Obrazy na stronie
PDF
ePub

reatus facinorum tenet obnoxios miserationis tuæ A Priora ex tunc adnuntiavi, et ex ore meo 82 exieclementia faciat absolutos. R. Amen.

Per misericordiam tuam, Deus noster, etc. AdCanticum. Antiphona. Splendor lucis illuminat eam, et lucerna ejus agnus est.

Canticum Tobiæ (Cap. xin).

Luce clara fulgebis in omnibus finibus terræ: Nationes multæ de longinquo venient tibi, et habitatores a novissimis partibus terræ ad nomen Domini Dei :

Ut munera sua in manibus habentes, regi cœlorum offerunt cum lætitia. *Et nomen Domini magnum erit in omnibus sæculis sæculorum.

Maledicti omnes qui spernunt te, et omnes qui blasphemant te :

[ocr errors]

runt, et audita feci ea :repente operatus sum, et venerunt. Scio enim quia durus es tu, et nervus ferreus cervix tua, et frons tua ærea. Prædixi tibi ex tunc; et antequam venirent indicavi tibi, ne forte diceres Idola mea fecerunt hæc, et sculptilia mea et conflatilia mandaverunt ista. Quæ audistis, vide omnia: vos autem non adnuntiastis. Audita feci tibi nova ex tunc, et conservata quæ nescis: nunc creata sunt, et non ex tunc et ante diem, et non vidisti ea, ne forte dicas: Ecce cognovisti ea, Neque audisti neque cognovisti, neque ex tunc aperta est auris tua: scio enim quia prævaricans prævaricabis, et transgressorem ex ventre vocavite. Propter nomen meum longe faciam furorem meum: et laude mea infrena

Maledicti omnes qui oderunt te, et omnes qui в bo te, ne intereas. Ecce excoquam te, sed non quasi dixerunt in te verbum durum :

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

argentum, elegi te in camino paupertatis. Proter me faciam, ut non blasphemer: et gloriam meam alteri non dabo. R. Amen.

Hymnus. Benignitatis fons. Supplicatio. Oremus Redemptorem mundi. Capitula. Dilectissimi fratres qui omnia. Lauda. Alleluia. Lætabitur deserta. Benedictio. Christus Dominus, qui cum Patre. Require fol. 69 et 70.

Ad Tertiam.

Proverbium Salomonis (Cap. xv).

R. Deo gratias.

:

Fili, Labia sapientium disseminabunt scientiam : cor stultorum dissimile erit. Victimæ impiorum abominabiles Domino : vota justorum placabilia. Abominatio est Domino via impii: qui sequitur justitiam, diligitur ab eo. Doctrina mala deserenti viam vitæ : qui increpationes odit, morietur. Infernus, et perditio coram Domino: quanto magis corda filiorum hominum? Non amat pestilens eum, qui se corripit nec ad sapientes graditur. Cor sapientis exhilarat faciem in moerore animi dejicitur spiritus. Cor sapientis quærit doctrinam : et os stultorum pascitur imperitia. Omnes dies pauperis, mali: secura mens quasi juge convivium. Melius est parum cum timore Domini, quam thesauri magni, et insatiabiles. Melius est vocare ad olera cnm charitate quam ad vitulum saginatum cum odio. Vir iracundus provocat rixas: qui patiens est mitigat excitatas. Iter impiorum quasi sepes spinarum: via justorum absque offendiculo. R. Amen.

Lectio libri Deuteronomii (Cap. vii, viii). R. Deo gratias.

