Obrazy na stronie
PDF

0mnesque cives cœlici Annuant votis supplicum ; Et vitæ poscant præmium. Laus, honor, virtus, gloria, Deo Patri, et Filio, Sancto simul Paraclito, Jn sempiterna sæcula. Amen. Supplicatio. Oremus, ut supra. 21 Capitula. Hi sunt, Domine, veridici Patroni, qui suscipientes securi sententiam, currunt lætantes ad palmam, festinanthilares ad coronam : per quorum intercessionem tu Domine, Deus Omnipotens, quemadmodum omnes Sanctos tuos a diaboli versutia liberos præstitisti, ita nos indignos famulos tuos eorum facias misericordiam adipisci. Pater noster. Liberati a malo. fol. 2. Lauda. Laus Domini. fol. ccxv. Benedictio. Benedicat nos Omnipotens. Quære in Vesperis in praecedentibus. In Commemoratione Defunctorum. Folio cxLvium. In Sancti Leonardi Episcopi. 0mnia dicantur unius Confessoris Pontifieis,folio CLXlX. In 0ctava 0mnium Sanctorum. 0mnia dicantur ut in die, fol. Hio 18. In Sanctorum Quatuor Coronatorum. Omnia dicantur plurimorum Martyrum, folio CLXVll]. In Sancti Theodori martyris. Ounia dicantur unius Martyris novem lectiomum, folio cux. In Sancti Mennæ martyris. 0mnnia dicantur unius Martyris novem lectiomum, fol. clx. In translatione Sancti Ludovici Episcopi.. Omnia dicantur unius Confessoris Pontificis, fol. CLXlX. In Sancti Bricii Episcopi et Confessoris. Omnia dicantur unius Confessoris Pontificis,fol. CLX1X. In Sancti Eugenii Archiepiscopi Toletanimartyris. Omnia dicantur unius Martyris Pontificis, fol. clVl. In Octava Sancti Martimi. Omnia ducantur ut in die, fol. cccxvii. In Sancti 0bdonis Abbatis Confessoris. Omnia dicantur unius Confessoris simplicis, fol. cLXXv. IN FEST0 SANCTÆ ELISABETH DE HUNGARIA. Ad Vesperum. Lauda. Confessionem, et decorem. Sono. Confitebor tibi. fol. clxix. Antiphona. Confitebor tibi Domine in toto corde meo. fol. cLxix. Lauda. Confitebor tibi Domine Rex fol. clxix. Hymnus. Novum sydus emicuit, Error vetus conticuit,

A

Novo splendore rutilat. Plebs novas laudes jubilat. In cujus nunc præconia Linguam solvat Ecclesia, Novi præconis gloriam Promat, sperando veniam. Dies solemnis agitur, Dies salutis colitur, Dies quo spes promittitur, Hac attestante, redditur. Ergo, tu Dei famula, Elisabeth, per sæcula Christo conregnans, veniam Nobis poscas, et gratiam. Deo Patri sit gloria, Ejusjue soli Filio, Cum Spiritui Parpalito, Et nunc, et in perpetuum. Amen. Supplicatio. 0remus Redemptorem, mutato nomine, fol. clxxxvm. Capitula. Domine Jesu Chrisie, æterne, omnipotens, a quo bonum omne exoritur, et meliori cursu progreditur : qui fidem roboras Confessorum, præsta tolerantiæ donum, dum sævit aeerbitas persequentium : omnipotentiam tuam, Domine, poscimus, ut preces nostras dignanter adtendas, et elementer accipias, quæ in honorem fundimus beatæ Elisabeth : ut cooperante misericordia tua, quod fide postulant, indubitanter obtineant : et ab omnibus absolutidelictis, cœleste regnum sine fine possideant. Pater noster. Liberati a malo. fol. 2. Benedictio. Christus Dominus, qui beatissimam Elisabeth se digne coram hominibus confiteri fecit in terris, confiteatur vos coram Patre suo, qui est in cœlis. R. Amen. Et qui in ore suo accepta sibi confessionis contulit cantica, ipse confessionem vestram remunerandam suscipiat. R. Amen. Ut exemplo beatæ Elisabeth confitendo et laudando nomen Jesu Christi in sæculum, 22 participes ejus, quem confessi estis, mereamini esse in cœlo. R. Amen. Per misericordiam ipsius Dei nostri. Lduda. Germinabuntossa tua quasi saliees. Alleluia. fol. clxx. 0ratio. Deus qui beatissimæ Elisabeth confessionem. fol. clxxv. Ad Matutinum.

