Obrazy na stronie
PDF
ePub

Benedictus in filiis Aser, * sit placens in fratribus A

suis,

Tingat in oleo pedem suum: ferrum et æs calceamentum ejus.

Sicut dies juventutis tuæ, ita et senectus tua Non est alius ut Deus fortissimus: accensor cœli auxiliator tuus.

Magnificentiæ ejus discurrunt nubes, habitacula ejus sursum, et subter brachia sempiterna: ejiciet a facie tua inimicum, dicetque : Conterere.

Habitabit Israel confidenter, et solus: oculi Jacob in terra frumenti et vini, cœlique caligabunt

rore.

Beatus tu Israel: * quis similis tibi popule, qui salvaris a Domino?

Scutum auxilii tui : et gladius gloriæ tuæ. Negabunt te inimici tui, et tu eorum colla calcabis.

P. Et qui appropinquant pedibus ejus, accipient de doctrina ipsius. Gloria, et honor.

P. Et qui appropinquant.

Oratio. Venisse te Dominum cum Sanctorum mil. libus, et venturum Prophetarum vaticiniis audientes, exposcimus ut,qui te ad redemptionem mundi venisse jam credimus, venturum quoque ad judicium, purgatis cordibus præstolemur: ut, quia in manu tua sanctorum multitudo consistit, in remedio pietatis tuæ reditus a te peccantium cumuletur: qualiter adpropinquantes pedibus tuis,satiemur semper doctrina intimæ visionis. R. Amen. Per.

Ad Benedictus. Antiphona. Sancti et humiles corde, spiritus et animæ justorum, benedicite Dominum.

Canticum. Renedictus es. fol 6.

Sonus. Via justorum regia facta est Alleluia. Iter sanctorum preparatum est. Alleluia, alleluia. alleluia. V. Hic est civitas, salvatio justorum. Pone murum, et juxta murum congregationes Sanctorum. Alleluia.

Lauda. Laudate Dominum de cœlis Alleluia: Laudate eum in excelsis. Alleluia. Psalmus CXLVIII. Lectio libri Sapientiæ Salomonis (Cap. 1) R. Deo gratias.

Justorum animæ in manu Dei sunt, et non tanget illos tormentum mortis. Visi sunt oculis insipientium mori: et æstimata est malitia exitus illorum : et ab itinere justo abierunt in exterminium : et quod a nobis est iter exterminii: illi autem sunt in pace. Et si coram hominibus tormenta passi sunt, spes illorum immortalitate plena est. In paucis vexati, et in multis bene disponentur: quoniam Deus tentavit illos, et invenit eos dignos se. Tanquam aurum in fornace probavit illos, et quasi holocausti hostiam accepit illos, et in tempore erit respeclus illorum. Fulgebunt justi, et tanquam scintillæ in arundineto discurrunt. Judicabunt nationes, et dominabuntur populis, et regnabit illorum Dominus in perpetuum. R. Amen.

B

Hymnus.

Rex gloriose Martyrum, Corona confitentium; Qui respuentes terrea Perducis ad Cœlestia. Aurem benignam protinus Appone nostris vocibus : Trophea sacra pangimus: Ignosce quod delinquimus. [CLXVIII] Tu vincis in Martyribus, Parcendo confessoribus: Tu vince nostra crimina, Donando indulgentiam.

Deo Patri sit gloria, Ejusque soli Filio, Cum Spiritu Paraclito, In sempiterna sæcula.

Amen.

Supplicatio. Oremus. fol. CLXII.

Capitula. Deus, qui beatorum tuorum N. N. Martyrum solicitus custos, et amplificus remunerator existis hanc plebem nostram agonibus congaudentem, intende clemens, et da singulis quod poscunt, qui Sanctis tribuisti de hoste triumphum : ut quos per carnis mortem tibi placuisse meminimus, patronos apud te semper strenuos habeamus. Pater noster. Liberati. fol. 2.

