Obrazy na stronie
PDF

Pater noster. Liberati a malo. Require fol. 2. A Per misericordiam tuam, Deus noster, etc.

Benedictio. Christus Dominus, qui per susceptæ. Quaere fol. 8.

Lauda. Erit firmamentum in terra in summis montium superextolletur super Libanum: alleluia. \P. Et erit nomen Domini benedictum in sæcula : alleluia, alleluia. V. Ante Solem permanet nomen ejus, et ante Lunam sedes ejus ; et benedicentur in eo omnes tribus terræ. P. Et erit nomen Domini. Y. Gloria, et honor. P. Et erit nomen.

Oratio. Domine Deus fortis, qui de patrio. Dicatur, ut in primis Vesperis istius Dominici. fol. 32.

FERIA II QUINTÆ HEBDOMADAE IN ADVENTU DOMINl.

Ad Matutinum.

Antiphona. Domine, quid multiplicati sunt? Psalmus iii, cum sua 0ratione fol. 8. Antiphona 1. Quibus non est nunciatum de eo, videbunt eum : et, qui non audierunt, intelligent. P. Et ascendet, sicut virgultum coram eo. P. Et sicut radix de terra sitienti. W. In sua justitia judicabit pauperes populi, et salvos faciet filios pauperum : et humiliabit calumniatorem. P. Et ascende.t W. Gloria, et honor. P. Et sicut. 0ratio. Immane satis facimus video coram tuis, Deus Pater, oculis a reprobis perpetratum : qui dum Filium tuum, prædicatum in lege, contemnunt, in incredulitatis suæ voragine remanserunt ; dum hi, quibus non erat de eo nunciatum, viderunt eum, et, quinon audierunt, intelligentia comtemplati sunt. Amove ergo, quæsumus, quidquid resistit tibi in opere, ut credulo pectore sic in nobis virgulta donorum præpolleant, ut radix humilitatis numquam arescat. B. Amen. Per misericordiam tuam, Deus noster. Antiphona 2. Deus pacis sanctificet vos ad perfectum, et integer spiritus sit vester. P. Anima, et corpus sine quærelain Adventu Domini nostri Jesu Christi servetur. Y. Laudate nomen Domini : laudate, servi, Dominum. P. Anima, et corpus. W. Gloria, et honor Patri. P. Anima, et corpus. Oratio. Christe Deus noster, qui in assumpta humanitate veniens mundum judicaturus, sanctifica mos;ad perfectum ; utin die Adventus tui, cum judicaturus veneris sæculum, ita integer spiritus noster,anima, et corpus in te refloreat, ut tecum sinefine regnaturi vivamus. Respondeat Chorus. Amen. Per misericordiam tuam, Deus noster. Antiphona 3. In die illa inclinabitur homo ad factorem suum. P. Et oculi ejus ad sanctum Israel respicient. W. Deus deorum Dominus locutus est, et vocavit terram. P. Et oculi ejus. W. Gloria, et honor Patri, et Filio. P. Et oculi ejus. Oratio. Unigenite Dei Filius, cujus oculi ad sanctum lsrael respiciunt, inclina ad misericordiam tuam, qualiter te factorem nostrum adspicere vaIeamus, dum gloriosusapparueris in gloriam tuam. ARespondeat Chorus. Amen.

R. Gaude, filia Sion, quia veniet tibi rex, tuus cum jocunditate. P. Et tu, filia Hierusalem, lætare in Adventu Domini Dei tui. ¥. Exulta satis, et jubila, filia Sion: ecce rex tuus venitjustus venit justus et salvator. P. Et tu, filia Hierusalem. W. Gloria, et honor Patri,et Filio. Reiteretur R.Gaude,filiaSion. Canticum, et omnia alia, quæsequuntur usque in finum Matutini, dicantur, ut in secunda feria prihebdomadæ de Adventu Domini. Quære fol.9. Eaccepta Prophetia. Erit 36 in novissimis dierum mons domus Domini. Quære fol. 34. Ad Vesperos omnia dicantur, ut supra in secunda feria. FERIA TERTIA Ad Matutinum

