Obrazy na stronie
PDF
ePub

nem, ad hominum perniciem converti; summosque homines, et virtutis amantissimos, plerumque mala fortuna usos esse.

1. 1. [Ed. Ald. p. 60.] QUÆ cum Balbus dixisset, tum arridens Cotta, Sero, inquit, mihi, Balbe, præcipis, quid defendam. Ego enim, te disputante, quid contra dicerem, mecum ipse meditabar, neque tam refellendi tui causa, quam ea, quæ minus intelligebam, requirendi. Cum autem suo cuique judicio sit utendum, difficile factu est,' me id sentire, quod tu velis. 2. Hic Velleius, Nescis, inquit, quanta cum expectatione, Cotta, sim te auditurus: jucundus enim Balbo nostro sermo tuus contra Epicurum fuit. Præbebo igitur me tibi vicissim attentum contra Stoicos auditorem spero enim, te (ut soles) bene paratum venire. 3. Tum Cotta, Sim, mehercule,' inquit, Vellei: neque enim mihi par ratio cum Lucilio est, ac tecum fuit.“ Qui tandem? inquit ille. Quia mihi videtur Epicurus vester de Diis immortalibus non magnopere pugnare: tantummodo negare Deos esse non audet, ne quid invidiæ subeat, aut criminis. Cum vero Deos nihil agere, nihil curare, confirmat, membrisque humanis 5 esse præditos, sed eorum membrorum usum nullum habere; ludere videtur, satisque putare, si dixerit, esse quandam beatam naturam et æternam. 4. A Balbo autem, animadvertisti, (credo) quam

a Tum Colta, Sic est, mehercule, inquit ; paratum venire me oportet ; neque enim mihi tale certamen cum Lucilio est, quale tecum fuit.

Ne odium publicum incurrat, aut criminis suspicionem.

CAP. I. 1 Ita BG HIM N, La, E, Paris. 1. factum est A C K, Gud. 2. Paris. 2. 3.2 Glog. Red. Heindorf. inquit Cotta, q. c. expectatione. Mox, igitur me ego tibi Paris. 1. 2. 3. M N, Glog. Red. Schutz. Moser. Nobb. igitur ego me tibi Victor.-3 Sed mehercule margo Venet. 1507. Sane hercule conj. Manut. Sic est, me hercule Lamb. Sum mehercule Glog. Heindorf. Nobb. Non mehercule Reg. Schutz. Moser. Minime hercule conj. Wyttenb. mehercule est de conj. Bouhierii; id postea e cod. Reg. recepit Lall. Mox, mihi par certatio conj. Lamb.-4 Quia mihi, inquit Glog. Schutz. Nobb.5 Red. Heindorf. Schutz. membris quidem humanis. Mox, habere nullum e cod.

NOTE

a Suo cuique judicio] Accommodate ad ingenium Academicorum, arrogans, et alieni judicii impatiens.

Sim

Affine est illud ad Atticum: Ego
meo judicio multo stare malim, quam
omnium reliquorum.'

1

multa dicta sint, quamque, etiam si minus vera, tamen apta inter se et cohærentia. Itaque cogito, (ut dixi) non tam refellere ejus orationem, quam ea, quæ minus intellexi, requirere. Quare, Balbe, tibi permitto, responderene mihi malis, de singulis rebus quærenti ex te ea quæ parum accepi, an universam audire orationem meam." Tum Balbus: Ego vero, si quid explanari tibi 7 voles, respondere malo: sin me interrogare, non tam intelligendi causa, quam refellendi; utrum voles, faciam: vel ad singula, quæ requires, statim respondebo; vel, cum peroraris, ad omnia. 5. Tum Cotta, Optime, inquit. Quamobrem sic agamus, ut nos ipsa ducit oratio. 11. Sed, antequam de re, pauca de me. Non enim mediocriter moveor auctoritate tua, Balbe, orationeque ea, quæ me in perorando cohortabatur,' ut meminissem, me et Cottam esse et pontificem: quod eo (credo) valebat, ut opiniones, quas a majoribus accepimus de Diis immortalibus, sacra, cærimonias, religionesque, defenderem. Ego vero eas defendam semper, semperque defendi: nec me ex ea opinione, quam a majoribus accepi de cultu Deorum immortalium, ullius unquam oratio aut docti aut indocti movebit. Sed, cum de religione agitur, Ti. Coruncanium,3 P. Scipionem, P. Scævolam,

