Obrazy na stronie
PDF

Utriusque ut Testamenti
Se auctorem ostenderet,
Qui manens in Trinitate
Universa condidit.
Gloria, et honor Deo
Usquequaque altissimo
Una Patri, Filioque,
Inclyto Paraclito,
Cui laus, et potestas
Per æterna sæcula
R. Amen.
Supplicatio.Oremus Redemptorem mundi Domi-
num nostrum Jesum Christum,cum omnisupplica-
tione rogemus ; ut nos gratia Circumcisionis suæ
propitius justificare dignetur. R. Præsta æterne

omnipotens Deus. Kyrie eleison. R.Christe eleison. B

Kyrie eleison.
Capitula. Jesu Domine, cujus admirabile nomen
Angelus prædixit, Mater imposuit, Simeon cogno-
vit, Anna laudavit; salva populum tuum in uni-
verso mundo, cujus extat nomen magnificum in
coelo: ut, qui solus es potentiagloriosus; sic etiam
perditis miserationis indulgentia pius.
Pater noster. Liberati a malo. fol. 2.
Benedictio. Dominus Jesus Christus, qui ad con-
firmandas promissiones Patrum minister Circumci-
sionis voluit esse, ipse cordium nostrorum immun-
ditias dignetur auferre. R. Amen. Idem, qui præ-
cepto legis suæ signum desectæ carnis accepit,om-
nes a nobis sordes sui amoris connexione depur-
get: R. Amen. Et qui filios Abrahæ in seipso,quiest
semen ejus, benedicere promisit, hereditatis beatæ
nos collatione munificet. R. Amen, Per misericor-
diam ipsius.
Lauda. Annuncietur in Sion momen Domini : P.
Et laus ejus in Hierusalem. Alleluia, alleluia, alle-
luia. ¥. Et timebunt Gentes nomen tuum Domine,
et omnes reges terræ gloriam tuam. P. Et laus. W.
Gloria, et honor, etc. P. Et laus ejus.
0ratio Omnipotens Pater et Domine. Require in-
fra in Matutinis sequentibus.
Ad Matutinum. Antiphona. Domini est salus : et
super populum tuum benedictio tua. Psalmus iii.
Oratio. Tu es, Domine, salus. Require fol. 46.
Antiphona.Cum inducerent parentes puerum Je-
sum in templum, P. Ut facerent pro eo secundum
legem Moysi: accepit eum Simeon in manibus, et
1)enedixit Deum. W. Magnus Dominus, et laudabi-
lisnimis in civitate Dei nostri,in monte sancto ejus.
P. Ut facerent pro eo. W. Gloria et honor Patri,
etc. P. Ut facerent.
0ratio. Omnipotens Pater, et Domine Deus, lar-
gire credenti tuo populo pacem : ut in templo tuo
videamus Salutare tuum,quem Simeom justus ulnis
suis accepit: ut qui lumem ad revelationem Gen-
tium extitit, indultor criminum eorummet creden-
tium sentiatur. B. Amen. Per misericordiam tuam.
Antiphona. — Tu es Deus,et in te est Deus, P. Et
præter te non est alius Deus Salvátor Israel, quem

A nos ignorabamus. ¥. Domine Deus virtutem quis
similis tibi? potens es Domine, et veritas tua in
circuitu tuo. P. Et 63 præter te. W. Gloria, et ho-
mor, etc. P. Et præter te.
Oratio. Tu es Deus, et in te est Deus, et non est
alius præter te: ab ore egressum verbum non regre-
dietur; quia utique natus filius non ipse, qui pater
est,creditur,dum tamen ipsum, quod pater est, fa-
teamur: dona ergo nobis,ut qui verbum a te geni-
tum, nascituruin misisti in carne, nos in te rematos,
sic nunc a criminibus exuas, ut tibi soli, cum ve-

neris, sine fine conjungamur. R. Amen. Per misericordiam tuam.

