Obrazy na stronie
PDF
ePub

Lauda. Universi, qui te expectant. Alleluia. Non A terram, et dicit ad Sion. P. Quare moerore. V. Gloconfundentur. Alleluia. P.Quiatu es Deus salutaris ria, et honor. P. Quia incurvavit. meus. Alleluia, alleluia, alleluia. V. Dirige me in veritate tua: edoce me, quia tu es Deus Salvator meus. P. Quia tu. V. Gloria, et honor Patri, etc. P. Quia tu es Deus.

Oratio. Consolare, Domine, expectantium. Require fol. 40.

FERIA SECUNDA SEXTE HEBDOMADÆ.

Ad Matutinum.

Antiphona. Domine, quid multiplicati sunt?
Oratio. Multiplicati sunt, Domine. Require fol. 8.
Antiphona. Ecce ego adducam filium meum Orien-
tem, dicit Dominus. P.Quia lapis,quem dedi coram
Jesu, septem in eo oculi sunt. V. Manus enim mea B
auxiliabitur et, et brachium meum confortabit eum
P. Quia lapis, quem. V. Gloria, et honor Patri. P.
Quia lapis, quem.

42 Oratio. Deus Pater qui Filium tuum Dominum nostrum Jesum Christum oriri fecisti in carne tempore Incarnationis suæ: concede nobis, ut in ejus visione, cum ad judicium venerit, cor nostrum refloreat, et consolationis donum de visionis ejus gaudiis adipiscatur. R. Amen.

Per misericordiam tuam, Deus noster. Antiphona. Quasi diluculo præparatus est Adventus Domini. P. Et veniet nobis, quasi imber temporaneus, et serotinus. V. Omnes gentes, plaudite manibus jubilate Deo in voce exultationis. P. Et veniet nobis. V. Gloria, et honor Patri, etc. P. Et C veniet.

Oratio. Diluculo egressum tuum, Christe Domine, præparatum fuisse cognoscimus: ideo te rogamus, ut, qui imber temporaneus, et serotinus ortus es terris, terram cordis nostri indeficientibus irriges pluviis tuæ benedictionis; ut, qui primi Adventus tui festum devote suscipimus,secundi Adventus tui manifestatione salvemur. R. Amen.

Per misericordiam tuam, Deus noster, etc. Antiphona. 3. Suscitavit Dominus ab oriente justum. P.Dabitin conspectu ejus Gentes. P.Et reges obstinebit. V. Magnus Dominus noster, et magna virtus ejus, et sapientiæ ejus non est numerus, P. Dabit in conspectu. V. Gloria, et honor Patri, etc. P. Et reges.

Oratio. Deus Pater,qui ab oriente Justum exuscitas da nobis, ut in ejus amplexu, quem ad redemptionem nostram misisti nostræ animæ reviviscant; ut Justi, qui sine alterius justitiæ participatione est Justus, participes esse, te propitio, mereamur. R. Amen.

Per misericordiam tuam.

R. Hierusalem cito veniet salus tua. P. Quare mærore consumeris? numquid rex non est tibi? aut consiliarius tuus periit? P. Quia incurvavit te dolor, sicut parturientem, salvabo te, et innovabo te; noli pavere. V. Ecce vocabo servum meum, et ponam verba mea in ore ejus, ut plantet cœlos, et fundet

D

Oratio. Deus Dei Filius, qui auditum faciens ab extremis terræ, mundo apparuisti in carne; restitue teipsum mercedem fidei nostræ : ut, qui opus tuum mirabile prædicamus, mercede illa, quæ coram te est, opulentius muneremur. R. Amen.

Per misericordiam tuam, Deus noster.

Omnia alia, quæ sequuntur usque in finem Matutini dicantur,ut in secunda feria primæ hebdomadæ fol. 8.excepta prophetiâ,quæ dicitur de Dominico sexto præterito. fol. 40. Ad Vesperos, ut supra in secunda feria.

IN VIGILIA NATIVITATIS DOMINI.
Ad Matutinum

Antiphona. Lava me, Domine, ab injustitia mea: et a peccatis meis munda cor meum. Psalm. L., Oratio. Deus, Dei Filius. Require fol. 3. Antiphona. Exiet virga de Radice Jesse P. Et flos de radice ejus ascendet, et requiescet in eo Spiritus Domini, spiritus sapientiæ septiformis. V. Virgam virtutis tuæ emittet Dominus ex Sion: dominare in medio inimicorum tuorum. V. Et flos de radice.ỳ. Gloria, et honor Patri, etc. P. Et flos.