Permitto te eligere, an velis respondere mihi, interroganti de singulis rebus, quas in oratione tua parum intellexi; an potius audire orationem meam, continuato et non interrupto cursu.

Uff. Moser. Orell.-6 Margo Venet. 1507. et Ascens. ejus rationem.7 Victor. tibi explanari. Mox, quæ requiris Victor.-8 Glog. Reg. Heindorf. ducit ratio; Schutz. de Heindorfii conjectura ducet ratio.

CAP. II. 1 Lamb. conj. qua me in perorando cohortabaris. Verba orationeque ea sine causa suspecta Schutzio.' Orell.-2 Manut. Lamb. omittunt semper.-3 T. Coruncanium Junt. Victor. Lamb. correxerat jamjam Manut.

NOTE

b El Coltam esse] Verba Balbi, sub finem libri superioris, sunt,' Teque et principem civem putes, et pontificem esse.'

c Ti. Coruncanium] Coruncanins cognomine caruit, quippe ortus obscuri. Per omnes virtutum gradus, quo tempore labor, industria, consi

lium in urbe florebant, evectus, viam aperuit plebeiis ad pontificatum maximum, quem primus ex illis obtinuit, (ut habent Capitolina marmora) propter eximiam juris divini et humani scientiam. Camerio municipio oriundus, auctore Tacito, et Cicerone pro Plancio, qui tamen, pro Sulla,

pontifices maximos, non Zenonem, aut Cleanthem, aut Chrysippum, sequor: habeoque C. Lælium augurem, eundemque sapientem, quem potius audiam de religione dicentem in illa oratione nobili, quam quenquam principem Stoicorum. Cumque omnis populi Romani religio in sacra et in auspicia divisa sit; tertium adjunctum sit, si quid, prædictionis causa, ex portentis et monstris, Sibyllæ interpretes haruspicesve monuerunt; barum ego religionum nullam unquam contemnendam putavi: mihique ita persuasi, Romulum auspiciis, Numam sacris constitutis, fundamenta jecisse nostræ civitatis: quæ nunquam profecto, sine summa placatione Deorum immortalium,

Coruncanium, Scipionem, Scævolam margo Venet. 1507. Mox, eundem sapientem Manut. Lamb. Tum, dicentem de religione Med. Reg. Eliens. 1. 2. A B I M N, Gud. 2. Paris. 1. 2. 3. U, Hervag. margo Venet. 1507. Junt. Victor. Dav.-4 Codd. aliquot, margo Venet. 1507. Junt. Heindorf. et auspicia. Statim, et tertium Glog. Reg. Heindorf. Schutz. Nobb. Orell. Tum, ex por

NOTE

natum Tusculi scribit. Sed locum mendosum suspicor. De Vulsiniensibus, Vulcientibusque, Etruriæ populis, triumphavit; a quo triumpho nulla deinceps belli cum Etruscis mentio fuit. In senectute dictator, triennio post defunctus, anno U. C. 510. Successorem habuit in pontificatu L. Cæcilium Metellum, ut in Catone Majore dicitur.

d P. Scipionem] Nasicam; patremne, an filium, an nepotem, non admodum certum est; tres enim illi Nasicæ, pontifices maximi, suo quisque tempore creati sunt: pater, propter exceptam hospitio Matrem Deum, qui et vir optimus' a senatu judica. tus; filius, propter juris divini huma nique scientiam, qui Corculum' dictus; nepos, propter antepositam cognationi patriam, ut scribit Paterculus, oppressumque Ti. Gracchum, consobrinum suum; ob quam causam primus omnium absens pontifex maximus factus est. De Corculo mentio.