[blocks in formation]

R. Lætamini, cœli, quoniam misertus est Domj, nus populo suo: clamate fundamenta terræ, et exultate montes, et colles, et omnia ligna silvæ. P. Quoniam redemit nos Deus Israel. W. In voce exultationis annuntiate, et auditum facite hoc, et ferte illud usque ad extremum terræ, et dicite. P. Quoniam redemit. W. Gloria, et honor, etc. P. Quoniam redemit. Oratio. Laudent te, Domine, cœli, et terra, quiä misertus es populo tuo, dum montes, et colles coram te laudem fecisti clamare, cum tota viventia in te approbasti : concede ergo nobis,ut laudes, quas glorioso nomini tuo offerimus,acceptas tibi semper ipse efficias:ut qui mundumredempturus in salutis sigmo ostensus es,mundum iterum judicaturus non ultorem, sed liberatorem te nostris oculis mamifestes. R. Amen. Per misericordiam.

D Anliphona.Dum convenirent ad circumcidendum
infantem.P.Vocaverunt nomen ejus Jesum,quod di-
ctum erat ab Angelo priusquam conciperetur in
utero. W. Notum fecit Dominus salutare suum : in
conspectu Gentium revelavit justitiam suam.P.Vo.
caverunt. W. Gloria. P. Vocaverunt.
Oratio. Domine Jesu Christe, qui figuris crebr6-
scentibus in lege veteri nunciatus, in te impleta
omnia ostendere voluisti, dum in te Deo vero et
homine, et Circumcisio secundum legem exprimi-
tur, et veritas nominis approbatur: adesto plebi
tuæ ad te ex Circumcisione, et præputio venienti,
et præsta incrementa munerum, et ut gratiâ bé-

nedictionis multiplicetur in abundantia pacis. B. A Amem. Per misericordiam. Antiphona. Simeon in templo elevavit vocem dicens. P. Nunc dimittis, Domine, servum tuum in pace : quia viderunt oculi mei salutare populi tui, V. Domine Deus virtutum,quis similis tibi? potens es, Domine, et veritas tua in circuitu tuo. P. Nunc dimittis. W. Gloria. P. Nunc. Oratio. Beatam,Domine,illam justi tui Simeonis vocem fac in nobis pari diligentia personare: ut quia videmus, et credimus salutare tuum; in pace, cum jusseris, dimittamur: non quo a te dimissos finis vitæ accipiat; sed perte absolutosà debito,in fine pax sempiterna possideat.R. Amen. Per misericordiam tuam. Antiphona. Vidimus gloriam Domini, gloriam B quasi Unigeniti a Patre. P. Plenum gratia, et veritate. W. Sicut audivimus, ita et vidimus in civitate Domini virtutum, in civitate Dei nostri: Deus fundavit eam in æternum. P. Plenum gratia. W. Gloria, et honor, etc. P. Plenum. Oratio.Vidimus gloriam tuam, Domine, gloriam quasi Unigeniti a Patre,primogenitum Deitate, primogenitum munere : illic unicum Patris,hic præci puum inter fratres : ibi cum Patre unum, hic in fratribus primum ; illic æqualiter subsistentem, et in sinu Patris manentem, hic socios non derelinquentem: largire ergo tuo fieri participes regno, quibus es propitiatus in mundo ; quibusque advemisti prius Redemptor,existe in futuro remunerator. R. Amen. Per misericordiam tuam. R. Iste, qui q natusest Redemptio nostra, et Dominus, et Deus ' est. P. Ipse consolabitur nos a plaga nostra, et a labore in terra captivitatis 64 nostræ.W. Parvulus natus est nobis, filius datus est nobis, et factus est principatus ejus super humeros ejus.P.Ipse consolabitur. W. Gloria, et honor, etc. P. Ipse consolabitur. Oratio. Domine Jesu Christe, qui es Redemptio nostra, et salus nostra, sana plagam contritionis nostræ,qui suscepisti carnem fragilitatis humanæ; et,qui veniens onera nostra sublevare dignatus es, quæsumus, ut a malis operibus nostros labores evacues, nostraque studia pius in bono confirmes. R. Amen. Per misericordiam tuam. Antiphona.Postquam consummati suntdies octo, D ut circumcideretur Dominus.P.Vocatum est nomen ejus Jesus,quod vocatum est ab Angelo,priusquam conciperetur in utero.Tulerunt autem illum in Hierusalem,et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini: crescebat puer, et confortabatur p]enus sapientia, et gratia Dei erat in illo. W. Quoniam ecce reges terræ congregati sunt,et convenerunt in unum. P. Vocatum est. W. Gloria, et honor, etc. P. Vocatum est. Oratio. Christe, Dei Filius,qui natus ex muliere, factus sub lege ad confirmandas promissiones Patrum, minister circumcisionis es factus ; ut, qui promissus fueras exlege,plenitudo ipsius legis esses