Oratio. Ex radice Jesse exiens virga, credentem tibi populum salva, et spiritum septiformem in eis infunde ut, qui in salutem venisti nasciturus in terris, gloriosum nomen tuum in eis, qui te deprecantur, ostendas. R. Amen.

Per misericordiam tuam, Deus noster.

Antiphona.Attendite, Gentes, et audite,et auribus percipite audiat terra, et plenitudo orbis, et omne germen ejus. P.Quia Dominus Salvator noster venit. V. Omnes Gentes, plaudite manibus: jubilate Deo in voce exultationis P. Quia Dominus Salvator. V. Gloria, et honor Patri, et Filio, etc. P. Quia Dominus Salvator.

Oratio. Domine Jesu Christe, fac nos accedere ad te: tribue nobis donum misericordiæ tuæ ; ut, qui faciei tuæ præstolamur præsentiam, meritorum, nostrorum evadamus tormenta. R. Amen.

Per misericordiam tuam Deus noster.

Antiphona. Ecce procedet verbum de Throno Dei, confitemini Domino, et laudem dicite illi. P. Quoniam venit,et dies Domini magna,et præclara valde V.Qui emittit verbum suum, et liquefacit eam: flavit spiritus ejus, et fluent aquæ. P.Quoniam venit. V. Gloria, et honor. P. Quoniam venit.

43. Oratio. Procedens de Throno Dei Patris unicum verbum,salva filios hominum: ut, confitentes tibi laudemque dicentes, cum magna dies illa Adventus tui advenerit, per hoc quod de te modo credimus, ab æternis tunc suppliciis eruamur R. Amen.

Per misericordiam tuam.

R. Ecce orietur nobis Princeps de semine Juda, et apparebit omnium Gentium Dominus: in excelsis revelabitur claritas regni ejus ad conterendam virtutem inimicorum suorum. P. et dabit requiem

omnibus timentibus se. V. Ego locutus sum, et vo- A munere indulgentiæ sentiamus. R. Amen.
cavi eum, et adduxi eum. P. Et dabit requiem. V.
Gloria, et honor. P. Et dabit.

Oratio. Te Deum Redemptorem nostrum benedicimus, qui ex semine Juda nasci dignatus es: et petimus; ut nullo obstaculo a tuo prohibeamur officio. Quicumque vero te, Domine, confitemur, ditari tuo

Per misericordiam tuam.

Canticum, et omnia alia, quæ sequuntur usque in finem Matutini dicantur, ut in quarta feria primæ hebdomadæ de Adventu Domini, fol. 11, et 12, excepta Prophetia, Locutus est Dominus ad Achaz,etc. quæ dicitur de sexto Dominico præterito fol. 40.

IN NATIVITATE DOMINI NOSTRI JESU CHRISTI.

45. Ad Vesperos.

Antiphona. Paravi lucernam Christo meo. Inimicos ejus induam confusione. P. Super ipsum autem florebit sanctificatio mea. V. Juravit Dominus David in veritate, et non auferetur ab eo: de fructu ventris tui ponam supersedem meam. P. Super ipsum. V. Et ego illum ponam primogenitum excelsum præ regibus terræ. P. Super ipsum. V. Et ero ei in pa trem, et ipse erit mihi in filium. P. Super ipsum. Oratio. Vespertinis laudibus jam præmissis, Domine, paramus lucernam Christo tuo Domino, ac Deo nostro ut fructu justitiæ repleamur ad gratiam ; et verbum vitæ contineamus ad gloriam. R. Amen.

Per misericordiam.

B vatus a cœlo causam Incarnationis tuæ; ut,quia nobis opus fuit, te hominem fieri : tuum habeamus suffragium, qui te hominem confitemur, et Deum. R. Amen.

Sono. In splendoribus sanctorum; ex utero ante c luciferum genui te. Alleluia. V. Juravit Dominus, et non pœnitebit eum : tu es Sacerdos in æternum secundum ordinem Melchisedech. V. Dominus a dextris tuis confregit in die iræ suæ reges. Judicabit in nationibus, implebit ruinas: conquassabit capita multa in terra copiosa. De torrente in via vivit : propterea exaltavit caput.

