Obrazy na stronie
PDF
ePub

e

Ip

autem, ad radices ejus hærens, excipit stomachus; quo primum illabuntur ea, quæ accepta sunt: oris utraque 4 ex parte tonsillas attingens, palato extremo atque intimo terminatur. Atque is, agitatione et motibus linguæ cum depulsum et quasi detrusum cibum accepit, depellit. sius autem partes eæ, quæ sunt infra id quod devoratur, dilatantur; quæ autem supra, contrahuntur. 136. Sed, cum aspera arteria (sic enim a medicis appellatur) ostium habeat, adjunctum linguæ radicibus, paulo supra quam ad linguam stomachus annectitur, eaque ad pulmones usque pertineat, excipiatque animam eam, quæ ducta sit spiritu, eandemque a pulmonibus respiret, et reddat; tegitur quodam quasi operculo,' quod ob eam causam datum est, ne, siquid in eam cibi forte incidisset, spiritus impediretur. Sed, cum alvi natura, subjecta stomacho, cibi et potionis

8

h

nuini.-4 Ita codd. aliquot, margo Venet. 1507. Junt. Victor. Dav. Nobb. quæ accepta sunt ore. Is oris utraque de Heindorfii conjectura Schutz. quæ accepta sunt ore. Is utraque Manut. Lamb. Lall. Moser. Orell.-5 Lamb. motione; Red. motu. Mox, vel depulsum, vel depellit corruptum putat Orell. Pro hoc deglutit malebant Dav. Wyttenb. et Moser. recepit Lall. Pro illo depressum conj. Heindorf. et ante eum Bunemann. ad Lactant. de Opif. Dei x. 16.-6 Codd. aliquot, etiam Glog. Junt. Hervag. Heindorf. Moser. Orell. quæ sunt infra quam id quod; Crenz. conj. quæ sunt infra id, quo; cod. Ursin. quæ sunt infra, in quas id quod devoratur, descendit; et paulo post, eademque a pulmonibus respiret et redeat. In quibus, ut sæpissime, Ursinus vel consuluit codd. mirum in modum interpolatos, vel ipse nos decipere tentavit.' Orell.-7 Ita Victor. Dav. Nobb. tegitur quasi quodam codd. aliquot, Junt. Manut. Lamb. Heindorf. Schutz. Moser. quodam omittit Victor. 1507. Statim, ob quam ... impediretur? cum codd. Junt. Victor. quod ob quam causam datum est, nisi ne, si quid... impediretur? conj. Dav. nisi quod si codd. Davisii. 8 Heindorf. conj. alvus a natura, improbante Orell. Statim, pulmones autem et aër Glog. unde de Heindorfii conjectura Schutz. p. a. ex aëre, improbante Orell. ext. sp. ducant cum codd. aliquot Victor. quæ constant codd.

[blocks in formation]

sit receptaculum, pulmones autem et cor extrinsecus spiritum adducant; in alvo multa sunt mirabiliter effecta, quæ constat fere e nervis. Est autem multiplex et tortuosa; arcetque et continet, sive illud aridum est, sive humidum, quod recipit, ut id mutari et concoqui possit; eaque tum astringitur, tum relaxatur; atque omne, quod accipit, cogit et confundit; ut facile et calore, quem multum habet, exterendo cibo, et præterea spiritu,' omnia cocta atque confecta in reliquum corpus dividantur. LV. In pulmonibus autem inest raritas quædam, et assimilis spongiis mollitudo, ad hauriendum spiritum aptissima; qui tum se contrahunt aspirantes, tum respiritu dilatant, ut frequenter ducatur cibus animalis, quo maxime aluntur animantes. 137. Ex intestinis autem et alvo, secretus a reliquo cibo, succus is, quo alimur, permanat ad jecur, per quasdam a medio intestino usque ad portas jecoris (sic enim appellant) ductas et directas vias," quæ pertinent ad jecur, eique

[ocr errors]

plerique edd. ante Dav. et Lamb.-9 Red. Glog. alii codd. Heindorf. Moser. Orell. recepit. Mox, concoqui facile margo Venet. 1507. Junt. Manut. Lamb. Paulo post, quod accepit cum codd. aliquot, margo Venet. 1507. Junt. Manut. Lamb. Heindorf. Moser. Orell. Tum ex terendo cibo divisim Heindorf. et terendo cibo Manut. Lamb. atterendo cibo cod. Monac. Moser. Orell. Denique, in r. corpus didantur Lamb.

CAP. LV. 1 Lamb. 1584. tum in respiratu; Victor. et R. Steph. tum in respiritu, improbantibus Heindorfio et Orell. tum se spiritu cod. Ursin. et Junt. tum se in respiritu Lall. de conj. Dav. tum respirantes Lamb. 1566. tum in se respirando conj. Heindorf. qui cum se contrahunt respiritu, tum aspirantes dilatant conj. Wyttenb.-2 Vocc. et alvo omittunt codd. aliquot, Heindorf. Moser. uncis inclusit Dav. et omittunt codd. aliquot et Junt. Ex alvo autem et intestinis margo Venet. 1507. Paulo post, sic enim appellantur

NOTE

Præterea spiritu] Non aëre, qui ad pulmones, non ad ventriculum, abit; sed spiritibus vitalibus, qui, in nervis, venis, arteriisque sparsi, in ventriculum, ad juvandam coctionem, concurrunt.

m Ex intestinis] Intestinorum corpus unicum est, pro figuræ tamen officiique varietate duplex distinguitur; alterum gracile, pingue alterum. Delph. et Var. Clas.

