Obrazy na stronie
PDF
ePub

nibus in rerum natura quasi alteram naturam efficere conamur. LXI. 153. Quid vero? hominum ratio non' in cœlum usque penetravit? Soli enim ex animantibus nos astrorum ortus, obitus, cursusque cognovimus: ab hominum genere finitus est dies," mensis, annus; defectiones solis et lunæ cognitæ, prædictæque in omne posterum tempus, quæ, quantæ, quando, futuræ sint. Quæ contuens 3 animus, accipit ab his cognitionem Deorum; ex qua oritur pietas; cui conjuncta justitia est, reliquæque virtutes; e quibus vita beata existit par et similis Deorum; nulla re, nisi immortalitate, (quæ nihil ad bene vivendum pertinet) cedens coelestibus. Quibus rebus expositis, satis docuisse videor, hominis natura quanto omnes anteiret animantes. Ex quo debet intelligi, nec figuram situmque membrorum, nec ingenii mentisque vim, talem effici potuisse fortuna.

154. Restat, ut doceam, atque aliqando perorem, omnia, quæ sint in hoc mundo, quibus utantur homines, hominum causa facta esse et parata. LXII. Principio ipse mundus Deorum hominumque causa factus est; quæque in eo sunt, ea parata ad fructum hominum et inventa sunt.' Est enim mundus quasi communis Deorum atque hominum domus, aut urbs utrorumque. Soli enim, ratione utentes,

CAP. LXI. 1 Quid vero hominum ratio? non, &c. distinguunt Victor. et Heindorf.-2 ABCHM N, Paris. 1. 2. 3. 4, Victor. prædicatæque. Actutum, etiam in omne 4. tempus, que natæ que futuræ sunt K.-3 Quæ continet Gud. 2. Que continens E, Red. Mars. margo Venet. 1507. Mox, ab his omittunt codd. aliquot, probante Ernestio; accipit ad cognitionem alii codd. et Victor. e qua A B NI, Gud. 2. E, Victor. ex quibus Junt. Manut. Lamb. par aut similis Glog. Heindorf. Deinde, nulla alia re A B C G HIKMN, Gud. 2. Paris. 1. 2. 3. E OU, margo Venet. 1507. Junt. Victor. Dav. Heindorf. Moser. Orell.-4 Wyttenb. conj. ut aliquando perorem et doceam. CAP. LXII. 1 Hæc, quæque in eo sunt ... inventa sunt, suspecta Heindorfio et Schutz. uncis inclusit Moser. sunt omnia, ea parata Manut. Lamb, sunt, ea omnia parata Red. Heindorf. omnia non agnoscunt ABCHIN,

NOTE

a Finitus est dies] Hunc Athenienses a solis occasu ad ejusdem occasum constituerunt; Babylonii ab exortu ad exortum; Romani a media nocte ad mediam noctem; Umbri a

meridie ad meridiem.

b Mensis, annus] De mense et anno veterum vide Rosinum et Censorinum de Die Natali.

jure ac lege vivunt. Ut igitur Athenas et Lacedæmonem, Atheniensium Lacedæmoniorumque causa, putandum est conditas esse; omniaque, quæ sint in his urbibus, eorum populorum recte esse dicuntur; sic, quæcumque sunt in omni mundo, Deorum atque hominum putanda sunt. 155. Jam vero circuitus solis et lunæ, reliquorumque siderum, quanquam etiam ad mundi cohærentiam pertinent, tamen et spectaculum hominibus præbent; nulla est enim insatiabilior species, nulla pulchrior, et ad rationem solertiamque præstantior: eorum enim cursus dimetati, maturitates temporum, et varietates mutationesque, cognovimus: quæ si hominibus solis nota sunt, hominum facta esse causa 4 judicanda sunt. 156. Terra vero, fœta frugibus, et vario leguminum genere, quæ cum maxima largitate fundit, ea ferarumne an hominum causa, gignere videtur? Quid de vitibus olivetisque dicam? quarum uberrimi lætissimique fructus nihil omnino ad bestias pertinent. Neque enim serendi neque colendi, nec tempestive demetendi percipiendique fructus, neque condendi ac reponendi, ulla pecudum scientia est: earumque omnium rerum hominum est et usus et cura. LXIII. 157. Ut fides igitur et tibias eorum causa factas dicendum est, qui illis uti pos