Antiphona. Audite, domus David: Dominus dabit vobis signum. P. Ecce virgo concipiet, et pariet filium, et vocabitis nomen ejus Emmanuel. V. Audite hæc, omnes Gentes: auribus percipite, qui habitatis orbem. P. Ecce virgo concipiet. V. Gloria, et honor Patri, etc. P. Ecce Virgo concipiet.

Oratio. Domine, qui Domus David signo admirabili salutis properans Virgine natum ob auxilium humani generis destinasti: nobis annue; ut vita, quæ Mariæ partu prolata est, Ecclesiæ tuæ sit æterna redemptio: ut, quem illa ventre gestavit, partuque fudit, eumdem nos corde concipiamus, ac nostro semper proferamus ex ore. R. Amen.

Per misericordiam tuam.

Antiphona. Elevate signum ad populos: Ecce Dominus auditum fecit in extremis terræ dicite filiæ Sion. P. Ecce Salvator tuus venit, et merces ejus cum eo. . Omnes Gentes plaudite manibus: jubilate Deo in voce exultationis. P. Ecce Salvator tuus venit. V. Gloria, et honor Patri, etc. P. Ecce Salvator tuus venit.

Oralio. Domine Jesu Christe, qui Nativitatis tuæ ortum sideris indicio innotuisti, et, erecto fidei signo, extrema terræ conspicere monuisti: respice jam ele

D

Per misericordiam, ctc.

Antiphona. Rorate, coli, desuper, et nubes pluant justum aperiatur terra, et germinet Salvatorem. P.Et justitia oriatur simul,ego Dominus creavieum. V. Coeli enarrant gloriam Dei, et opera manuum ejus annuntiat firmamentum. P. Et justitia oriatur. R. Gloria, et honor Patri, etc. P. Et justitia oriatur.

Lauda. Potestas ejus; et pax ejus non erit finis. Alleluia. P. Super thronum David sedebit, ut corrigat eum. P. Et sedebit in veritate usque in æternum. Alleluia, alleluia. V. Magnus Dominus noster, et magna virtus ejus : et sapientiæ ejus non est numerus. P. Super thronum David. V. Gloria, et honor Patri, etc. P. Et sedebit.

Hymnus.

Veni, Redemptor Gentium,
Ostende partum Virginis;
Miretur omne sæculum:
Talis decet partus Deum.
Non ex virili semine,
Sed mystico spiramine
Verbum Dei factum caro,
Fructusque ventris floruit.

Alvus tumescit Virginis,
Claustra pudoris permanent:
Vexilla virtutum micant:

Versatur in templo Deus.

Procedens de thalamo suo,
Pudoris aula regia
Geminæ gigas substantiæ,
Alacris ut currat viam.

Egressus ejus a Patre;

46 Regressus ejus ad Patrem;
Excursus usque ad inferos,
Recursus ad sedem Dei.

Equalis Eterno Patri
Carnis trophœo accingere;
Infirma. nostri corporis
Virtute firmans perpetim.

Præsepe jam fulget tuum.
Lumenque nox spirat novum,
Quod nulla nox interpollet,
Fideque jugi luceat.

Fæno jacere pertulit: Præsepe non abhorruit : Parvoque lacte pastus est, Per quem nec ales esurit. Gaudet chorus cœlestium, Et Angeli canunt Deo; Palamque fit pastoribus Pastor, Creator omnium. Gloria tibi, Domine, Qui natus es de Virgine,

Cum Patre, et Sancto Spiritu In sempiterna sæcula.

Amen.

Supplicatio. Oremus Dei Patris Omnipotentis misericordiam; supplices imploremus, ut nos gratia Christi sui, Domini nostri Jesu Christi propitius justificare dignetur.

Præsta, Æterne, Omnipotens Deus. Kyrie, eleison. R. Christe, eleison. Kyrie, eleison.

