Obrazy na stronie
PDF

Virgo citum eupiens obitum,
Appetit et bibit ore rogum.
Emicat inde Columba replens
Martyris os, nive candidior
Visa relinquere, et astra sequi:
Spiritus hic erat Eulalioe
Lacteolus, celer, innocuus.
Colla fluunt, abeunte anima,
Et rogus igneus emoritur :
Pax datur artubus exanimis,
Flatus in æthera plaudit ovans,
Templaque celsa petit volucer.
Vidit et ipse satelles Avem
Feminæ ab ore meare palam :
Obstupefactus, et attonitus
Prosilit, et sua gesta fugit:
Lictor et ipse fugit pavidus.
Ecce nivem glacialis hyems
Ingerit, et tegit omne forum :
Membraque tegit simul Eulaliæ,
0ssa jacent sub gelido,
Pallioli vice linteoli,

Cedat amor lachrymantum hominum,

Qui celebrare suprema solent:
Flebile cedat et officium;
Ipsa elementa, jubente Deo,
Exequias tibi, Virgo, ferunt.
Nunc locus Emerita est tumulo
Clara Colonia Vettoniæ,
Quam memorabilis annis Ana
Præterit, et viridante rapax
Gurgite mœnia pulchra pluit.
Hic, ubi marmore perspicuo
Atria luminant alma viator,
Et peregrinus, et indigena:
Reliquias, cineresque sacros
Servat humus veneranda sinu.
Tecta corusca super rutilant
De laquearibus aureolis,
Saxaque cæsa solum variant:
Floribus ut rorulenta putes
Prata rubescere multi modis.
Carpite purpureas violas,
Sanguineosque crocos metite :
Non caret his gemellis hyems,
Laxat et arctat tepens glacies.
Floribus ut cumulet calathos.
Ista comantibus e foliis
Munera, virgo puerque date:
Ast ego serta choro et in medio
Texta feram pede Dactylico,
Vilia, marcida, festa tamen.
Sic venerari ossa libet,
Ossibus Altare et impositum :
Illa Dei ita sub pedibus
Prospicit hæc, populosque suos
Carmine proprio tali foveat.
Laudibus efferant eximiis
Astra, solum, mare, quicquid habet,

