicis pergent : et te adorabunt, teque deprecabuntur : Tantum in te est Deus, et non est absque te Deus. Vere tu es Deus absconditus, Deus Israël Salvator. Confusi sunt, et erubuérunt omnes : simul

g abieruntin confusionem fabricatores errorum.Israël

salvatus est in Domino salute æterna : non confundamini, et non erubescetis in sæculum sæculi. Quia hæc dicit Dominus creans coelos, ipse Dominus formans terram, et faciens eam, ipse plastes ejus: non in wanum creavit eam : ut habitaretur,formavit eam : ego Dominus, et non est alius. Non in abcondito locutus sum in loco terræ tenebroso : non dixi semini Jacob : Frustra quærite me : ego Dominus loquensjustitiam, annuntians recta. Congregamini,et venite, et accedite simul qui salvati estis ex Gentibus : nesciebant qui levabant sculpturas suas simul, et rogant Deum non salvantem. Annuntiate, et vemite, et consolamini simul : quis auditum fecit hoc, ex tunc proedixit illud? nunquid non ego Dominus,

c et non est ultra Deus absque me ? Deus justus, et

salvans non est præter me. Convertimini ad me, et
salvi eritis omnes fines terræ. R. Amen.
Hymnus.
Hostis Herodes impie,
Christum venire quid times ?
Non arripit mortalia,
Qui regna dat coelestia.
Ibant Magi, quam viderant,
Stellam, sequentes præviam :
91 Lucem requirunt lumine :
Deum fatentur munere.
Lavacra puri gurgitis
Coelestis Agnus attigit :
Peccata, quæ non detulit,
Nos abluendo sustulit.
Novum genus potentiæ :
Aquæ rebescunt hydriæ,
Vinumque jussa fundere
Mutavit unda originem.
Quarto die jam fœtidus
Vifam recepit Lazarus,
Mortisque liber vinculis,
Factus superstes est sibi.
Rivos cruoris horridi
Contacta vestis obstruit :
Fletu rigante supplicis
Arent fluenta sanguinis.
Solutus omni corpore

Jussus repente surgere,
Suis vicissim gressibus
Æger vehebat lectulum.
Tunc ille Judas carnifex
Ausus Magistrum tradere
Pacem ferebat osculo,
Quam non gerebat pectore.
Verax datur fallacibus :
Pium flagellat impius :
Crucique fixus innocens
Conjungitur Latronibus.
Aromata post Sabbatum
Quædam vehebant corpori,
Quas alloquunturA ngeli.
Vivum sepulcro non tegi.
Hymnis venite dulcibus,
0mnes canamus subditum
Christi triumpho tartarum,
Qui mos redemit venditus.
Zelum Draconis invidi,
Et os Leonis pessimi
Calcavit Unicus Dei,
Seseque cœlis reddidit.
Gloria tibi Domine,
Qui apparuisli hodie,
Cum Patre, Sancto spiritu
In sempiterna sæcula.
Amen.

Supplicatio.0remus auctorem lucis.fol.83,Kyrie, eleison. R. Christe, eleison. Kyrie, eleison. Capitula. Gloriose, sancte, omnipotens Deus,qui varios humani generis miseratus ;semper errores, propterea sine dubio etiam Magis, in tenebrosa superstitione,sive caligine constitutis,prævium sideris lumem usque ad tua sancta cunabula ministrasti ; ut omnibus generaliter, in suo errore degentibus desiderium tuæ agnitionisaccenderes; accende nos etiam, precamur, salutifero tui amoris ardore : ut, quite jam donotuæ illuminationis agnovimus,tuæ quoque dilectionis ardore flagrantes, tibi adhærere in perpetuum mereamur. Pater noster. Liberatia malo fol. 2. Lauda. Misit me sanare. Benedictio. Benedicat vobis Alpha, et Omega. fol.86. In nomine Domini.

Octava Epiphaniæ,omnia dicantur ut in die fol.85.

IN PRIMO DOMINICO POST OCTAVAM EPIPHANIÆ DOMINI,

Ad Vesperos.

Lauda. Elevatio manuum mearum sacrificium.P. Vespertinum. V. Dirigatur, Domine, oratio mea in conspectu tuo sicut incensum. P. Vespertinum.

Oratio. Deus, cujus nomen a solis ortu usque ad occasum laudabile est : sicutincensum in conspectu tuonostra dirigaturoratio;tibiqueelevatio manuum nostrarum,sacrificium vespertinum,impleat solemmitatem. R. Amen,

Per misericordiam tuam.