Antiphona. Lava me, Domine. Quære fol. 3 Psalmus L. Oratio. Deus Dei Filius, cujus in æternum permanet. Quære fol. 3. Antiphona. f.Addent mites in Domino lætitiam. P. Et pauperes homines, sancto lsrael adveniente, gaudebunt. W. Werumtamem prope timentes eum salutare ipsius : ut inhabitet gloria in terra nostra. P. Et pauperes homines. W. Gloria, et honor Patri, et Filio. P. Et pauperes. Oratio. Incarnationistuæ, Christe Domine, mysterio revelato, humiles pauperes exultant, te sanctum verum cognoscere mitissimum in lætitia. Teergo proinde quæsumus ut, qui steriles facis esse C foecundos, nos peccatores efficias esse beatos. Respondeat Chorus. Amen. Per misericordiam tuam, Deus noster. Antiphona 2. Sanctificabunt omnes sanctum Jacob, et Deum Israel prædicabunt. P. Et scient errantes inteIlectum, etinusitatores discent legem.¥. Deus manifeste veniet Deus noster, et non silebit. P. Et scient errantes intellectum. W. Gloria, et honor Patri, et Filio. P. Et scient errantes. Oratio Deus, ad quem oculi universæ carnisrespiciunt, fac, nos videre salutare tuum in gloria, qualiter sciant errantes intellectum : ut, cum majestatis tuæ cunctis illuxerit régnum, debitum pro meritisevadamus supplicium. Respondeat Chorus. Amen. Per misericordiam tuam, Deus noster. p H. Confortate in Adventu Domini Dei tui, domus Jacob ; quoniam seminantem fructum, vitæ lumen majestatis videbitis salvatorem. P. Et, qui angustiamini, sustinete, quoadusque veniat princeps justitiæ, auferens infirmitatem universæ terræ. W. Contemplare viam : conforta lumbos, robora virtutem valde, et properare in Adventu Domini Dei tui. P. Et, qui augustiamini. W. Gloria. et honor Patri, et Filio, Reiteretur R. Confortare in Adventu Domini. Canticum, et omnia alia usque in finem Matutini dicantur, ut in flria quarta primæ hebdomadae fol. {{ et 12. Excepta Prophetia, quæ dicetur de Domimico præteritofol. 34 Ad Vesperos, ut supra, fol. 42

103 FERIA QUARTA Ad Matutimum. Antiphona. In te confidit anima mea. Psalmus I.vi. Oratio. Deus I)ei Filius, cujus in æternum permanet. Requvre fol. 3. Antiphona. Egredietur virga de radice Jesse. P. Et flos de radice ejus ascendet. P. Et judicabit in justitia pauperes. W. Virgam virtutis tuæ emittet Dominus ex Sion: dominare in medio inimicorum tuorum. P. Et flos de radice. W. Gloria, et honor Patri. P. Et judicabit. Oratio. Esto nobis, Domine, corona gloriæ indie, quo veneris sæculum judicare per ignem, ut hic prius vestiaris indumento justitiæ, et post perfecta gloriæ libertate. Respondeat Chorus. Amen. Per misericordiam tuam, Deus noster. Antiphona 1. Quibus non est narratum de eo, videbunt. P. Et, qui non audierunt, intelligent: et ascendet, sicut virgultum coram eo, et sicut radix de terra sitienti. W. In sua justitia judicabit pauperes populi, et salvos faciet filios pauperum, et humiliabit calumniatorem. P Et, qui non audierunt. W. Gloria, et honor.P. Et, qui non audierunt. Oratio. Quibus non est narratum de eo, videbunt; et, qui nonaudierunt, intelligent; quia spes fidain ipso semper manet, in quo est perfecta gloriæ plenitudo. Repleatitaque os nostrumjocunditate, ut et vox nostra ejus resultet præconiis, et impleatur anima donis. Respondeat Chorus. Amen. Per misericordiam tuam. Antiphona 2. Exultate in lætitia Jacob, et inite contra caput gentium. P. Personate, canite, et dicite. P. Salva, Domine, populum tuum, reliquias Israel. W. Sumite psalmum, et date tympanum : psalterium jocundum cum cithara. P. Personate, canite. W. Gloria et honor. P. Salva, Domine. Oratio. Fac, nos, Domine, juste, sobrie et pie in hoc sæculo vivere, expectantes beatam illam spem, et Adventum claritatis magnificentiæ tuæ : et sic per semitas justitiæ curramus, ut merito accedere ad æternam hereditatem possimus. Respondeat Chorus. Amen. 37 Per misericordiam tuam, Deus noster. R. Placabilis, llierusalem, veniam in montibus tuis : et exultabis, quia dies Domini venient tibi. Surge, Sion ; convertere ad Deum tuum.Gaude,et lætare, Jacob. P. Quia de medio gentium salvator tuus prodiit. W. Revertere, filia Sion : revertere ad civitates tuas: revertcre, virgo Israel. P. Quia de medio. W. Gloria et honor Patri. Reiteretur R. Placabilis, Hierusalem. Omnia alia usque in finem Matutini dicantur, ut in seacta feria primae hebdomadæ fol. 13. Eaccepta Prophetia, quæ est dicenda de quinto Dominino præterito fol. 34. R. Ecce majestas Dei venit per viam, quæ respicit ad orientem : et voxejus, sicut vox aquarum multarum. P. Et terra splenduit a claritate Domini. W. Audite, insulæ ; et attendite, populi : obstupescite

