Obrazy na stronie
PDF
ePub
[blocks in formation]

Spicum illustre tenens, splendenti corpore Virgo. XLIII. Atque ita demetata signa sunt, ut in tantis descriptionibus divina solertia appareat.

ΤΟ

Et natos Geminos invises sub caput Arcti.

Subjectus media3 est Cancer;" pedibusque tenetur Magnu' Leo, tremulam quatiens e corpore flammam. Auriga P

4

Sub læva Geminorum obductus + parte feretur.
Adversum caput huic Helice 5 truculenta tuetur.
At Capra lævum humerum clara obtinet.

Schutz. Moser. Nobb. Denique sequitur et huic Booti Red. Dein, quæ sequuntur. Huic autem Booti conj. Dav. Booti enim Manut. Lamb.-17 A C GIM, Gud. 2. Paris. 2. 3. Red. margo Venet. 1507. Junt. Victor, cujus ; Dav. conj. cujus pedibus subjecta.

CAP. XLIII. 1 Atque ita dimetata Heindorf. Schutz. Moser. Orell. Tum quæ sequuntur ita dimetata conj. Schutz. Tum sequuntur, atque ita dimetata suspic. Heindorf. Tum quæ sequuntur habent Red. A B C GI, Paris. 1.3. E OU. Tum sequuntur Glog. Tumque sequuntur al.-2 At natos conj. Patric. probantibus Dav. et Buhl.-3 Subjectus mediæ tres codd. Oxon. Lamb. Grotius, Heindorf. Schutz. Moser. Orell.-4 Grotius et Dav. abductus. -5 Helica Grotius, probante Dav. item Bubl. Heindorf. Moser.-6 Ita

posita locum habeat.

NOTE

Corpore Virgo] Signum et constellatio zodiaci, a quibusdam Astræa creditur, ab aliis Erigone, ab Arato Justitia, Astræi filia, quæ aureo seculo inter homines vixit; ætate argentea in solitudinem se recepit; ænea et ferrea invalescente, terras exosa ad superos concessit. Spicum (vox antiqua pro 'spica') manu gerit. Adverte autem, cum Servio, 'spicum' tum masculini, tum neutri generis dici, in numero quidem singulari; nam in plurali neutrum nusquam lectum est.

Demetata] Eodem sensu, 'metatam porticum' et 'metatum agellum' Horatius dixit.

Et natos Geminos] Castorem et Pollucem, ut Germanico placet; ut Hygino, Zethum et Amphionem; ideo

unus zonam, lyram alter habet. Harum stellarum oriente una, altera occidit.

Cancer] Qui Herculem ad fontem Lernæum adversus hydram pugnantem cum momordisset, ab eo calce contritus, Junonis beneficio inter sidera collocatus est.

• Magnu' Leo] Qui ab Hercule occisus in cœlum quoque a Junone translatus est. Stellam habet in corpore conspicuam, quæ Græcis BaoXionos, regulus; Latinis cor leonis' appellatur.

P Auriga] Græcis 'Hvíoxos, Henio chus, id est, habenifer. Hunc quidam Myrtilum, nomai regis Elidis perfidum aurigam, quidam Ericthonium Athenarum regem, curruum inventorem esse volunt.

At Cupra] Amalthæa, cujus lacte

Tum quæ sequuntur : 7

Verum hæc est magno atque illustri prædita signo: Contra Hædi exiguum jaciunt mortalibus ignem. Cujus sub pedibus

8

Corniger est valido connexus corpore Taurus.' 111. [p. 48.] Ejus caput stellis conspersum est frequenti

bus:

Has Græci stellas Hyadas' vocitare suerunt,'

a pluendo (v enim est pluere 9), nostri imperite 'suculas ;'" quasi a 'subus' essent, non ab imbribus, nominatæ. Minorem autem Septemtrionem Cepheus passis palmis terga 1 subsequitur.