A Sono. Alleluia. Ad vesperum demorabitur fletus s

[ocr errors][ocr errors]

et ad matutinum lætitia. Alleluia, V. Alleluia. Convertisti,Domine,planctum meum in gaudium mihi: conscidisti saccum meum,et præcinxistime lætitia. Alleluia. Dominus sit semper vobiscum. R.Et cum. Antiphona.Qui est iste,cujus stellæ splendiderunt in custodiis suis, et [lætate sunt, cum vocaret eas ? reluxerunt cum lætitiœ ei, qui fecit eas. W. Fecit lunam in tempora: solagnovit occasum suum.P.Et lætatæ sunt. V Gloria, et honor, etc. P. Et lætatæ sunt. Dominus sit semper vobiscum. R. Et cum. Lauda. Alleluia. Confitebor tibi Domine in directione cordis mei. Alleluia. P. In eo quod didici judicia justitiæ tuæ. Alleluia, W. ln tuis justificationibus meditabor : non obliviscar sermones tuos. P. In eo quod. W. Gloria, et honor Patri, etc. P. In eo quod. Hymnus. Inventor rutilis dux bone luminis, Qui certis vicibus tempora dividis, Merso sole chaos ingruit horridum, Lucem Christe tuis redde fidelibus. 92 Splendent perspicuo lumine .ardua, Flammis mobilibus scilicet atria : Absentemque diem lux agit æmula, Noctem inluminans fulgore prævio. Nos festis trahimus per pia gaudia Noctem conciliis, votaque prospera Concentu parili, suavi sonantibus Hymnorum modulis ora resolvimus. Ores digna Deus, quam tibi residuæ Noctis principio Grex tuus offeret: Luce, quam tribuis, nihil pretiosius, Luce, qua reliqua præmia cernimus. Tu luxvera oculis, lux quoque sensibus Intus, tu speculum, fons : lumem Quod delibat plebs tua, suscipe, Tinctum pacifici chrismatis unguine. Per Christum Genitum summe Pater tuum, In quovisibilis stat tibi gloria, Quinoster Dominus, qui tuus unicus Spirat de patrio corde Paraclitum: Per quem splendor, honor, laus, sapientia, Majestatis, bonitas, et pietas: Tu Regnum contines Nomine triplici, Texens perpetuis sæcula sæculis. Amen. Supplicatio. Oremus Redemptorem, fol. 66. Capitula. Dirigatur oratio nostra Domine, sicut incensum inconspectutuo: utnon'patiaris in nobis demorari vespertinum fletum; sed lætitiæ tranquilla in matutinis sacrificiis tribuatur, suscipiantur orationes nostræ per Angelum tuum, sicut Tobiæ et Saræ desideria exaudire dignatus es: cura nos ab infirmitatibus nostris, et sana omnes languores nostros; ut quemadmodum credimus diem hanc oblatam, noctisadvenientis caligo diem vitæ retributionis inveniat per eum, qui nos docuit orare. Pater noster. Liberati a malo, Quaere fol.

Benedictio. Flammam benedictionis cælorum su- A (quem a te magnificatum agnoscimus) nostrorum

per vos Dominus benignus infundat,et Trinitasinseparabilis avobis nunquam recedat. B. Amen, Bella adversariorum vestrorum adterat, et acies eorum ignis coelestis consumat. B. Amen. Dominetur in vobis charitasindividua,etconservetvossempiterna majestas. B. Amen. Per misericordiam ipsius. Lauda. Bonitatem, et disciplinam, et scientiam doce me, Deus: Alleluia. P. Quia mandatis tuis credidi. Alleluia, alleluia, alleluia. W. Cogitavi vias meas: et converti pedes meos in testimonia tua. P. Quia mandatis. W. Gloria, et honor, etc. P. Quia mandatis. Oratio. Domine Jesu Christe, qui credentes in te. Require in Matutinis istius Dominici. fol. 3. In principio Matutini dicimus per dies Dominicos, scilicet : Hymnus. Æterne rerum Conditor. Oratio. Æternum te auctorem. Quaere fol. 3. Antiphona. Domine quid muliplicati sunt qui tribulant me ? Tu autem,Domine,susceptor meus es. Psalmus Ili. Antiphona. Lava me ab injustitia mea : et a peccato meo munda me, Domine. Psalmus l. Antiphona 3. In te confidit anima mea, libera me, Domine. Psalmus Lvi. Antiphona.Domine quid multiplicatisunt qui tribulant me? Tu autem, Domine, susceptor meus es. V. Gloria, et honor Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. Antiphona.,Lava me ab injustitia mea : et à peccato meo munda me, Domine. W. Sicut eratin principio, et nunc, et semper. Antiphona. In te confidit anima mea: liberarme, Domine. P. Et in sæcula sæculorum. Amen. Oratio. Domine Jesu Christe, qui credentes. Quære fol. 3. Antiphona. A. Servite Domino in timore : et exultate ei cum tremore. Apprehendite disciplinam. P. Nequandoirascatur Dominus,et pereatis aviajusta W. Quare fremuerunt Gentes, et populi meditati sunt inania ? P. Nequando. W. Gloria, et honor, etc. P. Nequando. Oratio. Servientes tibi, Domine,in timore, disciplinatuanos erudiendo possideat; etexultantes cum tremore jocunditas modesta sustollat: nec nos efficiamuravia justarecedendo perditi; sed id te confidendo mereamur esse (beati. R. Amen. Per misericordiam. Antiphona 2. In tribulatione nostra, Deus, dilatasti nos. P. Miserere nobis, et exaudi orationem nostram. W. Cum invocarem, exaudisli me Deus justitiæ meæ : in tribulatione mea dilatasti mibi. Miserere mei, et exaudi orationem meam. P. Miserere nobis, et exaudi. W. Gloria, et honor, etc. P. Miserere nobis. Oratio.Domine,qui semper invocantibus ades, et in tribulatione constitutis opem ferre 93 misericordiæ delectaris: dona, ut odientes sæculi vanilatem refutantesque mandacium, Christum tuum