A

D

Te Genitor, Genitumque tuum, Simplicem etiam et Spiritum Perpetuis resonent modulis. Festi hujus in laudibus, Domini Vocibus intonet alma cohors, Victricem qui fecit Eulaliam, Socians æthereis civibus perpetim Trinus, Unus Dominus. Amen. Supplicatio. 0remus Redemptorem, mutato nomine, fol. clxxxvii. Capitula.Jesu, Dei Filius, qui hortum Electorum ingrediens, inter lilia pasceris, quando in corpore tuo, quod est Ecclesia, Sanctarum Virginum cœtibus decoraris,ubi beatissimam Eulaliam mirabiliter introducens, ita mirificis eam floribus maluisti fulcire,ut odor virtutum ejus tamquam floscula aromatumad nos usque descenderet: te suppliciintentione rogamus, ut, amotis figuris veteris Testamenti,quæ, velut umbræ, in typicis observationibus præcesserunt, dies illa. Evangelica utique traditio, in nobis aspirando proficiat,qualiteritaexemplo virginis Eulaliæ Evangelii lucem tota devotione sequamur,ut umbras præteriti erroris, et criminis nesciamus. Pater noster. Liberati a malo. fol. 2. Benedictio. Deus virtutum, perquem sancta Eulalia,dumad passionem vadit,ad gloriam pervenit, det vobis, nec vitiorum passionibus adstringi,et a passionum vitiis liberari: R. Amen. Quæ sua membra non vitiis, sed pro Deo passionibus subdidit, obtineat vos numquam tentationum certaminibusvinci; R. Amen. Ut, sicut illa post passionem obtinuit coronam, ita vos per pœnitenliam veniatis adveniam, R. Amen. Per misericordiam. [cccxlu] Lauda. Sicut palma exaltata sum in gaudio. Alleluia. Et sicut oliva speciosa in campis, Alleluia.P.Sicut vitis fructificavisuavitatem odoris. Alleluia, alleluia, alleluia. W. Ego autem, sicut oliva fructifera in domo Domini, sperabo ; et in misericordia Dei mei in æternum, et in sæculum sæculi. P. Sicut vilis. W. Gloria, et honor. P. Sicut vitis. 0ratio,DomineJesu Christe,qui beatam Eulaliam virginem in tenero ætatis statu, nec mundi inlecebris, nec persecutorum permisisti superaritormentis: in qua munere tuo, nec sexus vincitur, nec affectus; cujus constantiam nec sævitia, terruit,nec poena edomuit,nec ungula minuit.nec flamma compescuit ; Hujus ergo deprecatio pro nobis præsente prævaleat, ut mala a nobis præsentia, futuraque removeat. B.Amen. Per misericordiam. Ad Matutinum. Antiphona.Labia mea aperies, Psalmus L. Oratio. Exultent Dom.ine. fol. clxxx. Antiphona. Surge, propera sponsa mea,et veni. Jam enim hyems transiit, et recessit. Flores apparuerunt in terram nostram. P, Quam pulchra es amica mea, et quam decora ! Pulghriores Qgulitui y. Specie tuaetpulchritudine tua intende, prospera procede, et regna, propter veritatem, et mansuetudinem, etjustitiam: et deducet et mirabiliter dextera tua. P. Quam pulchra. W. Gloria, et honor Patri. P. Quam pulchra. Oratio. Virgo Christi Eulalia, quæ ad vocem vocantis Sponsi surrexisti ad fidem, properasti ad requiem,sponsata de sanguine, formosa Baptismate, ecce jam hyems transiit, imber abiit : quia omnis temporalis tribulatio a te devicta recessit : recedat ergo a nostris mentibus, te orante, impugnatio virtutum: ut, qui credulitatis dono pleni consistimus. sanctitatis ope plenissima fulgeamus. R. Amen. Per misericordiam. Antiphona. Quæ est ista, quæ progreditur ut aurora consurgens, P. Pulchra ut luna electa ut sol, terribilis ut castrorum acies ordinata ? W. Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei. P. Pulchra. W. Gloria, et honor Patri. P. Pulchra. Oratio. Christe Dei Filius, ad quem beata Eulalia desiderabili voto progreditur ut aurora; exaudi plebem tibi supplicantem per eam : tribue nobis, et servare quod sumus a te potentialiter conditi, et copiosus amare quod existimus miseratione redempti : ut et lunæ comparati Eeclesiæ fulgeamus in gremio, et electi utsol, claritatis niteamus exemplo. H. Amen. Per. Antiphona.Adventus tuus mihi sicut vitis florescit: et quasi myrrha electa dedisti suavitatem odoris: P. Et quasi balsamum non mixtum odortuus: et ut rosa fragrans tabernacula tua.Y. Non det in commotionem pedem tuum: neque dormitetqui custodit te. P. Et quasi. Y. Gloria, et honor Patri. P. Etquasi. Oratio. Mira satis Domine, quod in adventu tuo martyr tua Eulalia quasi vitiis vera fructificans, et quasi myrrhaelectam odorem gratiæ fidelibus propinans in sæculo, æterno promeretur consolari de præmio: te quæsumus, te rogamus, ut suffragiis ejus, odore virtutum odores criminum fugiamus : ut cœlesti illo inspiramine recreati, cunctorum vitiorum fœtoribus exules reperiamur, et sobrii. R. Amen. Per misericordiam.

columbarum, absque eo quod intrinsecus latet. A 0ratio. Sponsa Christi Dei Filii in oculis fidelium

[blocks in formation]
[ocr errors]

quasi turtur, virgo Eulalia annuis recursibus quodammodo providetur; dum honor sepulchri ejus humanis obtutibus præsentatur, et obsequendus honorifice aperitur; dum vox ejus suavis, et facies ejus pulchriorexundanti claritate fructificat : Concede ergo [cccxLiii] nobis, ut odor virtutum ejus sopitum cordis nostri sensum ad pœnitentiam excitet; ut, qui nunc percipimus ex odore lætitiam, post percipiamus ex pœnitentiam gloriam indefessam. R. Amen.

Per misericordiam.

Antiphona.Egredere tamquam sponsaconsurgens, P. Pulchra ut luna, et electa ut sol, et ornata. W. Per diem sol non uret te: neque luna per noctem. P. Pulchra. Y. Gloria, et honor. P. Pulchra. Oratio. Gloriosa facta est virgo tua, Christe, Eulalia,quæ consurgentiauroræ comparata,pulchra et luna, atque electa ut sol, probatur : dum clariori rutilans lumine,et ut luna plena,clarescit passione, et ut sol flagrans, atque imminutione sui nesciens, sanctitatis persistit in opere : da ergo nobis,ut per eam apud te pro votis obtinere indulgentiam mereamur, qui nunc pro delictis,lachrymas fundimus, vel gemitus exhibemus. R. Amen. Per misericordi , m. Antiphona. Gaude virgo filia Sion, jocundare. et lætare filia Hierusalem : P. Quoniam ecce Rex tuus venit tibi mitis. W. Lauda Hierusalem Dominum : conlaudaDeum tuum Sion.P.Quoniam ecce.

