Obrazy na stronie
PDF

[cccxxxv] Patri, Nato, Paraclito, Decus, honor, et gloria: Sanctæ sint hujus merito Nobis æterna gaudia. In coelesti collegio Nova collega colitur, In Sanctorum rosario Novellus flos producitur. Barbara florens gratia Forma facta humilum. Læta potitur gloria, Sortis consors sublimium. Metit de sparso semine Plenæ messis manipulum, Fallens subter tegimine Nostræ salutis æmulum Hæc earnis supercilia Spiritui dat subdita : Mundum vicit, et vitia, Se victa, victrix inclyta. De tenebris miseriæ Sequaces stellæ præviæ, Quæramus Patrem gratiæ, Consortes tandem gloriæ. Amen. Ad Matutinum, Hymnus. Gaude mater Ecclesia, Maternis plaudens plausibus, Pro benedicta filia Frequens in Dei laudibus. Barbaram Christi famulam Laudemus unanimiter, Ft crueis Christi bajulam Imitemur feliciter. Christum fatendo siquidem Astruit fidem, clarius Disceptans contra præsidem, Vincit tormenta fortius. Paternam premit rabiem Certans in Christi nomine, Hostilem frangit aciem Glorioso certamine. Manus paterna jugulat Puellam, et continuo Perit: doemon stimulat Parricidam' tonitruo. Nos in campo certaminis, Sanctæ zelantes gloriam, Divini ductu luminis, Tendamus ad victoriam. Præstet hoc Sancta Trinitas, Sanctæ Barbaræ meritis, Ad te, summa Suavitas, Rectis nos ducens semitis. Amen. DIE VI. IN FEsto sAncti NicoLAi episcopi, Omnia dicantur unius Confessoris Pomificis, fol. clxix,eacceptis EHymnis ad Vesperum et ad Matutinum.

[ocr errors]

Adest dies sanctissima Virtute sacra splendida, Qua Nicolaus sedibus Locatur in coelestibus Sic parvus infans corpore, Magnus tamen Dei fide Quarta, et sexta feria, Semel sugebat ubera. Virtute fulgens nobili, Jejuniis, vigiliis Domabat corpus juvenis : Ne foedaretur vitiis. Sic Præsul Christi mobilis Pro sanctitate meriti, Qui illum exornaverat Cælestis regni gloria. Adesto Præsul inclyte, Precesque nostras suseipe, Offerque summo Præsuli, Preces devotas populi. Sit Trinitati gloria, Æterna laus, et inclyta Deo Patri, et Filio, Et flamini cum Spiritu.

Amen.
Ad Matutinum, Hymnus.

Exultet aula coelica, Lætetur mundi machina, Dum refert solis orbita Nicolai memoriam. Qui vagitus infantiæ Decoravit mirifice, Dans virtutum primordia lnter ortus crepundia. Quarta, cum sexta feria, Semel sugebat ubera, Jam in ætate tenera Hac usus abstinentia. Cujus tumba fert oleum, Matres olivæ nesciunt ; Quod natura non protulit, Marmor sudando parturit. 0 venerande Pontifex ! Pius, nec lardus opifex Cunctis, qui corde credulo Te quærunt in periculo : [cccxxxvi] Aufer mentis dispendia, Confor vitæ stipendia: Ut post carnis exilia, Tecum simus in gloria. Præsta Pater ingenite, Jesu, cum sacro Neumate; Ut Nicolai precibus, Coeli jungamur civibus,

Amen.