In diebus illis Locutus est Moyses filiis Israel dicens: Audi Israel, Dominus Deus tuus in medio tui est, Deus magnus et terribilis: ipse consumet nationes has in conspectu tuo paulatim atque per partes. Non poteris delere eos pariter: ne forte multiplicentur contra te bestiæ terræ.Dabitque eos Dominus Deus tuus in conspectu tuo: et interficiet illos donec penitus delebis eos. Tradet reges eorum in manus tuas, et disperdas memoriam eorum sub cœlo: nullus poterit resistere tibi, donec conteras eos Sculptilia eorum igne combures: non concupisces

argentum et aurum, de quibus facta sunt, neque ad- A enim scitote intelligentes: quod omnis fornicator,

sumas de his tibi quicquam, ne forte offendas, propterea qui abominatio est Domini Dei tui. Ne inferas quippiam ex idolo in domum tuam, ne fias anathema, sicut et illud est. Quasi spurcitiam detestaberis, et velut inquinamentum ac sordes abominationis habebis, quia anathema est.

Omne mandatum, quod precipio tibi hodie, cave diligenter ut facias: ut possitis vivere, et multiplicemini ingressique posssideatis terram, pro quia juravit Dominus patribus tuis. Et recordaberis cuncti itineris, per quod adduxit te Dominus Deus tuus quadringintas annis per desertum,ut affligeret te atque tentaret, et nota fierent quæ in tuo animo versabantur utrum custodires mandata illius an non. Afflixit te penuria : dedit tibi cibum Manna, quod ß ignorabas tu et patres tui: ut ostendere tibi quod non in solo pane vivet homo, sed in omni verbo quod egredietur ex ore Dei. R. Amen.

Lectio libri Esaia Prophetæ (Cap. xxx) R. Deo gratia.

C

Expectat Dominus ut misereatur vestri et ideo exaltabitur parcens vobis: quia Deus judicii Dominus; beati omnes,qui expectant eum. Populus enim Sion habitabit in Hierusalem: plorans nequaquam plorabis, miserans miserebitur tui:ad vocem clamoris tui statim ut auderit, respondebit tibi. Et dabit tibi Dominus panem arctum, et aquam brevem : et non faciet avolare a te ultra doctorem tuum: et erunt oculi tui videntes præceptorem tuum. Et aures tuæ audient verbum post tergum monentis: Hæc via, ambulate in ea: neque ad dexteram, neque declinetis ad sinistram. Et contaminabis lamin as sculptilium argenti tui, et vestimemtum conflatilis auri tui, et disperges ea sicut immunditiam menstruatæ. Egredere, dices ei: Et dabitur pluvia semini tuo, ubicumque seminaveris in terra: et panis frugum terræ erit uberrimus, et pinguis : pascentur in pos sessione tua in die illa agnus 83 spatiose: et tauri tui, et pulli asinorum, qui operantur terram, commistum migma comedent, sicut in area ut ventilatum est. Et erunt super omnem montem excelsum, et super omnem collem elevatum rivi currentium aquarum, in die interfectionis multorum cum ceciderit turris. Et erit lux lunæ sicut lux solis, et lux solis erit septempliciter sicut lux septem dierum, in die qua alligaverit Dominus vulnus populi sui, et D percussuram plagæ ejus sanaverit. R. Amen. Sequentia Epistolæ Pauli Apostoli ad Ephesios (Cap. v).

R. Deo gratias.

Fratres, Estote imitatores Dei, sicut filii charissimi et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis oblationem, et hostiam Deo in odorem sauvitatis. Fornicatio autem, et omnis immunditia, aut avaritia nec nominetur inter vos, sicut decet sanctos: aut turpitudo, aut stultiloquium, aut scurrilitas, quæ ad rem non pertinet; sed magis gratiarum actio. Hoc

aut impudicus, aut immundus, aut avarus, quod est dolorum servitus, non habet hereditatem in regno Christi, et Dei. Nemo vos seducat inanibus verbis: propter hoc enim venit ira Dei in filios diffidentiæ. Nolite ergo effici participes eorum. Eratis autem aliquando tenebræ nunc autem lux in Domino. Ut filii lucis ambulate: fructus enim lucis est in omni bonitate, et justitia, et veritate probante qui sit beneplacitum Domino: et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum, magis autem et redarguite. Quæ enim in occulto fiunt ab ipsis, turpe est dicere. Omnia autem, quæ arguuntur, a lumine manifestantur: omne autem, quod manifestatur, lumen est. Propter quod dicit: Surge qui dormis, exurge a mortuis, et illuminabit te Christus. R. Amen.