esse summum æternumque præmium gaudeamus. R. Amen.

Per misericordiam.

Antiphona. 3. Converte Domine, eripe animas nostras: salvos nos fac propter misericordiam tuam. P. Quia non est in morte qui memor sit tui. W. Domine, me in ira tua arguas me, neque in furore tuo corripias me. P. Quia non est. W. Gloria, et honor, etc. P. Quia non est.

Oratio. Domine neque in ira tua nos arguas; neque in tuo nos furore corripias; sed ab asperitate verberis ungenos clementialenitatis: ut non perditionem pœna ; sed eruditionem nobis tua conferat disciplina. R. Amen.

B Per misericordiam.

C.

R. Abundaverunt iniquitates nostræ super numerum arenæ maris. P. Et nunc juste comprimimur adnoserigendum caput nostrum: peecavimus, Domine,peccavimus. W. Peccavimus cum patribus nostris: injuste egimus, iniquitates fecimus. P. Et nunc juste. W. Gloria, et honor, etc. P. Et nunc. In Laudibus. Ad Canticum. Antiphona. Date magnitudinem Domino. Canticum. Attende Cœlum. Quære fol. 4. Oratio. Descendat, Domine, ut pluvia eloquium tuum; et sicut ros, verba tua super nos effundantur : ut, ubertim tua miseratione rigati, tibimagnitudinem demus, cujus opera bona esse cognoscimus: omnes viæ tuæ, judicia ; et iniquitas procul est a rectitudine tua: proinde nos, qui proclives ad malum sumus, a tua gubernatione, etiam cum tui obliyiscimur, non defraudemur : ut et si seryiliter facinore sciscitamur, lenitate paterna a te corrigi sentiamus. B. Amen. Per misericordiam. Ad Benedictus Antiphona. Benedictus es Deus,et benedictum nomen gloriæ tuæ.Benedicite Dominum omneselecti ejus: sit nomen sanctum ipsius benedictum in omnia sæcula sæculorum. Canticum Benedictus es Domine. Quære fol. 6. Oratio. Domine Deus patrum nostrorum ; laudabilis enim et superexaltatus in sæcula tu es : Recte ergo tuæ gloriæ nomen benedicetur in æternum ; et vel in magnis vel in modicis tu creator,tu opifex sapientissimus declamaris: ideo quæsumus; ut qui te orando pro universitatis conditione Dominum benedicimus, benedictæ sanctitatis illustratione lætemur. R. Amen. Per 'misericordiam. Sono. Verba mea auribus percipe Domine. Alleluia. W. lntellige clamorem meum rex meus, et Deus meus. Quoniam ad te orabo. Alleluia. Lauda. Laudate Dominum de Cœlis: Alleluia,alleluia. Laudate eum in excelsis, alleluia, alleluia, alleluia, Psalmus cxlviii. Lectio libri Proverbiorum Salomonis (Cap. xxv). R. Deo gratias.