Capitula.Rorate, Coeli,desuper, utique prophetando Christum,et nubes pluant justum; dum sancti omnes ejus præconantur adventum.Aperiatur terra,ut, Angelo scilicet alloquente, Virgo concipiat, et pariat Salvatorem. Hic igitur ros, qui abs te est Omnipotens Pater, rogamus, et petimus, ut fiat sanitas infirmorum ; et,hæc pluvia Matutini temporis, præbe, nostri temporis infundat arentem,quæ, infusa tanta gratia, præteritum facinus abluat, et æternum credentibus justitiæ lumen infundat; necnon ejusdem Filii tui Domini nostri indemnes præsentiam contuentes, atque cum cœlicolis cœtui ejus in jubilo occurrentes, hoc canticum lætitiæ præcinamus ovanter: Benedictus, qui venit in nomine Domini, Deus Dominus, et illuxit nobis ; cujus nos adventus redemit, et Nativitas illustravit : Qui veniens requisivit perditos, et illuminavit in tenebris constitutos. Tribue ergo Omnipotens Pater, ut diem Nativitatis ejus ita devotione piissima celebremus, ut judicii diem mitissimum sentiamus: ut, cujus benignitatem in redemptione cognovimus, ejus pietatem in judicio mansuetam sentiamus.

Pater noster. Liberati a malo. Require fol. 2, Benedictio. Benedicat vos Dominus noster Jesus Christus, qui olim in hac die pastoribus in præsepio apparuit gloriosus. R. Amen. Ipse nos in omnibus protegat, ac defendat, qui pro nobis misericors humanam suscepit infantiam. R. Amen. Qui noster est Dominus, et Redemptor, ipse nos in æternum propitius conservare dignetur. R. Amen.

Per misericordiam ipsius Dei nostri. Lauda. Antequam firmos pararet montes sub cœlo, cum eo eram componens omnia; gratulabar autem orbe perfecto. P. Ego sum, cui Pater congaudebat quotidie. Alleluia, Alleluia. V. Tunc dixi: Ecce venio; in capite libri scriptum est de me; ut facerem voluntatem tuam. P. Ego sum, cui Pater. V. Gloria, et honor Patri, et Filio, etc. P. Ego sum, cui Pater.

A

B

[ocr errors]

D

Oratio. Benedic, Domine, coronam. Require hic infra.

Ad Matutinum.

Antiphona. Domini est salus: et super populum tuum, Domine benedictio tua. Psal. 111.

Oratio. Tu es, Domine, salus, et tua est salus : hanc gaudemus in nobis largitam : hanc usque in finem a te petimus largiendam effunde, quæsumus, super populum tuum benedictionem tuam; ut privetur maledictio pœnæ, et ditescat in nobis fructus justitiæ, atque lætitiæ. R. Amen.

Per misericordiam tuam Deus noster.

Antiphona. In die insignis solemnitatis nostræ.P. Benedic Deus coronam anni benignitatis tuæ, ut campi tui repleantur ubertate. V. Te decet Hymnus Deus in Sion; et tibi reddetur votum in Hierusalem. P. Benedic Deus. V. Gloria, et honor Patri, et Filio, etc. P. Benedic Deus.

Oratio. Benedic, Domine, coronam anni benignitatis tuæ; ut et mentes copia Doctrinæ refulgeant, et campi donorum tuorum ubertate pinguescant. Quo ita nobis substantia cum tua gratia largiatur; ut et caro frugibus, et anima divinis pasta conlatetur virtutibus. R. Amen.

Per misericordiam tuam.

Antiphona. Aspiciebam,et ecce enim nubibus cœli 47 quasi filius hominis veniebat. P. Et datus est ei principatus, et honor, et regnum ; et omnis populus, tribus, ac linguæ ipsi serviunt. P. Potestas ejus, potestas æterna, quæ non auferetur; et regnum ejus, quod non corrumpetur. V. Et dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrarum. P. Et datus est ei. V. Gloria, et honor Patri, et Filio, etc. P. Potestas ejus, potestas.

Oratio. Unigenite, Fili Dei Patris, qui aspiciente Propheta in cœli nubibus Filius hominis declararis; cui Pater utique principatum et regnum attribuit; dum omnia potestati tuæ subjecit: fac nos, esse regnum tuum, tribuens nobis municipatum perpetuum, coæternisque semper desideriis anhelantes futuri regni, mereamnr existere coheredes. R. Amen.

Per misericordiam tuam.

Antiphona. Ecce annuntio vobis gaudium magnum, quod erit universo populo hodie natus est nobis.P.Salvator mundi, quiest Christus Dominus; in civitate David regnabit, et sapiens erit, et regni ejus non erit finis. V. Lapidem, quem reprobaverunt ædificantes, hic factus est in caput anguli.P. Salvator mundi,qui est Christus. V.Gloria, et honor Patri, et Filio, etc. P. Salvator mundi, qui est Christus.