Antiphona 1. Magnus Dominus noster: et terribilis super omnes deos. Quia omnes dii Gentium dæmonia: Dominus autem cœlos fecit.Psalmus xcxv

Oratio. Domine, qui est supra omnes gentes excelsus,et in cœlestibus habitas gloriosus; humilitatem nostram, ab excelso intende placatus: ac sicut Ecclesia tua, quæ erat sterilitatis vitio impedita, nunc est. in te credens, virtutum meritis plena, et filiis numerosa ; ita mens nostra, ab sterilitate operum infecunda, te tribuente possit et semen verbi suscipere et copiosis fructibus redundare: nomenque tuum, a solis ortu usque ad occasum præclarum, cordis ambiat unanimitate diligere, et fidei assentione laudare. Ṛ Amen

Per misericordiam tuam.

Antiphona 2. Servite Domino Deo vestro : et nolite adorare deos alienos; quia dominus sanctus est. Exultate Deo adjutori nostro jubilate Deo Jacob. Psalmus LXXX.

Oratio. Tibi adjutori nostro Domino exaltatione fidei. Require fol. 72

Antiphona 3. In toto corde vestro convertimini ad Deum et auferte deos alienos de medio vestri, et servite Domino soli, et liberabit vos de manu inimicorum vestrum. Audite hæc omnes gentes: auribus percipite, qui habitatis orbem.Psalmus. LXVIII.

R. Apparuit claritas Dei in nube P. sicut in temporibus Moysi. Et manifestabitur quemadmodum Salomon déprecatus orabat. V. Manifestatus est Dominus, quoniam habitavit in excelso implevit Sion judicio, et justitia: et erit fides in temporibus suis. P. Sicut in temporibus. . Gloria, et hoV.

nor, etc. P. Sicut.

Preces. Clamamus ad te, Deus, exaudi nos. P. Et a flagello iræ tuæ libera. V. Contritos fove, et humiliatos tuere, elisos erige, deprecantibus misérere. P. Eta flagello. V. Deus excelse, clamorem nostrum attende, peccata dimitte, et pluviam cito largire. P. Et a flagello. V. Exaudi flentes, et consolare lugentes; gaudium captivis, et patriam redde peregrinis. P. Et a flagello.

Supplicatio.Oremus Auctorem lucis Dominum no

175

strum Jesum Christum, cum omni supplicatione rogemus; ut nos claritate sua propitius inlustrare dignetur. R, Præsta æterne, omnipotens Deus.

Capitula. Aperiat,quæsumus, Domine os nostrum sapientia: et corde meditemur, et lingua loquamur prudentiam: etne jumentis insipientibus comparemur, disciplinis divinæ legis erudiamur: ut te so

[blocks in formation]

85 IN FESTO APPARTITIONIS DOMINI.

Ad Vesperos.

Lauda. Qui fecit solem P. In splendorem diei: lunam, et stellas in luminare noctis. V. Qui turbat B mare, et resonat fluctus ejus, Dominus omnipotens nomen est ei. P. In splendorem diei.

Oratio. Domine, apud quem est fons vitæ, et in cujus lumine aspicimus lumen ; enutri in nos tuæ scientiæ splendorum : ut sitientibus nobis vitalem impartias potum ; et caligantium animarum super no lumine restituas intellectum. Ṛ. Amen.

Per misericordiam tuam.

Sono. Ante solem permanet nomen ejus, et ante lunam sedes ejus : et benedicentur in eo onmes tribus terræ. Alleluia. V. Orietur in diebus ejus justitia, et abundantia pacis : donec extollatur luna. Et dominabitura mari usque ad mare; et a fluminibus usque ad fines terræ. Coramillo Æthiopes procident. Alleluia. Dominus sit semper. R. Et cum.

Antiphona. Rex magnus apparuit in Israel, et venerunt reges terræ. P. Adorare eum : et obtulelerunt ei minera aurum, thus, et myrrham. ỳ.

