Obrazy na stronie
PDF
ePub

quæque defendat. Cornibus tauri, apri dentibus,✦ morsu leones, aliæ fuga se, aliæ occultatione, tutantur; atramenti effusione sepiæ, torpore torpedines: P multæ etiam insectantes odoris intolerabili fœditate depellunt.

2

LI. Ut ve

ro perpetuus mundi esset ornatus, magna adhibita cura est a providentia Deorum, ut semper essent et bestiarum genera, et arborum, omniumque rerum, quæ altæ aut radicibus a terra, aut stirpibus continerentur:' quæ quidem omnia eam vim seminis habent in se, ut ex uno plura generentur: idque semen inclusum est in intima parte earum baccarum, quæ ex quaque stirpe funduntur: iisdemque seminibus et homines affatim vescuntur, et terræ ejusdem generis stirpium renovatione complentur. 128. Quid loquar, quanta ratio in bestiis ad perpetuam conservationem earum generis appareat? Nam primum aliæ mares, aliæ fœminæ sunt; quod perpetuitatis causa machinata natura est. Deinde partes corporis et ad procreandum et ad concipiendum aptissimæ ; et in mare et in foemina commiscendorum corporum miræ libidines. Cum autem in locis semen insedit, rapit omnem fere cibum ad sese, eoque septum fingit animal; quod cum ex utero elapsum excidit, in iis animantibus quæ lacte aluntur, [p. 52.] omnis fere cibus matrum lactescere incipit: eaque, quæ paulo ante

Moser. defendant e codd. Heindorf. Moser. Orell.-4 Red. dentibus apri. Actutum, cursu leones A C M N, Paris. 1. 2. 3. La. Red. Glog.-5 Lainb. repellunt.

CAP. LI. 1 Heindorf. e codd. Moser. Orell. quæ a terra stirpibus continerentur, omissis reliquis, uti volebat Dav.-2 Heindorf. e Glog. ratio etiam. Mox, generis earum Red. Glog. Heindorf. Schutz. Nobb.-3 Margo Venet. 1507. Junt. Manut. Lamb. et in mari.-4 Schutzins conjectabat satum; Grut. suspic. cœptum; Heindorf. malit conceptum fingitur. Mox, in his animalibus

NOTE

• Sepia] De sepiæ dolo Arist. Hist. Anim. IV. 1. Plin. ix. 29.

P Torpedines] La torpille; aliis la tremble; Venetis tremulo; Liguribus tremonza; Massiliensibus la dormilliouse. Piscatoris brachio, per hamum, funem, virgamque, torporem immittit, hamumque relinquere cogit. Plin.

XXXII. 1. Vim illam torpedinis eleganter describit Claudian.

a Odoris intolerabili] Vulpes quidem lotio suo caudam sibi aspergunt, ejusque odore canes arcent. De aliis tamen animalibus hoc loco mentio est.

nata sunt, sine magistro, duce natura, mammas appetunt, earumque ubertate saturantur. Atque, ut intelligamus nihil horum esse fortuitum, et hæc omnia 5 esse opera providæ solertisque naturæ; quæ muliplices foetus procreant, ut sues, ut canes, his mammarum data est multitudo; quas easdem paucas habent eæ bestiæ quæ pauca gignunt. 129. Quid dicam, quantus amor bestiarum sit in educandis custodiendisque iis quæ procreaverunt, usque ad eum finem, dum possint se ipsa defendere? etsi pisces, (ut aiunt) ova cum genuerunt,' relinquunt: facile enim illa aqua et sustinentur, et fœtum fundunt. LII. Testudines autem et crocodilos dicunt, cum in terra partum ediderint, obruere ova, deinde discedere: ita et nascuntur et educantur ipsa per sese. Jam gallinæ, avesque reliquæ, et quietum requirunt ad pariendum locum, et cubilia sibi nidosque' construunt; eosque quam possunt mollissime substernunt, ut quam facillime ova serventur: ex quibus pullos cum excluserint, ita tuentur, ut et pennis foveant, ne frigore lædantur; et, si est calor a sole, se opponant. Cum autem pulli pennu

Glog. Red. Heindorf.-5 Glog. Manut. Lamb. omittunt omnia. Paulo post, habent ha bestie margo Venet. 1507. Junt. Victor.-6 Margo Venet. 1507. Junt. Manut. Lamb. procreaverint. Statim, verba ad eum finem suspecta sunt Grutero.-7 Bouh. conj. facile enim illa et aqua, &c. Heindorf. suspic. facile enim illa ita aqua sustinet, ut fœtum fundant.