in tempore, dum octavi diei ministerium consecrans in gloriosa carne tua, et circumcisione vetus signaculum excipis, et nomen tibi nunciatum ab Angelo accipis: largire nobis indignis, ut cum hæc tua mysteria Incarnationis plena credulitate suscepimus,pleniori te affectu mentium diligamus: et ut in te quoque secundum legem Domini salutis nostræ mysteria universa perfecta sunt, sic credamus, sic amemus,sic operum efficientiam impleamus:ut de perfectione tuorum mandatorum et in hac peregrinatione consistamus indemnes et ad te post transitum mereamur pervenire felices. B. Amen. Per misericordiam. Dominus sit.R.Et cum. In laudibus. Ad Canticum.Antiphona. Lætabuntur omnes, qui sunt super terram : ros enim qui abs te est,sanitas est nobis. W. De nocte vigilat spiritus meus. Canticum (Isaiae,xxvi). De nocte vigilat spiritus meus ad te, Deus: * quia lux præcepta tua sunt super terram. Justitiam discite, qui habitatis terram : * cessabit enim impius. Omnis enim, qui non didicerit justitiam super terram, veritatem non faciet * tollatur impius, ne videat majestatem Domini. Domine excelsum est brachium tuum, et nescierunt: cum autem cognoverint, confundentur: Zelus apprehendit populum ineruditum : * et nunc ignis adversarios consumit. Domine Deus noster, pacem da nobis : * omnia enim dedisti nobis. Domine Deus noster, posside nos: * Domine, præter te alium non novimus: nomen tuum invocabimus. Mortui autem vitam non videbunt, * neque medici exuscitabunt : ldeo super induxisti, * et perdidisti et tulisti omne masculum eorum. Adde illis, Domine, mala, * adde mala gloriosis terræ. Domine, intribulatione modica memor fui; * in tribulatione modica facta est nobis. Sicut parturiens proxima est partui, et in dolore suo clamat : * ita facti sumus delicto: Propter timorem tuum, Domine, in utero accepimus, * et parturivimus spiritum salutis, querm fecisti super terram. Exurgant mortui, et resurgant qui in monumen{is sunt : * et lætabuntur omnes, qui sunt super terram : Ros eum qui abs te est, sanitas est illis; * terra vero impiorum peribit. Ambula popule meus, et intra recessus tuos absconde pusillum aliquantulum, * donec transeat ira Domini. P. De nocte vigilat. Gloria, et honor Patri, etc. P. Lætabuntur omnes. Oratio.Deus,qui notum fecisti in populissalutare tuum ante conspectum Gentium, revelando justi- A lN DOMINICO ANTE EPIPHANIAM, SIVE APPA