stigare sermonem. Cœlum sursum, et terra deor. sum, et cor regnum inscrutabile. Aufer rubiginem de argento, et egredi etur vas purissimum. Aufer impietatem de vultu regis, et firmabitur justitia thronus ejus.Negloriosus appareascoram rege,et in loco magnatorum ne steteris. Melius est enim ut dicat tibi : Ascende huc ; quam ut humilieris coram principe. Quæ viderint oculi tui, ne proferas injurgium cito : ne postea emendare non poteris, cum dehonestaveris amicum tuum. Causam tuam tracta cum amico tuo, et secretum extraneone reveles: ne forte insultet tibi cum audierit, et exprobare non cesset. Mala aurea in lectis argenteis, quiloquitur verbum in tempore suo. Inauris aurea, et margarita fulgens, qui arguit sapientem, et aurem obedientem. Sicut frigus nivi in die messis, ita legatus fidelis ei, qui misit eum, cum requiescere facit animam illius. R. Amen. Hymnus. Splendor paternæ gloriæ. Quære fol. 67. Supplicatio. Oremus Redemptorem mundi Dominum. Quaere fol. 66. Capitula. Exultantes gaudio magno pro redditu nobis hujus diei, lucem Dei Patris omnipotentis et misericordiam deprecemur, ut diem Dominicæ Apparitionis solemniter celebrantibus pacem tranquillam, lætitiamque specialem prestare dignetur : ut a vigilia matutina usque ad noctem clementiæ suæ favore protecti, exultantes in Domino gaudeamus. 94 Pater noster, Liberati a malo. fol. 2. Lauda. Cantate Domino cauticum novum. Alleluia, alleluia. W. Laus ejus in Ecclesia sanctorum. P. Alleluia, alleluia. W. Gloria, et honor etc. P. Alleluia, alleluia.

0ratio. Tibi, Domine. in Ecclesiasanctorum camtamus : tibique gratiam præconamus: tribue nobis, laudes tuas promere ; in quo coæternum nos crédimus præmium obtinere. R. Amen. Per misericordiam.

Ereunte vespera Lauda. Usque ad vesperum quam magnificata sunt opera tua, Domine, Dominus sit semper vobiscum. R. Et cum.

Antiphona. Cantet tibi gloria mea, et non compungar. P. Domine Deus meus in æternum confitebor tibi. ¥. Hæc facta est mihi : quia justificationes tuas exquisivi. P. Domine Deus meus. W. Gloria, et honor. P. Domine Deus. Dominus sit semper vobiscum. R. Et cum.

Antiphona. Elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum. V. Dirigatur oratio mea, sicut incensum im conspectu tuo. P. Elevatio. W. Gloria, et honor, etc. P. Elevatio. Dominus sit semper vobiscum. R. Et cum.

Lauda. Laudate pueri Dominum: laudate nomen Domini. Alleluia. P.Sitnomen Domini benedictum. Alleluia, alleluia. W. A solis ortu usque ad occasum, laudabile nomen Domini. P. Sit momen Domini. v. Gloria, et honor, etc. P. Sit nomen.

Gloria Dei celare verbum, et gloria regum inve- A

B

Hymnus. Altissimi Verbum Patris, Alme Jesuque Virginis Bis nostro natus gaudio, Carnisque Factor et caro. Decursa transit jam dies, Exaudi preces supplicum; Fovensque lætus vesperi Gloriosum lumen suscipe. Hoc soli ad finem tibi Incensum sacrum damus : Cœleste ut nostris tuum Lumen ténebris fulgeat. Mentemque fessam dum sopor Noctis paratam detinet, Obscura cedant somnia, Pectusque purum luceat. Quietem nullus corporis Rapiat dolus lasciviæ ; Sed te Deus mens sonet, Tecum cor altum vigilet. Vocibus simul cum cordibus Christo, Patrique, Spiritui Hymnum sonantes in choro Mela canamus perpetim. Amen. Supplicatio. Oremus pium et exaudibilem Dominum nostrum Jesum Christum, cum omnisupplicatione rogemus;utnobis salutem animæ et corporis, et remissionem peccatorum, et pacem propitius tribuere dignetur. R. Præsta æterne omnipotens Deus Capitula. Omnipotens sempiterne Deus, cujus præcepto sol illustra diem, luna clarificat noctem, vespertinis laudibus non dignanter exaudi: ut et placidum supervenientis spatium peragere mereamur, et transacto tenebrarum cursu, matutinis nos iterum sacrificiis apta, ne ullam offensionum maculam dies repræsentet exoriens. Pater noster. Liberati à malo. fol. 2. Humiliate vos benedictioni. Dominus sit vemper vobiscum. R. Et cum. Benedictio. Benedicat omnipotens Dominus præsentem familiam, qui Crucis portavit injuriam. R. Amen. Ipse nos perducat cæleste in regnum, qui pependit in ligno. B. Amen. Ipse ad dexteram Patris non conlocet, qui causa nobis factus est pacis. R. Amen. Per misericordiam ipsius. Lauda. Cantabiles erant mihi, Domine. P. Justificationes tuæ. Alleluia, alleluia, alleluia. W. Hæc facta est mihi: quia justificationes tuas exquisivi, P. Justificationes. W. Gloria, et honor, etc. P. Justificationes. Oratio. Concede nobis, Domine, ob amorem. Quærere infra in istis Matutinis. In nomine Domini nostri. Istis peractis, fiat Commemoratio de Devotatione Ecclesiæ, et aliarum festivitatum, quarum devotionem habes.

« PoprzedniaDalej »