Obrazy na stronie
PDF
ePub

In Laudibus.

Antiphona.Averte faciem tuam a peccatis nostris : et omnes iniquitates nostras dele: Psalmus L.

bræ mortis lux orta est eis. P. Et apparuit. - A animis hominum, et in muscipulis pedibus insipienGloria, et honor, etc. P. Et apparuit. tium. Initium fornicationis est exquisitio idolorum, et adinventio illorum corruptio vitæ. Infandorum enim idolorum cultura omnis mali causa est, et initium, et finis. Aut enim dum lætantur, insaniunt: aut vaticinantur falsa, aut vivunt injuste, aut perju. rant cito. Dum confidunt in idolis, quæ sunt sine anima,male jurantes noceri se non sperant. Utraque ergo illis venient juste, quoniam male senserunt de Deo, attendentes in idolis, et injuste juraverunt,in idolo contemnentes justitiam. Non enim juratorum est virtus, sed peccantium poena perambulat semper super injustorum prævaricationem. Tu autem Domine Deus noster, suavis, et verus est, patiens, et in misericordia disponis omnia. Elenim si peccavirimus, tui sumus, scientes magnitudinem tuam: et si non peccaverimus, scimus quoniam apud te computati sumus. Nosse enim te, consummata justitia est et scire justitiam, et veritatem tuam, radix est immortatis. R. Amen.

Oratio. Averte faciem tuam a peccatis nostris, Domine; et omnes iniquitates nostras dele: remove ab oculis tuis malarum nostrarum facinus voluptatum ; nostræque confessioni clementer tuum appone auditum miserere, quæsumus, rogantibus nobis, qui propitius respicis in adversis, et qui desperatis cor pœnitens tribuis, confessionibus nostris gloriæ tuæ præsta subsidium. Sed quia publicanus a longe stans, et percutiens pectus suum, sola confessione purgatus est; similiter, et nos peccatores exaudi: ut sicut illi meritos petitionis suæ fructus B donasti, ita et nobis supplicantibus indignis servis tuis veniam digneris impendi peccatis. R. Amen. Per misericordiam tuam.

Ad Canticum. Antiphona.Exurge, Domine Deus, etlibera plebem tuam nequando dicant adversarii: Manus nostra excelsa est, et nonDeus fecit hæc omnia.

Canticum. Attende cælum, et loquar. fol. 4. Reiteretur Antiphona. Exurge, Domine. Oratio. Montes cantent nobis, et terra audiat: sicut Moysi famulo tuo in confessionem mirabilium et præceptorum tuorum et descendat super nos, Domine, gratia misericordiæ Domini nostri Jesu Christi filii tui, sicut ros super terram, et sicut imber super gramen, et sicut nix supra fœnum: quæ C nos 69 insensibiliter ab arte impietatis emundet illic, ubi peccatorum nostrorum numerositas nulla possit satisfactione pensari. Tu autem, Domine, qui es cæcorum lumen, errantium via, resurrectio mortuorum, respectu clementiæ tuæ conscientiæ nostræ tenebras inlumina; peccantes ad pœnitentiam revoca, pœnitentibus veniam pompta in te semper miseratione largire. R. Amen. Per misericordiam tuam.

Matutinarium Antiphona. Exortum est in tenebris lumen rectis corde. P. Misericors, et miserator, et justus Dominus. V. Et clamaverunt ad Dominum, cum tribularentur : et de necessitatibus eorum liberavit eos. P. Misericors. V. Gloria, et honor, etc. P. Misericors.

Lauda. In sanctis ejus laudate eum in excelsis.
Psalmus CXLVIII

Lectio libri Sapientiæ Salomonis (Cad. XIV,xv)
R. Deo gratias.