tiam tuam, miserationum tuarum nobis copiam manifesta, ut, qui salutaris tui notitia relevamur, revelatione justitiæ consolemur. R.Amen. Per misericordiam tuam. Ad Benedictus. Antiphona. Tibi soli Deo honor, et gloria, virtus, et potestas in sæcula sæculorum. Psalmus. Benedictus es Dominus Deus patrum nostrorum. Quare fol. 6. Sono. Alleluia. Justitia plena. Quare fol. 61. Lauda. Laudate Dominum de cœlis.Alleluia,alleluia, alleluia. Laudate eum in excelsis. 65 Alleluia. Laudate eum omnes Angeli ejus : laudate eum omnes virtutes ejus. Alleluia. Psalmus cxLviiu. ut supra. Lectio libri Esaiæ Prophetiæ (Cap. xLviii). R. Deo gratias. Hæc dicit Dominus : Audi me Jacob, et Israel, quem ego voco : ego ipse, ego primus, et ego novissimus. Manus quoque mea fundavit terram, et dextera mea mensa est cœlos; ego voco eos, et stabunt simul. Congregamini omnes vos, et audiet : quis eis annuntiavit hæc? Dominus dilexit eum,facietvoluntatem suam in Babylone,etbrachium suum in Chaldæis. Ego locutus sum,et vocavi eum : adduxi eum, et directa est via ejus. Accedite ad me, etaudite hoc: non a principio id absconditolocutus sum : ex tempore antequam fieret, ibi eram : et nunc Dominus Deus misit me, et spiritus ejus. Hæc dicit Dominus Redemptor tuus sanctus lsrael : Ego Dominus Deus tuus docens te utilia, gubernans te in via, quam ambulas. Utinam attendisses mandata mea : facta fuisset quasi flumen pax tua, et justitia tua sicut gurgites maris. Et fuisset quasi arena semen tuum, et stirps uteri tui, ut lapilli ejus : non interissent, et non fuissent nomen ejus attritum a facie mea. Egredimini a Babylone, fugite a Chaldæis, in voce exultationis annumtiate : et auditum facite hoc, et ferte illud usque ad extremum terræ : et dicite : Redemit Dominus servum suum Jacob. B. Amen. Hymnus. Sacer octavarum dies. Supplicatio. 0remus Redemptorem mundi. fol. 61. Capitula. Notum factum est salutare, Domine virtutum ;factum est,prædictum Prophetarum præconio; visumque populorum aspectu ; dum Simeon ulnis gestavit senex,quod Wates cecinerunt priores: pro quo et promissa et inchoata cognoscitur prophetia,utrequiesceret in pace,dum aspiceretpacem: et Jesus Dominus lumen in revelationem Gentium, et gloriam plebis tuæ Israel, et promissus prodiret, et prodiens appareret: lumenque ejus præveniret n sæculo, quos cæcitas oppresserat tenebrarum in mundo; Præsta proinde precibus Ecclesiæ tuæ, ut quos mirabilia hæc fecisti agnoscere, ad te facias in pace pervenire. Pater noster. Liberati a malo. fol. 2. Lauda. Annuntietur in Sion. Benedictio. Dominus Jesus Christus. fol. 62. In nomine Domini.

RITIONEM DOMlNI.
Ad Vesperos.

Lauda. Laudaverunt te, Domine. fol. 6f.

Sono. Intende, Domine. P. Procede, et regna. Alleluia, alleluia, alleluia. W. Eructavit cor meum verbum bonum : dico ego opera mea regi. P. Procede.

Antiphona. Lætare, lætare, Hierusalem : et diem festum agite, omnes qui diligitis eam. P. Gaudete gaudio magno omnes, qui lugebatis super eam.¥. Lauda Hierusalem Dominum : et collauda Deum tuum Sion. P. Gaudete gaudio. W. Gloria, et honor, etc. P. Gaudete.

Lauda. Alleluia. Visitavit nos oriens ex alto. P.

B Ut luceret eis, qui in tenebris sunt : ad dirigendos

pedes nostros in viam pacis. Alleluia, alleluia,alle-
luia. Y. Sicut audivimus, ita et vidimus in civitate
Domini virtutum, in civitate Dei nostri : Deus fun-
davit eam in æternum. P. Ut luceret. W. Gloria, et
honor, etc. P. Ut luceret.
Hymnus.
Agni genitor Domine :
Verbum natum de Virgine,
Conceptum sine semine,
Dux luminis, et fons vitæ :
Esto nobis in salutem
Filius Dei unice :
Gubernator [Jesu Christe
Ad precem nostram aspice.
In mundum nobis missus es
Captivos repræsentare,
Lumen cæcis reformare,
Mutorum linguas solvere.
Ne nos relinquas, Domine
Omnium conditor pie,
Propitius miserere,
Qui nullum cupis perdere:
Rectorque mundi Domine
Salvator Unigenite,
Tu nos a morte protege
Ut capti dulci opere.
Christus Dominus vigilet,
Fidesque nostra germinet,
Zabuli discedat munimen,
Non valeat subrepere.
Per Jesum Christum Dominum,
Qui regnat cum Deo Patre,
Et mos dignavit docere,
Credamus in Trinitate.
66 Trino Deo, ac Domino
0mnes dicamus gloriam :
Quia Pater in principio
Semper fuit cum Filio. Amen.
Supplicatio. Oremus Redemptorem mundiDomi-
num nostrum Jesum Christum, cum omni supplica-
tione rogemus; ut Ecclesiæ suæ sanctæ catholicæ
fidem augeat, et pacem tribuat, defensionemque
concedat. W. Præsta æterne omnipotens Deus.

