Obrazy na stronie
PDF
ePub

mis ejus tenebris, plurimarum rerum latet utilitas, quæ, ad usum hominum orta, ab hominibus solis invenitur.

LXV. Illud vero, quod uterque vestrum fortasse arripiet ' ad reprehendendum (Cotta, quia Carneades libenter in Stoicos invehebatur; Velleius, quia nihil tam irridet Epicurus, quam prædictionem rerum futurarum), mihi videtur vel maxime confirmare, Deorum providentia consuli rebus humanis. Est enim profecto divinatio, quæ multis locis, rebus, temporibus apparet, tum in privatis, tum maxime in publicis. [p. 59.] 163. Multa cernunt haruspices: multa augures provident: 3 multa oraculis declarantur, multa vaticinationibus, multa somniis, multa portentis; quibus cognitis, multæ sæpe res hominum sententia atque utilitate partæ, multa etiam pericula depulsa sunt. Hæc igitur, sive vis," sive ars, sive natura, ad scientiam rerum futurarum homini profecto est, nec alicuiquam,+ a Diis immortalibus data. Quæ si singula vos forte non movent, universa certe tamen, inter se connexa atque conjuncta, movere debebunt.

164. Nec vero universo generi hominum solum, sed etiam singulis, a Diis immortalibus consuli et provideri solet. Licet enim contrahere universitatem generis humani, eamque gradatim ad pauciores, postremo deducere ad singulos. LXVI. Nam, si omnibus hominibus qui ubique

CAP. LXV. 1 Codd. aliquot, Victor. Dav. Orell. arripiet fortasse. Statim, quam prædicationem Victor.-2 Victor. omittit rebus; uncis inclusit Nobb. que multis locis et temporibus apparet, tum in privatis rebus, tum, &c. de Hein. dorfii conjectura Schutz. locis, temporibus, rebus conj. Wyttenb. Mox, cum in privatis codd. aliquot, Victor. Lamb. Dav. maxime publicis Junt. Victor. -3 Aldus prævident. Verba, multa augures provident, exciderunt ex ed. Grut. errore typogr. Mox, res ex h. sententia Glog. Heindorf. Schutz. Moser. Nobb. Orell. ex animi sententia Lamb. Actutum, atque utilitates Mars. Lamb. Orell.-4 Glog. Red. Heindorf. Schutz. Moser. Nobb. nec alii cuiquam; Junt. Victor. Manut. Lamb. Dav. nec ab alio alicui quam, &c.— 5 Manut. Lamb. omittunt tamen. Mox, debebant Glog. Heindorf. Moser.

NOTE

Cotta, quia] Cotta Carneadis opiniones sequebatur; Velleius, Epi

curi.

s Sive vis] In divinatione et vis, et

ars, et natura fuit: vis, in iis qui furore vaticinabantur; ars, in Etruscis; natura, in somniis.

sunt, quacumque in ora ac parte terrarum, ab hujusce terræ, quam nos incolimus, continuatione distantium, Deos consulere censemus ob eas causas,' quas ante diximus; his quoque hominibus consulunt, qui has nobiscum terras ab Oriente ad Occidentem colunt. 165. Sin autem his consulunt, qui quasi magnam quandam insulam incolunt, quam nos orbem terræ vocamus; etiam illis consulunt, qui partes ejus insulæ tenent, Europam, Asiam, Africam. Ergo et earum partes diligunt, ut Romam, Athenas, Spartam, Rhodum: " et earum urbium, separatim ab universis, singulos diligunt, ut Pyrrhi bello Curium, Fabricium,' Coruncanium; primo Punico Calatinum, Duillium,3 Metellum, Lutatium; secundo Maximum, Marcellum, Africanum; post hos, Paulum, Gracchum, Catonem, patrumve memoria Scipionem, Lælium: multosque præterea et nostra civitas, et Græcia, tulit singulares viros; quorum neminem, nisi juvante Deo, talem fuisse, credendum est. 166. Quæ ratio poëtas, maximeque Homerum, impulit, ut

a

*

CAP. LXVI. 1 Codd. aliquot, margo Venet. 1507. Junt. Victor. Dav. Heindorf. Moser. ob has causas.-2 Red. Heindorf. consulunt iis; Junt. et Victor. omittunt his. Statim, quandam magnam nonnulli codd. Heindorf. Schutz. Moser.-3 Duilium nonnulli codd. et Orell. Duellium Glog. Red. ABCHI, Lamb. Luctatium Junt. Victor. Mox, patrum vero memoria, &c.

NOTE

Africam] Nihil hic de America, quippe iis temporibus ignota; a Christophoro Columbo, Genuensi, anno 1492. detecta primum; deinde, ab Americo Vespucio, Florentino, lustrata, ab eodem nomen obtinuit.

Rhodum] Insula et urbs in Carpathio Mari. Insula prius Ophiusa;' deinde 'Telchinis,' Trinacria,' Corymbia' appellata est: urbs a Cecrope condita; et, a rosarum excellentia, vel a nympha, cui Rosa nomen, cognominata.

× Pyrrhi bello] Illud Florus Tarentinum vocat, quod Tarentini ejus auctores fuerint, vocato in auxilium Pyrrho.

y Curium] M. Curius Dentatus, Romanæ frugalitatis specimen, Samnitibus magnum auri pondus sibi deferentibus respondit, non aurum babere præclarum sibi videri, sed aurum habentibus imperare. De illo jam supra.