Quoniam ecce reges terræ congregati sunt. et convenerunt in unum. P. Adorare eum: et obtulerunt. . Gloria et honor Patri etc. P. Adorare eum : et obtulerunt.

Oratio. Domine Jesu Christe, qui Magorum munera, in mysterio oblata, Deum te, regemque, hominemque declarant: ut primitias Gentium in his acceptares, plenitudinem Gentium tu salutare perficiens; adesto nobis per ea, quæ in te divisa, inconfusa constare veraciter credimus:dum pro nobis et ut homo innocens pateris, et ut rex potens vinci, et ut Deus omnipotens incorruptibilis permanes : cujus utique et Passionis myrrha et Regno aurum, et Deitati debetur incensum. R. Amen

Per misericordiam.

Antiphona. Germinaverunt campi eremi germen odoris Israel; P. Quia venit rex dominus cum lætitia in lumine majestatis suæ : ut adorent eum, V. Lætentur cæli, et exultet terra, commoveatur mare, et plenitudo ejus R. Quia venit rex. V. Gloria, et honor, etc. P. Quia. Dominus sit semper. R. Et cum.

Lauda. Adorent eum omnes Angeli ejus, Alleluia : P. Audivit, et lætata est Sion. Alleluta, alleluia. V. Dominus regnavit, exultet terra: lætentur insulæ multæ. P. Audivit, et lætata est. V. Gloria, et honor Patri, et Filio, etc. P. Audivit, et lætata est.

D

C

Hymnus.

Inluminans Altissimum
Micantium astrorum globum
Pax, vita, lumen, veritas,
Jesu, fave precantibus :

Sed mystico baptismate
Fluenta Jordanis, retro
Conversa quodam tempore,
Præsenti sacravit die.

Seu stella partum Virginis
Cœlo micans signaverit,
Et hic adoratus die,
Præsepe Mangos duxerit.

Vel hydriis plenis aquæ
Vini saporem infuderit.
Hausit minister conscius.
Quod ipse non impleverat
Aquas colorari videns

Inebriari flumina

Mutata elementa stupent
Transire usus alteros :

Sic quinque millibus viris
Dum quinque panes dividunt,
Edentium sub dentibus

In ore crescebat cibus
Multiplicabatur magis
Dispendio panis suo,
Qui hæc videns mirabatur
Juges meatus fontium.

Inter manus frangentium
Panis rigatur profluus,
Intacta, quæ non fregerant
Fragmentis subrepunt viri.

Memento salutis auctor, etc,
Gloria tibi Domine, etc.

Supplicatio. Oremus Auctorem lucis Dominum nostrum Jesum Christum, cum omni supplicatione rogemus: ut nos lumine claritatis suæ propitius illuminare et illustrare 86dignetur. R. Præsta æterne omnipotens Deus.

Kyrie eleison. R. Christe, eleison. Kyrie, eleison. Capitula. Alpha et Omega initium et finis. Deus et homo, infinitus et præfinitus: in quo et principium Deitas, et ultimum sentitur Humanitas : excédens omnia; vivificans cuncta, et continens universa; miserere nobis,quia dignatus es nasci pro nobis dum in te permanes, et nobis appares : dum in te subsistis, et nobis subvenis: dum nusquam a Patrc poten

tialiter dees, et ad salvandos miseros clementialiter A Æthiopes : et inimici ejus terram lingent. P. Ante ades: dum cœlestia reples, et terrena non deseris; eum continuerunt. V. Gloria, et honor Patri,etc. P. perfice in nobis, quæsumus, beneficia piissimi ReAnte euin. demptoris, dum conservas gloriam inestimabilis Conditoris ut pietate, qua redemptor adsistis, indultor quoque criminum sentiaris.

Pater noster. Liberati a malo. fol. 2.
Humiliate vos benedictioni.
Dominus sit semper. R. Et cum.