A et admiramini : montes enim commovebuntur, et

concutientur fundamenta terræ. P. Et terra splenduit. W. Gloria, et honor. Reiteretur Responsorium. Ecce majestas. V. Clamor factus est: ecce sponsus venit. P. Exite obviam ei. W. Benedictus, qui venit in nomine Domini, rex Israel. P. Exite. W. Cloria, et honor PaIteuteretur Responsorium. Clamor factus est. R. Ecce Dominus ascendet super nubem levem. P. Et ingredietur Ægyptum, et, ut rex fortis, dominabitur cunctis gentibus. W. Deus manifesteveniet et non silebit. P. Et ingredietur. W. Gloria, et honor. P. Et ingredietur. V. Ecce Dominus veniet, et non mentietur. P. Et,si moram fecerit, excepta illum;quoniam veniet, et non tardabit. W. Qui emittit eloquium terræ, velociter currit sermo ejus. P. Et, si moram, fecerit. V. Gloria, et honor Patri P. Et, si moram. W. Orietur timentibus Deum sol justitiæ, et sanitas in pennis ejus. W. 0rietur in diebus ejus justitia, et abundantia pacis : donec extollatur luna. P. Et sanitas. V. Gloria, et honor Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. P. Et sanitas. Ad Vesperos dicatur, ut in feria sezta primæ hebdomadæ. FERIA QUINTA. Ad Matutinum Antiphona. Domine, quid multiplicati sunt? Cum sua0ratione Multiplicati sunt,Domine,Requirefol.8. Antiphona 1. Ecce Dominus ascendet super nubem levem. P. Et ingredietur Ægyptum. P. Et, ut rex fortis, dominabitur cunctis gentibus. W. Deus manifeste veniet, Deus noster ; et non silebit. P. Et ingredietur. W. Gloria, et honor Patri, et Filio. P. Et, ut rex fortis, dominabitur. Oratio. Ecce super nubem te Dominum ascensu. rum Prophetarum vaticinia prædixerunt : et ideo te quæsumus, ut, qui olim in carne nasciturus,mundum utique istum ingrediens rex fortis, dominium per fidem obtinuisti in gentibus; pium te in nobis ostendas, cum apparueris gloriosus. Respondeat Chorus. Amen. Per misericordiam tuam, Deus noster. Antiphona 2. Ecce Dominus veniet, et non mentietur. P. Et, si moram fecerit, expecta illum;quoniam veniens veniet, et non tardabit. V. Qui mittit eloquium suum terræ, velociter currit sermo ejus. P. Et, si moram. W Gloria, et honor Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. P. Et, si moram fecerit. Oratio. Expectamus te, Domine,quoniam veniens venies. Nunc tamen, quia regnum tuum supra terminos terræ agnoscitur ; non te mentitum fuisse, infirmitas nostra conqueritur : Et ideo expectamus te desiderio humiles, ut, cum veneris, efficias nos tibi sine fine consortes. Respondeat Chorus. Amen. Per misericordiam tuam, Deus noster. Antiphona 3. 0rietur timentibus Deum Sol justitiæ. P Et sanitas in pennis ejus. W. 0rietur in diebusejusjustitia,etabundantia pacis:donec extollatur