C W. Gloria, et honor. P. Quoniam ecce.

Oratio. Domine Deus, qui Prophetali vaticinio filiam Hierusalem jocundari, et lætari pronuncias; fac nosin Sacramentis profluentibus exultare et Filii tui Domini nostri operum adsurgere dignitate; ut dum his fidem conjungimus,per intercessum virginis Eulaliæ cœlorum gaudiis potiamur ; Per ineffabilem divitiarum tuarum potentiam summe,et ad mirabilis Deus noster, qui es benedictus in sæcula sæculorum. R. Amen.

Per misericordiam.

R. Veni sponsa mea: quam pulchra facta es, et decora valde! Surge,accipe oleum sapientiæ, propera. P. In adventum Domini Dei tui. W. Specie tua et pulchritudine tua intende, prospera procede, et regna. P. In adventum. W. Gloria et honor Patri. P. In adventum.

Oratio. Sponsa Christi virgo Eulalia, quæ pulchra factaes, et decora, quæ oleum sapientiæ accipiens, candorem utique Baptismatis vehis; dum ex Lavacro fidem percipis,perquam inter filias Hierusalem mirifice coronaris: per te,quæsumus,ut candorem castitatis mereamur adtingere, quæ Christo de virginitate meruisti placere: ut per te profectum obtineamus virtutis, per quam devicta est crudelitas persequentis ; ut si nomen benedictum in sæcula sæculorum. R, Amen.

Per misericordiam,

Antiphona. Gaude et lætare in omni corde, filia A nos liberet a suppliciis, et affectus, qua illi propinqui nullam aliam spem habent, et libera nos de A meus supra mel dulcis, et hereditas mea super mel Sono. Dominus Deus cœli. Quære retro in Ves- A

Sion : P. Ecce Dominus in medio tui fortis exultabit super te in laude. W. Delectare in Domino : et dabit tibi petitiones cordis tui. P. Ecce Dominus W. Gloria, et honor Patri. P. Ecce Dominus. 0ratio. Gaude et lætare filia Sion, quia abstuliDominus inimicos tuos, dum te, et in passione victricem, et ab omni contagio hæresum reddidit innocentem ; quæsumus ergo, ut meritis tuis ab omni tentatione salvemur, qui diem tuum venerantes incolimus; et qui in te vicisse credimus Christum, nos per eum vicisse lætemur impulsiones carnalium passionum. R. Amen. Per misericordiam. Antiphona. Veni sponsa ad præparatum regnum cœlorum, intra in gaudium, P. Et percipe benedictionem a Domino. W. Non det in commotionem pedem tuum : neque obdormitet qui custodit te. P. Et percipe. Y. Gloria, et honor Patri. P. Et percipe. Oratio. DomineJesu Christe, qui beatissimæ martyris tuæ Eulaliæ corpusculum in Cruce pendentem superna adsparsione vestiti,utet candor virginem,et refrigerium indueret martyrem : adsiste nobis propitius, et tantis in martyre semper ostende beneficiis ; dum per illam, et superna dona prærogas, et martyris excubias miraculis propagas, et Ecclesiæ festa, eadem visitando dignanter inradias. B. Amen. Per misericordiam tuam. Antiphona,Virgo Israel, ornaberis tympanis tuis, P. Et egredieris in choro psallentium. W. Audi filia, et vide, et inclina aurem tuam : et obliviscere populum tuum, et domum patris tui. P. Et egredieris. W. Gloria, et honor. P. Et egredieris. 0ratio. Domine Jesu Christe, qui animam famulæ tuæ Eulaliæ beatissimæ martyris pro te feliciter triumphantem examinasper flammam,suscipis per columbam, et tibimet copulas in gloria seumpiterma : adesto [cccxliv] nobis,ut Spiritus martyris non desit supplicantibus in suffragio, qui etiam persequentibus refulsit insigni miraculo ; nec aliquando recedat beneficiis ab Ecclesia, quæ apud te requiescit in coelesti aula. R. Amen. Per misericordiam tuam. R. Hæc dicit Dominus : Dilectione æterna dilexi te.P. Propterea attraxi te ad misericodiam. Adhuc aedificabo te, et ædificaberis virgo Israel: tolle tympanum tuum, et procede in choro psallenlium,quomiam veniet tibi dies consolationis. B. Recordatus sum tui, miserans adolescentiam tuam, et charitatem desponsalionis tuæ. P. Propterea attraxi. W. Gloria, et honor Patri. P. Propterea. Oratio. Audi, et suscipe precantium vota, dilecta Dei virgo Eulalia, quæ sponsa Christi de fide, soror monstraris esse de sanguine : effluant in nobis flores virtutum, effugiant umbræ lentationum : exemplo tuo proficiamus in melius, ne in deterius consistentes, vitæ dona perdamus: ut cum tempus putationis advenerit; et fides, qua Christum credimus,