Utriusque triplex genus est; duodenum, jejunum, ileum: duodenum, quod duodecim digitos longum sit; jejunum, quod minus, quam cetera intestina, plenum; ileum, ab eiλeîv, convolvere, quod multiplici se flexu circumvolvat.

n Directas vias] Venas mesaraicas vocant, quibus pars chyli defæcatior ad jecur permanat.

Cicero.

3 Q Q Q Q

adhærent. Atque inde aliæ pertinentes sunt, per quas cadit cibus a jecore delapsus. Ab eo cibo cum est secreta bilis, iique humores qui ex renibus + profunduntur, reliqua se in sanguinem vertunt, ad easdemque portas jecoris confluunt, ad quas omnes ejus viæ pertinent; per quas lapsus cibus, in hoc ipso loco, in eam venam quæ cava appellatur, confunditur, perque eam ad cor, confectus jam coctusque, perlabitur: a corde autem in totum corpus distribuitur per venas admodum multas, in omnes partes corporis pertinentes. 138. [p. 54.] Quemadmodum autem reliquiæ cibi depellantur, tum astringentibus se intestinis, tum relaxantibus, haud sane difficile dictu est: sed tamen prætereundum est, ne quid habeat injucunditatis oratio. Illa potius explicetur incredibilis fabrica naturæ. Nam, quæ spiritu in pulmones anima ducitur, ea calescit primum ab eo spiritu, deinde contagione pulmonum; ex eaque pars redditur respirando, pars concipitur cordis parte quadam, quem ventriculum cordis appellant; cui similis alter adjunctus est, in quem sanguis a jecore per venam illam cavam influit. Eoque modo, ex his partibus, et sanguis per venas in omne corpus diffunditur, et spiritus per arterias. Utræque autem, crebræ multæque toto corpore intextæ, vim quandam incredibilem artificiosi operis divinique testantur. 139. Quid dicam de ossibus? quæ, subjecta corpori, mirabiles commissuras habent, et ad stabilitatem aptas, et ad artus finiendos accommodatas, et ad motum, et ad omnem corporis actionem. Huc adde nervos, a

nonnulli codd. Heindorf. Moser. Schutz. Orell. Nobb.-3 Voc. pertinentes suspectum est Ernestio. aliæ alio pertinentes conj. Heindorf. non improbante Moser, aliæ ad renes pertinentes Lamb. Excidit sane aliquid.' Orell. Tum, dilapsus codd. et edd. ante Victor.-4 Codd. aliquot, Junt. Victor. Heindorf. Moser. Orell. qui e renibus. Mox, reliqua, quæ se in sanguinem vertunt ad easdem portas conj. Heindorf, improbante Orell. Paulo post, cibus ex hoc Victor. Manut. Deinde, jam coactusque codd. plerique, margo Junt. Victor. Lamb. Grut.-5 Ita Grut. et Moser. ab ipso spiritu margo Venet. 1507. Junt. Manut. Lamb. Heindorf. Schutz. Orell. ipso ab spiritu codd. plerique, Victor. Dav. Nobb, ipso spiritu La. deinde coagitatione codd. aliquot, Junt. margo Venet. 1507. Manut. Lamb. Dav. Nobb. deinde cogitatione ed. 1584. deinde a concitatione e cod. Gothofr. Heindorf. et Schutz. Tum, quam ventriculum Victor. Manut. Lamb. Dav. Heindorf. Moser. Orell.-6 Heindorf.

2

quibus artus continentur; eorumque implicationem toto corpore pertinentem; qui, sicut venæ et arteriæ, a corde tracti et profecti, in corpus omne ducuntur. LVI. 140. Ad hanc providentiam naturæ tam diligentem tamque solertem, adjungi multa possunt, e quibus intelligatur, quantæ res hominibus a Deo, quamque eximiæ, tributæ sint; qui primum eos, humo excitatos, celsos et erectos constituit,' ut Deorum cognitionem, cœlum intuentes, capere possent. Sunt enim e terra homines, non ut incolæ atque habitatores, sed quasi spectatores superarum rerum atque cœlestium, quarum spectaculum ad nullum aliud genus animantium pertinet. Sensus autem, interpretes ac nuntii rerum, in capite, tanquam in arce, mirifice ad usus necessarios et facti et collocati sunt. Nam oculi, tanquam speculatores, altissimum locum obtinent, ex quo plurima conspicientes, fungantur 3 suo munere. 141. Et aures,4 cum sonum percipere debeant, qui natura sublime fertur, recte in altis corporum partibus collocatæ sunt: itemque nares, eo quod 5 omnis odor ad supera fertur, recte sursum sunt: et, quod cibi et potionis judicium magnum earum est, non sine causa vicinitatem oris secutæ sunt. Jam gustatus, qui sentire corum, quibus vescimur, genera debet," habitat in ea parte oris, qua esculentis et potulentis iter natura patefecit. Tactus autem toto corpore æquabiliter fusus est, ut omnes

conj. fingendos.-7 Codd. aliquot, margo Venet. 1507. Junt. Victor. Dav. corpore toto. Statim, tracta et profecta plurimi codd. et edd. vett. etiam Grut. in omne corpus Glog. et Heindorf.