|

Luna. P. Et sanitas. W. Gloria. et honor Patri, et
Filio, et Spiritui Sancto. P. Et sanitas.
Oratio. Orire in cordibus nostris, Sol jutitiæ, et
illumina nos claritate Adventus tui; ut, qui in voce
promissionis tuæ hilarescimus, in adventu gloriæ
tuæ nullo modo confundamur. Respondeat Chorus.
Amen.
Per misericordiam ipsius Dei nostri.
R. Veniam ad Sion, dicit Dominus,et habitaboin
Hierusalem. P. Et vocabitur Hierusalem civitas
sancta. V. Audi, populus meus, et loquar Israel, et
testificabor tibi, Israel, si me audieris. P. Et voca-
bitur. V. Gloria, et honor. P. Et vocabitur.
Oratio. Veni, Domine, sicut promissisti,in Sion,
et habita in Hierusalem ; ut, qui jam 38 olim ap-
paruisti per fidem gloriosus, illic declaretis in nos-
trorum operum dignitatem:ut et visio pacis pacatum.
in nos honorem nominis tui retentet, et desiderium
Adventus tui novæ lucis nobis in ea sidus accumu-
let. Respondeat Chorus. Amen.
Per misericordiam tuam, Deus moster.
0mnia alia,quæ sequuntur,dicantur,ut in secun-
da feria secundæ Hebdomadae, fol. 16. Eaecepta Pro-
phetia,quæ dicitur de Domino quinto præterito fol.34
Ad Vesperos dicantur, ut supra in secunda feria
fol. A7.
FERlA SEXTA.
Ad Matutinum.
Antiphona. Lava me,Domine, ab injustitia mea,
et a peccatis meis munda cor meum. Psalmus L.
Oratio. Deus Dei Filius,cujus in æternum perma-
Detnomen,quique unum te esse innotescens Deum
ac Dominum,per susceptæ incarnationis mysterium
venisti in regem, ut redimeres sæculum ; da nobis
ita fervere hujus mysterio pietatis, ut per hæc eva-
damus muscipulam deceptoris : ut, qui Adventus
tui gaudia diffuso ore præcinimus,salvatos nos,cum
adjudicium veneris, te judice,gratulemur. Respon-
deat Chorus. Amen.
Per misericordiam tuam, Deus noster, qui, etc.
Antiphona 1. Verbum mittit Dominus in Jacob,
et veniet in Israel. P. Ut sciat omnis populus,quia
ipse est. W. Qui mittit verbum suum terræ : velo-
citer currit sermo ejus. P. Ut sciat omnis populus.
v. Gloria, et honor Patri, et Filio, et Spiritui Sanc-
to. P. Ut sciat omnis.
Oratio. Mittet Verbum tuum, omnipotens Pater,
de sedibus tuis, ut sanet et consolidet omnes com-
tritos, et erigat elisos, conferens nobis lætitiam
mominis sui. Respondeat Chorus. Amen.
Per misericordiam tuam, Deus noster.
Antiphona 2. Ecce veniet vir,cujusoriens nomen
ejus: subter eum orietur justitia. P. Et ipse erit
salus populi. v. 0rietur in tenebris ejus justitia ; et
erit firmamentum in terra in summis montium. P*
Et ipse erit. v. Gloria, et honor Patri et Filio, et
Spiritui Sancto. P. Et ipse erit.
Oratio. Ecce tu, Domine Deus noster, qui olim
redempturus mundum venisti, cujus oriens nomen
PAtRol. LXXXVI.