Capitula. Deus sine initio,sine fine,a quo est to- A Patre fuisse testaris,priusquam terram faceret, aut

tius mundanæ creaturæ initium; da nobis, ut extrema, vel media anni hujus cum placita tibi prosperitate ducamus, qui initia ejus tibi dedicanda porrigimus, ut et substantiis abundemus, et operibus sanctitatis fulgeamus. Pater noster. Liberati a malo. fol. 2. Benedictio. Dominus noster Jesus Christus, qui est corona totius a se formatæ Ecclesiæ, det nobis hunc annum placabilem ducere. R. Amen. Consotetur nos frugibus, et dignetur munerare virtutibus. R. Amen. Ut prosperitate sibi plaeita lætabundi, totius anni spatia mereamur pertransire illæsi, R. Amen. Per misericordiam ipsius. Lauda. Alleluia. Lætabitur deserta,et invia. P. Et exultabit solitudo,et florebit quasi lilium. Alleluia, alleluia. R. Jubilitate Deo omnis terra : servite Domino in lætitia. P. Et exultabit. W. Gloria, et honor, etc. P. Et exultabit. Oratio. Discute a nobis Unigenite. Require infra in Matutimis. Hymnus. Æterne rerum Conditor. Require fol. 3. Oratio. Omnipotens æterne Deus, et misericors, qui temporum das tempora, et qui singulis temporibus das gratiam, quam administrent : tu, ne mens prolixitate tenebrarum exæstuet, gallo nos consolaris canente ; ut dum præco diei sonat,diurni operis meditatioreviviscat: respice ergo mosjugiter, et instiga, ne profundæ noctis errore persuasi diei obliviscamur perennis; sed labentes in tenebris erige, et videndo nos corrige, ut cum Petro resipiscamur errata, et paribus lachrymis crimina defleamus commissa. R. Amen. Per misericordiam. uam. Antiphona. 1. Salus tua,Domine, super populum tuum, et benedictio. Psalmus. mi. Antiphona. 2. Dele, Domine, iniquitates nostras : et a peccatis nostris munda cor nostrum. Psalfm?4S L• Antiphona 3. Clamabo ad Deum altissimum : Deum conditorem omnium, qui benefecit mihi. Psalmus Lvi. Oratio. Discute a mobis Unigenite ingeniti Patris somnum corporis; et clemensplacatus nostris parce piaculis : ut in te redemptorum copia piis frequentetur vigiliis, tuisque habeatur digna obtutibus sacris : et quod nunc serit ignobilis carnis fragilitas, divinitatis tuæ dono surgat in gloria : tu igitur, Domine, cunctis in te confidentibus juvamen largum impende; et ad supernam patriam alarum tuarum obumbratione nos atrahe. R. Amen. Per mi. sericordiam tuam. Antiphona. Dominus possedit me, priusquam terram faceret. P. Antequam montes stabilirentur : ante autem omnes colles genuit me. W. Eructavit cor meum verbum bonum : dico ego opera mea regi. P. Antequam. V. Gloria, et gomor etc. P. Antequam. Oratio. Coæterna Dei sapientia Patrsi, qui te cum