Fili, benedictum est lignum, per quod fit justitia. Permanus autem, quod fitidolum, maledictum est et ipsum,et qui fecit illud: quia ille quidem operatus est: illud autem cum esset fragile, Deus cognominatus est. Similiter autem odio sunt Deo impius, et impietas ejus. Etenim quod factum est, cum illo, qui fecit, tormenta patietur. Propter hoc, et in idolis rationum erit non respectus: quoniam creaturæ Dei in abominationem factæ sunt, et intentationem

D

Hymnus.

Benignitatis fons Deus,
Qui non habens finem boni
Super malum scelestium,
Semper pius, semper bonus.

Moestum satis cor cædimus,
Et triste pectus tundimus,
Aquas pupillæ fundimus,
Moestas genas inducimus.

Egisse multum pœnitet.
Horrens, tetrum, vel pessimum;
Turpissimum, ad sordidum
Fatemur omne noxium.

Elata vox te postulat,
Tu parce, dicit, Conditor,
Jam parce clamat obsecrans,
Ignosce quod commisimus.

Non ira mæstos sorbeat,
Non pœna fessos conterat :
Solare contritos cito,
Et gaudium nobis dato.

Præsta, Pater piissime,
Patrique compar Unice,
Cum Spiritu Paraclito.
Regnans per omne sæculum.
Amen.

Supplicatio. Oremus Redemptorem mundi Dominum nostrum Jesum Christum, cum omni supplicatione rogemus; ut nos gratia ipsius, et per intercessionem Sanctæ Mariæ Virginis Genitricis suæ in sacro sancto jejunio remissionem peccatorum, pacemque nobis propitius donare dignetur. R.Præsta, æternæ omnipotens Deus. Kyrie, Eleison. R. Christe, eleison. Kyrie, eleison.

Capitula. Dilectissimi fratres, qui omnia idola gentium cum Psalmista dæmonia esse creditis ; illorum, quæso, ut ritus et monstruos actus omnimodo respuamus et si aliquem ex Ecclesiæ filiis talia,aut agere aut delectari prospicitis, vestra admonitione

corripite, et ad viam salutis ab erroribus revocate; A Cerno, quod populus iste duræ cervicis est. Dimitte

ut verba Dominicæ orationis, quæ ipso Domino docente didicistis, et simul mecum et cum illis proclamare liberi possitis c terris dicentes :

Pater noster. A malo nos libera. fol. 10.

Lauda. Alleluia, Lætabitur deserta et invia et exultabît solitudo. P. Et florebit quasi lilium, Alle luia, alleluìa. V. Jubilate Domino omnis terra : servite Domino in lætitia. P. Et. V. Gloria, et honor, etc. P. Et.

70 Benedictio. Christus Dominus, qui cum Patre et Spiritu Sancto unus extat conditor et annorum et temporum ; ipse in initio hujus anni vestrum acceptare dignetur jejunium. R. Amen. Sit vobis semper ductor, qui extitit totius mundi Redemptor.R. Amen. Ut,cujus in nativitate solemnia jam strenue B peregisti, apparitionis festa etiam cum gaudio celebretis. V. Amen. Per. In nomine.

Ad Tertiam Prophetia et omnia alia successive.Proverbiorum Salomonis (Cap. II).

R. Deo gratias

Fili,nec obliviscaris legis meæ, et præcepta mea custodiat cor tuum. Longitudinem enim dierum,et annos vitæ, et pacem apponet tibi. Misericordia,et veritas non te deserant, circumda eas gutturi tuo,et scribe in tabulis cordis tui: et invenies gratiam, et disciplinam bonam coram Deo,et hominibus. Habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo et ne innitaris prudentiæ tuæ. In omnibus viis tuis cogita illum,et ipse diriget gressus tuos. Ne sis sapiens apud C temetipsum: time Dominum, et recede a malo. R. Amen.

Lectio libri Exodi (Cap, XXXII).