A tuum;libera perditos,quos redemisti magnoopere :
ut,qui infirmari pro nobis dignatus es homo,Divini-
tatis tuæ homines digneris præmuniri subsidio.
Respondeat Chorus. Amen.
Per misericordiam tuam, Deus noster.
R. Liberabitnos Dominusa potentatuinimicorum
nostrorum. P. Et veniet nobis gaudium et lætitia a
Deo salutari nostro celeriter. V. Ecce dies venient,
dicitDominus: suscitabo super vos verbum bonum,
et invocabitis me, et timebitis:orabitis, et ego exau-
diam vos. P. Et veniet nobis gaudium, et lætitia.
V. Gloria, et honor Patri, et Filio,et Spiritui Sancto.
P. Et veniet nobis gaudium, et lætitia.
Omnia alia, quæ sequuntur usque in finem Matu-
tini, dicantur, ut in feria quarta secundæ hebdoma-
B dae fol. 18,eaccepta Prophetia, quæ dicitur de Domi-
mico quinto præterio fol. 34.
Ad Vesperos,ut dictum est in feria quorta secun-
Hebdomadæ fol. 19.
Antiphona. In te confidianima mea.Psalmus.xlvi.
0ratio. Deus Dei Filius, cujus in æternum perma-
net ut supra.
Antiphona f. Attendite ad me,populus meus ; et
tribus mea, me audite. P. Quia judicium meum in
luce populorum apparebit. W. Audite hæc omnes
gentes: auribus percipite, qui habitatis orbem. P.
Quia judicium meum. W. Gloria, et honor Patri,
et Filio,et Spiritui Sancto.P.Quia judicium meum.
Oratio. Ad te, Domine, tribus tua,ecce,et populus
accedentes, petimus et rogamus,utjudicium tuum,
C quod in populorum apparuit luce,in redemptorum
clarificetur salvatione ; ut, quos dudum venitredi-
mere per fidem, veniat iterum a se redemptos de
aetermitatis supplicio liberare. Respondeat Chorus.
Amen.
Per misericordiam tuam, Deus noster.
Antiphona. 2. Clude sermonem,dicit Dominus:et
signa librum usque ad diem Adventus Domini. P.
Multiplex enim erit scientia. W. Deus deorum et
Dominus locutus est,etvocavit terram.P. Multiplex
enim erit. W. Gloria, et honor Patri, et Filio, et
Spiritui Sancto. P. Multiplex enim.
39 Oratio. Deus,qui multiplicem prædixisti esse
scientiam nunciorum, dum per incrementa tempo-
rum aucta est gratia prædicantium: fac nos claus
sermonis signatique libri ita mysteria credere, et
D credita retinere ; ut in die Adventus tui mereamur
tuis coram oculis sine confusione assistere. Resp0n-
deat Chorus. Amen.
Per misericordiam tuam, Deus.
Antiphona 3. Suscitabo eum ad justitiam, dicit
Dominus. P. Et omnes vias ejus dirigam, et capti-
vitatem populo meo dimittam. V, Orietur in diebus
ejus justitia,et abundantia pacis : donec extollatur
Luna. P. Et omnes vias. V. Gloria,et honor Patri.
P. Et omnes.
0ratio. Deus Pater, qui Jesum Christum Filium
tuum suscitasti ad justitiam,ostendendo eum in car-
ne : fac nos semper illius sequi pedes opere, et
A