excelsa montium stabiliret, dum te ante omnium creationem collium generaret, te quæsumus,te rogamus, ut, qui hujus incorruptæ nativitatis tuæ gaudia celebramus ovando,ad te remuneraturi perveniamus credendo : ut, qui ante montium condi.tionem ex Patre nasceris, et in plenitudine temporis natus de utero Virginis, sic in te credentes sanctifices, ut sanctificatos gloria æternitatis remuneres. R. Amen. Per misericordiam tuam. Antiphona. Populus, qui sedebat in tenebris, P. Vidit lucem magnam : habitantibus in regione um. bræ mortis, lux clara orta est eis., W. 0mnes gentes plaudite manibus : jubilate Deo in voce exultatiomis. P. Vidit lucem magnam. W. Gloria, et honor, P etc. P. Vidit lucem. 0ratio. Unigenite Dei Filius, qui,habitantibus in regione umbræ mortis lumen videre fecisti; qui lumen per susceptæ Incarnationis Mysterium claruisti : danobis teillustrante defigi,ut quinativitatis tuæ diem ovando suscepimus,divinitatis tuæ muneribus : consolemur. R. Amen. Per misericordiam tuam.

67 Antiphona.Visitavit Dominus omnipotens populum suum domum Juda.P.Et constituet illum sicut equum speciosum in certamine. W. Sicut audivimus, ita et vidimus in civitate Domini virtutum, in civitate Dei nostri : Deus fundavit eam in æternum. P. Et constituet illum. W. Gloria, et honor, etc. P. Et constituet. Oratio. Domine omnipotens, qui visitasti popuC lum tuum domum Juda; visita nos a somno facinorum : ut, dum fulgore tuo peccatorum tenebras effugamus, virtute tua mortis potestatem evacues : quo sic te munc apparente illustremur, ut, te repugnante, a mortis imperio liberemur. R. Amen. Per misericordiam tuam. R. Justus meus hic est Salvator meus. P. Ipse liberavit civitatem suam: et peccata populo suo di: mittet, non in pretio, nec in quæstu pecuniæ. — Levate in coelum oculos vestros, et videte quis ereavit hæc. Dominus Deus, quicreavit terminos terræ. P. Ipse liberavit. W. Gloria, et honor, etc. P. Ipse liberavit.

Oratio. Hic est justus honor, in quo sperabamus fide, præcinente Propheta, et ad quem pervenimus apparentem per gratiam : proinde poscamus clementiam ejus, ut liberet mos, et peccata populo suo dimittat, qui nobis impendi dignatus est totus. R. Amen. Per misericordiam tuam.

In Laudibus.

Ad Canticum. Antiphona. Filius accrescens, et decorus aspectu : ipse est, et dans eloquia pulchritudinis.

Canticum. Vocavit Jacob filios suos. fol. 50.

Ad Benedictus. Antiphona. Benedictus es, Domine, et benedictum nomen gloriæ tuæ. P. Benedicite Dominum omnes electiejus: sit nomen sanctum ipsius benedictum in omnia sæcula sæculorum,

Canticum.Benedictus es, Domine. fol. 6. Somo. Intende Domine, procede. fol, 65. Lauda. Laudate Dominum de cœlis :laudate eum in excelsis. Psalmus cxLul. Lectio libri Proverbiorum Salomonis (Cap, vm) R. Deo gratias. Dominus possedit in initio viarum suarum, antequam quicquam faceret aprincipio. Unctus suma sæculo, antequam terram faceret. Nec dum erant abyssi, etergojam conceptus eram: necdum fontes aquarum eruperant : necdum montes gravi mole constiterant: antequam colles ego partuirebar: adhuc terram non fecerat, et flumina, et cardines orbis terræ. Quando præparabat coelos, aderam, quando certalege, et gyro vallabatabyssos:quando

Una cum sancto Spiritu In sempiterna sæcula. Amen. 68 Capitula. Deus sine initio. Et Lauda. Alleluia. Lætabitur deserta. Et Benedictio. Dominus. moster Jesus Christus, fol. 66. In nomine Domini nostri Jesu Christi. lNCIPIT OFFICIUM JEJUNIORUM IN KALENDIS JANUARII Observatur tribus diebus ante festum Epiphaniæ, prout sequitur. PRlMO DlE. Ad Matutimum. Antiphona. Tu autem, Domine, susceptor meus, et gloria mea, et exaltans caput meum. Psalmus ill.