Benedictio. Benedicat vobis Alpha et Omega cognominatus Omnipotentis Dei Patris Unigenitus Filius. R. Amen. Qui est initium et finis: ipse nos secum victuros attollat temporibus infinitis ; R. Amen. Atque, ereptos a malis, ita illustret lumine claritalis, ut vos et gloriæ præmiis, et donis ditet æternitatis. Ṛ. Amen. Per misericordiam ipsius.

Lauda. Misit me sanare contribulatos corde, Alleluia; P. Prædicare captivis redemptionem, et cæcis reddere lumen. Alleluia, alleluia. V. Redemptionem misit Dominus populo suo : mandavit in æternum testamentum suum. P. Prædicare captivis. . Gloria, et honor patri, etc. P. Prædicare captivis. Oratio. Domine Deus, qui adventum Unigeniti Filii tui Johannem puerum præcurrere voluisti; ut missus a te viam Christo incredulorum cordibus præpararet, sanando contribulatos corde, et cæcis restituendo luminis claritatem: suffragio ejus et cæcitatem cordis illumina, et tribulationes cordium nostrorum in æternum gaudium muta; ut qui nativitatem Unigeniti Filii tui gaudio christiano attollimur, in adventu judicii ejus nullis pœnarum vin

culis contristemur. R. Amen.

Per misericordiam tuam.

Dicat Presbyter. Dominus sit semper vobiscum. R. Et cum. In nomine Domini.

Ad Matutinum.

Antiphona. Domini est salus : et super populum tuum benedictio tua. Psalmus 11.

Oratio. Deus, Dei Filius, cujus inter homines et forma et aspectus est gloriosus, glorificandos nos tibi adsume, et in partis dexteræ coronandos conlocatione statue, ut qui ora nostra in tuis laudibus aperimus, carnis sensibus non gravemur : et qui gloriosi aspectus tui solamen exquirimus, visionis tuæ consolatione omnimoda potiamur. R. Amen. Per misericordiam tuam.

Antiphona 3. In diebus Herodis regis ecce Magi ab Oriente venerunt Hierosolymam, P. Dicentes : Ubi est, qui natus est Rex Judæorum ? vidimus enim stellam ejus in Oriente, et venimus adorare eum. By. Quoniam ecce reges terræ congregati sunt, et convenerunt in unum. P. Dicentes: Ubi est. V. Gloria, et honor Patri, etc. P. Dicentes: Ubi est.

C

Oratio. Tu es, Domine, salus. Quære fol. 46. Antiphona 1. Hierusalem in te apparebit Dominus; P. Et honor ejus super te videbitur. Et ibunt reges in lumine tuo, et Gentes in splendore tuo ambulabunt. . Et permanebit cum sole, et ante lunam, in generatione et in sæculum sæculi. P. Et honor ejus, V. Gloria, et honor, etc. P. Et honor ejus. Oratio. Fac nos, Domine, beatæ illius Hierusalem D visione lætari, et in gremio ejus perpetua jocunditate attolli, in qua tu lux æterna, radiare promittis, et cujus honor esse polliceris: Largire ergo nobis, ejus desiderio carnalibus exui nugis et vestiri virtutibus copiosis: ut eam, cui tu apparendo factus es indeficiens lumen, nos amplectamur semper me. ritis genitricem. R. Amen.

Per misericordiam tuam.

Antiphona 2. Gloriosus est aspectus ejus, et in ter filios hominum forma ejus. P. Ante eum continuerunt reges os suum.Quibus non est nuntiatum de eo, adoraverunt eum. v. Coram illo procident

Oratio. Rex omnium sæculorum, Christe Deus altissime, qui in diebus Herodis regis de Virgine natus, Magis, quærentibus te, novo es in sidere declaratus appareat in nobis virtutis tuæ præsidium ad depellendas omnes pernicies tenebrarum, quo sic Majestatis tuæ 87 sidus in nobis resplendeat, ut ad te quærendum nulli se nobis errorum obices interponant, quo et ad te videndum curramus alacriter,et te viso jocundemur instanter. R. Amen. Per misericordiam tuam.