DIE IX. IN festo sANctae LeocAbiae viRGiNis. Ad Vesperum. Lauda. Confessionem, et decorem induisti, Sono. Confitebor tibi Domine in toto corde meo, Fol. clxix. Antiphona. Confitebor tibi Domine in toto corde meo: qui exaudisti verba oris mei. P. In conspectu Angelorum psallam tibi : W. Deus meus es tu, et confitebor tibi : Deus meus exaltabo te. P. In conspectu Angelorum psallam tibi. W, Gloria, et honor Patri. P. In conspectu, Dominus sit semper vobiscum, R. Et cum spiritu tuo. Antiphona. Exulta satis filia Sion, jubila tu Israel: P. Ecce Rex tuus venit tibi justus, et salvator. ¥. Confessio, et magnificentia opus ejus et justitia ejus manet in sæculum sæculi. P. Ecce Rex tuus. Y. Gloria, et honor Patri. P. Ecce Rex tuus. Dominus sit semper. B. Et cum. Lauda, Confitebor tibi Domine rex. Alleluia. fol. CLXlX. Lauda. Confitebor Domino Alleluia, secundum justitiam ejus. Alleluia. P. Et psallam. Alleluia. W, Lætabor et exultabo in te , et psallam nomini tuo Altissime. P. Et psallam, W. Gloria, et honor Patri, et Filio. P. Et psallam. Ilymnus. Sancti-simæ Leocadiæ Solemne festum prodiit, Quo vana terræ despuens, Ad Regna coeli transiit. 0mnes venite supplices, Cordis reatum pandite : Gaudendo vota solvite, . Deoque grates reddite. Hæc namque Virgo nobilis, Exorta claro germine, Confessa Christum fortiter, Poenas libenter pertulit. Correpla jussu Præsidis, Vaccis ligatur ferreis; Ut, vinculorum pondere Fides puellæ cederet. Hic per abstinentiam Chrislo placere cogitans, Laudum rependit gratias, Precumque defert victimas. Sed mox beatæ Eulaliæ Mortem sacratam comperit ; In carcerali vinculo Coelo refudit spiritum. Nunc Virgo sancta, quæsumus, Et lachrymando poscimus; Ut proba nostra diluas, Et vota Christo deferas, Tu nostra Civis inclyta, Tu es Patrona vernula, Ab urbis hujus termino

Procul repelle tædium.
Non hostis hie prrevaleat,
Non morbus aut penuria :
Recedat omne noxium,
Et conferatur commodum.
Sic vita rebus affluat,
Ne corda luxu sordeant;
Cunetisque propter crimina
Donetur indulgentia.
Deo perennis gloria,
Et gratiarum copia,
Qui cuncta volvit tempora,
Et regnat ante sæcula.

Amen.

Supplicatio. Oremus Redemptorem mundi Dominum nostrum, mutato nomine,fol. clxxxvii. Capitula. Domine Jesu Christe, qui es sponsus Virginum, et munere cœlesti remunerator Confessorum : qui sanctam Leocadiam, et permanere virginem præstas, et confessorem glorificas; te acclives rogamus ; ut interventu ejus, sicut illa confitendo coeleste promeruit regnum, ita nos perpetuum evadamus supplicium. Pater noster. Liberati a malo. fol. 2. Benedictio. Christus Dominus, qui beatissimam Leocadiam se digne confitericoram hominibus fecit in terris, confiteamur vos coram Patre suo, qui est in cœlis : B. Amen. Et qui [cccxxxvii] in ore ejus accepta sibi confessionis contulit cantica, ipse devotionem vestram remunerandam suscipiat; B. Amem. Ut exemplo beatæ virginis Leocadiæ, confitendo et laudando nomen Jesu Christi in sæculo, participes ejus, quem confessi estis, mereamini esse in cœlo; B. Amen. Qui in Trinitate permanet Deus in sæcula sæculorum. Amen. Lauda. Germinabunt ossa tuaquasisalices. Alleluia P. Juxta fluentes aquas.Alleluia, alleluia. W. Et erit tanquam lignum, quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit intempore suo. P. Juxta. W. Gloria, et honor. P. Juxta. 0ratio. Domine, qui es magnus, et gloriosus, da nobis famulis tuis, ut dum operum tuorum magnitudinem admiramur, magnificentiam tuam debita confessione laudemus; atque intercessione gloriosæ virginis et confessoris tuæ Leocadiæ tribue nobis, perfectum intelligentiæ decus timoris obedientia agere, et mandata tua fidelia omni custodia cordis diligenter explere. B. Amen. Per misericordiam tuam Deus noster, etc. Ad Matutinum. Antiphona. Laudabit lingua mea justitias tuas Deus meus. Psalmus L. Oratio.Laudette,Domine,linguanostra.fol. cLxx. Antiphona. FiliaSion, ego dilexite, dicit Dominus, P. Et misericordia mea non recedet a te. W. Audi filia, et vide, et inclina aurem tuam : et obliviscere populum tuum, et domum patris tui. P.Et misericordia mea. W. Gloria, et honor Patri, et Filio. P. Et misericordia.