CAP. LII. 1 Schutz. de Bouhierii conjectura nidosve; Red. nidos. Actutum, constituunt Glog. et margo Venet: 1507. conficiunt Red. Paulo post, e quibus Junt. Victor. Pro excluserint, quod retinent Manut. Lamb. Dav. excluserunt habent Red. G, Gud. 2. Mars. Ascens. margo Venet. 1507. Junt. Heindorf. Schutz. Moser. Nobb. Orell. excuderint Paris. 1. 2. N, Victor. exciderit Paris. 3. exciderint Glog. excuderunt A B C E I. extuderint M.

NOTE

Ova cum genuerunt] Piscibus, inquit Aristot. Hist. Anim. lib. vI. nulJus est prolis amor: ova spargunt; quorum partem magnam vorant mares, pars in aquis perit: pars, opportuno loco recepta, pisces pro

creat.

Testudines] A testa, qua teguntur, dictæ. Earum quatuor sunt genera: terrestres, marinæ, lutariæ, fluviati

les, quas alii'emidas' vocant: de iis hic mentio est. Scrobe humi effossa ad dolii magnitudinem, ibi pariunt ova; tum terræ injectæ pedum vestigia imprimunt, ut locum deinde facilius agnoscant. Trigesimo die redeunt, et, scrobe aperta, prolem in aquam deducunt. Ælian. Marinæ testudines, ovis defossis, noctu incubant. Arist.

lis at at uti possunt, tum volatus eorum matres prosequuntur; reliqua cura liberantur. 130. Accedit ad 3 nonnullorum animantium, et earum rerum quas terra gignit, conservationem et salutem, hominum etiam solertia et diligentia. Nam multæ et pecudes et stirpes sunt," quæ, sine procuratione hominum, salvæ esse non possunt. Magnæ etiam opportunitates ad cultum hominum atque abundantiam, aliæ aliis in locis reperiuntur. Ægyptum Nilus irrigat,* et, cum tota æstate + obrutam oppletamque tenuit, tum recedit, mollitosque et oblimatos agros ad serendum relinquit. Mesopotamiam fertilem efficit Euphrates; in quam quotannis quasi novos agros invehit. Indus vero, qui est omnium fluminum maximus, non aqua solum agros lætifi

Tum, et, si calor, omisso est, Dav.-2 Mannt. et Lamb. pinnulis.—3 Accedit etiam ad omnes fere codd. et edd. ante Ernesti; Accedit autem ad Nobb. unde non liquet. Paulo post, hominum solertia, omisso etiam, Heindorf. Schutz. Moser. Orell. etiam servant codd. plerique et edd. ante Heindorf. item Nobb. hominum et solertia Glog.-4 Lamb. totam æstatem. Statim, tenuerit codd. aliquot, margo Venet. 1507. Junt. Lamb. Tum, ad serendum agros Red. Heindorf. Schutz. Moser. Orell.-5 Pall. tres, Reg. Glog. Red. A BG

NOTE

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

Nili miraculis Herodot. Diodor. et alii. De iis quoque poëma Cicero fecerat, quem Nilum' inscripserat. Capitolin. in Gordian.

y Mesopotamiam] Regio est Asiæ, et Assyriæ pars ad Occasum: sic appellata, quod media sita sit duos inter fluvios, Euphratem et Tigrim.

2 Euphrates] Fluvius Asiæ, ortus in Armenia Majori, infra Seleuciam et Ctesiphontem in Tigrim se exonerat, et cum eo paulo post in sinum Persicum. Eadem pæne, quæ Nilus, habet incrementa et exundationes, nisi ubi angustiis Tauri montis prohibetur. Ita Solin.

a Indus] Duplex est, teste Plinio : alter in Caucasi montis jugo oritur, alter in Cibyratarum jugis in Asia Minore: de Indo Asiæ hic mentio

est.

cat et mitigat, sed eos etiam conserit: magnam enim vim seminum secum, frumenti similium,6 dicitur deportare. 131. Multaque alia in aliis locis 7 commemorabilia proferre possum: multos fertiles agros, alios aliorum fructuum. LIII. Sed illa quanta benignitas naturæ, quod tam multa ad vescendum, tam varia, tamque jucunda,' gignit ! neque ea uno tempore anni, ut semper et novitate delectemur, et copia. Quam tempestivos autem dedit, quam salutares, non modo hominum, sed etiam pecudum generi, iis denique omnibus quæ oriuntur e terra, ventos Etesias! 2 b quorum flatu nimii temperantur calores: ab iisdem etiam maritimi cursus celeres et certi diriguntur. Multa prætereunda sunt; et tamen multa dicuntur. 132. Enumerari enim non possunt fluminum opportunitates; æstus maritimi multum accedentes et recedentes; montes vestiti, atque sylvestres; salinæ ab ora maritima remotissimæ ; medicamentorum salutarium plenissimæ terræ: artes denique innumerabiles, ad victum et ad vitam necessariæ. Jam diei noctisque vicissitudo conservat animantes, tribuens aliud agendi tempus, aliud quiescendi. Sic undique omni ratione concluditur, mente consilioque divino omnia in hoc mundo ad salutem omnium conservationemque admirabiliter administrari.