aetherafirmabat sursum, et librabatfontes aquarum: B Oratio. Quamvis, Domine,plurima malignantium

quando circumdabatmari terminos, et legem pone-
bataquis, ne transirentfines suos: quando appen-
debat fundamentaterræ. Cum eoeram cuncta com-
ponens : etdelectabar per singulos dies, ludensco-
ram eo in orbem terrarum ; et delitiæ meæ erant
cumfiliis hominum. Nunc ergofilii audite me:Beati,
qui custodiunt vias meas. Audite disciplinam, et
estote sapientes, et nolite abjicere eam. R. Amen.
Hymnus.
Splendor Paternæ gloriæ
De luce, lumen proferens,
Lux lucis, et fons luminis
Dies diem illuminans.
Verusque sol inlabere,
Micans mitore perpeti :
Jubarque Sancti Spiritus
lnfunde nostris sensibus.
Votis vocemus et Patrem,
Patrem perennis gloriæ :
Pater potentis gratiæ
Culpam releget lubricam.
Informet actus strenuos,
Dentem retundat invidi,
Casus secundet asperos,
Donet gerendi gratiam.
Mentem gubernet et regat,
Casto, fideli corpore:
Fides calore ferveat,
Fraudis venena nesciat.
Christusque nobis sit cibus,
Potusque noster sit fides :
Læti bibamus sobriam
Ebrietatem spiritus.
Lætus dies hic transeat.
Pudor sit, ut diluculum ;
Fines, velut meridies :
Crepusculum mens nesciat.
Aurora cursus provehit,
Aurora totus fulgeat :
In Patre totus filius,
Et totus im Werbo Pater.
Gloria Patri ingenito
Gloria Unigenito,

multitudo abneget salutem nostram esse in te Domino Deo nostro; nobis tamen ob hoc robur spei multum augetur, quia tu susceptor noster esse dignatuses: obstruaturitaque os loquentium iniqua, cum sperantes in te misericordia circumdat assidua. B.Amen. Per misericordiam tuam. Antiphona 1. Quis Deus præter Dominum? aut quis Deus præter Deum nostrum? Psalmus. xvni. Oratio. Fortitudo nostra, dona nobis dilectionem tui nominis perpetim possidere: dignareessenostra contra adversantes virtus : firmamentum contra impugnantes: liberator a captivantibus ; ut, tuis extoto defensaculis circumcincti, sic adversa mundi mens nostra non metuat, ut blanda non requi

s rat: tua semper gratia contentamuneribus gaudeat.

B. Amen. Per misericordiamtuam. Antiphona. 2. Delicta, qui solus intelligis : a peccatis nostris munda nos, Domine. Psalmus xviii. Oratio. Ab ocultis nostris munda nos, Domine, purgandoconscientiam,quæ internis ac propriis inficitur maculis: abalienis quoque parce servis tuis, ut ea indulgeas, quæ vel malorum exemplis addiscimus, vel Ipravis inlecti persuasionibus perpetramus;utquiteproprium agnoscimus Dominum,peccatorum nequaquam sentiamus ulterius dominatum. B. Amen. Per misericordiam tuam. Antiphona 3. Exaudi nos in die, qua invocaverimus te, Domine Deus noster. Psalmus xix. 0ratio. Tribulationes cordis nostri, quas pœnitendofacinorum ob metumjudicium pandit,per misericordiamtuam, Domine,adindulgentiæ lætitiam adtrahe : mitte itaque nobis auxilium de sancto; et nostrorum moestitias cordium pingue tibi facito holaucaustum : ut mentibus nostris et concilium, quo delecteris,inspires; et opus,quo placeris, insinues: petitiones nostras ita suppleas, ut peccata deleas: et ad illam regionem ubi sine termino, vivitur, propitius intromittas. B. Amen. Per misericordiam tuam. R. Adveniens Dominus abstulitomnem caliginem noctis, ubi non erat lux, facta est claritas. P. Et apparuit dies. W. Populus, qui sedebat in tenebris, viditlumen magnum: habitantibus in regione um

« PoprzedniaDalej »