Oratio. Beata Dei virgo, quæ in Sion speculatio- A Antiphona.Benedictatu a Deoaltissimo[cccxxxviii]

me gloriosa consistis, quam Deus ipse dilexisse testatur, ex quo tibi non recessuram ultra misericordiam pollicetur : da nobis Domine meritis suis, ut amore divino flagrantes, in futuro judicio inveniamur indemnes. R. Amen. Per misericordiam tuam. Antiphona. Lætare filia Sion, quia gaudebit super te Deus tuus : silel)it in dilectione tua, P. Et exultavit super te in laude. W. Lauda Hierusalem Dominum : conlauda Deum tuum Sion. P. Et exultavit. W. Gloria et honor. P. Et exultavit. 0ratio. Lætare filiaSion,quia gaudet Unigenitus Dei Filius super te, et exulta in laude, dum te,et incorruptam Virginem esse præstat,etconfessionishonore glorificat: quæsumus proinde, ut per te,qui utroque munere clares,vita nostra, quæ dono virginitatis caret, confessionis saltim virtute fructificet. B. Amen. Per misericordiam tuam, etc. Antiphona. Exulta satis filia Sion,jubila tu Israel: P. Ecce Rex tuus venit tibi justus, et salvator. W. Non det in commotionem pedem tuum : neque dormiet qui custodit te. P. Ecce Rex tuus. W. Gloria,et honor. P. Ecce Rex tuus. Oratio. Propera in occursum Dei tui Virgo filia Sion, quiaipse veniet tibi mansuetus,confortans, et redintegrans tein confessione sua: proinde petimus tut vita nostra intercessione tua augeatur in meritis tuis : ut, qui tibi occurrit in sæculo gratissimus coronator, in judicio sit nobis futuro clementissimus liberator. B. Amen. Per misericordiam. R. Exulta satis filia Sion, lauda et lætare filia Hierusalem : quia ecce Rex tuus veniet tibi mitis, et salvator: ipse pauper ascendens super pullum filium subjugalis. Et dissipabitur arcus belli : et loquetur pacem gentibus, P. Quoniam potestas ejus a mari usque ad mare et a fluminibus usque ad fines terræ. Quid enim bonum ejus, aut quid pulchrum ejus est, nisi frumentum electorum, aut vimum germinans virgines? Petite ab eo pluviam in tempore serotino, et dabit imbrem vobis, etherbam in agris. W. Wisitabit Dominus populum suum, domum Juda et constituet eum sicut equum speciosum in certamine. P. Quoniam potestas. W. Gloria, et honor. P. Quoniam potestas. Oratio. Exulta satis filia Sion : quia ecce Rex tuus veniet tibi mansuetus, cujus dono et frumentum Confessorum clarescit virtutibus, et integritas Virginum fulgescit ln laudibus. Præsta ergo nobis, ut inter frumenta electorum mereamur justificati quandoque admittit, qui nunc nostrorum operum monemus flagitiis cooperti : ut, quæ apud Deum meruisti de confessione coronam, nobis confitent'bus obtineas apud ipsum peccatorum nostrorum omnium indulgentiam. R. Amen. Quia pius est, et miserationis dignoscitur Dominus, in omnia sæctala sæculorum. R. Amen. Per misericordiam.

præ omnibus mulieribus. P. Propter hoe non dis cedat laus tua de ore hominum, usque in sæculum, W, Gloriosa dicta sunt de te civitas Dei. P. Propter. Y. Gloria, et honor. P. Propter, 0ratio. Gloriosa facta est virgo tua, Christe,Leocadia, quæ consurgentiauroræ comparata, pulchra ut luna, atque eleeta ut sol, probatur: dum elariori rutilans lumine, et ut luua plena, clareseit iu eonfessione, et ut sol flagrans, atque imminutionem sui nesciens, sanctitatis persistit in opere : da ergo nobis, ut per eam apud te pro votis obtinere indulgentiam mereamur, qui nunc pro delictis, vel lachrymas fundimus, vel gemitus exhibemus. R. Amen. Per.