quare nitimur, nos ditet muneribus sempiternis. B. Amen.

Per misericordiam.

In Laudibus.

Ad Canticum. Antiphona. Tu nosti, Domine, quia non comederim in mensa execrationis, nec biberim vinum libaminum : nunquam enim lætata est ancilla tua, nisi in te, Domine.

Canticum Esther (Cap. xiv).

Domine mi, rex omnipotens, adjuva me sollicitam, et cujus præter te nullus auxiliator est alius. ' Periculum meum in manu mea est.

Audivi enim a patre meo, quod tu Domine tu

B listi Israel de cunctis gentibus, * et patres nostros

ex omnibus retro majoribus suis, Ut possideres hereditatem sempiternam, * fecistique eis sicut locutus es. Peccavimus in conspectu tuo, et idcirco tradidisti nos in manu inimicorum nostrorum : Justus es Domine : * et nunc non eis sufficit, quod durissima nos opprimunt servitute, Sed robur manuum suarum, idolorum potentiæ deputantes, * volunt tuamutare promissa, et delere hereditatem tuam. Et claudere ora laudantium, * atque extinguere gloriam templi et altaris tui, Ut aperiantora gentium,et laudentidolorum fortitudinem, * et prædicent carnalem regem in sempiternum. Ne tradas Domine sceptrum tuum his, qui non sunt, * ne rideat ad ruinam nostram : Sed convertere consilium eorum super eos, * et eum, qui in nos cœpit sævire, disperde. Memento Domine, et ostende te nobis in tempore tribulationis nostræ, * et mihi da fiduciam rex deorum, et universæ, Domine, potestatis : Tribue sermonem compositum in ore meo in conspectu leonis, et transfer cor illius in odium hostis nostri, ' ut et ipse pereat, etcæteriquiei concentiunt. Nos cum libera manu tua adjuva, nullum alium habemus auxiliatorem, * nisi, te, Domine, habens omnium scientiam ; et nosti quod oderim gloriam iniquorum. Et detester cubile incircumcisorum, * et omnis alienigenæ. Tu scis necessitatem meam, quod oderim signum superbiæ et gloriæ meæ, * quod est super caput meum in diebus ostentationis meæ. Et dedester illud quasi pannum inenstruatæ, * et quod non comportem illud in diebus silentii mei. Et quod non comederim in mensa Aman, * nec mihi plaeuerit convivium regis, nec biberim vinum libaminum : Et quod numquam lætata sit ancilla tua, ex quo huc; translata sum usque in præsentem diem, * nisi in te Domine Deus Abraham. Deus fortis super omnes, exaudi vocem eorum manu iniquorum, el erue me a timore meo. Oratio. Auxilio tuo, Domine, defendendam,tuendamque nostram committimus imbecillitatem, ut tuum sit, nos evadere de muscipulis impiorum, cujus fuit, venerandam Eulaliam non cedere terroribus persequentium; ac sicut illam atrocitas non terruit sævientis, ita non queant inducere nos decipula oblatrantis; ut ipse unus per nos vincatur suis convitiis et erroribus cunctis, qui expugnatus estper Eulaliam,passione superante.R.Amen. Per misericordiam tuam. Ad Benedictus. Antiphona. Filia Sion, benedic Domino Deo excelso in omni benedictione, et laude. Canticum. Benedictus es Domine. fol. 6. [cccxlv] Oratio. Beata Dei Virgo, quæ in Sion speculatione gloriosa consistis, quam Deus ipse dilexisse testatur, ex quo tibi non recessuram ultra misericordiam pollicetur ; da nobis Domine meritis suis, ut amore divino flagrantes, in futuro judicio inveniamur indemnes. Atnen. Et adjuti gratia divinitatis illius, qui est pius, et misericors in omnia sæcula sæculorum. B. Amen. Per misericordiam. Sono. Alleluia. Egredere post vestigià gregum tuorum, virgo filia Sion, et pasce agnos tuos. Alleluia, alleluia, alleluia. W. Alleluia. Intra in hortum meum sponsa mea, filia Hierusalem. Ecce flores tui germinabunt in terram. Pasce jam inter lilia, donec respiret dies, et amoveantur umbræ. Lauda. Laudate Dominum de cœlis : Alleluia, alleluia : laudate eum in excelsis. Alleluia, alleluia Psalmus cxLviii. Lectio lubri Ecclesiastici Salomonis (Cap. xxiv). Deo gratias. Sapientia laudabit animam suam, et in Domino honorabitur, in medio populi sui gloriabitur, in ecclesiis Altissimi aperiet os suum, et in conspectu virtutis illius honorabitur, in medio populi exaltabitur, et in plenitudine sancta admirabitur, in multitudine electorum habebit laudem, et inter benedictos benedicetur, dicens : Quasi cedrus exaltata sum in Libano, et quasi cypressus in montem Sion: quasi palma exaltata sum in Cades, et quasi plantatio rosæ in Jericho : Quasioliva speciosa in campis,et quasi platanus dilatata sum juxta aquam in plateis. Sicut cinnamomum aspalathum aromatizans odorem dedi: quasi myrrha electa dedi suavitatem odoris : quasi storax, et galbanus, et ungula, et gutta, et quasi libanus non incensus vaporavi habitationem meam,et quasi balsamum non mistum odor meus. Ego quasi terebinthus expandi ramos meos,etrami meirami honoris et gratiæ. Ego quasi vitis fructificavi odorem suavitatis:et flores meinores honoris et honestatis.Ego mater pulchræ dilectionis, et timoris, et agnitionis, sanctæ epei. In me gratia omnis vitæ et veritatis, in me omnis spes vitæ et virtus. Transite ad me omnes qui concupiscitis me, et agenerationibus meis implemini : Spiritus enim