10

codd. aliquot, margo Venet. 1507. Lamb. seqq. claro A B C G M, Gud. 2. Paris. 2. 3. E O U, Junt. Victor. Manut. humero cod. Ursin.-7 Tum quæ sequuntur de Heindorfii sententia delevit Schutz.-8 Ita Junt. Victor. Manut. Dav. connixus cum codd. aliquot Lamb. Buhl. Heindorf. Schutz. Moser. Orell. convexus conj. Dav.-9 Hæc, vew enim est pluere suspecta sunt Walkero. Mox, pro subus, quod servant codd. nonnulli, Dav. et seqq. suibus habent edd. ante Dav.-10 Ita plerique codd. margo Venet. 1507. Junt. Victor. a tergo cod. Cantab. Dav. Heindorf. Schutz. Moser. Nobb. Orell.

NOTE

Jupiter infans nutritus est, eamque ob causam ab eo in cœlum transmissa: stella est primariæ (ut loquuntur) magnitudinis.

Taurus] Aliis Europæ raptor creditur; aliis Pasiphaës corruptor; aliis Io, sive Isis, in bovem mutata.

• Hyadas] Stellæ vulgo septem numerantur, quanquam plures telescopii usu visuntur. Thales duas esse voluit, tres Euripides; Atlantis, ut fabulantur poëtæ, ex Æthra matre, filiæ. Earum nomina, Ambrosia, Eudoxa, Pasithoa, Corone, Plexauris, Pytho, Tyche. Cum Hyam fratrem præter modum lugerent, Jovis commiseratione totidem in stellas conversæ, et ad pietatis memoriam nomine fratris et imbrifera virtute insignitæ sunt.

* Suerunt] Pro‘sueverunt' ab antiqua voce 'sueo,' id est, consuefio.

·

Ita Lucret. lib. I. Et semina rerum Appellare suemus.'

" Imperite suculas] Ita vocantur quoque apud Plin. II. 9. et Servium ad Georg. I. et Isidor. 111. 7. Error inde ortus est, quod putarent veteres Romani, quia vàs Græce suculam, sive porcellam, significat, sidus illud ita appellatum fuisse, quod suculæ similitudinem referret. Hanc veterum imperitiam excusare conatur A. Gellius XIII. 9. qua de re vide Vossii judicium, verbo Hyades.'

X Cepheus] Andromedæ pater, in cœlos translatus beneficio, vel Jovis, ad quem genus referebat, vel Minervæ, cujus artes, et maxime astrologiam, coluit. Cic. Tuscul. lib. v. Passis palmis pingitur, forte quod cum supplices ad cœlum manus tenderet, eodem quo erat habitu corporis, in cœlum raptus est.

Namque ipsum" ad tergum Cynosuræ vertitur Arcti. Hunc antecedit

Obscura specie stellarum Cassiopea.12 y

a

Hanc autem 13 illustri versatur corpore propter Andromeda, aufugiens 14 aspectum moesta parentis. Huic Equus ille, jubam 1s quatiens fulgore micanti, Summum 16 contingit caput alvo: stellaque jungens Una, tenet duplices communi lumine formas, Æternum ex astris cupiens connectere nodum. Exin contortis Aries cum cornibus hæret."7 Quem propter,

C

b

Pisces, quorum alter paulum prælabitur ante, Et magis horriferis 18 Aquilonis tangitur auris. XLIV. 112. Ad pedes Andromeda Perseus describitur,

tergo Glog. Manut. Lamb.-11 Namque ipse de Davisii conjectura Heindorf. Schutz. Nobb.-12 Cassiepea e codd. Dav. Heindorf. Schutz. Moser. Orell. Cassiepia Junt. Victor.-13 Hanc namque Grotins et Buhle.-14 Andromede fugiens codd. aliquot, etiam Glog. et Red. item Junt. Lamb. Heindorf. Schutz. Moser. Andromeda haud fugiens alii codd.-15 Glog. Heindorf. Schutz. jubas. Mox, micante Heindorf.-16 Summa Grotius.-17 Bouh. conj. cornibu' claret.-18 Et magis horrisonis cod. Ursiui. Deinde tangitur alis Manut. Lamb.

NOTE

y Cassiopea] Cephei conjux, quæ propter tum suam, tum filiarum pul. chritudinem, Junoni, vel, ut alii memorant, Nereidibus, æquare sese ausa est. Quam ut arrogantiam castigaret Neptunus, monstrum immisit, quod, regno Cephei vastato, nonnisi exposita Andromeda placari potuit. Signum illud, interdum cathedra, solium, thronus, et seliquastrum vocatur, quæ vox antiqua est pro 'sella.'