R. Deo gratias.

In illis diebus: Videns populus, quod moram fa. ceret descendendi de monte Moyses, congregatus adversus Aaron,ait: Surge, fac nobis deos, qui nos præcedant: Moysi enim huic viro, qui nos eduxit de terra Ægypti, ignoramus quid acciderit. Dixitque ad eos Aaron: Tollite inaures aureas de uxorum, filiorumque et filiarum vestrarum auribus, et afferte ad me. Fecitque populus quæ jusserat, deferens inaures ad Aaron. Quas cum ille accepisset, formavit opere fusorio, et fecit ex eis vitulum conflatilem : dixeruntque : Hi sunt dii tui Israel, qui te eduxerunt de terra Ægypti. Quod cum vidisset Aaron ædificavit altare coram eo,et præconis voce clamavit dicens: Cras solemnitas Domini est. Surgentesque mane, obtulerunt holocausta, et hostias pacificas, et sedit populus manducare, et bibere, et surrexerunt ludere. Locutus est autem Dominus ad Moysen, dicens : Vade, descende: peccavit populus tuus, quem eduxisti de terra Ægypti. Recesserunt de via, quam ostendisti eis: feceruntque sibi vitulum conflatilem, et immolaverunt,atque immolantes et hostias, dixerunt: Isti sunt di tui Israel, qui te eduxerunt de terra Ægypti.Rursumque dixit Dominus ad Moysen :

D

me, ut irascatur furor meus contra eos, et deleam eos,faciamque te in gentem magnam. Moyses autem orabat Dominum suum, dicens: Cur, Domine, irascitur furor tuus contra populum tuum,quem eduxisti de terra Ægypti, in fortitudine magna, et in manu robusta? Ne quæso dicant Ægyptii : Callide eduxit eos, utinterficeret in montibus,et deleret de terra: quiescat ira tua, et esto placabilis super nequitiam populi tui. Recordare Abraham Isaac, etIsrael servorum tuorum, quibus jurasti per temetipsum,dicens: Multiplicabo semen tuum, sicut stellas cœli : et universam terram hanc, de qua locutus sum,dabo semini vestro,et possidebitis eam semper. Placatusque est Dominus, ne faceret malum, quod locutus fuerat adversus populum suum. Et reversus est Moyses de monte, portans duas tabulas téstimonii in manu scriptas ex utraque parte et factas opere Dei scriptura Dei quoque erat in tabulis. Audiens autem Josue tumultum populi vociferantis, dixit ad Moysen: Ululatus pugnæ auditur in castris. Qui respondit: Non est clamor adhortantium ad pugnam neque vociferatio compellentium ad fugam : sed vocem cantantium ego audio.Cumque appropinquasset ad castra, vidit vitulum, et choros: iratusque valde, projecit de manu tabulas, et confregit eas ad radicem montis: arripiensque vitulum quem fecerat, combussit, et contrivit usque ad pulverem, quem sparsit in aquam, et dedit ex eo potum filiis Israel. Dixitque ad Aaron: Quid tibi fecit hic populus, ut induceres super eum peccatum maximum? Cui ille respondit: Ne indignetur Dominus meus: tu enim nosti populum istum, quod pronus sit ad malum: dixerunt mihi: fac nobis deos, qui nos præcedant: huic enim Moysi, qui nos eduxit de terra Ægypti, nescimus quid acciderit. Quibus ego dixi: Quis vestrum habet aurum ? Tulerunt et dederunt mihi: et projeci illud in ignem, egressusque est hic vitulus. Videns ergo Moyses populum quod esset nudatus (spoliaverat enim eum Aaron propter ignominiam sordis, et inter hostes nudum constituerat): et stans in castrorum porta, ait: Si quis es Domini, jungatur mihi. Congregatique sunt ad eum omnes filii Levi : quibus ait: Hæc dicit Dominus Deus 71 Israel: Ponat vir gladium super femur suum: ite, et redite de porta usque ad portam per medium castrorum, et occidat unusquisque fratrem suum et amicum suum et proximum suum. Feceruntque filii Levi juxta sermonem Moysi, cecideruntque in die illo quasi viginti tria millia hominum. Etait Moyses: Consecrastis manus vestras hodie unusquisque in filio, etin fratere suo, ut detur vobis benedictio. R. Amen. Lectio libri Esaic Prophetiæ (Cap. xxxın). R. Deo gratias.