Lauda. Gaudium sempiternum super caput Sanctorum: P. Laus. et jocunditas apprehendit eos. Alleluia, alleluia. V. Beati, qui custodiunt judicium, C et faciunt justitiam in omni tempore. P. Laus. V. Gloria, et honor. P. Laus.

Benedictio. Sanctorum præcipuorum. fol. CLXV.
In nomine.

Commemoratio.Lauda.Adannuntiandum.Oratio. Mane Domine. fol. CLIX.

OFFICIUM PLURIMORUM MARTYRUM DUARUM CAPPARUM VEL NOVEM LECTIONUM. Ad Vesperos.

Lauda. Exortum est, fol. CLXII.

Sonus. Alleluia. Justi in perpetuum vivent Alleluia, V. Et apud Dominum est merces eorum. Alleluia, alleluia.

Dominus sit. R. Et cum.

Antiphona. Sanctorum ossa germinabunt de loco suo; P. Et nomina eorum sicut lilia munda flore. bunt. . Plantati in domo Domini, in atriis domus Dei nostri. P. Et nomina. V. Gloria. P. Et nomina. Dominus sit. R. Et cum.

Lauda. Invocabant Dominum, et ipse exaudiebat eos: P. in columna nubis loquebatur ad eos. Alleluia, alleluia. V. Et clamaverunt justi ad Dominum cum tribularentur: et de necessitatibus eorum liberavit eos. P. In columna. V. Gloria, etc. P. In columna. Hymnus. Sanctorum meritis. Supplicatio. Oremus. fol. CLXII.

Capitula. Sancte Domine, in cujus honore Martyrum tuorum N. N. pia confessione lætamur, oramus te,et quæsumus ;ut qui propter David servum tuum

Christi tui faciem non avertis, propter nos famulos A sunt justitiam,adepti sunt repromissiones, extinxetuos, Sanctorum Martyrum tuorum N.N, suffragia non retardes

Pater noster. Liberati. fol. 2.

Benedictio. Benedicat vos Dominus intercessu sanctorum Martyrum suorum N.N., et dextera sua protectos custodire dignetur. R. Amen. Liberet vos eorum meritis a cunctis vitæ præsentis illecebris; et gratiam Sancti Spiritus infundat in cordibus vestris. R.Amen. Auferat a vobis omnes maculas delictorum; et perducat vos ad splendorem omnium Sanctorum suorum R. Amen.

Per.

Lauda. Respexit eos cum tribularentur Alleluia. P. Cum exaudiret orationes eorum. Alleluia, alleluia,

runt impetum ignis, fugaverunt aciem gladii, fortes facti sunt in bello, V. Obturaverunt ora leonum, convaluerunt de infirmitate sua. P. Et fortes. V. Gloria, et honor. Reiteretur Responsorium. Sancti. In laudibus.

Ad Canticum Antiphona. Gloriosus Dominus in Sanctis, gloriosus, et mirabilis.

Canticum. Cantemus Domino. fol. LXXXIII. Antiphona. Gloriosus Dominus in Sanctis ejus. Ad Benedictus. Antiphona.Sancti et humiles corde, spiritus et animæ justorum, benedicite Dominum. Canticum. Benedictus. fol. 6.

Antiphona. Sancti et humiles corde.

Sonus. Via justorum facta est, allleluia: Iter San

alleluia. V.Et clamaverunt justi ad Dominum cum B ctorum præparatum est, Alleluia, alleluia. ỳ. Hic tribularentur: et de necessitatibus eorum liberavit eos. P. Cum. V. Gloria, et honor. P.Cum.

Oratio. Confitentes tibi, Domine,in omnibus operibus tuis, te benedicent in Sanclis: Te quæsumus, ut nos Martyrum tuorum N.N.intercessione sanctifices, et perfectione corones. R. Amen.

Per.

In nomine.

Ad Matutinum.

Da nobis lætitiam. Psalmus L.

Oratio. Redde nobis Domine. fol. CLXIII. Antiphona 1. Palmæ fuerunt in manibus Sanctorum et magno clamore dicebant: P. Salus Deo nostro, qui sedet super thronum, et Agno. V. Et adjuvabit eos Dominus, et liberabit eos qui speraverunt in eo. P. Et magno clamore. V. Gloria, et honor. P. Salus Deo nostro.