Antiphona. Labia mea aperies, et os meum annuntiabit laudem tuam. Psalmus l. 0ratio. Laudet te Domine lingua. fol. clxi. Antiphona. Confitebor tibi in populis. 0ratio. Deus Dei Filius. Antiphona. Confitebor Domino nimis. 0ratio. Beatam satis Domine Elisabeth. Antiphona. In pace dormiam. /ol. clxxv. 0ratio. Deus, qui beatissimæ Elisabeth confessionem. Quaere in Vesperis praecedentibus.

R. Confitebor Domino nimis in ore meo : et in medio multorum laudabo eum. Quoniam astitit a dextris mihi, P. Ut salvam faceret a persequentibus amimam meam. W. Quoniam abscondit me in taber- A maculo suo in die malorum protexit me. P. Ut salvam. W. Gloria, et honor. P. Ut salvam. Oratio. Exurge, gloria nostra, Deus; et eripe ab hoste captivos, atque pro quibus magnificatus es usque ad cœlos, hos in te eonfidentes intuere placatus; et ipse da in tribulatione auxilium, qui nostræ salutis es complementum. Confessoris tuæ itaque beatæ Elisabeth sic nos tuere subsidio : ne, nostro exigente merito, tradamur in infernum: sicque remunera præmio, ut confitentes perducas in coelum. B. Amen. Per. In Laudibus. Ad Canticum. Antiphona. Confitebor tibi Domine. Canticum. Confitebor tibi, Domine Rex. fol. clxxm. B Oratio. lneffabilis bonitatis auctor, et Domine, qui beatissimæ Elisabeth linguam imples confessione, et cordis remuneras charitatem; dona nobis ejus meritis, ut tuum confitentes nomen in terris, pacem habeamus in diebus nostris. R. Amen. Ad Benedictus. Antiphona. Filia Sion, benedic Domino Deo exelso in omni benedictione, et laude. Canticum. Benedictus es Domine. Sono. In conspectu Angelorum. fol. clxxim. Psalmus. cxlviii. Prophetia.. Mulierem fortem quis inveniet ? Hic fol. 13. Hymnus. Nunc cunctorum vox jocunda Decantet Ecclesiæ : Nam congaudet lætabunda Siom mater, filia Ascendeute de profunda Convalle miseriæ. Quam regali stirpe natam ln annis infantiæ, Vir accepit desponsatam Indolis eximiæ; Super tamen inspiratam Voto contiuentiæ. Fide, prole, sacramento, Ratum hoc conjugium Vero docet argumento : Quod patrum coelestium Vitæ sanctæ succremento, Attigit consortium: Lege carnis non externit In se fortem spiritum; Sed implevit fide, voto; Nec reliquit irritum, Quod a Deo mens peracta, Gerebat propositum. Hæc insignis, hæc beata, Pauperum solatium, Fastu mundi non elata, Nec patrum nobilium, In se carne trucidata, Crucifixit vitium. lnnocentem conservavit

Doctor innocentiæ Quam se diu perforavit Clavis poenitentiæ : Passionem consummavit Cruce patientiæ. Feras sensu paupertatis Redimens delicias, De thesauro pietatis Fudit auri copias, Et multorum egestatis Supplevit inopias. Fecit opus, luso sibi Quærens alimoniam, Et vilescens ipsa, sibi Sprevit ignominiam : Sciens soli, Christe, tibi Recte dare gloriam. Gloria sit tibi, bone 23 Christe nunc, et jugiter: Qui certantes in agone Adjuvas fideliter, Et mercedem das coronæ Vincenti viriliter. Amen. Supplicatio. Oremus Redemptorom mundi Dominum nostrum Jesum Christum. Require un Vesperis præcedentibus. Capitula. Gloriose, ac misericors Domine, qui beatæ Elisabeth tibi nimis in ore suo confiteri dedisti, teque in medio justorum, ejus confessione