Hæc dicit Dominus: Audite qui longe estis, quæ fecerim, et cognoscite vicini fortitudinem meam. Conterriti sunt in Sion peccatores, possedit timor hypocritas. Quis poterit habitare de vobis cum igne devorante ? Quis habitat ex vobis cum ardoribus

sempiternis ? Qui ambulat judiciis, et loquitur ve- A rat, sed quod alterius. omne, quod in macello veritatem, qui projicit avaritiam, et calumniam, et excutit manus suas ab omni munere,qui obdurat aures suas ne audiat, et ne effundat sanguinem, ct cludit oculos suos ne videat malum. Iste in excelsis habitat, munimentą saxorum sublimitas ejus :panis ejus datus est, aquæ ejus fideles sunt. Regem in decore suo videbunt oculi ejus, cernent terram de longe. Cor ejus meditabuntur timorem: ubi est litteratus ? ubi verba legis ponderans? ubi doctor parvulorum? Populum imprudentem, non videbis, populum alti sermonis: ita ut non possis intelligere disertitudinem linguæ ejus, in quo nulla est sapientia. R. Amen. Sequentia Epistoli Pauli Apostoli ad Corinthios (1. cap. x.)

R. Deo gratias. Fratres, nolumus vos ignorare, quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes mare transierunt, et omnes in Moyse baptizati sunt, et in nube, et in mari: et omnes eamdem escam spiritualem manducaverunt, et omnes eumdem potum spiritualem biberunt (bibebant autem de spirituali, consequenti eos, petra: petra autem erat Christus), sed non in pluribus eorum beneplacitum est Deo: nam prostrati sunt in deserto. Hæc autem in figura facta sunt nostri, ut non simus concupiscentes malorum, sicut illi concupierunt : neque idolatræ efficiamini. sicut quidam ex ipsis. quemadmodum scriptum est: Se dit populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere. Neque fornicemini, sicut quidam ex ipsis fornicați sunt, et ceciderunt una die viginti tria millia. Neque tentemus Christum : sicut quidam eorum tentaverunt, et à serpentibus perierunt. Neque murmuraverimus sicut quidam eorum murmuraverunt, et perierunt ab exterminatore. Hæc autem omnia in figura contingebant illis; scripta sunt enim ad correctionem nostram in quos fines sæculorum devenerunt. Itaque qui se exstimatstare, videat ne cadat. Tentatio vos non appréhendat nisi humana : fidelis autem Deus est,

atietur vos tentari supra id quod potestis, sed faciet et cum tentatione etiam proventum,ut possitis sustinere.Propter quod,charissimi mihi, fugite ab idolorum cultura: Ut prudentibus,loquor,vos judicate quod dico.Calix benedictionis,cui benedicimus nonne communicatio sanguinis Christi est ?et panis, quem frangimus,nonne participatio corporis Domini est? Quoniam unus panis, unum corpus multi sumus nam omnes de uno pane, et de uno calice participamus. Videte Israel secundum carnem nonne qui edunt hostias, participes sunt altaris? Quid ergo ?di. co quod idolis immolatum sit aliquid? aut quod idolum sit aliquid? Sed quæ immolant Gentes, dæmonibus immolant,et non Deo.Nolo autem vos socios fieri dæmoniorum: non potestis calicem Domini bibere,et calicem dæmoniorum: non potestis mensæ Domini participes esse,et mensæ dæmoniorum. An æmulamur Dominum? Numquid fortiores illo sumus? Omnia mihi licent sed non omnia ædificant. Nemo quod suum est quæ