Oratio. Confitentes tibi Domine. Quære retro hic in Vesperis præcedentibus.

Antiphona 2. Florete Sancti sicut rosa plantata super aquas, P. Et quasi lilium date odorem suavitatis. V. Plantati in domo Domini, in atriis domus Dei nostri, P. Et quasi lilium. V. Gloria, et honor. P. Et quasi lilium.

(CLXIX) Oratio. Exultatio sanctorum tuorum N, N. Martyrum, Domine Deus Sancte, quæsumus, te requirentes, et invocantes exaudi; et hæc nobis munere pietatis attribue: utdum litamus triumphis Martyrum,salvemur suffragiis Sanctorum. R. Amen.

Per.

Antiphona 3. Filius Dei lætatus est super justos; et in paradiso delitiarum constituit illos. V. Et clamaverunt justi ad Dominum cum tribularentur: et de necessitatibus eorum liberavit eos. P. Et in paradiso. v. Gloria, et honor. P. Et in.

Oratio. Redime, Domine, in te sperantium animas nostras: et quia servos tuos nos esse confidimus, Amicorum tuorum suffragiis commendamur: nec unquam eorum auxilio deseramur; quorum nunc te precibus annuere feliciter gratulamur. R. Amen.

Per.

R. Sancti qui per fidem vicerunt regna, operati

C

est civitas, et salvatio justorum. Pone murum, et juxta murum congregationes Sanctorum. Iter Sanctorum præparatum est. Alleluia, alleluia.

Lauda. Laudate Dominum de cœlis Alleluia: laudate eum in excelsis. Alleluia. Psalmus CXLVIII. P. Iter Sanctorum præparatum est. Alleluia. Prophetia. Justorum animæ.

Hymnus. Rex gloriose.

Supplicatio. Oremus Redemptorem.

Capitula. Deus, qui beatorum Martyrum. Benedictio. Benedicat vos Dominus. folio clxv, LXVI, LXVII, LXVI.

In nomine Domini.

Fiat commemoratio. Antiphona. Ad annuntiandum

Oratio. Mane Domine. fol. CLIX.

INCIPIT HISTORIA

UNIUS CONFESSORIS PONTIFICIS PRÆCIPUI.

Ad Vesperos.

Lauda. Confessionem, et decorem induisti: P. Amictus sicut lumen vestimentum. V. Confessio et spes in conspectu ejus : sanctitas et magnificentia in sanctitate ejus. P. Amictus sicut lumen. Dominus sit. R. Et cum.

Sonus.Confitebor tibi Domine in toto corde meo: narrabo mirabilia tua. Alleluia.V. Lætabor et exultabo in te Domine : psallam nomini tuo Altissime. Alleluia.

Dominus sit. R. Et cum.

Antiphona. Confitebor tibi Domine in toto corde meo P. In consilio justorum, et congregatione. V. Adorabo ad templum sanctum tuum, et confitebor nomini tuo. P. In consilio. V. Gloria, et honor. P. In consilio.

Dominus sit. R. Et cum.

Lauda. Confitebor tibi Domine rex Alleluia: P. Et collaudabo Deum salvatorem meum. Alleluia, alleluia. V. In conspectu Angelorum psallam tibi : adorabo ad templum sanctum tuum, et confitebor nomini tuo, P. Et collaudabo. V. Gloria, et honor. P. Et collaudabo.

Hymnus.

Summe Confessor, sacer, et sacerdos, Temporum metas rota torquet anni; Tempus est nobis tibi consecratum Plangere festum.

Præsul insignis, meritisque clare, Te sacra Cleri, populique turba Corde prostrati, pietate multa

Vernula Patrem.