B Antiphona. Egredere quasi aurora consurgens,

P. Pulchra ut luna, et electa ut sol, et ornata. ¥. Audi filia, et vide, et inclina aurem tuam : et obliviscere populum tuum, et domum patris tui. P. Pulchra. W. Gloria et honor. P. Pulchra. Oratio. Deus, qui navem Ecclesiæ tuæ, pro Mundi istius periculis fluctuantem, optimus nauta gubernas; et neinfidelitatis procella obruatur,vigilantissimus custos sollicitas : omnibus ejus lavacro renatistribue per intercessum gloriosæ confessoris et virginis tuæ Leocadiæ, persecutionum tempestates in tui nominis confessione devincere, tibique placitum sacrificium nosmetipsos offerre : quique mirabiliter prospiciunt in profundum, remigio dexteræ tuæ perducantur in coelum. B. Amen. Per misericordiam tuam LJeus. Antiphona. Speciosa facta es Alleluia.fol.clxxix. Oratio Domine, qui es magnus, ut supra, fol. cccxxxvii. Resposonrium. Speciosa, et decora. Oratio. Domine Jesu Christe, qui es supra omnes gentes excelsus, et in coelestibus habitas gloriosus; humilitatem nostram ab excelso intende placatus; ac sicut Ecclesia tua, quæ erat sterilitatis vitio impedita, nunc est, in te credens, virtutum meritis plena, et filiis numerosa ; ita mens nostra, ab sterilitate operum infœcunda,te tribuente,per interventum gloriosæ confessoris et virginis tuæ Leocadiæ, possit et semen verbi suscipere,etcopiosis fructibus redundare : nomenque tuum, a solis ortu usque ad occasum præclarum,cordis ambiat unanimitate di

P ligere, et fidei assensione laudare. R. Amen.

Per misericordiam tuam Deus noster, etc. In Laudibus. Ad Canticum. Antiphona. Confitebor tibi, Domine, quia. Canticum. Confitebor. Ad Benedictus. Antiphona. Filia Sion benedic Domino Deo excelso in omni benedictione, et laude. Canticum. Benedictus. Sono. In conspectu. Psal. cxlvmi. fol. clxxui. Prophetia. Longe Dominus. fol. clxxxvi. Hymnus. Sanetissimæ Leocadiæ. Supplicatio. Oremus. In Vesperis præcedentibus. Capitula. Gloriose ac misericors Domine,qui beatæ Leocadiæ tibi nimis in ore suo confiteri dedisti; voluisti ; uteam et in terris confitentem, et in consilio Sanctorum glorificans faceres exultantem: exposcimus tui muneris donum; ut ejus precibus tribuas nobis a peccati contagione purgari;ac ardoribusque perpetuiserui:et gloriæ tuæ beatitudinem consequi. Pater noster. Liberati a malo. fol. 2. Lauda. Germinabunt ossa tua. fol. clxx. Benedictio. Dens, qui confessione inclytam Leocadiam, ad Confessorum fecit pervenire decorem, justificet vos ab omni contagione culpæ : B. Amen. Et qui illam coufessionis ubertate fecit esse conspicuam, vos evidentia veræ pœnitentiæ gloriosos efficiat; R. Amen. Ut sicut dulcis fuit in ore hujus Virginis confessio Christi, ita dulcescat in vestris cordibus amor regni perpetui. R. Amen. Per. Exeunte Vespera, omnia dicantur, ut in primi Vesperis, eaeceptis Capitula, et Benedictio, quæ sequuntur. Capitula. Accipe, Deus, nostrorum confessionem labiorum, omniumque ligamenta solve facinorum : quo hujus virginestuæ Leocadiæ prece, et vitiis careamus,et muneribus ampliemur, cum ad te proclamaverimus e terris: Pater noster. Liberati a malo. fol. 2. [cccxxxix] Benedictio. Christus Deus Filius, qui in confessionis sui nominis spiritum suscepit Leocadiæ,vestram suscipiatfidelem remuneraturus devotionem: R. Amen. Quique Confessoris hujus festum in canticis confessionum attollitis, a Deo remuneremini sempiternus; B. Amen. Ut illic remuneranda proveniat devotio vestra, quo beatissimæ Leocadiæ confessio perductaest muneranda: R. Amen. Concedente gratia divinitatis illius : qui est benedictus in sæcula sæculorum. R. Amen. Per misericordiam ipsius, etc. Lauda. Germinabunt. Oratio. Domine, qui es magnus, ut supra Vesperis præcedentibus. DIE X in festo sANctae eUlAliae, viRGiNis et miARtYRls. Ad Vesperum. Lauda. Speravit anima mea in Domino. Quære fol. clxxix. Sono. Dominus Deus coeli. Fol. ccxxxi. Antiphona. Alleluia. Gaude, et lætare filia Sion: quoniam ecce ego venio, et habitabo in medio tui, dicit Dominus. P. Et applicabunturgentes multæ ad Dominum in illa die. W. Eructavit cor meum verhum bonum: dico ego opera mea regi. Lingua mea calamus scribæ, vel citer scribentis. P. Et applicahuntur. W. Gloria, et honor Patri, etc. P. Et applicabuntur. Oratio. Gaude, et lætare filia Sion, quia in medio tui habitaturum se Dominus promittit, dum te, et in passione victricem, et ab omni contagione hæresum reddidit innocentem; quæsumus ergo, ut meritis tuis ab omni tentatione salvemur, qui diem tuum venerantes incolimus, et qui in te vicisse credimus