numdatur, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam. Domini est terra, et plenitudo ejus. Si quis vocat vos infidelium, et vultis ire: omne quod vobis apponitur, manducate,nihil interrogantes propter conscientiam. Si quis autem dixerit; Hoc immolatum estidolis : nolite manducare propter illum qui indicavit propter conscientiam. Conscientiam autem dico non tuam, sed alterius. Ut quid enim libertas mea judicatur ab alia conscientia? Si ergo cum gratia participo,quid blasphemor pro eo quod gratias ago? Sive ergo manducatis, sive biberitis, vel aliud quid facitis: omnia in gloriam Dei facite.Sine offensione estote Judæis, et Gentibus, et Ecclesiæ Dei: Sicut et ego per omnia omnibus placeo, non B quærens quod mihi utile est, sed quod multis; ut salvi fiant. R. Amen.

C

D

72 Antiphona.1.Simulacra Gentium, opera manuum hominum; similes illis fiant,qui faciunt ea: et omnes, qui confidunt in eis. Qui autem timent Dominum, sperent in Domino : adjutor eorum,et protector eorum est. Psalmus cxiii.

Oratio. Domine, qui sursum in cælestibus habitans, terrenas potestates contines et gubernas : da nomini tuo gloriam, da peccantibus veniam : quodque de tua misericordia præsumimus,in veritate, quod quæramus, hauriamus, ut misericordia tua de Ecclesiæ cœtu simulacra excludat, et veritate, quod tui agnitionem dubia corda convertat; adjice,quæsumus, Domine,benedictionem tuam super populum tuum, et super filios eorum; quique timentibus te factus es salus in vitam perpetuam,quam promisisti, concede coronam; ut non peccatis mortui,a tua benedictione abjiciamur, sed vitæ participes facti,nomen tuum in sæcula conlaudemus. R. Amen. Per misericordiam, etc.

Antiphona 2. Exultate Deo adjutori nostro : jubilate Deo Jacob. Psalmus LXXX

Oratio. Tibi adjutori nostro Domino exultatione fidei et spei plaudentes oramus,ut petitio nostra in tribulatione diffusa tuis auribus appropinquet, etnecessitatum nostrarum causas insinuet; tua quippe bonitas singulorum precibus semper adsit, ut liberes et ereptis nobis tribue desiderii ardorem ad te corditer clamitare; ut,tuis semper laudibus dediti, pertendere, et unitatem trinæ majestatis devote contuarum justificationum tramitem adsecuti in te quæsumus exultationis ornamenta, et spei remedia et fidei adquiramus coronam. R. Amen. Per misericordiam tuam Deus noster, etc. Dominus sit sempervobiscum. R. Et cum spiritu tuo.

Antiphona 3.Cognoscant Gentes quoniam nomen tibi Dominus; tu solus Altissimus super ommen terram. Psalmus LXXXII.

R. Propitiare, Domine, peccatis nostris propter nomen tuum. P. Nequando dicantin Gentibus: Ubi est Deus eorum? V.Adjuvanos, Deus salutaris noster: et propitius esto peccatis nostris. P. Nequando di

cant, etc. V. Gloria, et honor Patri, etc. Reiteretur A quem cœlestia, et terræ machinam virtute continePropitiare, Domine.

Preces. Ad to clamamus, Domine. P.Miserere, et parce populo tuo. . Sacerdotes orate: flectentes genua dicite : P. Miserere. V. Ignosce mala, quæ gessimus, et esto nobis propitius. P. Miserere. V. Arentem terram jam respice, et imbrem gratiæ tribue. P. Miserere, et parce populo tuo.

Capitula. Cognoscant Gentes, Christe, quod nomen tibi sit Dominus, pro quibus es patibulo Crucis appensus: quosque ignaviæ ignorantia dedit, scientia restituat conditori, ut fide convertatur conscientia, et spe lætentur in gloria.

Pater noster. V. A malo nos libera. fol. 10.