Vota cunctorum relegas in aula Regis æterni: foveas utrumque Ordinem; cujus pius extitisti Pastor in urbe

Questubus cunctis referunt gementes; Gestis culparum, lachrymisque pandunt [CLXX] Pessimæ mentis, animæque nigræ Crimina dira

Dignaque pœna revocat in ora Nostra, cum dira miseros perurget Pendere mundo, variante facta

Cœlitus ira.

Tu procul casus prohibe tonantis :
Pelle peccata, tenua furorem :
Pestis et morbus, petimus, recedant,
Sospite cive.

Moribus cultis moderare vitam, Conferque sudam, placidamque mentem: Corda virtutum meditentur alma

Munera Christi.

Sancte, tu præbe, quotiens rogaris, Profluos fructus, pluviasque largas: Credimus, cuncta, Domino favente, Te dare posse.

Credimus Christum pretium laborum,
Præmium justum studiis dedisse;
A quibus per artus etiam solutos
Morte, bearis,

Gloriam Christo patulo canamus
Ore præstanti sibi servienti;
Tanta qui pollet Deitate simplex,

Trinus et Unus. Amen.

A

Supplicatio. Oremus Redemptorem mundi Dominum nostrum Jesum Christum, cum omni supplicatione rogemus ; ut per gratiam ipsius, et per intercessionem Sanctæ Mariæ virginis et genitricis suæ, et sancti N. Episcopi et Confessoris, nobis salutem animæ, et corporis, et remissionem peccatorum, et pacem propitius donare dignetur. R. Præsta æterne omnipotens Deus.

Kyrie eleison. R. Christe eleison. Kyrie eleison. Capitula.Tu Paternæ Divinitatis consors, et Unigeniti connexe Sancte Spiritus,tuam quæsumus, in hæc sacrificia vespertina appone clementiam: Ut plebs, quæ tuum honorat Confessorem, famulanter te quæsumus, sentiat in beneficiis largitorem, sua quisque vota se obtinuisse congaudeat ; dum Confessoris sui atque Pontificis N. recursis festivitatibus celebrat Natalem.

Pater noster. Liberati fol. 2.

Benedictio. Per interventum beatissimi Antistitis et Confessoris sui N. benedictio Domini largissima veniat super vos. R. Amen. Orationibus vestris accommodet aurem, et petitionum vestrarum propitius exaudiat precem. R. Amen. Viam salutis,ipso intercedente, in hujus vitæ cursu præambulemus; ut ad culmen regni cœlestis omnes illæsi perveniamus. R. Amen.

Per.

Lauda. Germinabunt ossa tua quasi salices Alleluia, P. Juxta fluentes aquas. Alleluia alleluia. V. Et erit tamquam lignum, quod transplantatum est P. Quasi salices.V. Gloria, et honor. P. Juxta.

Oratio. Domine Deus, qui beatissimo Confessori tuo atque Pontifici N. dedisti, ut caro ejus requieB sceret, et pro nominis confessione coronam justitiæ consequi posset: da nobis miseris, ut qui confessionis meritum non habemus, ejus precibus et meritis vindictam scelerum evadamus: et sicut caro ejus in inferno non est derelicta, sed a corruptione criminum libera, spiritui post sociata cum Sanctis erit in gloria; ita nos peccatores, ut ad te veniamus, Redemptor criminum jube. R. Amen.

[blocks in formation]

Antiphona 1. Caro me requiescet in spe. P. Quoniam non derelinques animam meam in inferno: nec dabis sanctum tuum videre [CLXXI] corruptionem. V. Notas mihi fecisti vias vitæ, et implebis me lætitia cum vultu tuo delectationes in dextera tua usque in finem : P. Quoniam non derelinques V. Gloria, et honor. P. Nec dabis sanctum tuum.

Oratio. Domine Deus, qui beatissimo Confessori tuo atque Pontifici N. dedisti,ut caro ejus requiesceret, et pro nominis confessione coronam justitiæ consequi posset: da nobis miseris, ut qui confessio

nis meritum non habemus, ejus precibus et meri- A tis vindictam scelerum evadamus; et sicut caro ejus in inferno non est derelicta, sed a corruptione criminum libera, spiritui post sociata cum Sanctis erit in gloria; ita nos peccatores, ut ad te veniamus, Redemptor criminum jube. R. Amen. Per.