CAP. LVI. 1 Victor. et Orell. a Diis... quæ ... constituit; Glog. Hein. dorf. Schutz. a Diis... qui... constituerunt. Codex unus Moseri habet constituerit. Pro erectos, codd. aliquot, Junt. Dav. rectos.-2 Sunt enim ex terra margo Venet. 1507. Junt. Victor. Sunt enim in terra de Davisii conjectura Schutz. ut Deorum cognitionem, e terra cœlum intuentes capere possent. Sunt enim homines de Pearcii conjectura Lall. idemque probabat Heindorf. ita tamen ut post v. sunt enim insereretur in terra. Moser. conj. sunt enim, etiam. si terreni homines, non ut, &c. 'Vulgata recte se habere videtur, modo cogitatione jungas e terra spectatores.' Orell.—3 Glog. Red. Heindorf, funguntur.-4 Etiam aures conj. Heindorf. Mox, sonum recipere codd. aliquot, margo Venet. 1507. Junt. Manut. Lamb. sonum accipere conj. Lamb. Tum, in sublime nonnulli codd. et edd. ante Dav.-5 Glog. Red. Victor. et quod. Statim, ad superiora margo Junt. Manut. Lamb. Heindorf. Paulo post, vicinitates Ernesti errore typogr. consecutæ sunt Glog. Red. Heindorf.-6 Junt. Victor. Lamb. in marg. ed. 1584. Grut. Dav. deberet. Mox, poculentis

ictus, omnesque nimios 7 et frigoris et caloris appulsus, sentire possemus. Atque, ut in ædificiis architecti avertunt ab oculis et naribus dominorum ea, quæ, profluentia, necessario tetri essent aliquid habitura; sic natura res similes procul amandavit a sensibus. LVII. 142. Quis vero opifex, præter naturam, qua nihil potest esse callidius, tantam solertiam persequi potuisset in sensibus? Quæ primum oculos membranis tenuissimis vestivit, et sepsit: quas primum pellucidas fecit, ut per eas cerni posset; firmas autem, ut continerentur. Sed lubricos oculos fecit et mobiles, ut et declinarent, siquid noceret; et aspectum, quo vellent, facile converterent. Aciesque ipsa, qua cernimus, (quæ pupula2 vocatur) ita parva est, ut ea, quæ nocere possint, facile vitet: palpebræque, quæ sunt tegmenta oculorum, [p. 55.] mollissimæ tactu, ne læderent aciem, aptissime factæ et ad claudendas pupulas, ne quid incideret, et ad aperiendas: idque, providit, ut identidem fieri posset cum maxima celeritate. 143. Munitæque sunt palpebræ tanquam vallo pilorum: quibus, et apertis oculis, si quid incideret, repelleretur; et somno conniventibus, cum oculis ad cernendum non egeremus, ut qui,3 tanquam involuti, quiescerent. Latent præterea utiliter, et + excelsis undique partibus sepiuntur. Primum enim superiora, superciliis obducta, sudorem, a capite et a fronte defluentem, repellunt. Genæ deinde ab inferiore parte tutantur,

b Quibus et repelleretur, si quid incideret, cum aperti sunt oculi; et ipsi oculi, tanquam involuti, quiescerent, cum clausi essent somno, quoniam tunc oculis non egeremus ad videndum.

margo Venet. 1507. Junt. Manut. Lamb. Grut. Dav.-7 Marsus et Orell. minimos. Heindorfius delendum putavit nimios. Statim, sentire possimus plurimi codd. et edd. ante Ernesti.-8 Codd. aliquot, margo Venet. 1507. Junt. Victor. Dav. Heindorf. Orell. naribusque.

CAP. LVII. 1 Lamb. in ed. 1566. delevit primum, eumque secuti sunt Heindorf. et Moser. Mox, ut continerent G, uti conj. Lamb. ut continentur Paris. 1. Gud. 2.-2 Codd. aliquot, margo Venet. 1507. Junt. Manut. Lamb. Heindorf. Schutz. Nobb. pupilla, et mox pupillas. Paulo post, et aptissime de Heindorfii conjectura Schutz. facta sunt Glog. Heindorf. Schutz.3 Verba ut qui suspecta sunt Ernestio: qui delevit Ascens. ut volebat Wyttenb. ut ii conj. Dav. utque A, La. Glog. Heindorf. utrique Schutz. non egeremus utique, tanquam Lall.-4 Victor. omittit et.-5 M, Paris. 3. Glog, inducta. Mox, et fronte A G I M, Gud. 2. O U, margo Venet. 1507. Junt.

« PoprzedniaDalej »