voce; ut, eum auditu cordis sine intermissione au- A dientes, gloriæ suæ mereamur esse participes. 1*. Amen. Per misericordiam tuam. R. Lætamini cum Hierusalem, et exultate in ea, omnes, qui diligitis eam : quia ecce ego declinabo super eam.P.Quasi fluvius pacis,videbitis ; et gaudebit cor vestrum. W. Exulta, et lauda, filia Sion, quia venit in medio tui sanctus Israel. P. Quasi fluvius pacis, videbitis. W. Gloria, et honor Patri, et Filio, et spiritui Sancto. Reiteretur Responsorium. Lætamini cum Hierusalem. Oratio. Deus, qui Hierusalem perfecta teapparere prophetali vaticinio prædixisti , concede nobis per speculationem Ecclesiæ tuæ et devotos semper manere, et inlæsos usquequaque persistere: ut in ea B semper gloriosus appareas, in qua incarnationis tuæ mysteria manifestas. B. Amen. Per misericordiam tuam. Canticum, et omnia alia, quæ sequuntur in fine Matutini, dicantur, ut in feria seaeta secundæ hebdomadæ fol. 20, eaecepta Prophetia, quæ dicitur de quinto Domino praeterito fol. 34. IN SEXTO DOMINICO DE ADVENTU D0MIN!. Ad Vesperos. Antiphona.Erit lux magna in temporo vespertino. P. Quia ecce veniet Dominus Deus vester. W. Et illuminabuntur, qui in tenebris sunt, etim umbra mortis sedent. P. Quia ecce veniet. Sono. Qui regis Israel, intende. P. Et veni, ut liberes nos.Alleluia. v. Deus virtutum converte nos : C et ostende faciem tuam. P. Et veni, ut liberes. Antiphona.Hosanna:benedictus,qui venit in nomine Domini. P. Benedictum, quod venit, regnum patris nostri David : Hosanna in excelsis. W. Benedictus, qui venit in nomine Domini.Deus Dominus, et illuxit nobis. P. Benedictum. W. Gloria, et honor. P. Benedictum. Lauda. Apparebit vobis Salvator, quasi nubes clara media die. P. Et sicut guttæ distillantes in faciem terræ sitientis. Alleluia, alleluia, alleluia. W. In sua justitia judicabit pauperes populi, et salvos faciet filios pauperum,ethumiliabitcalumniatorem, P. Et, sicut guttæ. W. Gloria, et honor. P. Et, sicut guttæ. Humnus. Christi caterva clamitet. Supplicatio, Oremus Redemptorem mundi. Require fol. 2. Capitula. Hosanna filio David: benedictus, qui venit in nomine Domini : benedictum, quod venit, regnum patris David : Hosanna in excelsis. Proinde quæsumus et rogamus, ut arcana pectoris nostri splendore Paracliti Spiritus irradies,et adminiculo dexteræ tuæ nos præsenti in sæculo a cunctis malis eruas, et ad regnum cum tuis laudibus tripudiantes perducas. Pater noster. Liberati a malo. fol. 2. Benedictio. Deus, qui venit, ut liberet nos, tales nos faciat, quales liberandos efficiat. R. Amen. Libertas, quam redimendis redimens contulit, re

D

demptionis conservatione defendat. B. Amen. Ut,
qui Redemptor venit ad mundum, redemptos nos
pervehat in cœlum. Amen.
Per misericordiam ipsius.
Lauda. Miserere, Deus, omnium ; et respice nos.
Alleluia. P. Et ostende nobis lumen miseratio-
num tuarum. Alleluia: alleluia. V. Deus tu con-
vertens vivificabis nos : et plebs tua lætabitur in
te. P. Et ostende nobis. W. Gloria, et honor. P. Et
ostende.
Oratio. Consolare Domine expectantium te. Re-
quire in Matutinis istius Dominici.

Ad Matutinum.