Andromeda] A Perseo liberata est, et cum eo in cœlum transmissa.

a Huic Equus] Pegasus, a nyǹ, fons, quod pulsu ungulæ in Helicone fontem exciverit. Eo vectus Bellerophon, cum cœlos conscendere vellet, in terras, vel immisso divinitus furore, vel metu, excussus est. Equus

continuato cursu in cœlos evolavit, ibique locum accepit.

b Communi lumine] Eadem stella Pegasi umbilicus et Andromedæ caput est, eoque sensu duplices formas conjunctas tenet.

c Aries] Celeberrimus ille Phryxi regis aries, cujus aureum vellus navigationi et fabulæ Argonautarum locum dedit. Nat. Comes VI. 9.

d Pisces] De iis hæc a Germanico fabula memoratur: Cum ovum miræ magnitudinis in Euphrate inventum in terram ejecissent, columba, incubans, ex eo Venerem Syriæ Deam exclusit. Cujus beneficii memor Venus Jovem rogavit ut pisces illos inter sidera referret. Sunt quoque in cœlo alii duo pisces, alter Cete, alter piscis Austrinus.

I

e

Quem summa ab regione aquilonis flamina pulsant.
At, propter lævum genus, omni ex parte locatas
Parvas Vergilias tenui cum luce videbis.

2 f

Inde Fides leviter posita et convexa videtur.

h

Inde est ales avis lato sub tegmine cœli.

Capiti autem Equi proximat 4 Aquarii dextra, totusque deinceps Aquarius.

Tum gelidum valido de pectore frigus anhelans,
Corpore semifero,5 magno Capricornus in orbe;
Quem cum perpetuo vestivit lumine Titan,m
Brumali flectens contorquet tempore currum.

CAP. XLIV. 1 Quem summa regione C G M, Paris. 2. 3. EO UV, margo Venet. 1507. Heindorf. Quem summam regione A. Quæ summa regione Gud. 2.-2 Nonnulli codd. margo Venet. 1507. Junt. Manut. Lamb. Heindorf. Schutz. Moser. Orell. Cujus propter lævum genu (hæc tribuentes Ciceroni) Vergilias, &c. Lectionem nostram servant Victor. Dav. Lall. Cujus propter genu. Levum Virgilias, &c. Gud. EOU. Cujus per plenum gremium Virgilias, &c. M. Vergilia tenui tamen luce videbis Paris. 3.-3 A C G, Paris. 2. 3. La. posita leviter; Crat. Hervag. Heindorf. Moser. Orell. posita et leviter convexa, &c. AD G, La. Paris. 1. 3. O U conversa; alii codd. margo Venet. 1507. Junt. Victor. Manut. Lamb. connexa.-4 Codd. aliquot, Schutz. Moser. Nobb. Orell. proxima.-5 Corpore setigero conj. Ernesti; Corpore setifero

NOTE

e Aquilonis] Dicitur Aquilonis, seu Boreæ flaminibus, pulsari Perseus, quod inter Borealia signa sit.

Vergilias] Sic dictæ quod medio vere exoriantur. Hygio. Græce Pleiades, a πλeîv, navigare, quod iis exorientibus tuta sit navigatio. A Plinio ad caudam Tauri collocantur, cum vulgo in ejus dorso sitæ sint. In cœlum evectæ vel quod Atlantis patris sui calamitatem perpetuo fletu prosecuta essent, vel ob castimoniam, quod Orionem, amore sui captum, fugissent. Nat. Comes.

Fides] A Mercurio infante inventa, Apollini dono data, ab Apolline Orpheo, ab Orpheo cœlesti Uraniæ, a qua in cœlo collocata est.

Ales avis] Cycnus in cœlo collocatus a Jove, quod sub ejus forma Ledam constuprasset.