leque in medio Justorum ejus confessione laudare A Christum, nos per eum vicisse lætemur impulsiones

carnalium passionum; B. Amen. Quia nunc unum cum Patre, et Spiritu Sancto possidet nomen in sæcula sæculorum. R. Amen.

Dominus sit semper. R. Et cum.

Antiphona. Columna speciosa, perfectaauro, gemmisque præcincta. P. Cujus caput plenum est rore, et crines guttis. W. Audi filia, et vide, et inclina aurem tuam: et obliviscere populum tuum, et domum patris tui. P. Cujus caput. W. Gloria, et honor Patri. Cujus caput.

Dominus sit semper. R. Et cum. Lauda. Filia Sion, usque ad te veniet Dominator Israel. P. Ft veniet potestas prima regnum filiæ Hierusalem: egressus ejus a diebus æternitatis Al

B leluia. Y. Lauda Hierusalem Dominum: conlauda

Deum tuum Sion. P. Et veniet potestas. W. Gloria,
et honor Patri. P. Et veniet.
Hymnus.
Germine nobilis Eulalia,
Mortis et indole nobilior,
Emeritam sacra virgo suam,
Cujus ab ubere progenita est,
0ssibus ornat, amoreque colit.
Proximus 0cciduo locus est,
Qui tulit hoc decus egregium,
Urbs potens, populis locuplex:
Sed mage sanguine martyrii,
Virgineoque potens titulo.
Curriculis tribus atque novem
Tres annos quater attigerat;
Cum crepitante pyra trepidos
Terruit aspera carnifices,
Supplicium subit dulce rata.
Jam dederat prius indicium,
Tendere se Patris ad solium;
Et sua membra dicata thoro
Ipsa crepundia repulerat,
Ludere nescia pusilla.
Spernere succina, flores, rosas,
Fulva monilia respuere:
0re severa, modesta gradu,
Moribus et nimium teneris,
Caniciem meditata senum.
Ast ubi se furiata lues
Excitat in famulos Doinini,
Christicolasque cruenta jubet
Thura cremare,jecur pecudis
Mortiferis adolere diis
Infremuit sacer Eulaliæ
Spiritus, ingeniique ferox
Turbida frangere bella parat,
Et rude pectus, anhela Deo
Femina provocat arma virum.
Sed pia cura parentis agit,
Virgo animosa domi ut lateat,
Abdita rure, et ab urbe procul;
Ne fera sanguinis in pretium
Mortis amore puella ruat.