133. Sin quæret quispiam, cujusnam causa tantarum rerum molitio facta sit; arborumue et herbarum? quæ,

HI, Paris. 1. 2. 3. E O U, Med. Bonon. 1494. Victor. quot annos.-6 Ita codd. aliquot, Junt. Victor. Dav. Moser. Orell. et similium alii codd. Manut. Lamb. Heindorf. Schutz. Nobb.-7 Multaque alia aliis in locis Red. Heindorf. Moser. Orell.

CAP. LIII. 1 Victor. et Dav. et tam jucunda; Glog. margo Venet. 1507. Heindorf. tam jucunda.-2 Voc. Etesias suspectum est Heindorfio. ventos et esias habet I. ventos et hexias K. adde et ventos Elesias Glog. et La. ventos, ut Etesias conj. idem Heindorf-3 Ita plerique codd. margo Venet. 1507. Junt. Victor. Dav. mutuo e cod. La. et marg. Glog. Heindorf. Moser. Schutz. Orell. mutuum volebat Dav. tum accedentes tum recedentes Lamb. Schutz. Nobb. 4 Moser. conj. res.-5 Hic quærat Reg. Grut. Heindorf. Schutz.

NOTE

b Etesias] Etesiæ venti sunt qui certa tempestate quotannis redeunt, ab ětos, annus. Varii sunt variis in

regionibus. Hispaniæ et Asiæ Etesias est Apeliotes; Ponti, Aquilo,

&c.

quanquam sine sensu sunt, tamen a natura sustinentur. At id quidem absurdum est. [p. 53.] An bestiarum? Nihilo probabilius, Deos, mutarum et nihil intelligentium causa, tantum laborasse. Quorum igitur causa, quis dixerit effectum esse mundum? Eorum scilicet animantium, quæ ratione utuntur. Hi sunt Dii et homines, quibus profecto nihil est melius: ratio est enim, quæ præstat omnibus. Ita fit credibile, Deorum et hominum causa, factum esse mundum, quæque in eo sint, omnia. LIV. Faciliusque intelligetur, a Diis immortalibus hominibus esse provisum, si erit tota hominis fabricatio perspecta, omnisque humanæ naturæ figura atque perfectio. 134. Nam, cum tribus rebus animantium vita teneatur, cibo, potione, spiritu; ad hæc omnia percipienda, os est aptissimum; quod, adjunctis naribus, spiritu augetur. Dentibus autem in ore constructis manditur, atque ab his extenuatur et molitur, cibus. Eorum adversi acuti morsu dividunt escas; intimi autem conficiunt, qui genuini 3d vocantur; quæ confectio etiam a lingua adjuvari videtur. 135. Linguam a Respiratione.

2

Moser. Nobb. Orell. probante Walker. Sin quærat Junt. Victor. Dav. Si quærat Red. Sed quæret Glog. tanta rerum molitio in eodem cod. mollitio A. -6 Red. nihilo improbabilius; unde Heindorf. conj. nihilo id probabilius. Actutum, Deos mutorum Eliens. Glog., Heindorf. Schutz. Moser. Nobb. Orell. Deos mutatum E.-7 Quorum causa, omisso igitur, Gud. 2. Quorum ergo causa M.-8 Hii sunt Dii HIN, Gud. 2. Statim, quæ præstet A B C G M, Gud. 2. Glog. Junt. Victor. Ascens. Heindorf.-9 Ita e codd. Grut. et seqq. Itaque fit codd. aliquot et edd. ante Grut. Mox, quaque in eo mundo Junt. Victor. Dav.

CAP. LIV. 1 Facilius autem Glog. Heindorf. Actutum intelligitur H, margo Venet. 1507. Junt. Victor.-2 Codd. aliquot constrictis, probante Jac. Gronovio; constitutis Glog. et Eliens. probante Dav. Mox, pro molitur, quod servant Vratisl. B GIK M N, Paris. 2. 3. margo Venet. 1507. Lamb. Grut. seqq. mollitur Junt. Victor. Manut. 1555. et molitur eorum. Adversi acuto morsu, omisso cibus, G.—3 Glog. canini; unde Heindorf. conj. canini et ge

NOTE

c Adversi acuti] Adversos appellat, forte quod ore aperto primi sint specfabiles, et intuentibus obvii: incisorii quoque et divisorii dicuntur, Græcis yeλarîvoi, quod risn uudentur.

Genuini] A genis, quibus vicini

sunt;
'molares' quoque a molendo
cibo. Duo postremi Græcis σwopo-
νιστήρες, ο σωφροσύνη, sapientia, quod
non ante trigesimum annum excres-
cere perhibeantur.

« PoprzedniaDalej »