Oratio. Te, Domine, favente, annuncietur nobis sancti Angeli ministerio gaudium magnum, quod populo sit christiano in toto jam mundo. Christus enim Dominus hodie natus est omnibus salus, atque Salvator æternus in civitate David, quæ est Ecclesia; in ea quoque sine fine regnabit,dum eam usque ad finem custodit, ac regit: Præsta ergo, ut eam regnum

suum ex toto efficiat, dum in toto mundo dilatat, et A qui tunc in faciendis rebus aderas institutor, pius cœlestium æternitati sine fine associat. R. Amen.

Per misericordiam tuam.

R. Hierusalem hodie natus est tibi Princeps Salvator omnium ; ad cujus imperium movebuntur virtutes cœlorum: regnabit in æternum, et gloria ejus cum terræ pace. P. In excelsis ab Angelis declaratur. . Dominus regnavit, decorem induit: induit Dominus fortitudinem, et præcinxit se. P. In excelsis. V. Mirabiles elationes maris, mirabilis in altis Dominus, P. Ab Angelis. V. Gloria, et honor Patri, et Filio, etc. P. In excelsis.

Oratio. Fac nos, Domine,beatæ illius Hierusalem visione lætari, et in gremio ejus perpetua jocunditate attolli;ut in cujus gremio sanctorum multitudo consistit; in ejus quoque nos sinu esse compotes merea- B mur: ut Unigenitus tuus princeps utique et omnium Salvator, ad cujus imperium movebuntur cœlorum virtutes, sic in nobis mitis semper conregnet, ut sapientiæ suæ ora nostra in laudem sui nominis aptet: qualiter, et hic pius succurrat miseris, et post in regno suo permanens sit in solatium redemptis, Respondeat. Amen.

Per misericordiam tuam Deus noster. Dominus sit semper vobiscum. R. Et cum.

Antiphona. Vox Domini reddentis retributionem inimicis suis: antequam parturiret, peperit; et antequam veniret partus ejus, peperit masculum. Quis audivit talem! aut quis vidit huic similem! P. Nunquid qui alios parere facio, ipse non pariam? dicit Dominus: Qui generationem cæteris tribuo, sterilis ero? ait Dominus Deus noster. V. Vox Domini in virtute, vox Domini in magnificentia. P. Numquid qui alios parere facio. V. Gloria, et honor Patri, et Filio, etc. P. Numquid qui alios.

C

Oratio. Deus Pater Omnipotens, qui voce tuainimicis animæ nostræ reddis retributionem, et antequam ex te verbum eructares, jam ipsum utique verbum nova parturitionis serie parturieras : et antequam partus tui terminus adveniret, masculum utique generaras. Quis etenim tale audire umquam, se diceret aliquando ? aut se vidisse huic simile factum putaret ? cum Deum genuisse Deum, lumen peperisse lumen comprobaret : Presta nobis infimis servis tuis, ut quis aliis in parier. do fœcunditatem præstas, ipse in nobis conceptus gratiæ parias: ut sterilitas, quæ ex nostro infœcunditatis vitio oritur, D tua cooperante,gratia,in nos multiplicius redundet, R. Amen.

Per misericordiam tuam.

Antiphona. Ego primogenitus exivi ante omnem creaturam P. Ego fecit in cœlis,ut oriretur lumen. Ego in altis habito: et thronus meus in columna nubis apparebit. v. Dominus dixit ad me:Filius meus es tu, ego hodie genui te. P. Ego feci in cœlis.

Fratio. Vera Dei sapientia Patris,qui ante omnem creaturam existis ex illa invisibilis Genitoris 48 arce,te etenim fecisse in cœlis fore credimus, ut oriretur lumen rhompheali flammea dimicans; ut

appareas in nobis retributor: et quia antequam mundus constaret in sublimitate te habitasse perpendimus, a nostris colluvionibus liberi existamus; ut ad instar legalis columnæ super quam thronum tuum apparuisse denuncias, non itidem supplices tuos per omnia similes reddas, quo de utroque munere lætos effectos, cum sanctis tuis facias permanere illæsos. R. Amen.

Per misericordiam.