R. Hierusalem ecce apparuit in te rex regum, et commovebuntur insulæ de locis suis. Omnes principes Gentium descendent de thronis suis, et afferent diadema de capite suo. P. Et offerent ei de lapidibus pretiosis aurum, thus, et myrrham. V. Ecce reges terræ congregati sunt, et convenerunt in unum, P. Et offerent. V. Reges Tharsis, et insulæ munera offerent reges Arabum et Saba dona Deo adducent. P. Aurum. V. Gloria, et honor Patri, etc. P. Hierusalem.

Oratio. Deus, Dei Filius, Patris ineffabilis virtus, qui novo sidere in Gentibus rex regum ostenderis magnus, et in civitate illa beata appares gloriosus : quem insulæ tremunt: cui principes et nationes Gentium obsequuntur, dum tibi omnia regna cedunt,tibi regum diademata substernuntur ; dignare jam gratia, nostris te ostendere sensibus pium, et in conversationibus manifestum : ut primitias spiritus habentes, ea tibi semper per munera dedicemus, per quæ introire beatam illam Hierusalem placitis cordibus mereamur, ut tibi mundissimum aurum nostrorum operum deferentes, regni tui mereamur esse participes. R. Amen.

Per misericordiam tuam.

Antiphona. Reges Tharsis,et insulæ munera offerunt reges Arabum et Saba dona adducent. P. Et adorabunt in conspectu ejus omnes reges terræ: omnes Gentes serviunt illi: Quoniam ipse liberavit egenum a potente; et pauperem, cui non erat adjutor. V. Ex usuris et iniquitate liberavit animas

Deducente nos gratia dexteræ tuæ, domine Jesu A Christe; qui cum Patre, et Spiritu Sancto vivis, et omnia regis in sæcula sæculorum.

Dominus sit semper. R. Et cum.

R. Luce clara fulgebis in omnibus finibus terræ. Nationes multæ de longinquo venient tibi, et habitatores à novissimis partibus terræ in manibus habentes munera. P. Regi cœlorum offerunt cum lætitia: et nomen Domini magnum erit in omnia sæcula. V. Omnes de Saba venient, aurum et thus deferentes, et laudem Domino annuntiantes. P. Regi cœlorum. V. Gloria, et honor, etc. P. Regi cœlorum.

Oratio. Abundet, quæsumus Domine, in diebus nostris lux claritatis tuæ in finibus terræ: ut, quos Apparitionis tuæ luce irradias, abundantia pacis. usquequaque sustollas ut, dum deputatis officiis В obsequii dependimus votum, æthereæ lucis luminosum capiamus effectum. R. Amen.

Per misericordiam.

Antiphona. Signum magnum visum est in cœlo: Mulier amicta erat sole, et luna sub pedibus ejus, et super caput ejus corona stellarum duodecim. Et festinabat, ut pareret ; et peperit filium. P. Qui recturus est omnes gentes in virga ferrea. V. In sole posuit tabernaculum suum: et ipse tanquam sponsus procedens de thalamo suo. P. Qui recturus est. . Gloria, et honor, etc. P. Qui recturus est. Oratio. Deus sanctificator diei hodiernæ, qui sanctæ hujus festivitatis nomen de mirabilibus,indidisti; da Ecclesiæ tuæ, ut sicut Epiphania, id est hodierna solemnitas,et 89 declaratio et apparitio nuncupa- c tur:ita in populo tuo claritas Majestatis tuæ fulgescat, et sanctitatis lumen appareat, ut plebs hæc,in tuo nomine consecrata,hoc habeatjugiter in conversatione, quod hæc festivitas appellatur ex nomine. R. Amen. Per misericordiam tuam.

Antiphona. Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus. Det tibi Deus de rore coli, et de pinguedine terræ. P. Ut serviant tibi Gentes, et adorent te tribus. V. Pete à me, et dabo tibi Gentes hereditatem tuam, et possessionem terminos terræ. P. Ut serviant tibi Gentes, et adorent. V. Gloria, et honor, etc. P. Ut serviant.