Antiphona 2. Custodisti corpus meam ab omni pollutione P. Odor tuus, Domine, concupiscentias in me excitavit æternas. V. Quoniam tu illuminas lucernam meam Domine : et dixi: Illumina tenebras meas. P. Odor tuus Domine. V. Gloria, et honor. P. Odor tuus.

Oratio. Christe Jesu Dei Filius, qui custodisti corpus beatissimi Confessoris tui atque Pontificis N. ab omni pollutione; in quo odor tui muneris B concupiscentias excitavit æternas excita in nos talem charitatis tuæ amorem, quo voluptates superemus carnales; et sic vivamus, ut non futuras veniamus in pœnas: ut qui ultionem meremur promeritam; beatitudinis regnum consequamur intercessionibus sanctis. R. Amen.

Per.

Antiphona 3. Facies tua tamquam aqua munda illuminabitur : P. Vultus autem tuus sicut lucifer orietur a meridiana parte ; germinabit tibi vitam. y. Non detin commotionem pedem tuum: neque obdormiet, qui custodit te. P. Vultus. V. Gloria. P. Vultus.

Oratio. Eterne omnipotens Deus, qui sanctum Pontificem et Confessorem tuum N., cujus nunc præsenti festivitate gaudemus, ita pro nomine tuo B fortiter mundi fallacias repugnare fecisti, ut nihil præsenti sæculo, tuo magno præferret amori; nobis quoque peccatoribus famulis tuis, ejus concede pre. cibus; ut nullis impediti adversitatibus inimici, ad te Dominum properare festinemus invicti. R. Amen. Per misericordiam tuam, etc.

[CLXXI] Responsorium. Ecce Domine in toto corde suo te solum Confessor tuus N. confitetur et credit; dum conceptum amorem tuæ fidei confitendo narrat, et mirabilia tua de toto corde pronuntiat; ut credentes vitam habeamus in illo, P. In quo ille per confessionem meruit invenire mercedem. V. Lætare ergo, et exultare nos fac in te jugiter, et evidenter: ut in te habeamus post discrimina requiem. P. In quo ille. V. Gloria, et honor. Reiteretur Responsorium Ecce.

Oratio. Mirabilis in Sanctis tuis, Domine virtutum, exaudi supplices tuos,et peccatoribus nobis beatissimi Confessoris tui atque Pontificis N. patrocinia largire, et charitatis perpetuæ ubertatem attribue. Ille coronam virtutis meruit; nos ejus suffragiis, te donante, veniam criminum, et pacem perpetuæ charitatis consequi mereamur. R. Amen. Per misericordiam.

In laudibus.

Ad Canticum. Antiphona. Confitebor tibi Domine quia liberasti me a rugientibus, paratis ad escam, et de manu quærentium animam meam,

D

*

Canticum Ecclesiastici (cap. LI). Confitebor tibi Domine Rex, et collaudabo te Deum salvatorem meum.

Confitebor nomini tuo magno: quoniam adjutor et protector factus es mihi,

Et liberasti animam meam a perditione, * et a laqueo linguæ iniquæ, et a labiis operantium mendacium,

Et contra assistentes factus es mihi adjutor. Et liberasti me secundum multitudinem misericordiæ nominis tui

A rugientibus, paratis ad escam, * et de manu quærentium animam, et de portis tribulationis quæ circumdedit me :

A pressura flammæ quæ circumdedit me, * et in medio ignis non æstuavi:

*

De altitudine ventris inferi, et lingua iniqua, et a verbo mendacii, a rege injusto, et a lingua injusta:

Laudabit usque ad mortem anima Dominum, et vita mea in inferno appropinquans erat in inferno deorsum.

Circumdederunt me undique et non erat qui adjuvaret. * Respiciens eram ad adjutorium meum, et non erat.