Gud. 2. Paris. 1. Hervag.-2 Schutz. de Heindorfii conjectura esse recte.— 3 Moser. conj. tamen iidem spectaculum ; vel, tamen adhuc spectaculum. Schutz. de Heindorfii sententia dedit quanquam ad m. coh. pertinent, tamen etiam spect. Paulo post, demetati Lamb. demetiti margo Venet. 1507. Manut. Tum, mutationes et temp. varietates conj. Kindervater.--4 ABCGH N, La, Paris. 1. 2. 3. E O U 4, Manut. Lamb. Heindorf. Schutz. causa facta esse; Hervag. Moser. causa esse facta; margo Venet. 1507. Junt. Dav. esse facta causa. Actutum, judicandum est codd. aliquot, margo Venet. 1507. Junt. Victor. Lamb. Heindorf. Schutz. Nobb. Orell.-5 Manut. Lamb. quæ maxima.6 Lamb. 1566. olivisque.

NOTE

c Lacedæmonem] A primo suo rege tim serva esse cœpit. Liv. sic nominata est, et a Sparto rege Sparta. Diu sine mænibus fuit: post Alexandri tempora Cassandro in Græciam irrumpenti muros objecit. Justin. lib. XIV. Quamdin sine muris fuit, libera; ubi muris septa, confes

d Fæta frugibus] Legumina sunt quæ manu leguntur, non subsecan. tur, Varro. Fruges, quicquid ex terræ fructibus in alimoniam vertitur, Priscian.

[ocr errors]

sunt; sic ea, quæ diximus, solis iis confitendum est esse parata, qui utuntur: nec, si quæ bestiæ furantur aliquid ex his, aut rapiunt, illarum quoque causa ea nata esse dicemus. Neque enim homines murium aut formicarum causa frumentum condunt, sed conjugum et liberorum et familiarum suarum: itaque bestiæ furtim (ut dixi) fruuntur; domini palam et libere. 158. [p. 58.] Hominum igitur causa eas rerum copias comparatas,3 fatendum est: nisi forte tanta ubertas et varietas pomorum, eorumque jucundus non gustatus solum, sed odoratus etiam et aspectus, dubitationem affert, quin hominibus solis ea natura donaverit. Tantumque abest, ut hæc bestiarum etiam causa parata sint, ut ipsas bestias hominum gratia generatas esse videamus. Quid enim oves aliud afferunt, nisi ut earum villis confectis atque contextis homines vestiantur? quæ quidem neque ali neque sustentari, neque ullum fructum edere ex se, sine cultu hominum et curatione, potuissent.s Canum vero tam fida custodia, tamque amans dominorum adulatio, tantumque odium in externos, et tam incredibilis ad investigandum sagacitas narium, tanta alacritas in venando, quid significat aliud, nisi se ad hominum commoditates esse generatos? 159. Quid de bubus 7 loquar? quorum ipsa terga declarant non esse se ad onus accipien

CAP. LXIII. 1 Glog. possint ; K potuerunt; ABCHIM N, Paris. 1. 2. 3. Victor. possent. Statim, quæ dixi Glog. Red. C D H K M, Gud. 2. Paris. 1. 3. solis his ABCHMN, Paris. 1. 2. 3. diximus, solis, omisso iis, margo Venet. 1507. Junt. diximus iis solis Dav. Tum, aliquid ex iis Red. Heindorf. Schutz. nata esse dicimus Victor.-2 Charisius p. 110. Putsch. murum.— 3 Glog. Heindorf. Schutz. Nobb. comparatas esse. Mox, ni forte N, Eliens. U, Med. Junt. Victor. Dav. et ante varietas omittunt BC HIM, Paris. 2. U. varietasque exhibent Paris. 3. N, E O, Glog. Red.-4 Manut. consectis, uti volebat Schutz.-5 E quinque codd. Heindorf. Schutz. Moser. Orell. possent, uti volebat Ernesti.-6 Red. Heindorf. aliud significat. Mox, se delendum videbatur Wopkensio.-7 Quid de bobus Glog. Red. B GIK M, Gud. 2. Paris. 1. 2. Junt. Manut. Lamb. Heindorf. Schutz. Moser. Nobb. Orell. Paulo post, aratra trahenda de Ernestii conjectura Schutz. ex uncis inclusit Nobb. Tum, vis nulla unquam Eliens. 1. 2. Med. Glog. ABCHIN, Paris. 1. 2. 3. U, Hervag. Ascens. margo Venet. 1507. Junt. Victor. Dav. Orell.