nem hic esse crediderim.

e P. Scævolam] E gente Mucia : pontifex factus est in locum fratris sui, P. Licinii Crassi Muciani, ab Aristonico occisi in Asia: scripsit de Jure libros decem; extant tribunatus ejus denarii non inelegantes, quibus Hercules leonem Nemeæum strangulans exhibetur. Ad hunc, mortuo ejus secundo fratre Q. Scævola augure, Cicero se contulisse scribit in Lælio. De illo nos plura Acad. lib. II.

f Lælium augurem] De Lælio augure vide de Fin. lib. 11. et Tuscul. 1. 1. De illius oratione, hæc in Bruto:

Oratione Lælii de collegiis, nihil dulcius, in qua de religione disseruit.' Impræsentia nihil illius extat.

Sibyllæ interpretes] Octodecim fuere Sibyllinorum carminum interpretes, penes quos cura esset Sibyllarum carmina consulere, cum opus erat.

h

tanta esse potuisset. [p. 61.] Habes, Balbe, quid Cotta, quid pontifex, sentiat. Fac nunc ergo intelligam, tu quid sentias. 6. A te enim philosopho rationem accipere debeo religionis; majoribus autem nostris, etiam nulla ratione reddita, credere." III. Tum Balbus, Quam igitur a me rationem, inquit, Cotta, desideras? Et ille, Quadripartita,' inquit, fuit divisio tua: primum ut velles docere, Deos esse; deinde, quales essent; tum, ab his mundum regi; postremo, consulere eos rebus humanis. Hæc, si recte memini, partitio fuit. Rectissime, inquit Balbus: sed expecto, quid requiras.

2

7. Tum Cotta, Primum quidque videamus, inquit. Et si id est primum, (quod inter omnes, nisi admodum impios, convenit, mihi quidem ex animo exuri 3 non potest) esse Deos; id tamen ipsum, quod mihi persuasum est auctoritate majorum, cur ita sit, nihil tu me doces. Quid est, inquit Balbus, si tibi persuasum est, cur a me velis discere? Tum Cotta, Quia sic aggredior, inquit, ad hanc disputationem, quasi nihil unquam audierim de Diis immortalibus, nihil cogitaverim; rudem me discipulum et integrum

tentis et monitis cod. Ursin. harum ergo religionum Victor. Grut.-5 Ita Reg. Med. I N, Paris. 2. E O U, Bonon. 1494. Mars. Ascens. Thuan. Dav. potuissent Pall. A B C G H K M, Gud. 2. Junt. Victor.-6 Moser. et Orell. fac nunc ego e Lactant. Inst. 11. 6. probantibus Walker. Wyttenb. Gœrenz.— 7 Lactant. reddita, rationis est credere.

CAP. III. 1 Quadripertita Victor. Lamb. Mox ab iis mundum Reg. alii codd. et Orell.-2 Primum quidem Glog. Heindorf. Nobb. Ac primum quidem illud videamus, inquit, quod inter, &c. conj. Schutz. Primum quidque videamus, inquit, etsi, &c. Manut. Lamb. Heindorf. Moser. Orell.-3 Ita Victor. Manut. Lamb. Dav. exui e duobus codd. Lall. Moser. Nobb. exire Glog. Red. margo Venet. 1507. Junt. Heindorf. erui de Walkeri conjectura Schutz. exseri suspic. Lamb. excuti conj. nescio quis ap. Lamb. probante Ernesti; eximi nescio quis ap. Orell.-4 Margo Venet. 1507. Junt. Manut. Lamb. persuasum est, esse Deos, auct.-5 Qui sic Paris. 3. aggredior, inquit, hanc G H I, Paris. 1. Mox, rudem me et integrum discipulum Glog. Red. A B CH N, Paris. 1. 2. 3. Gud. margo Venet. 1507. Victor. Junt. Dav. Hein

NOTE

Tanta esse] Idem præclare habet in Orat. pro Haruspicum Responsis: 'Quam volumus licet, P. C. nos ipsi amemus; tamen nec numero Hispanos, nec robore Gallos, nec callidi

tate Pœnos, nec artibus Græcos; sed pietate ac religione superavimus.'