Oratio. Gloriose Deus pater et Domine, qui Unigenito et coæterno filio tuo servire Gentes et adorare tribus dedisti poscimus, tua ipsi possessio simus ; ut ab ejus filii tui non deviemus præceptis, ut ei nos indivise connectes, quem ex te genitum gloriose pronuntias. R. Amen.

Quia tecum summe Pater et cum Spiritu Sancto unus est Deus in sæcula sæculorum.

Dominus sit. R. Et cum.

Antiphona. Dixit auditor sermonum Domini, qui visionem Omnipotentis intuitus est. P. Videbo eum, sed non modo intuebor illum, sed non prope. Orietur stella ex Jacob et consurget homo de Israël. V. Magnus Dominus noster, et magna virtus ejus : et sapientiæ ejus non est numerus. P. Videbo eum. V. Gloria, et honor, etc. P. Videbo.

Oratio. Tues, Domine, stella veritatis oriens ex Jacob, homoque consurgens ex Israël : et in novo sidere ostenderis Deus, et in præsepio positus Deus et homo, unus crederis Christus; propter magnam misericordiam tuam visionis tuæ nobis proroga gratiam appareat in nobis lucis tuæ radiabile signum, quod expellat omnes tenebras vitiorum : ut, qui visionis tuæ desiderio anhelamus, visionis tuæ præmio consolemur. R. Amen. Per misericordiam tuam,

R. Fulget Cœlum, et Terra splendet à claritate Dei, qui processit de habitaculo sancto suo sanare contribulatos corde, et cæcis reddere lumen. P. Gaudete hodie, universæ Gentes, qui in medio vestri Salvator apparuit : jam nolite pavere. V. Illuxit enim gratia Dei Salvatoris nostri in omnibus hominibus. P. Gaudete hodie. V. Gloria, et honor, etc. P. Gaudete hodie.

Oratio. Fulget, Domine Cœlum rutilum serenitate astrorum, Terraque ipsa refulgenti lumine serenatur, quia apparere dignatus es mundo de habitaculo sancto tuo; sana ergo cordis nostri mœstitiam, quia ad hoc venisti, ut redimas universa : illudque nostris oculis lumen attribue, quo te puri ficati semper mereamur aspicere: ut qui Apparitionis tuæ gaudia lætabunda nuntiamus in Gentibus, infinita tecum lætitia gaudeamus. R. Amen. Per misericordiam tuam.

Antiphona. Ego sum Alpha, et Omega, primus, et novissimus principium et finis. P. Ego sum radix, et genus David, stella splendida, et matutina. Sponsus, et sponsa dicunt; Veni. Et qui sitit, veniat: et accipiat aquam vitæ, gratis. V. Deus deorum Dominus locutus est, et vocavit terram. P. Ego sum. V. Gloria, etc. P. Ego sum Alpha, et Omega.

Oratio. Alpha, et Omega, principium, et finis, radix, et genus filius, Dominusque David, Christus Deus et homo, per quem utique est ille, ex quo esse dignatus es; esto nobis propitius, dum nos et ut David Dominus regis, et ut humilis misericors redimis ut sceptro tuo subjiciens devotionem nostram, solus nos possideas in æternum, qui solus victor factus es infernorum. R. Amen.

Et permanes Deus benedictus in omnia sæcula sæculorum. R. Amen.

Dominus sit. R. Et cum.

In Laudibus.

Ad Canticum. Antiphona. Benedictus es Domine Deus Israël, quia visitasti nos, et fecisti redemptionem plebis tuæ.

Canticum Zachariæ (Càp. 1).

Et erexit cornu salutis nobis, in domo David pueri sui.

Sicut locutus est per os sanctorum, * qui a sæculo sunt, prophetarum ejus :

Salutem ex inimicis nostris, * et de manu omnium odio qui oderunt nos :

Ad faciendam misericordiam cum patribus nostris et memorari testamenti sui sancti.

« PoprzedniaDalej »