et favum : Memoria mea in generatione sæculorum.
Qui edunt me, adhuc esurient: et qui bibunt me,
adhuc siliunt. Qui audiunt me, non confundentur
et qui operantur in me, non peccant. Qui elucidant
me, vitam æternam posssidebunt. R. Amen.
Hymnus.
Laudem beatæ Eulaliæ
Puro canamus pectore :
Quam Christus inter Martyres
Casto sacravit sanguine.
Quæ clausa duris postibus,
Interque fortes cardines;
Somni, cibique nescia
Christum canebat pervigil.
Custos tremendi luminis
Lux stupebat in vinculis
In Carceris angustia
Mentis beatæ gaudia.
Judex furore turbidus,
Surgit cruentis faucibus,
Et increpat noctis moram,
Sanctam daturus hostiam.
Lentoque primo verbere
Christi puella cæditur ;
Sed consecrare pernegat
Libamen aris impium.
Tunc in reciso stipite
Ductis in altum brachiis,
Latus Puellæ cæditur,
Nudaque flammis uritur.
Victor recedit spiritus,
Corpus relinquens pallidum ;
Quod lege mortis perditum
Reducat ad vitam Deus.
Jam jam quieti psallite,
Patrique laudem dicite,
Christumque laudemus pium,
Simulque Sanctum Spiritum.
Hæc nos redemit Trinitas,
Cujus perennis gloria
In sæcla nescit mori,
Vivens per omne sæculum.
Amen.
Suppliratio. Oremus Redemptorem mundi, mu-
tato nomine, fol. clxxxvii.
Capitula. DomineJesu Christe, cui beata Eulalia
et virgo placuit, et martyr adhæsit: dum tibi et
virgo permanet casta, et pro te extenditur in ca-
tasta ; dum tibi corpus servat integrum, et pro te
gaudet ungulis exaratum : ejus pudicitiæ, atque
victoriæ favens, nobis propitius esse dignare ; ut
et immunditiæ nostræ ejus oratione abluantur,
[cccxlvi] et tormenta ejus fortitudine resolvantur.
Pater noster. Liberati a malo. fol. 2.
Lauda. Sicut palma exaltata sum. Benedictie.
Deus virtutum. Require in Vesperis præcedentibus.
In e.ceunte Vespera.
Lauda. Lucerna pedibus meis. fol. clx.