Animo exuri] Forte eximi. Idem Muretus suspicatur.

accipe; et ea, quæ requiro, doce. 8. Dic igitur, quid requiras. Egone? primum illud, cur, quod, [perspicuum in istam partem,] ne egere quidem oratione dixisses,7 quod esset perspicuum, et inter omnes constaret, de eo ipso tam multa dixeris. Quia te quoque, inquit, animadverti, Cotta, sæpe, cum in foro diceres, quam plurimis posses, argumentis onerare judicem, si modo eam facultatem tibi daret causa. Atque hoc idem et philosophi faciunt, et ego, ut potui, feci. Tu autem, qui id quæris, similiter facis, ac si me roges, cur te duobus contuear oculis, et non altero tantum, cum idem uno assequi possim. IV. 9. Tum Cotta, Quam simile istud sit, inquit, tu videris. Nam ego neque in causis, si quid est evidens, de quo inter omnes conveniat, argumentari soleo (perspicuitas enim argumentatione elevatur "); ' nec, si id facerem in causis forensibus, idem facerem in hac subtilitate sermonis. Cur contuerere autem altero oculo, causa non esset; cum idem obtutus esset amborum, et cum rerum natura (quam tu sapientem esse vis) duo lumina ab animo ad oculos perforata nos habere voluisset. Sed, quia non confidebas, tam esse id perspicuum quam tu velles, propterea multis

Minuitur.

2

dorf. Moser. Orell.—6 Dic igitur, inquit A B C GHIM N, E O UV, Paris. 1. 2. 3. Gud. 2. Reg. Med. Eliens. 1. 2. Bonon. 1494. Victor. Junt. Ascens. Lamb. Orell.-7 Moser. et Orell. cur, qui id in ista partitione ne egere quidem oratione dixisses; Crat. habet etiam qui id ; Monac. quod; Lamb. cur quod in istam partem, &c. qui tamen volebat in ista parte; Schutz. de Heindorfiii conjectura cur quod in ista partitione, &c. Tum, quod esset conspicuum Manut.-8 Quippe qui te quoque, inquit, animadvertissem conj. Heindorf. Mox, possis A B CHI M.-9 Atqui hoc conj. Heindorf. Statim, quod quæris G H IN, Paris. 1. 2. E . quid quæris Gud. 2. Thuan. Deinde, et non altero contuear, cum, &c. codd. aliquot, Junt. Victor. Dav. Heindorf. Orell. et non alterutro, cum, &c. cod. Uff. probante Moser.

CAP. IV. 1 Codd. aliquot, et margo Venet. 1507. levatur.-2 Cur contuereris Reg. Med. Glog. G M N, Gud. 2. Paris. 2. E U, margo Venet. 1507. Junt. Manut. Lamb. Dav. Heindorf. Schutz. Cur contueres A B C. Cur contuerer H I, Paris. 1. Cur contueris Paris. 3. Actutum, autem me de Heindorfiii conjectura Schutz.—3 Red. Heindorf. Moser. id esse. Mox, quam tu

NOTE

Cur quod [perspicuum in istam partem] Locum mendosum varii varie emendant. Sensus, sin minus verba, esse debet ejusmodi: Primum illud requiro, cur, cum istam partem ne

egere quidem oratione dixisses, quod esset perspicua, et inter omnes constaret, de ea tamen ipsa tam multa dixeris ?

« PoprzedniaDalej »