[CLXXII] Memoratus sum misericordiæ tuæ Domine, et operationis tuæ, quæ a sæculo sunt: Quoniam eruis sustinentes te, * et liberas eos de manibus gentium.

Exaltasti in terra habitationem meam, et pro mortuo deflendo deprecatus sum.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]
[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

Lauda. Alleluia, Confessio ejus super coelum et terram Alleluia: Exaltavit cornu populi sui. Alleluia. Hymnus est omnibus sanctis ejus. Alleluia, alleluia. Psalmus CXLVII. Reiteretur Antiphona. Alleluia. Confessio ejus super cœlum et terram. V. Gloria, et honor. P. Exaltavit cornu populi sui. Alleluia. Ut supra.

Lectio libri Esaie Prophetæ (cap. XLI). R. Deo gratias.

Hæc dicit Dominus: Ecce servus meus, suscipiam eum : electus meus, complacuit sibi in illo anima mea dedit spiritum meum, judicium super gentibus profert. Non clamabit, neque accipiet personam, neque audietur foris vox ejus. Calamum quassatum non conteret, et lignum fumigans non extinguet: in veritate educet judicium.Non erit tristis, nec turbulentus, donec ponat in terra judi cium et legem ejus insulæ expectabunt. R. Amen Hymnus.

Deus immensa Trinitas,
Corona confitentium,

Et magna laus Martyrum,

Sume preces fidelium.

B

C

D

Hujus sancti Pontificis
Et Confessoris merito
Præstes nobis solatia;
Cunctaque purges noxia :
Ut confitentes erigas,
Et peccatores redimas,
Donando indulgentiam,
Et conferendo gratiam.

Et ut vir hic confessus est
Tuum nomen mortalibus;
[CLXXII] Ita devotis mentibus
Te fateamur omnibus.

Deo Patri sit gloria, Ejusque soli Filio,

Cum Spiritu Paraclito,

In sempiterna sæcula.

Amen.

Supplicatio. Oremus Redemptorem, f. CLXX. Capitula. Christe Deus, qui per Apostolum tuum oris confessionem ad salutem prodesse dixisti ; Confessoris tui atque Pontificis N. precibus consule nostræ saluti: ut ea, quæ corde credimus, ore autem professi fuerimus, a te exaudiri ocyus mereamur, quo jubente; dicamus :

Pater noster. A malo nos libera. fol. 10.
Dicat Presbyter. Humiliate vos benedictioni.
Dominus sit. R. Et cum.

Lauda. Germinabunt ossa tua.

Benedictio. Per interventum beatissimi.folio.CLXX. In nomine Domini. Fiat commemoratio. Lauda. Ad annuntiandum mane misericordiam tuam. Oratio. Mane Domine oratio nostra. folio CLIX. INCIPIT OFFICIUM

UNIUS CONFESSORIS PRÆCIPUI NON PONTIFICIS.

Ad Vesperos.

Lauda. Confessionem, et decorem. folio CLXIX. Dominus sit. R. Et cum.

Sonus. In conspectu Angelorum psallam tibi Domine Alleluia: Adorabo ad templum sanctum tuum, et confitebor tibi, Domine. Alleluia.

Dominus sit. R. Et cum.

Antiphona. Confitebor tibi Domine, quoniam exaudisti me P. Et factus es mihi in salutem. . Deus canticum novum cantabo tibi in psalterio decachordo psallam tibi. P. Et factus es. . Gloria, et honor. P. Et factus.

Dominus sit. R. Et cum.

Lauda. Confitebor Domino Alleluia. P. Secundum justitiam ejus. Alleluia. Et psallam. Alleluia. V. Lætabor et exsultabo in te Domine : et psallam nomini tuo Altissime. P. Secundum justitiam. V. Gloria, et honor Patri. P. Et psallam. Alleluia. Hymnus.

Iste Confessor Domini sacratus, Festa plebs cujus celebrat per orbem, Hodie lætus meruit secreta

Scandere cœli.

Qui pius, prudens, humilis, pudicus. Sobrius, castus fuit, et quietus;

« PoprzedniaDalej »