[ocr errors]

Illa perosa quietis opem Degeneri tolerare mora, [cccxl] Nocte fores sine teste movet, Septaque claustra fugax aperit, Inde per invia carpit iter. Ingreditur pedibus laceris Per loca sentata situ, et vepribus, Angelico comita choro: Et licet horrida nox sileat Lucis habet tamen illa ducem. Sic habuit generosa Patrum Turba columniferum radium; Scindere qui tenebrosa potens Nocte viam face perspicua Præstitit, intereunte Chao. Non aliter pia Virgo viam Nocte secuta, diem meruit, Nec tenebris adoperta fuit, Regna Canopica cum fugeret, Et super astra pararet iter, llla gradu cita pervigili, Millia multa prius peragit, Quam plaga pandat Eoa polum: Mane superba tribunalia adit, Fascibus adstat et in mediis. Vociferans ita: Quis furor est, Perdere præcipites animas; Et male prodiga corda Sternere rasilibus scopulis; Omnipatremque negare Deum ! Quæritis, o miseranda manus, Christicolum genus? En ! ego sum Doemonicis inimica sacris; Idola protero et ore Deum fateor. Pectore, et ore Deum fareor. lsis, Apollo, Venus nihil est, Maximianus et ipse nihil: llla nihil, quia facta manu; Hic, manuum quia facta colit: Frivola utraque, et utraque nihil. Maximianus opum I)ominus, Et tamen ipse cliens lapidum, Prostituat, voveatque suis Numinibus caput ipse suum ; Pectora cur generosa quatit? Dux bonus, arbiter egregius Sanguine pascitur innocuo: Corporibusque piis inhians, Wiscera sobria dilacerat, Gaudet et excruciare fidem. . Ergo age tortor adure, seca, Divide membra coacta luto. Solvere rem fragilem, facile est, Non penetrabitur interior Exagitante dolore animus. Talibus excitus in furias Prætor, ait; Rape præcipitem Lictor, et obrue suppliciis. Sentiat esse deQs patrios,

A

Ne temneat Principis imperium ;
Quam euperem tamen, ante necem,
Si potis es revocare tuam
Torva Puellula nequitiam !
Respice, gaudia quanta metas,
Quæ tibi fert Gemialis honor!
Te lachrymis labefacta domus
Prosequitur, generisque tui
Ingerit anxia nobilitas
Flore quod occidis in tenero,
Proxima dotibus, et thalamo.
Non movet aureapompathori?
Nom pietas veneranda senum,
Quos temeraria debilitas ?
Ecce parata ministeria
Ex cruciabilibi is exitiis,
Aut gladio feriere caput;
Aut laniabere membra feris;
Aut facibus data fumificis,
Flebiliterque ululanda tuis
In oineres resolula flues,
Hæc, rogo, quis labor est fugere?
Si modicum salis eminulis,
Thuris et exiguum digitis
Tangere Virgo benigna velis,
Poenam gravem proh aufugeris.
Martyr ad ista, nihil: sed enim
Infremit, inque Tyranni oculos
Sputa jacit; simulachra dehinc
Dissipat, impositamque molam
Thuripulis pede prosilivit.
Nec mora, Carnifices gemini
Lancea pectora dilacerant
Et latus ungula Virgineum
Pulsat utrumque, et ad ossa secat,
Eulalia numerante notas,
Scriberis ecce mihi, Domine
Quam libet hos apices legere,
Qui tua, Christe, trophæa notant,
Nomen et ipsa sacrum loquitur
Purpura sanguinis eliciti.
Hæc sine fletibus et gemitu
Læta canebat et intrepida:
Dirus abest dolor ex animo,
Membraque tincta cruore novo,
Fonte oulem recalente lavant,
Ultima carnificina dehinc,
Non laceratio vulnifica
Gratis genus, nec arata cutis;
Flamma, sed undique lampadibus
In latera, stomachumque furit.
[cccxli] Crinis et odor ut in jugulos
Fluxerat, involitans humeris,
Quo pudibunda pudicitia,
Virgineusque lateat honos,
Tegmine verticis opposito.
Flamma crepans volatin faciem,
Perque comas vegetata, caput
Qogupat, exuperatque apicem;

« PoprzedniaDalej »