1 Aquarii] Ab Horatio aquæ ty. rannus' dicitur, [' tyrannus Hesperia Capricornus undæ,' Od. 11. 17. 19.] forte quod ejus exortu immodice pluat. Hunc alii Ganymedem, alii Deucalionem, Aristæum, aut Cecropem putant.

* Capricornus] Semiferus dicitur, quod parte superiore fera, sen caper, inferiore piscis sit. Signum solstitii hyberni, adeoque frigidissimum. Proles Amalthææ capræ, quæ Jovem aluit, a quo in cœlum colloca. tus est.

1 Perpetuo] Id est, diuturno, quod in eo signo stare diu sol videatur, unde solstitium.

m Titan] A Titæa ava sua cognominatus. Titæa enim, Titanum mater, Rheam filiam peperit, quæ Hyperioni fratri suo nupsit; ex quo

113. Hinc autem aspicitur,

Ut sese ostendens emergit Scorpius" alte
Posteriore trahens flexum 7 vi corporis arcum ;

8

Quem propter nitens pennis convolvitur ales."

At propter se Aquila P ardenti cum corpore portat. Deinde Delphinus; a

Exinde Orion obliquo corpore nitens.

114. Quem subsequens,

Fervidus ille Canis' stellarum luce refulget. Post Lepus subsequitur,9

Curriculum nunquam defesso 10 corpore sedans.

suspic. Schaubach. in Arateis.-6 Manut. Lamb. Grot. Buhl. emergens ostendat; Ascens. et Junt. Hic sese ostendens emergit, omissis Hinc autem aspicitur; Heindorf. conj. Hic item aspicitur emergens. Tum, Scorpios Paris. 1. Gud. 2. E O, Junt. Victor. Dav. Heindorf. Schutz. Nobb. Orell. alto Grotius et Buhle in Arateis.-7 Ita Victor. Manut. Dav. plexum CG M, Paris. 2. Gud. 2. E O U 4, duo codd. Vossiani apud Oudend. ad Apul. tom. I. p. 565. probante ipso Oudend. item margo Venet. 1507. Junt. Lamb. Heindorf. Schutz. Moser. Nobb. Orell. in corporis A G, Gud. 2. Paris. 1.3.— 8 Confer Aratea vs. 85. ac vide ne h. 1. aliquid exciderit, uti jam censuerit Bouh.' Orell. Mox, nitens penna Aratea, probante Orell. nitens plumis Paris. 3. Glog. Red. Heindorf. Schutz. nitens pinnis A B N, O.- 9 Post L. sequitur G M, Gud. 2. Paris. 3. Glog. Red. Heindorf. Schutz. Moser. Nobb. Orell. Et post lepus sequitur Paris. 2.-10 Eliens. Heindorf. Schutz.

NOTE

ter venandum ictus. Nat. Com. VIII. 12.

duos liberos suscepit, marem unum, femellam alteram : mari, ob pulchritudinem, Solis nomen datum; femellæ, Lunæ. Nat. Com. vI. 20. Scorpius] Cœlo donatus, quod capitis inflammatione laborare. Ab eo, Orionem interfecisset.

• Convolvitur ales] Cycnus, de quo supra. Omittitur hoc loco versus, qui in fragmentis versionis Aratica

extat.

P Aquila] Quæ Ganymedem rapuit. Carmen sic explicabis: At juxta Scorpium Aquila ardenti corpore se

movet.

a Delphinus] In cœlo locum obtinuit, vel quod piscium rex sit, vel quod Arionem vexerit.

Orion] Cœlo donatus a Diana, vel quod ab ea imprudenter sagitta coufossus, vel quod a Scorpione in

• Canis] Major, qui et Sirius dictus, vel a ξηραίνειν, siccare, vel a σιριάν,

non a Canicula, appellati dies caniculares adeo maligni a 14. Julii ad 22. Augusti. In astra transcriptas ob fidem insignem in dominos suos Icarum et Erigonem, quorum misero interitu contabuisse fertur. Germanicus.

Lepus] A Leriis inter sidera positus, quod Leros insula multitudine leporum, quibus infestabatur, incolarum industria expurgata sit. Carminis sensus est Postea subsequitur Lepus, nunquam desistens currere, et moveri, quamvis defesso corpore.

« PoprzedniaDalej »