Hymnus. Æterne rerum Conditor, Require fol. 3. 40 Oratio. Post gallorum. Quaere fol. 24. Super Psalmos. Antiphona. Domini est salus: et super populum tuum benedictio tua. Psalmus im. Antiphona. Incerta et occulta sapientiæ tuæ manifestasti mihi. Psalmus L. Antiphona. Et in umbra alarum tuarum sperabo, donec transeat iniquitas. Psalmus lvi. Oratio. Verbum ante sæcula. fol. 33. Antiphona 1. Confortamini manus fatigatæ:genua debilia roboramini ; quia pusillo animo estis, convalescite : non est quod ultra timeatis. P. Ecce Salvator venit. V. Audite hæc,omnes Gentes : auribus percipite qui habitatis orbem. P. Ecce. W. Gloria, et honor. P. Ecce. 0ratio. Consolare, Domine,expectantium te corda fidelium ; ut fatigatæ manus nostræ tuæ confortationis suscipiant opem : qualiter debilia genua, dum mandatorum tuorum itineribus infatigabili vestigio occurrunt, æternæ a te promissionis gaudio munerentur. R. Amen. Per misericordiam tuam. Antiphona 2. Ecce veniet Dominus,et salvos nos faciet. P. Tunc aperientur oculieæeorum, et aures surdorum audient: tunc ascendet claudus, quasi cervus. W. Advocavit cœlos sursum, et terram discernere, et populum suum. P. Tune aperientur. W. Gloria, et honor Patri, etc. P. Tunc aperientur oculi. 0ratio. Veni, Domine, et salvos nos faeito, et desiderium cordis nostri non reprobes temporejudicii tui ; ut,qui oculos cæcorum aperiens,auditum surdis reddidisti : induratis eordibus nostris manifestum semper donum illud tuæ pietatis infunde, per quod nos ad præmia sempiterna perducas. R. Amen. Per misericordiam tuam. Antiphona 3. 0 vos, qui in pulvere estis, expergiscimini. P. Et laudate. P. Ecce Dominus veniet, nolite timere. W. 0mnes Gentes plaudite manibus : jubilate Deo in voce exultationis. P. Et laudate. W. Gloria. P. Ecce Dominus. Oratio. Christe,Dei Patris Filius, qui veniens in hunc mundum in pulvere positos surgere,ette kaudare præcepisti ; nunc te, Domine, venientem ne timerent evocasti: præsta nobis te quærentibus,ita

in carne proficere castimonia, ut non timeamus A Dominus ad me : Sume tibi librum grandem, et

reverti in illo pulvere, ex quo eos, qui in eo erant, veniens excitaveras ; sed laudem illam, qua præcepti sunt, ut te benedicerunt, ita im mobis forma, ut a nobisincessabiliter semper lauderis R. Amen.

Per misericordiam tuam.

B. Nos omnes ambulabimus in nomine Domini in æternum, quoniam regnabit Dominusin monte Sion. P. Et tu turris Regis nebulosa, filia Sion, ad te veniet Salvator, et veniet potestas prima regum filia Hierusalem. ¥. Ecce habitatores Petræ de vertice montium clamabunt, et dicent: Venite, ambulemus in lumine Domini Dei. P. Et tu turris. V. Gloria, et honor. Heiteretur, R. Nos omnes ambulabimus.

Oratio. Nos omnes ambulantes in nomine tuo, B

Unigenite Filius DeiPatris, petimus,rogamus,atque exposcimus; ut qui te incarnatum credimus in uterum Virginis, fidei remuneremur ex præmiis : ut qui te in montem Sion regnaturum pronuncias, in nostris cordibus habitaturum te sine fine ostendas. R. Amen. Per misericordiam tuam. Ad Canticum, Antiphona. QuireminisciminiDominum, ne taceatis, et ne detis silentium,donec stabiliat, et ponat Hierusalem laudem in terra. Canticum. Gaudens gaudebo. Require fol. 18 Ad Benedictus, Antiphona.Benedicite Dominum pusilli, et magni, omnes, qui expectatis adventum ipsius. Canticum Danielis im. Benedictus es, Domine Deus patrum nostrorum. Requirefol. 6. Sono. Qui regis Israel. Require in Vesperis fol. 59. Lauda. Laudate Dominum de cœlis. Alleluia : laudate eum in excelsis. Alleluia. Psalmus CXLV1I1. Lectio libri Esaiæ Prophetae (Cap. vi). R. Deo gratias. Locutus est Dominus ad Achaz,dicens: Pete tibi signum aDomino Deo tuo in profundum inferni,sive in excelsum supra. Et dixit Achaz : Non petam,et non tentabo Dominum.Etdixit: Audite ergo domus David : nunquid parum vobis est, molesto esse hominibus, quia molesti estis et Deomeo ? Propter hoc dabit Dominus ipse vobis signum. Ecce Virgo concipiet, et pariet filium, et vocabitur nomen ejus Emmanuel. Butyrum et mel comedet,ut sciat 41 reprobare malum, et eligere bonum.Quia antequam sciat puer reprobare malum, et eligere bonum,derelinquetur terra, quam tu detestaris a facie duorum Regum.Adducet Dominus super te,et super domum patris tui, et super populum tuum dies, qui non venerunt adiebus separationis Ephraim a Juda cum rege Assyriorum. In die illa radet Dominusin novaculam conductam his,qui trans flumen sunt, in rege Assyriorum, caput et pilos pedum, et barbam universam. Et erit in die illa: Nutriet homo vaccam boum, de duas oves,et præ ubertate lactis comedet butyrum : butyrum enim et mel manducabit omnis qui relictus fuerit in medio terræ. Et dixit