Per misericordiam tuam, Deus noster, qui es benedictus, et vivis, et omnia regis in sæcula sæculo B rum. R. Amen Dominus sit semper vobiscum. R. Et cum spiritu tuo. . In nomine Domine nostri Jesu Christi perficiamus cum pace. R. Deo gratias.

Isto ordine finiuntur Horæ,videlicet, Tertia, Sexta, et Nona de diebus jejuniorum, hoc est, Kalendarum Januarii tribus diebus ante Epiphaniam Dominiquarta feria,quinta feria,sexta feria, et Sabbato quod est Vigilia sanctæ Pentecostes ;tribus diebus ante festum sancti Cypriani; Kalendarum Novembrium tribus diebus ante festum sancti Martini,et in feriis,quæ infra annum sunt præter illas,quæ benedictionem habent. Ad Sextam.

Lectio libri Esaiæ Prophetæ (Cap. xxx1).
R. Deo gratias.

Hæc dicit Dominus : Quomodo si rugiat leo, et catulus leonis super prædam suam,cum occurrerit ei multitudo pastorum,a voce eorum non formidabit,et a multitudine eorum non pavebit: sic descendet Dominus exercituum, ut prælietur super montem Sion, et super collem ej us. Sicut aves volantes, sic proteget Dominus exercituum Hierusalem, protegens et liberans,transiens, salvans. Convertimini, sicut in profundum recesseratis filii Israel. In die illa abjieiet vir idola argentis ui,et idola auri sui,quæ fecerant vobis manus vestræ in peccatum.Et cadet Assur in gladio non viri,et gladius non hominis vorabit eum,et fugiet non a facie gladii: et juvenes ejus vectigales erunt. Et fortitudo ejus a terrore transibit,et pavebunt fugientes principes ejus: dicit Dominus, cujus ignis est in Sion, et caminus ejus in Hierusalem.Ecce in justitia regnabit rex, et principes in judicio præerunt. 73 Et erit vir, sicut qui absconditur a vento, et celat se a tempestate. Sicut rivi aquarum in siti,et umbra petræ permanentis in terra deserta. Non caligabunt oculi videntium, et aures audientium diligenter auscultabunt. Et cor stultorum intelliget scientiam, et lingua balborum velociter loquetur et plane. Non vocabitur ultra is, quiinsipiens est, princeps,neque fraudulentus appellabitur major, ait Dominus omnipotens. R. Amen. Antiphona 1.Oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, donec misereatur nobis. Psalmus cxxII. Oratio. Ad te, Domine, oculos nostros erigimus,

C

D

re fatemur. Miserere igitur nostri, Domine, miserere; et peccatis nostris, pro quibus te metuimus, parce : ut contemptum nostrum pietate elementi respicias, et a delictorum opprobrio dextera nos tuæ virtutis eripias. R. Amen.

Per misericordiam tuam, Deus noster.

Dominus sit semper vobiscum. R. Et cum, etc. Antiphona 2. Benefac, Domine bonis, et rectis corde. Psalmus cxxiv.

Oratio. Benefac Domine, bonis et rectis corde regimen salutaris impende, atque in tuæ plebis custodia semper vigila, et malignantium rabiem tua dextera refrena. R. Amen.

Per misericordiam tuam.

Antiphona 3. Speret Israel in Domino ex hoc nunc et usque in sæculum. Psalmus cxxx. R. Miserere quia Deus es. P. Misericors miserere, quia peccavimus tibi. V. Ad te levamus oculos nostros, qui habitas in cœlis. P. Misericors. R. Miserere.

Preces. Ad te clamamus, Domine. P. Precamur ut exaudias. V. Audi vocem supplicum, et da vitæ remedium.P.Precamur. V. Causas peccati amove, et da locum veniæ. P. Precamur. V. Da nobis auxilium, qui tollis periculum. P. Precamur.R. Audi Deus viduas, et orphanorum lachrymas. P. Preca

mur.