C. laudari voluisti, ut eam, et in terris confitentem, et

in consilio Sanctorum glorificans, faceres exultantem: exposcimus tui muneris donum, ut ejus precibustribuas nobis a peccati contagione purgari, ab ardoribus perpetuiserui, et gloriæ tuæ beatitudinem consequi. Pater noster. Et ne nos. Liberati a malo. fol. 2. Lauda. Germinabunt ossa tua.fol. clxx. Benedictio. Christus Dominus, qui. Quære in Vesperis præcedemtibus. In Festo Sanctæ Felicitatis martyris. 0mnia dicantur unius Virginis, fol. cLxxix. In Festo Sancti Chrysogoni martyris. Omnia dicantur unius Martyris, fol. clx. IN FESTO S. CATHARINÆ VIRGINIS ET MARTY. RIS. 0mnia dicantur unius Virginis,fol. clxxix,ercepto hymno de Vesperis et Matutinis, qui sequuntur. Hymnus. Catharina mirabilis, Atque Deo auabilis, Per omnia laudabilis, Nobis succurre miseris. Adsis nobis exulibus, Tuum festum colentibus, Et carentes virtibus, Nos subleva syderibus. De tuis sacris ossibus Manat liquor languentibus,

Curans eos doloribus
Tuis orationibus
Post triumphum martyrii,
Te portaverunt Angeli
In montem sanctum Sinai:
Sic jusserat vox Domini.
Quæ dum eras in sæculo,
Corde vivebas Domino,
Florens flore virgineo,
Regis nitens in solio.
Unde Virgo sanctissima,
Nos de morte perpetua
Salva prece assidua
Per sæculorum sæcula.
Hoc Deus det omnipotens,
Et Filius omnipotens,
Cum Spiritu Paraclito,
Qui regnat in perpetuo.
Amen.
Ad Matutinum, Hymnus.
Congaudentes cum Angelis,
Et cum choris virgineis,
Festum colamus virginis
Catharinæ cum canticis:
Quam Dominus in carcere
Per columbam mirifice
Sua pavit dulcedine
De dono suæ gratiæ.
Hanc Spiritus sic docuit
Sapienter, ut doeuit
Quod in doctis prævaluit;
Nec superari potuit.
De cujus sacro vulnere
Lac manavit pro sanguine :
Hoc non venit ex ubere;
Sed ex divino munere.
Hujus sacri rigamine,
Nos foveat Rex gratiæ:
Ut animæ in exitu,
Donis fruamur gloriæ,

Ad festum sanctæ virginis Catharinæ, et martyris, Dei lætentur populi Per omne tempus sæculi.

Hæc nam Virgo Deo digna, Pia, dulcis, ac benigna, Bis sex dies jejunando Complevit in ergastulo Cui missus est Michael Archangelus, et signifer, Ut secura de prælio Sit Dei adjutorio. Qui pugnantes vituperat Illos, cum quibus lis erat, Dicens: Qui in Deo sperat: Semper vincit, et superat. Demum Christus apparuit, Quem Virgo sancta meruit

A Videre; quod renuit

24 Mundum, de quo non dolit Virgo nata Regis Costi, Miserere semper nostri: Ne sit dies judicii Nobis pœna supplicii. lllud imple, quod petisti: Et tu Rex, qui promisisti, Ut animæ in exitu Sit nobis salus veniæ. Laus, honor, et imperium Sit Creatori omnium, Cum Nazareno Filio, Et Spiritu Paraclyto. Præsta Pater ingenite,