scribe in eo stilo hominis: Velociter spoliadetrahe. Cito prædare. Et adhibui mihi testes fideles, Uriam Sacerdotem, et Zachariam filium Barachiæ: et accessi ad prophetissam, et concepit, et peperit filium. Et dixitDominus ad me : Vocanomen ejus : Accelera spolia detrahe : Festinat prædari. Quia antequam sciat puer vocare patrem suum, et matrem suam, auferetur fortitudo Damasci, et spolia Samariæ coram rege Assyriorum.Etadjecti Dominus loqui ad me dicens adhuc : Pro eo quod abjecti populusiste aquas Siloe,quæ vadunt cum silentio,et assumpsit magis Rasin, et filium Romeliæ : propter hoc ecce Dominus adducetsupereas aquasfluminis fortes et multas,regem Assyriorum, et omnem gloriam ejus : et ascendet super omnes rivos ejus, et fluet super universas ripas ejus,et ibitsupra Judam inundans, et transiens usque ad collum veniet. Et erit extensio alarum ejus,implens altitudinem terræ, o Emmanuel. Congregamini et audite, universæ procul terræ : confortamini, et vincimini : inite consilium, et dissipabitur : loquimini verbum, et non fiat : quia nobiscum est Deus R. Amen. Hymnus.Cunctorum Rex omnipotens. fol. 7. Supplicatio.Oremus Redemptorem mundi. Require fol.2. Capitula. Domine, cujus est regnum potentiaterribile, et præcinetum virtute, quem flumina Doctorum elevatis vocibus laudant, et mirabilia maris concelebrant : excita potentiam tuam, et brachii tui terribilem fortitudinem,quæ conteratjugum nostræ servitutis miserorum colla prementis ; nostrasque fatigatas confortet manus, debilia roboret genua, convalescere pusillanimes faciat; nec ultra sit,quod timeamus ex inimico quia propter salvationem nostram venire credimus nostrum piissimum Redemptorem. Pater noster. Liberati a malo. fol. A. Lauda, Miserere, Deus omnium. Benedictio.Deus qui venit. Require fol. 39. In nomine Domini nostri Jesu Christi perficiamus cum pace. R. Deo gratias. Eaeeunte vespera. Lauda. Erit lux magna. Sono. Qui regis Israel. Require fol. 39. Antiphona.Quam pulchrisunt super montespedes evangelizantes pacem : prædicantes salutem,dicentes. P. Sion, regnabit Deus tuus. W.0mnes Gentes, plaudite manibus: jubilate Deo invoce exultationis. P. Sion, regnabit, W. Gloria, et honor Patri et Filio, etc. P. Sion regnabit. Lauda.Cantate Domino,etbenedicite nomen ejus: Alleluia. P. Bene nunciate de die in diem salutare ejus. Alleluia. Alleluia. W. Cum converterit Dominus captivitatem plebis suæ,lætetur Jacob,et exultet Israel. P. Bene nunciate. W. Gloria, et honor Patri, et Filio, etc. P. Bene nunciate.' Hymnus. Christi caterva clamitet. Require fol, 1. Capitula. Deus, cujus æternitatis. Require fol. 8. Benedictio. Christus Dominus, qui per susceptæ. Require fol. 8.

« PoprzedniaDalej »