Capitula. Exalta cornu nostrum, Domine, fidei catholicæ merito; ne maculetur mens superbiæ morbo,gressusque nostros super mundi,hujus latitudine tribue ambulare: ne noxii incedamus in compedes,sed humiliter sentiendo, ad plenitudinem spei nobis condones properare,

Pater noster, etc. A malo nes libera. fol. 10, Dominus, etc. R. Et cum spiritu, etc. In nomine Domine, etc.

Benedictio. Quære in Sexta, quæ dicitur per totam annum.

Ad Nonam.

Proverbiorum Salomonis (Cap. 1).

R. Deo gratias.

Fili, noli prohibere eum qui potest benefacere: si vales, et ipse benefac.Ne dicas amico tuo : Vade, revertere, et cras dabo tibi: cum statim possis dare. Non enim scis quid superventura pariet dies. Ne moliaris amico tuo malum, cum ille in te habeat fiduciam. Ne contendas adversus hominem frustra, cum ipse tibi nihil malefecerit. Ne æmuleris hominem injustum,nec imiteris vias ejus : quia abominatio est Domini omnis inlusor, et cum simplicibus sermocinatio ejus. Egestas a Domino in domum impii, tabernacula autem justorum benedicentur. Inlusores ipse inludet, et mansuetis dat gratiam. R. Amen.

Lectio libri Exodi (Cap.XXXII, XXXIII). R. Deo gratias.

In diebus illis: Locutus est Moyses filiis Israel dicens: Peccastis peccatum maximum: ascendam ad Dominum, si quomodo, eum, quivero, deprecabor

pro scelere vestro. Reversusque ad Dominum, ait: A nostrum dilatatum est. Non angustiamini in noObsecro, Domine, peccavit populus iste peccatum maximum,feceruntque sibi deos aureos: aut dimitte eis hanc noxam, aut si non facis, dele me de libro tuo, quem scripsisti. Cui respondit Dominus:Qui peccaverit mihi; delebo eum de libro meo; tu autem vade, et duc populum istum quo locutus sum tibi: Angelus meus præcedet te.Ego autern in die ultionis visitabo et hoc peccatum eorum.Percussit ergo Dominus populum pro reatu vituli, quem fecerat Aaron.

Locutusque est Dominus ad Moysen: Vade, ascende de loco isto tu, et populus tuus, quem eduxisti de terra Ægypti, in terram,quam juravi Abraham, Isaac et Jacob, dicens: Semini tuo dabo terram, et mittam præcursorem tui Angelum, ut g ejiciam Chananæum. Hethæum,et Amorrhæum, et Cethæum,et Pherezæum,et Hevæum, et Jebuzæum, et intrent in terram fluentem lacte et melle. Non enim ascendam tecum,quia populus duræ cervicis es: ne forte disperdam te in via. Audiensque populus sermonem 74 hunc pessimum, luxit: et nullus ex more indutus est cultu suo. Dixitque Dominus adMoysen: Loquere filiis Israel: Populus duræ cervicis es,semel ascendam in medio tui, et delebo te.Jam nunc depone ornamentum tuum, ut sciam quid faciam tibi.Deposuerunt ergo filii Israel ornamentum suum a monte Horeb. Moyses quoque tollens tabernaculum, tetendit extra castra procul, vocavitque nomen ejus, Tabernaculum fœderis. R. Amen.

Lectio libri Esaiæ Prophetæ (Cap. XLVI). R. Deo gratias.