Antiphona. Ante colles ego parturiebar: adhuc terram non fecerat. P. Quando cœlos præparebat, aderam dum vallaret mari terminos, et legem poneret aquis,ego eram. V. Tunc dixi: ecce venio, in capite libri scriptum est de me, ut facerem voluntatem tuam. P. Quando cœlos. V. Gloria, et honor Patri, et Filio, etc. P Quando cœlos præparabat.

Oratio. Doctrina Dei, Sapientia Patris, qui ante colles,et montium moles,necdum adhuc terra æqua lance librata constabat,et jam Pater populos parabat:cum jam utique tu illic aderas, quando etiam mari terminos rata soliditate vallabat, legemque aquis constitueret, in unius Deitatis natura tu ipse eras: adesto supplicibus tuis; ut moles criminum commissorum, quibus acrius premimur, tuæ pietatis dextera ad nihilum redigantur: et ita in hujus sæculi amne navigantibus vela tuæ protectionis dirigas,ut transeuntes mare ad superna nos semper per lignum tuæ Crucis sustollas. Respondeat. Amen. Per misericordiam.

R. In ista die prodiit Salvator Israel, ut liberet omnes captivos, cæcos illuminavit, et surdos fecit audire: montes, et omnes colles germinabunt. P. Et qui in tenebris sedent, exclamabunt, et dicent: Domine, appareas super nos, splendor gloriæ tuæ. . Populus, qui sedebat in tenebris, vidit lumen. magnum; habitantibus in regione umbræ mortis, lux orta eis. P. Et qui. V. Gloria, et honor. P. Et qui.

Oratio. Hodie lumen mundi prodiit hodie salus ævi emicuit: hodie Salvator Israel de climate cœli descendit, ut eruat omnes captivos, quos antiquus hostis prædo per primi hominis delictum captivaverat: et ut cæcis mentibus lumen, surdis auditum, gratia præveniente, restitueret: ob istius tanti mysterii beneficia montes,et colles tripudiant,ipsaque mundi elementa ineffabili gaudio ista in die melos decantant: ob hoc gemebunda prece pii Redemptoris clementiam suppliciter exoremus: ut nos, qui in tenebris peccatorum nostrorum involvimur, per cordis acclamationem protinus expiemur, ut illo in nobis apparente, et splendor gloriæ jocundius, ac multiplicius nostris in præcordiis vigeat, et salutis gaudia sine fine dulcescant. R. Amen.

Per misericordiam, etc.

Antiphona.Ante omnem creaturam ego ex ore Altissimi processi: priusquam Lucifer oriretur,ego fui: priusquam in planitie prosterneret campos, et in altum erigeret montes, ego eram. P. Cui adgaude

bat quotidie, dum delectaretur orbe perfecto. V. A jugis, magnitudo perennis: ut omne non tuum in

Quia ego cognovi, quam magnus est Dominus, et
Deus noster præ omnibus diis. P. Cui adgaudebat.
V. Gloria, et honor, etc. P. Cui.

Oratio. Domine Jesu Christe, qui ante omnem creaturam ex ore Altissimi prodiens, mundi machinam dispositione mirabili condidisti: adesto Ecclesiæ tuæ,quam ex toto orbe congregare dignatus es: ut sicut mundi conditor esse dignosceris,ita Ecclesiæ Salvator in omnibus ac per omnia cognoscaris. V. Amen.

Per misericordiam tuam, Deus, noster, etc. Antiphona.Suscitabit Dominus cœli regem,quiin æternum non commovebitur. P. Et regnum ejus populo alteri non dabitur: percutiet, et conteret universa regna et ipsum solum stabit in æternum. V. B In sua justitia judicabit pauperes populi, et salvos faciet filios pauperum; et humiliabit calumniatorem. P. Et regnum ejus populo alteri non dabitur. R. Gloria, et honor Patri, et Filio, etc. P. Et regnum.

Oratio. Deus Pater, qui Jesum Christum Filium tuum tibi coæternum, et coæqualem cœli regem suscitasti ostendendo eum in carne;fac nos semper illius sequi et fide, et opere vocem : ut eam auditu cordis sine intermissione audientes, gloriæ suæ mereamur esse participes. R. Amen.

Per misericordiam tuam Deus noster, etc. Antiphona.Emitte agnum, Domine, Dominatorem terræ de petra deserti ad montem filiæ Sion; et præparabitur in misericordiam ejus 49 solium. P. Et sedebit super eum in veritate in tabernaculo David. V. O Domine,salvos nos fac,o Domine, bene prosperare. P. Et sedebit super eum.