NOTÆ

• Canum... custodia] De canum fide prolixe Plin. VIII. 4.

dum figurata; cervices autem natæ ad jugum; tum vires humerorum et latitudines, ad aratra extrahenda: quibus, cum terræ subigerentur fissione glebarum, ab illo aureo genere, ut poëtæ loquuntur, vis nunquam ulla afferebatur.

g

Ferrea tum vero proles exorta repente est;

8

k

Ausaque funestum prima est fabricarier ensem, Et gustare, manu victum, domitumque, juvencum. Tanta putabatur utilitas percipi ex bubus, ut eorum visceribus vesci scelus haberetur. LXIV. Longum est mulorumi persequi' utilitates, et asinorum; quæ certe ad hominum usum paratæ sunt. 160. Sus vero quid habet, præter escam?1 cui quidem, ne putisceret,' animam ipsam pro sale datam dicit esse Chrysippus: qua pecude, quod erat ad vescendum hominibus apta, nihil genuit natura fœecundius. Quid multitudinem suavitatemque piscium" di

nulla vis unquam Reg. vis iis nulla unquam volebat Heindorf.-8 Lamb. 1566. et Orell. prima'st. Mox, pro victum, codd. aliquot, Junt. Heindorf. Moser. Orell. habent vinctum; alii codd. et Victor.junctum, probante Dav.-9 Glog. Red. Heindorf. percipi ex bobus utilitas.

CAP. LXIV. 1 Codd. aliquot, et Victor. si mulorum persequar.-2 Ita codd. aliquot, et Grut. putesceret A B CIK, O, margo Junt. Heindorf. Moser.

NOTE

[blocks in formation]

quibus sarcinas religatas gerebant, 'muli Mariani' appellati sunt.

* Asinorum] Tres asini utilitates memorat Plin. vIII. 43. sarcinarum gestationem, arationem, mularum progenerationem. Varro testatur, asinum aliquando emtum quadringentis millibus nummorum.

Præter escam] Quam ne quidem salubrem esse aiunt Ægyptii, tum quod graves morbos gignat, tum quod obscœni victus sit. Varro, de Re Rust. II. 4.

m Piscium] Piscium species numerantur centum septuaginta sex. Plinins septuaginta quatuor duntaxat esse tradit præter crustis intectas, quæ sunt triginta. Sed Plinius ex ipso Plinio castigatur.

cam? quid avium? ex quibus tanta percipitur voluptas, ut interdum Pronoea nostra Epicurea" fuisse videatur. Atque hæ ne caperentur quidem, nisi hominum ratione atque solertia: quanquam aves quasdam, et alites, et oscines (ut nostri augures appellant), rerum augurandarum causa esse natas putamus. 161. Jam vero immanes et feras belluas nanciscimur venando, ut et vescamur iis, et exerceamur in venando ad similitudinem bellica disciplinæ, et utamur domitis et condocefactis, ut elephantis ; multaque ex earum corporibus remedia morbis et vulneribus eligamus, sicut ex quibusdam stirpibus et herbis, quarum utilitates longinqui temporis usu et periclitatione percepimus. Totam licet animis, tanquam oculis, lustrare terram, mariaque omnia? Cernes jam spatia❝ frugifera atque immensa camporum, vestitusque densissimos montium, pecudum pastus, tum incredibili cursus maritimos celeritate. 162. Nec vero 7 supra terram, sed etiam in inti

Orell. putresceret G, Gud. 2. E U у.—3 Прóvoia Manut.-4 Atque hæc Red. Heindorf. Atque hæc quidem non caperentur, nisi hominum iis insidiaretur solertia optabat idem Heindorf. scil. voce. ratione atque desunt in Glog. Paulo post, natas esse putamus Victor.-5 Ita BG HIKM N, Paris. 1. 2. 3. et Heindorf. his margo Venet. 1507. Junt. Victor. Dav. ex iis Gud. 2. Paulo post, et vulneribus eliciamus Red. Heindorf. Schutz. Nobb. Orell. Deinde, usu et p. percipimus codd. aliquot, margo Venet. 1507. Lamb.-6 Ita Victor. Dav. seqq. terramque mariaque omnia cernere etiam spatia edd. vett. Ita quoque Junt. Manut. Lamb. nisi quod Junt. jam spatia; Manut. Lamb. et spatia. Mox, vestitus dens. Glog. Red. Heindorf. cum incredibili Glog. Heindorf. Schutz.-7 Nec vero tantum Victor. Manut. Lamb.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]
« PoprzedniaDalej »