B Et tu Fili Altissime,

Cum Spiritu Paraclito, Qui regnat in pepetuum. Amen. In Sancti Petri Episcopi et martyris. 0mnia dicantur unius Martyris Pontificis, foli0 clvi. In Sanctorum Facundt et Primitivi et Agricolæ et Vitalis martyrum. Omnia dicantur plurimorum Martyrum novem lectionum, fol. clxvim, eaecepto hymno. Gaudete flores martyrum, fol. cccxx. In Sanctorum Chrysanti, Mauriet Dariæ martyrum. Omnia dicantur plurimorum Martyrum.fol.clxvmi. F E§T TA I D ECCLEM LIBLR (§. C In Sancti Eligii Episcopi Confessoris. Omnia ducantur unius Confessoris Pontificis,fol. CLXlX. In Sanctæ Anastasuae virginis. 0mnia dicantur unius Virginis,. fol. clxxix. Octava Sancti Andreæ Apostoli. 0mnia dicantur ut in due, fol. cccxxxu. In Festo Conceptionis Virginis Mariæ. 0mnia dicantur ut in Assumptione Virginis Mariae, fol. cccxxxui, et ubi dicilur Assumptio dicatur Conceptio. In Sancti Damasci Papae et Confessoris 0mnia dicantur unius Confessoris Pontificis,fol. CLXlX. In Sanctæ Luciae vurginis Mariæ. 0mnia dicantur umius Virginis, fol. clxxix. 0ctava Conceptionis Virginis Mariæ. Omnia dicantur ut vn die Assumptionis Beatæ Mariae, fol. cclxxxii. Octava Sancti Leocadiæ. 0mnia dicantur ut in die, fol. cccxxxvi. In Sancti Dominici Abbatis. Omnia dicantur unius Confessoris simplicis, fol. ClXXV. In translatione Sancti Isidori Archiepiscopi. Omnia dicantur unius Confessoris Pontificis, fol. CLXlX. In Sanctæ Genovefæ virginis. Omnia dicantur unius Virginis, fol. clxxix.

-

INDEX RERUM ANALYTICUS.

Numeri Arabici columnas hujus editionis repraesentant.De ciffris crassioribus vide Monitum editoris ad tom I

A

Agathæ (S.) officium et laudes, 1091, 1092.
Alleluia. Apud Hispanos præsertim Dominica pri-
ma Quadragesimæ ingeminâbatur, 1259. Per totum
annum etiam in Missis defunctorum cantabatur, præ-
ter dies jejuniorum vel Quadragesimæ. 31 Lăuda
vocabatur in Missa, ibid.
Alphonsus Ortizius quantam curam in missali et
Breviario Mozarabum edendis adhibuerit, 12. Cur
quædam in antiquis ab ipso emendatis libris varia-
tiones, 20.
Alphonsus VI Toletum expugnavit Maurisque eri-
puit. 11. Quid et quanta in gratiam Ecclesiae^ Tole-
tanæ fecerit, ibid.
Ambrosius (S.) vir magnæ gloriæ, in Ecclesia cla-
rissimus doctor, multos hymnos sacros scripsit, 24.
In illius et SS. veterum Pätrum hymnis elucet mira
simplicitas, 29.
Annæ matris B. Mariæ Virginis officium et lau-
des, 1336. -
Augustinus (S.) veterem versionem Italicam maxi-
me commendat, 12, 13. In Ecclesia Latina magni
ponderis semper habita est ipsius auctoritas, 15IS.
Augustini officium, l200.

[ocr errors]

Barbaræ (S.) virginis et martyris vita, officium et
laudes, 1266.

Breviarii Gothici diei noctisque distributio, 26.
Antiquitatis certa indicia præ se fert, 25, 26. Quo-
modo paulatim in illain formam creverit qua hodie
noscitur, 29, 30. Breviarii Mozarabici recitandi re-
gula, 44, 45. Horæ semper incipiunt in vesperis ante
diem, 44. In eo ingenuus sermo resplendet non arte
politus, sed vetustatem redolens, ll. Omnibus Sab-
batis per totum annum, si mon occurrat festum no-
vem lectiomum, fit de B. Maria Virgine, 2l 1. In can-
ticis hujus officii superscriptio prophetarum uni-
versa videtur, et cur. l4. Illud Breviarium versioni
veteri Italicæ adhæret, 12, 15. An illius antiquitati
officiant quædam recentiora festa in eo occurrentia,
17, 18, 20. A quo et quo sæculo exaratum, 14.

[ocr errors]

Cæciliæ (S.) acta et laudes decantantur, 1252.
Cantus in persolvendis psalmis tempore S. Isidori
usitatus, 24. Olim in libris solis musicæ punctis
constabat, 28. Camtus in Ecclesia finis, 24. 30. Cam-
tus Eugeniami explanatio, 33 et seqq. Duplicis glos-
sæ est, simplicis pro ferialibus, duplicis pro solem-
nioribus canticis, 36. Cantum Eugenianum per uni-
versam Hispaniam retineri indulsit S. Pius V, 36.
Cantus Mozarabici quædam regulæ et formulæ no-
tatæ, 34, 36. Plura de cantu ecclesiastico, ibid.
Carthusiani, calceati eremitæ montis Carmeli,
Cistercienses proprios ritus habent et servant. 9.
Catharinæ (S.) virginis et martyris officium et
præconium, 1350.
Christiani hæreditas quam sibi Dominus elegit et
dilexit, 69.
Christianæ (S.) officium et præconium, l l65.
Christophori (S.) vita, l l66.
Cluniacenses monachi tempore Alphonsi VI maxi-
me florentes ad canonicatus et dignitates Ecclesiæ
Toletanæ ab hoc rege vocati, l l.