Oratio. Immensa Dei sapientia Patris, qui Filius Dominusque David, Prophetarum vaticiniis approbaris: tu in throno Patris consistens, atque de petra deserti ad montem filiæ Sion,domum Jacob, id est, Ecclesiam regens: sic nobis omnibus in ea consistentibus protectionis tuæ gubernacula porrige, ut tecum mereamur vivere sine fine : ut in tuo solio sine fine vivamus, cujus regni finem nullum esse pavescimus ; quique unum in Trinitate nomen possidet tecum et cum Spiritu Sancto in sæcula sæculorum. R. Amen.

Per misericordiam tuam Deus noster, etc. R. Suscipiamus regnum Dei nostri sancti altissimi,et possideamus illico usque in sæculum sæculi, donec veniat antiquus dierum,quoniam tempus advenit, ut detur omni populo magnitudo regni. P. Quod est super omne cœlum, et omnes reges terræ veniet, et obedient ei. V. Postestas ejus potestas æterna, et regnum ejus regnum sempiternum. P. Quod est super. V. Gloria, etc. Reiteretur R. Suscipiamus regnum Dei nostri.

Oratio. Domine Jesu Christe, qui es ineffabile gaudium Christianis; cujus potestatis et pacis non erit finis, fac nos suscipere regnum tuum,et possidere illud; ut maneat in nos imperii tui dominatio

C

nobis reperiens, auferas, nosque tuos in omnibus ac per omnia facias: ut nec potestati tuæ in nobis quidquam officiat, nec paci resistat; sed ipse solus nos possideas, qui Rex regum et Dominus dominorum, nunc et per omnia sæcula regnas. R. Amen. Per misericordiam tuam.

Antiphona. Parvulus natus est nobis,et Filius datus est nobis, et factus est principatus ejus super humeros ejus. P. Et vocabitur nomen ejus magni consilii Angelus, Admirabilis, consiliarius, Deus fortis, Dominator, Princeps pacis, Pater futuri sæculi. Multiplicabitur ejus imperium, et pacis non erit finis. V. Et erit firmamentum in terra in summis montium, et superextolletur super Libanum fructus ejus:etflorebit de civitate sicut fænum terræ.P.Et vocabitur nomen ejus..Gloria.P.Et vocabitur nomen.

Oratio. Parvulus natus est nobis, et Filius datus est nobis, ut qui eras Filius perfectus de Patre, pro nobis parvulus esses ex Matre: illic immensus, et hic pusillus, permanens in sinu Patris, gestatus in utero Matris; et cum Deitas tua incommutabilis, et Humanitas permanet singularis, quia in utraque Unus idemque subsistis: et in illa nos condens, et in ista nos redimens. R. Amen.

Per te Dominum nostrum, qui cum Patre, et Spiritu Sancto unus es Deus in omnia sæcula sæculorum y. Amen.

Dominus sit. R. Et cum.

In Laudibus.

Ad Canticum. Antiphona. Catulus leonis Juda de germine,fili,ita ascendisti,requiescens accubuisti ut leo,et quasi catulus leonis,quem suscitare nullus audebit.

Canticum (Genesis cap. XLIX). Vocavit Jacob filios suos, et ait eis: Congregamini, ut annuntiem quæ ventura sunt vobis diebus novissimis.

Congregamini, et audite, filii Jacob, audite, Israel, Patrem vestrum.

Ruben primogenitus meus, tu fortitudo mea, et principium doloris mei : prior in donis, major imperio. Effusus es sicut aqua,non crescas: quia ascendisti cubile Patris tui,et maculasti stratum ejus. Simeon et Levi fratres ejus: vasa iniquitatis bellantia.

In consilio eorum non veniat anima mea, *et in cœtu illorum non sit gloria mea :

Qui in furore suo occiderunt virum, * et in voluntate sua suffoderunt murum.

Maledictus furor eorum, quia pertinax : et indignatio eorum, quia dura: dividam illos in Jacob, et dispergam eos in Israel.

Juda, te collaudabunt fratres tui: manus tuæ in cervicibus inimicorum tuorum,et adorabunt te filii patris tui. Catulus leonis Juda: ad prædam, fili mi, ascendisti :

Requiescens accubuisti ut leo, et quasi leæna, quis suscitabit eum?

« PoprzedniaDalej »