C

Hæc dicit Dominus: Audite me, domus Jacob, et omne residuum domus Israel,qui portamini a meo utero, qui gestamini a mea vulva. Usque ad senectam ego ipse, et usque ad canos ego portabo:ego feci, et ego feram: ego portabo, et salvabo.Cui assimilastis me, et æquastis, et comparastis me et fecistis similem? Qui confertis aurum de sacculo, et argentum statera ponderatis: conducentis artificem, ut faciat deum : et procidentes, adoratis. Portant illum in humeris gestantes, et ponentes in loco suo et stabit, et de loco suo non movebitur: sed et cum clamaverint ad eum,non exaudiet : de tribulatione non salvabit. Mementote istud,confun- D damini:redite prævaricatores ad cor. Recordamini prioris sæculi, quoniam ego sum Deus, et non est ultra Deus,nec est similis mei: Adnuntians ab exordio novissimum, et ab initio quæ necdum facta sunt, dicens: Consilium meum stabit, et omnis voluntas mea fiet : Vocans ab oriente avem, et de terra longinqua virum voluntatis meæ : et locutus sum, et adducam illum: creavi, et faciam illum. R. Amen Sequentia Epistolæ Pauli Apostoli ad Corinthios secundæ (Cap. vi, vii).

R. Deo gratias.

Fratres,os nostrum patet ad vos, o Corinthii, cor

bis angustiamini autem in visceribus vestris : eadem autem habentes remunerationem,tanquam filiis dico, dilatamini et vos.Et nolite jugum ducere cum infidelibus. Quæ enim participatio justitiæ cum iniquitate?Aut quæ societas lucis ad tenebras? Quæ enim conventio Christi ad Belial? Aut quæ pars fideli cum infideli? Qui autem consensus templo Dei cum idolis? Vos enim estis templum Dei vivi,sicut dicit Dominus: Quoniam habitabo in illis, et inter eos ambulabo, et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus. Propter quod exite de medio eorum, et separamini, dicit Dominus Omnipotens, et immundum ne tetigeritis: et ego recipiam vos:et ero vobis in patrem, et vos eritis mihi in filios,et in filias, dicit Dominus. Has igitur habentes promissiones,charissimi, mundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus, perficientes sanctificationem in timore Dei. R. Amen.

Antiphona 1. Omnia quæcumque voluit Dominus fecit in cœlo, et in terra, in mari, et in abyssis, educens nubes ab extremo terræ. Psalmus.

CXXXIV.

Oratio. Domine, qui educens nubes ab extremo terræ ; orbem universum sanctis replesti doctoribus, fulgura in pluviam converte misericors, ut præceptis tuis, quibus famulos tuos, ut corrigas, terres, benedicendo reficias, tuaque repletos gratia uberius benedicas. R. Amen.

Per misericordiam tuam. Deus noster, etc. Dominus sit semper, etc. R. Et cum, etc. Antiphona 2.Quis Deus magnus sicut Deus noster tu es Deus,qui facis mirabilia solus. Psalmus LXXVI. Oratio.Precamur,Domine,ut tua nos non repellas propitiatione: sed obtinendæ misericordiæ adhuc tempus appone : ut dextera, quæ fuit vindex in ultione facinorum ; ipsa sit nobis contritis remedium sempiternum. R. Amen.

Per misericordiam tuam Deus noster, etc. Antiphona 3.Qui diligitis Dominum, odite malum. Psalmus XCVI.

Preces. Averte, Domine,iram furoris tui, et miseratus parce populo tuo. P. Et miserere.. Omnium precibus pium auditum præbe,teque rogamus sancte, cito concede. P. Et miserere. . Tu, Christe, flebiles gemitus intuere, vincula mortis solve,et vitam largire. P. Et miserere. V. Jam vide lachrymas, intellige lugentes: tandem delicta nostra clemens ignosce. P. Et miserere. V. Nullus ex nobis est, quem audias libenter, tu propter temetipsum, Christe, succurre. P. Et miserere.

Capitula. Deus, cujus in regno credentium terra exultat, cujus justitiam cœli adnuntiant,75 cujus dominationem Angelorum legiones adorant;custodi servorum tuorum animas:acne peccati auctorem sequentes,intereamus: tu libera, tu protege, tu conserva : ut, cum ante faciem tuam ignis comburens præjerit,non nos meritorum pœna exurendos accipiat,sed clementia creatoris, ut vivamus, eripiat.

« PoprzedniaDalej »