Fabricium] C. Fabricium Luscinum, (non Lucinum, ut quidam prave legunt) qui medicum, venale Pyrrhi caput sibi offerentem, repudiavit. Cic. de Off. lib. III. quod tamen Curio tribuunt Flor. et Val. Max.

a Coruncanium] Pontificem, qui bello Tarentino consul fuit cum P. Valerio Lævino.

d

4

principibus heroum, Ulyssi, Diomedi, Agamemnoni, Achilli, certos Deos, discriminum et periculorum comites, adjungeret. Præterea ipsorum Deorum sæpe præsentiæ, quales supra commemoravi, declarant, ab his et civitatibus et singulis hominibus consuli. Quod quidem intelligitur etiam significationibus rerum futurarum, quæ tum dormientibus, tum vigilantibus, portenduntur. Multa præterea ostentis, multa in extis, admonemur, multisque rebus aliis, quas diuturnus usus ita notavit, ut artem divinationis efficeret. 167. Nemo igitur vir magnus sine aliquo afflatu divino unquam fuit. Nec vero ita 7 refellendum est, ut, si segetibus aut vinetis cujuspiam tempestas nocuerit, aut si quid e vitæ commodis casus abstulerit, eum, cui quid horum acciderit, aut invisum Deo, aut neglectum a Deo, judicemus. Magna Dii curant, parva negligunt. Magnis autem viris prospere semper eveniunt omnes res; si quidem satis a nostris, et a principe philosophorum Socrate, dictum est de ubertatibus virtutis et copiis.

8

LXVII. 168. Hæc mihi fere in mentem veniebant, quæ dicenda putarem de Natura Deorum. Tu autem, Cotta, si

Glog. Ascens. Heindorf. Moser. Orell. patrumque mem. Lamb.-4 Ulyxi codd. et Orell.-5 Orell. legendum putavit ab iis. Paulo post, quæ cum Victor.-6 Ita Junt. Victor. Dav. Moser. multa extis multi codd. margo Venet. 1507. Manut. Lamb. Heindorf. Schutz. Nobb. Orell. multa etiam extis conj. Moser.-7 Nec vero id ita de Heindorfii conjectura Schutz. Mox, si seg. vel vinetis margo Venet. 1507. Junt. Ascens. Heindorf. Schutz. Nobb.8 Ita Lamb. Schutz. Moser. Nobb. Orell. item Manut. nisi quod hic prospera habet; prospere eveniunt semper omnes res codd. aliquot, margo Venet. 1507. Junt. Dav. Heindorf. prospere semper omnes res alii codd. Victor. Lall. 'Voc. eveniunt sane suspectum esse debet.' Orell. Mox, et a principe philosophia codd. aliquot, margo Venet. 1507. Junt. Victor. Heindorf. Moser. Orell.

[blocks in formation]

994

M. T. CIC. DE NAT. DEOR. II. 67.

me audias, eandem causam agas; teque et principem civem et pontificem esse cogites; et, quoniam in utramque partem f vobis licet disputare, hanc potius sumas: eamque facultatem disserendi, quam tibi a rhetoricis exercitationibus acceptam amplificavit Academia, huc potius conferas. Mala enim et impia consuetudo est contra Deos disputandi, sive ex animo id fit, sive simulate.

2

CAP. LXVII. 1 Ita Junt. Heindorf. Schutz. Moser. Nobb. Orell, civem putes et pont. margo Venet. 1507. Victor. Manut. Lamb. civem uncis inclusit Dav. principem civitatis conj. Ernesti; civem esse et pontificem cogites conj. Heindorf.-2 Multi codd. margo Venet. 1507. Junt. Victor. Dav. potius

huc.

NOTE

In utramque partem] Academicis, quorum est quid in quamque partem dici possit, expromere, judicium suum nullum interponere. Cic. de Divin.

Academia] Dicere consueverat Tullius oratorem se non ex rhetorum officinis, sed ex Academiæ spatiis extitisse.

M. TULLII CICERONIS

DE NATURA DEORUM

AD M. BRUTUM

LIBER III.

ARGUMENTUM.

Hoc libro continetur Cottæ Academici contra Stoicam de Diis rationem disputatio. Ea, ut superior liber, in quatuor partes distributa est. Nam primo respondet, cap. 3-7. ad ea, quibus Balbus docere voluerat, esse Deos; et primo quidem ita, ut ostendat, præter rem, argumentis eam partem rationis Stoicæ confirmatam esse, si verum sit, quod Stoici dicant, non egere oratione eam rem, quod sit perspicua, et inter omnes constet ; deinde vero ita, ut singula argumenta breviter reprehendat; quanquam ea pars non integra ad nos pervenit. Secunda parte, cap. 9–25. omnia ea impugnantur, quæ de Diis ipsis, quales essent, disputata erant. Itaque primo non ea argumenta solum dissolvit, quibus mundo, soli, lunæ, sideribusque divinitas asserta erat, sed etiam ea opinio quam absurda sit, pluribus argumentis demonstrat; quorum facile princeps est id, quo Carneades uti solebat contra Stoicos, Nullum, neque corpus, neque animal, quod patibilem naturam habeat, immortale et æternum esse posse ; immortalitate autem et æternitate sublata, ipsam divinitatem tolli. Deinde poëticos Deos, et quos plebs superstitiosa venerabatur, owpeiTikais Zpwthσ€σt, quibus Carneades in hac disputatione uti solebat, aliisque argumentis, tollit. Tertia pars autem disputationis cum partibus duabus quartæ intercidit: nam quarta disputationis Stoicæ pars, quæ, Deos providisse et consuluisse hominibus, contendebat, quatuor argumentis nitebatur (vid. Argum. lib. 11. in fine): horum secundo et quarto quæ respondisse Cotta fingitur, ea sola supersunt: cap. 26-40. Ostendit enim primo, quibus rebus hominibus consuluisse Dii dicantur, eorum pleraque, inprimis ratio

« PoprzedniaDalej »