PAtRol. LXXXVI.

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

dinem e qualibet Ecclesia, sive Gallicana sive Ro-
mana, 30.
H

Hispania a viris apostolicis evangelizata, 10. Mi-
seranda Hispaniarum vastatio a Saracenis facta, 16.

Hymnus Ad galli cantum, Ad pullorum cantus,
quid, 26.

I

Indulgentiæ apud Mozarabes in Coena Domini
concedebantur, 612, 613. Ipsis defunctis applicaban-
tur, 613. Indulgentiarum effectus, 613.

lsidori (S.) dicta sicut S. Hieronymi et Augustini
retinenda, 16. S. Isidorus Gregorii Magni et Leonis
IV amicus conjunctissimus, 16. Plura illius perie-
runt opera, 23. Ipsius libri De officiis ad reforman-
dos et instruendos viros maxime utiles, 32. Non est
primus liturgiæ Gothicæ institutor, nec horarum ca-
nonlcarum auctor, sed tantum utriusque ordinator
et corrector, 32.

Itala versio cæteris anteponenda ut verborum te-
macior cum perspicuitate sententiæ, 12. Hujus ver-
sionis antiquitas veneranda et veritas, 13. Venetiis
in ecclesiæ S. Marci, et Romæ in summi Pontificis
sacello recitatur, 16 Eadem est ac Vulgata Vetus a
S. Gregorio vocata, ibid. et 9. Valde ab Augustino
et aliis Patribus laudatur, 9.

J

Jacobi (S.) officium et præconium, 1306, 1307, 1308.

Jejunium sine eleemosyna omniuo non sufficit,
256. Qui non potest jejunare, eo abundantius ero-
gare debet pauperibus, ibid. Qua charitate et casti-
tate. Quadragesimale jejunium sit transigendum,
256, 257. Apud Mozarabes jejunium observabatur
triduo ante festum S. Cypriani et triduo ante festum
S. Martini, 708, 724.

Jesu Christi incarnatio et humilitas celebratur
Ę'; 49, 50, 51. Jesu aspectus quam potens. 5l.
llum vatum præscia cecinerumt oracula, 57. Chris-
tus Salvator omnium, 73. Christus mansuetus, 80.
Christi pangitur passio, 610, 61 l.

Justæ (S.) præconium, l 157.

L

Liturgiæ sacræ per universum orbem eodem ritu
celebrandae ; ut sic una sit omnium fidelium oratio
maxime studet Romama Ecclesia, 9. Ad quem finem
in Ecclesia sobrie retenta liturgiarum varietas, 9.
Concilii Tridentimi decretum circa liturgias, ibid.
Lucæ (S.) vita, officium et laudes, 1222.
M.

Martini (Joan. Bapt.) historiam cantus musici ela-
boravit, 35.

Maurorum expugnatio in Hispania, 11.

Mensæ benedictio, 971. Post mensam gratiarum
actio, 972.

Michaelis (S.) laudes, 1213, 1214, 1219.

Moysis canticum, 616.

Mozarabici officii variæ et successivæ denomina-
tiones, 10. Traditione descendit a SS. Petri et Pauli
primis discipulis, 10, 18. Cur ritus Mozarabicus, Isi-
doriamus, et officium secundum Regulam beatissimi
Isidori vocetur, 10. Hujus officii mira conservatio,
10, 11. De liturgia Mozarabica quid statuerint sum-
mi Pontifices Joannes, Gregorius VII, et Julius II,
21, 22. Septem solemnes orationes habet liturgia
illa in mysteriis peragendis, 23. His duplex præ-
mittitur lectio, unâ de Vetere, altera de Novo Tes-
tamento, 31. Officium non fuisse vitiatum signa non
æquivoca, 30.

Musica tempore S. Isidori, 28.

N
1

Nicolai (S.) pontificis laudes duplici hymno absol-
vuntur, 1267.

[ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]
« PoprzedniaDalej »