peris præcedentibus. Antiphona. Gaude filia Sion, jubila Filia Hierusalem. P. Ecce Rex tuus venit tibi justus, conservans. V. Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei. P. Ecce Rex. W. Gloria, et honor. P. Ecce Rex. Dominus sit. R. Et cum. Lauda. Specie et pulchritudine. fol. clxxix. Hymnus. Landem beatæ Eulaliæ. Supplicatuo. Oremus Redemptionem. Quære retro in Laudibus. Capatula. Domine Jesu Christe, qui sanctæ Eulaliæ tuæ arcana possidens, ei et virginitatis pudorem, et passionis tribuisti ruborem, dum et pudica in Secreto, et invicta in foro, et illic manet, ut te promereatur, et hic vincit, ut a te coronetur : annue precibus ejus, ut conscientiam nostram ita pudor possideat, ne deserat fortitudo: illic tranquilla maneat, ne contaminetur: hic vincere studeat, ut probetur, Piissime. Pater noster. Liberati a malo. fol. 2. Benedictio. Dominus Jesus Christus, qui sanctam Eulaliam constantia roboravit, vos in tentatione robustos statuat: R. Amen. Qui eam passione glorificavit, a vobis passionum ignominiam tergat : R. Amen. Qui illam inter tormenta victricem tortorum fecit,vos inter turbines Mundi eruat ab omni eventu periculi. B. Amen. Lauda. Sicut palma exaltata. Oratio. Domine Jesu Christe, qui beatam Eulaliam. Quaere in Vesperis præcedentubus. DIE XII. IN festo sANctae eugeniae viRGiNis, et covfitum EJUS MARTYRUM. Ad Vesperum. Lauda. Exortum est. fol. clxii. Sono. Gaudete justi. Fol. clxv. Antiphona. Viri justi. fol. clxii. Lauda. Invocabant Dominum. fol. clxviii. Hymnus. Honore Sanctæ Eugeniæ Castis canamus laudibus : Christo fideli jubilo, Dulci psallamus modulo. Qui dudum Sanctam Virginem Puro sacravit pectore, Mentis arcana possidens, Sacro nitore inluminat. Fidelis Christi famula Mundi calcat jactantiam, Arctum callem arripiens, Vitam coelestem sequitur. Castam vitam dum ageret, Cœnobioque degeret, Pater effecta Monachis, Matrem celabat tegmine. Vexat pectus Melantiæ; Pulchrum vultumque ut viderat, Amore cœco carpitur.

[ocr errors]

Quem Virgo Christi pervidens Suis pellit eloquiis, Sævumque virus aspidum, Certo refutans carumine, Illa Tribunal Judicis, Furore armata Dæmonis, Verbis malignis adpetit, Castam expugnans animam. Sed est cremata obscoenitas, Sancta probatur castitas; Præfectus, dum Eugeniam, Prolem recepit propriam. Illico temnunt idola: Reseratur Ecclesia: Pater in sacerdotio Martyr dicatus est Christo. Maxque ab Alexandria Roma revertit Claudia Cum prole ; sed Eugenia Christi sectatur atria. Tunc cælebsque Eugenia Prothum, Hyacinthum socios, Virtute Christi refertos, l3asillae offert famulos Divinis mox oraculis Corda perlustrant Virginis; 0b hoc Pompejus dispuit, Et Christum Deum credidit, Pro quo ense percutitur, Et Christo sponso jungitur : [cccxLvii] Prothus et Hyacinthus iterum Plectuntur collo gladio. Tetris post hæc Eugenia Bis denis trusa feriis, Nescia potusque cibi Mucrone plectitur civis. Coelis loeatur Spiritus Sanctorum cum agminibus : Nos annuis recursibus Hymnum Deo persolvimus; Horum nos, Deus, meritis Ablatos nunc a vitiis, Sursum reduc a sordibus, Reformans sacris sedibus. Præsta Pater tu inclyte, Cuncta qui regis cum Prole Paraclito cum Spiritu Simul per omne sæculum. Amen. Supplicatio.Oremus Redemptorem mundi,mutato nomine, fol. clxxxvii. Capitula. Videte, videte dilectissimi fratres, mirabilia opera Dei, qualiter Eugenia virgo pro nomine Jesu martyrium sustineret : ut nec undis subjiciatur, nec ardoribus concremetur. Hæc sane fides augebatur, pro qua Dominus noster prædixit, quod in ea se rogantibus, nihil difficile sit : unde hac fide, quæ per dilectionem operatur, rogemus pii Patris clementiam, ut nostras recipiat lachri

« PoprzedniaDalej »